4. (a) Sed video quosdam qui mihi auctores sunt, ut in doginatibus meis insistam. Pleraque enim pro spera in contrarium cedunt, quoniam ii, quibus vide bar zelo plenus esse, id improbitate sua egerunt ut conciderem: qui ad libitum suum me deposuerunt, per varium rerum exitum me in Loc certamine vin cunt: non minabantur, sed instabant. Jam tempus est ea enarrare, quæ ad meam calamitatem spectant. Lex est, sed legislator vincitur. Filii, per vestram caritatem, video conjurationem ad bellum inferendum paratam, Deumque contumeliis affectum: video de lapsum agonem, et agonothetam mærentem: video veritatis persuasionem emarcescere, et conspiratio nein superare. Mihi illi objiciunt: Comedisti et ba plizasti. Si hoc feci, anathema sit mihi; ne numerer inter episcopos; ne sim cum angelis; ne sim Deo acceptus. Si vero comedi et baptizavi, nihil inoppor tune feci (b). Attende diligenter iis quæ dico, neque finem dicendi faciam. Non me piget loqui, vobisque tutum est si loquar. Sed ad propositum redeamus. Dicunt me comedisse et baptizasse. Deponant ergo Paulum, quod post coenam custodi carceris baptisma contulerit (Act. 16. 33). Ausim dicere, deponant ipsum Christum, quod post cœnam discipulis com munionem largitus sit. Sed hæc nobis congruentia magnaque sunt: hæc læta pacis signa: hæc populi encomia. Mihi corona, vobis fructus. Sed scitis, fra tres, qua de causa velint me deponere. Quia tapetes non expandi, nec serica vestimenta indui, et quia ipsorum ingluviem non fovi. Floruere aspidis felus, adbuc relictum est Jezabelis semen: verum adhuc etiam gratia cum Helia concertat. Age mihi in me dium mirabilem illum divitemque vitæ præconem, Joannem dico pauperem, qui ne lucernam quidem possidebat; sed habebat Christum lampadem: cujus caput expetivit Evæ comministra: quæ et sanctis impedimento fuit, quæ prophetas persequuta est, quæ dolose jejunium prædicavit, quæ parem cum vipera nomenclaturam obtinuit, nempe saltationem, quæ prandio nondum absoluto saltavit (c). Non vitam con cupivit, non opum molem, non regni dignitatem, non aliam quampiam facultatem; sed dic mihi, quæso, quid desideravit? Caput hominis. Quid autem dico? Non solum hominis, sed etiam evangelistæ. Attamen (a) Quæ in græco sequuntur adjectitia sunt et Chrysostomi esse non videntur, ut diximus in Monito: et usque adeo intricata sunt ut nonnisi divinando possint Latine reddi. (b) Hic sibi prorsus contradicere videtur, quisquis sit scriptor. (c) Hæc mirum quantum vel inepta, vel vitiata. non vicit caput, licet acceperit. Abscidit caput pe tendo, iniquum desiderium per discum implevit. Vide, et mirare Dei virtutem. Coarguit inculpatus homo, capite truncatus est; sed qui capite cæsus, in dextera Christi est, illam vero indeprecabile suppli cium excipit. Rursus ejus semen, spinosum germen, quærit et festinat. Sed Herodias Joannis caput expe tit, rursus saltationem inimus non pedibus, sed qua lem Maria olim firmam et immotam. Rursus clamat Joannes ac dicit: Non licet tibi uxorem habere fratris tui (Marc. 6. 18). 5. Sed quid dicam? Lacrymarum est præsens tem pus: omnia quippe ad ignominiam vergunt, et omnia tempus judicat. Aurum universim gloriam parit. Sed age in medium David dicentem atque clamantem Aurum si affluat, nolite cor apponere (Psal. 61. 11). At dic mihi, Quis ille erat, qui talem vocem protulit? Annon regni fastigium occupabat? nonne in regia po testate imperabat? Sed non ad rapinam respiciebat, non ad pietatis destructionem, non curabat thesauros, sed militarem delectum; non uxoris consensum re quirebat. Fugite ergo, mulieres, alienos cœtus; ne consilium pravum viris dederitis: sed ex hisce dictis vos confirmate. Num exstinximus flammam vestram? num emollitum est cor vestrum? Sed scio vos, quæ Mariæ filiæ estis, utilitatem accepturas. Aliæ vero absque vino satiatæ sunt, et ebriæ avaritia, ut beatus Paulus clamat et prædicat his verbis: Radix omnium malorum avaritia (1.Tim.6.10). Sic insipientes mulieres aures suas obturant, et pro bono semine spinas pa riunt. At, obsecro, ne semen nostrum quasi supra petram jaciamus. Christi sumus agricultura, a quo audiamus, Euge, serve bone, intra in domum meam (Matth. 25. 23), ne forte illius vocis loco dicatur, Serve nequam (Ib. v. 26). Sed, obsecro, luceat insti tutum vestrum coram hominibus, ne infatuemus sal nostrum. Sed glorificemus, gratias agamus, divites diviti, pauperes benigno et pauperum amanti Christo, potentes robustæ illius manui. Et hæc quidem de vo bis. Verum fortasse Deus ea ne pati concedit quæ illi adversum me machinantur, ut in calamitatibus ine probet, quia in laboribus victoria omnino consi stit, et per certamina præparatur corona. Etenim di vinus Paulus dixit: Cursum consummavi, fidem servavi in reliquo reposita est mihi corona justitiæ (2. Tim. 4. 7); qua corona nos dignabitur universorum Dominus in sæcula. Amen. * Putal Savilius legendum, splendebat. Multi quidem fluctus, et undæ immanes; sed sub mergi non vereor: quia supra petram sto. Insaniat licet mare petram non potest commovere insurgant quantumlibet fluctus, navis Jesu obrui non potest. Sed quid putant? Ne mortem verear, cui vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. 1. 24)? Ne
Divitias non cupio, paupertatem non horresco, mor tem non timeo. Vita enim mibi ad vestrum profectum tantummodo ducitur; sed caritatem vestram precor, ut æquo animo sitis. Nemo enim nos a vobis poterit divellere. Quos enim Christus conjunxit, homo non separabit. Quod si de muliere et viro dicitur: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhæ rebit uxori suæ, et erunt duo in carne una (Gen. 2.24) et si hujusmodi nuptiarum conjunctio ab homine non potest separɔri, multo magis Ecclesia non potest a pastore divelli. Sed impugnas me. Quid mihi nocebit impugnatio tua, nisi quia me quidem clariorem im pugnationibus tuis reddes, tuas vero conteras vires? Durum enim tibi erit adversum stimulum calcitrare quia non stimulum retundes, sed pedes calcitrans vulnerabis (Act. 9. 5): neque fluctus, qui saxo illi duntur, amplius aliquid proficient, quanı ut semet ipsos fracti dissolvant, et in spumas extenuati deper eant. Christi Ecclesia nihil fortius: si quis cam impugnare proponit, vires atterat necesse est: tale est enim, velut si cælo bellum meditetur inferre. Ilomini si bellum inferas, fortasse vinces, aut forte vinceris Ecclesiam vincere nulla vis poterit. Dei est Ecclesia, qui est omnibus fortior. Aut æmulainur Do minum? Numquid fortiores illo sumus (1. Cor. 10. 22)? Deus fundavit hoc, quod labefactare conaris. Aut experiri vis potentiam Domini? Ipse est Qui respicil super terram, et facit eam tremere (Psal. 103. 32): et iterum qui jubet, et tremor ejus solidatur. Aut non vidisti, trementem civitatem tuam quoties stare fecit? Multo magis Ecclesiam suam trementem poterit con firmare: fortior enim Ecclesia multo quam terra, imo et fortior cælo. Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. 24. 35). Que verba? Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non præ valebunt in eam (1b. 16. 18 ). Quod si non credis verbo, rebus ipsis et operibus crede. Quanti tyranni aggressi sunt impugnare Ecclesiam Dei? quanta tor menta, quantas cruces adhibuerunt, ignes, fornaces, feras, bestias, gladios intendentes, et nihil agere po tuerunt? Ubi nunc sunt illi qui hæc fecerunt, et ubi illi qui hæc fortiter pertulerunt? Nunc ii æternis pœ nis premuntur, et isti æternis gaudiis eriguntur fulget enim Ecclesia super splendorem solis, et per sequutores ejus perpetuis tenebris conteguntur. Non legis scriptum, quia undecim soli erant, et vinci non potuerunt? Nunc, ubi orbis terrarum repletus est piorum multitudine, quomodo poterunt vinci? Cælum el terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Et merito carior enim Ecclesia Dei, quam cælum. Non enim Ecclesia propter cælum, sed propter Ec clesiam cælum. Nihil enim, quæso, perturbet vos eorum quæ agi videtis. Ponamus ante oculos nostros Petrum super aquas incedentem, et parum quid bæ sitantem, atque ob hoc paululum periclitantem, non propter potentiam fluctuum, sed propter infirmitatem fidei. Numquid humana voluntate huc venimus, aut propter hominem huc producti sumus? Et hæc non arroganter loquor, neque jactastia agitatus, sed ani mos vestros, qui forte turbantur, cupio confirmare. Intuemini ergo quomodo Commola est et contremuil terra (Psal. 17. 8), et tamen non corruit civitas. Quomodo, impurissime diabole, Ecclesiam te putas posse dejicere, qui trementes parietes dejicere mi nime valuisti? Non est in parietibus Ecclesia, sed in multitudine piorum. Ecce quam fortes, quam immo biles statis, non ferro, sed fide vincti. Et quid de tanta multitudine loquor? Unum fidelem vincere non potes. O diabole, nescis quæ tibi fecerint martyres? Quomodo frequenter ingressa est puella ætate tenera, annis immatura, et inventa est ferro fortior, cum la tera ejus scinderes, fidem tamen ejus movere non posses? Defecit frequenter caro in tormentis, et robur ſidei non defecit; consumptum est corpus, et mens non potuit inclinari; interiit substantia, et perstitit patientia. Si ergo frequenter ab una puella victus es, quomodo speras tantæ hujus et tam ſidelis multitudinis fidem te posse evincere? Non audis Do mini vocem dicentis: Quia, ubi duo aut tres suni congregati in nomine meo, ibi sum et ego in medio eo rum (Matth. 18. 20)? Quid, ubi tanta fidelium multi tudo est caritatis nexibus vincta? Non ego propria virtute confido, habeo scripturam Domini mei, ma num ipsius teneo, illa mihi cautio satis tuta est, illa me securum reddet et intrepidum etiamsi orbis terræ commoveatur, ego cautionem Domini mei teneo. Lego manum ejus; ipsa mihi murus est inexpugna– bilis. Vultis vobis recitem Domini cautionem? Ecce, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad con summationem sæculi (Id. 28. 20). Christus mecum est, quem timebo? Etiamsi fluctus insurgat, etiamsi totum pelagus adversum me conturbetur, etiamsi principum furor, omnia mihi illa araneæ erunt, et araneis fragiliora. Et nisi propter fragilitatem ve stram, hodie non dubitarem ire quo vellent. Semper enim dico: Domine, voluntas tua fiat (1d. 6. 10): non quod ille vult, vel ille, sed quod tu vis: tua voluntas mihi turris fortissima, et petra stabilis, et baculus fidus. Si tu vis permanere mecum hic, habeo gratiamı si non vis, similem refero gratiam. Nemo vos con turbet, fratres, orate tantum: hæc eniin diabolus movet, non aliam ob causam, quam ut religiosa stu dia vestra disrumpat, et exercitia vestra, quæ in ora tionibus et vigiliis gerebatis, exstinguat. Sed non obtinebit, nec eripiet a vobis studia religiosa: nisi quia sollicitiores vos inveniet, et fervidiores efficiet. Crastina vobiscum exibo ad orationes: et ubi ego sum, ibi et vos eritis: et ubi vos estis, ibi ero et ego. Unum corpus sumus, neque caput a corpore, neque corpus a capite separabitur, etiamsi loco dividamur, sed caritate conjungimur; ego a vobis nec morte di vellar. Nam etsi corpus meum moriatur, anima mea vivit, et memoriam vestri tenebit. Vos estis mihi pa tres, vos mihi mater, vos mihi vita, vos mihi gratia si vos proficitis, mihi placebit. Vos estis corona mea, et divitiæ meæ; vos estis thesaurus meus. Ego millies pro vobis immolari paratus sum: et nec gratia mihi