PG 52John Chrysostom
Editorial Notice on the Second Oration on His Departure into Exileapparatus
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — reverted from mis-slotted digitized 2026-06-09 — PG column chips mark the printed columns.

Aliam edimus oratiunculam, Chrysostomo ascriptam, quam ex Vaticano quodam Codice eruimus, et in qua præter initium, ubi quædam comparent eadem quæ in priori oratione, cætera perplexa, infi mæque notæ videntur esse, quædam item ex posteriore primæ orationis parte excerpta. Unum tamen est, quod hujus opusculi ynvoiótyta propugnare videatur. Nimirum Chrysostomus, Oratione prima post reditum ab exsilio, quam cum eruditis pene omnibus germanam censemus, hæc ait: Meministis me Jo bum in medium adducere, ac dicere: Sit nomen Domini benedictum in sæcula. Hæc vobis pignora exiens 1. Læta nobis oratio, fratres, splendidusque con ventus, et latum spatiosumque mare plenum, sed non ventorum impetu agitatum. Venit enim mater pacis, quæ ventorum impetum exstinguit. Mater Sion dicet, homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam (Psal. 86. 5). Filioli mei, me interfecturi sunt? Et quid mortem timeam? Mihi vivere Christus est, el mori lu crum (Philipp. 1. 21). Sed in exsilium mittent? Do mini est terra, et plenitudo ejus (Psal. 23. 1) Sed fa cultates mex publicabuntur? Nihil intulimus in hunc mundum, certumque est quod nihil hinc poterimus au ſerre (1. Tim. 6. 7). Sed scitis qua de causa me depo situri sint. Quia tapetes non expandi, et sericis vesti bus non sum usus, quia eorum ingluviem non ſovi, nec aurum vel argentum ipsis obtuli. Dicunt porro mibi: Comedisti et bibisti, et baptizasti. Si hoc feci, anathema mibi, ne numerer cum episcopis, ne sim cum angelis, ne Deo placeam. Etiamsi vero comede rim et baptizaverim, nihil eorum inopportune feci. Deponant et Paulum apostolum, quod post cœnam custodi carceris baptisma contulerit (Act. 16. 33): de ponant ipsum Dominum, quod post cœnam commu nionem discipulis dederit. Multos video fluctus, gra vemque procellam, paratasque hastas: at ego guber nator magna ingruente tempestate, in duabus navigii puppibus sedeo, scilicet, in Veteri et Novo Testa mento, atque remis tempestatem depello: non remis ligneis, sed veneranda cruce Domini tempestatem in pacem converto. Dominus jubet, et coronatur servus ideoque non eum in diaboli manus tradit. An igno rant homines, vas purissimum immundi comparatione conspicuum fieri? Fratres, hypotheses vobis tres pono, fidem, tentationem, continentiam. Si dicatis fidem vos sustinere, imitamini beatum Abraham, qui ad senectutem pervenit, et maturos accepit fructus. Si dicatis vos tentationen sustinere, imitamini bea tum Job. Ejus mores nostis, et patientiam audistis, nec ignoratis qualem sortitus sit ſinem. Sin velitis con tinentiam sustinere, imitamini beatum Joseph, qui venditus est in Ægyptum ducendus, et fame tabescen

Page scan enlarged

Notebook

Full View