PG 5Pope Victor I
Pope Victor I: Letters
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 1483–1484page 1 of 4

sed de eo pluribus in libro adversus eumdem priva- id certe facile concessero, nec S. Victorem, nee tim conscripto. › 18. Sequuntur ibidem quæ ab hæresiarcha isto Praxea nequiter gesta sunt, quæque ei exprobrat Tertullianus, tum ejusdem subdola pœnitentia tur pisque relapsus: quæ omnia utrum ad S. Victoris tempora spectent, compertum non est, uti nec satis discerni potest, quem Romanum pontificem insinuet Tertullianus, qui falsis de Montano deceptus fue rit nuntiis. Cæterum, vivente S. Victore, errores suos sparsisse Praxeam, satis certum est, ut tuto dici possit, toto pontificatus sui decennio hæresibus istis aliisque pluribus exercitum fuisse vigilantis simum pastorem; quemadmodum patet ex alia synodo, quæ apud Sabbeum ultima est, quæque aut in Praxea Valentinum Sabelliumque, aut illum in ipsis merito condemnavit. Eadem quæ supra phrasis est Synodus divina et sacra provincia lis, collecta Romæ a beatissimo papa Victore; quæ Sabellium et Noetum abdicavit, qui de divinitate in tribus personis subsistente, contractionem et commistionem personarum divulgabant; Valentinum item, qui præter cæteras ineptias, corpus etiam Christi coeleste asserebat. Porro utrum Tertullia nus S. Victoris tempore Romæ fuerit, an potius sub Zephyrino tum etiam turpissima defectione, in Mon tani deliria prolapsus, non est qui hactenus satis clare definiat. 19. Posset et hic non minus obscura quæstio mo veri, utrum inter episcopos, quos numero duode cim per diversa loca ordinasse sanctus dicitur, etiam aliquis ab ipso ad Caledonios seu Scotos directus fuerit, de qua re nonnulla disquisivit Blanchinus iu suo Anastasio tomo II, pag. 161 ubi testeni adducit Boetium, aliaque erudite investigat, quæ apud ipsum legi malo, quam hic pluribus discutere successores Romanos pontifices Britannicas insulas magis neglexisse, quam reliquam totius orbis a tholicam Ecclesiam. Ad S. pontificis scripta quod attinet, hoc S. Hieronymi de scriptoribus ecclesia sticis exstat testimonium: ‹ Victor, tertius decimus Romanæ urbis episcopus, super quæstione Pɔschä et alia quædam scribens opuscula, rexit Ecclesiam sub Severo principe annis decem.» Epistolas for tasse innuit, quas ab ipso scriptas dubium non est; verum an eæ quæ ipsi in conciliorum Collectioni bus ascribuntur, genuinæ sint, ex novissima edi tione Constantiana facile colligitur. Nunc una su perest palmaris illa sub ejus pontificatu disceptatio, quam laudati scriptores aliique satis studiose illo strarunt, aliis contra in S. Victore nonnulla sug gillantibus. 20. Fatendum sane est, celeberrimæ istius con troversiæ seriem et ordinem erudite ac dilucide dis cussisse digessisseque Baronium ad annum 198, per totos septemdecim articulos, probantibus eum que passim sequentibus scriptoribus catholicis. Ne que enim heterodoxos hic moramur aut hypereri ticos alios qui ex Polycratis S. Victori adversantis pervicacia, ansam sibi præbitam credidere, qua pontificiam auctoritatem aut vellicarent aut arro derent inani prorsus conatu. Id etiam in confesso est, non unam eamdemque viam ingressos omnes in exponenda pontificia S. Victoris excommunica tione in Polycratem Asianosque episcopos lata; Ba ronio cum reliquis passim eam vibratam agno scente, aliis solas minas intentatas asserentibus: quæ omnia exposuit vir clar. Emmanuel Schelstratius in sua Antiquitate illustrata, anno 1678 Antwerpiæ edita, parte 11, cap. 3. (Mansı, Concil. ampl. Collect., 1, 698. ) AD THEOPHILUM ALEXANDRIÆ Episcopum De Pascha et baptismo: de accusatione et judica tione episcoporum alque de concordia unanimi tatis. VICTOR Romanæ ac universalis Ecclesiæ archiepi copus, Theophilo episcopo et cunctis fratribus in S. Leo, ep. 53. Patrologiæ Latinæ tom. CXXI. Hæc cum sequenti viris eruditis suspecta. Cæsarea corrigunt ex Beda. Theophilum Alexandriæ episcopum. Hic sub Alexandria Domino famulantibus, in Domino salu tem. Multa mihi gratulatio est, dilectissimi fratres, quod manifesto (sicut optamus) per gratiam Dei lumine evangelicæ claritatis, et ab Ecclesia jam magna ex parte perniciosi erroris nocte depulsa, creditæ nobis dispensationis fructus crescit et au gmentatur in Domino. Arcadio imperatore vixit. Itaque ad Theophilum metropolitanum Cæsareæ Palæstinæ hanc epistolam scriptam esse, patet ex Eusebio lib. v, cap. 21. Sev. BIN.

col. 1485–1486page 2 of 4

De celebratione Paschæ et baptismi. * Celebritatem sancti Paschæ die Dominica agi debere, et prædecessores nostri³ jam statuerunt, et nos illud vobis eadem die celebrari solemniter mandamus, quia non decet ut membra a capite dis crepent, nec contraria gerant. quarta decima vero luna primi mensis, usque ad vicesimum pri mum ejusdem mensis diem, eadem celebretur festi vitas. Eodem vero tempore baptisinus celebrandus est catholicus; sed tamen, si necesse fuerit, aut mortis periculum ingruerit, gentiles ad fidem ve ctum sit Domino: Quæcunque ligaveris super ter ram, erunt liguta et in cœlo, et quæcunque solverst super terram, erunt soluto et in cœlo. Et alibi in institutis legitur apostolicis "Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud patriar. cham vel primaten dioeceseos, aut penes univer salis apostolicæ Ecclesiæ judicetur sedem. Nihil aliud est, fratres, talis præsumptio, nisi apostold rum suorumque successorum terminos transgredi, eorumque decreta violare. Culpantur enim, ut scri ptum est, fratres, qui aliter circa episcopos ju dicare præsumunt, quam apostolicæ sedis papæ fieri nientes, quocunque loco vel momento, ubicunque placuerit. Et quis est qui judicat eum, quem Domi evenerit, sive in flumine, sive in mari, sive in ſon tibus, tantum Christianæ confessione credulitatis clarificata, baptizentur. Ipsis quoque quod in ba ptismo polliciti sunt, summopere est attendendum, ne infideles, sed fideles inveniantur. Ipsi vero qui infidelitatis nota asperguntur, infames efficiuntur, atque inter fideles minime reputantur. Ilæc vero statuta nulla debent improbitate convelli*, nulla no vitate mutari; quia alta ratio est causarum sæcu larium, alia divinarum. Ne quis incerta judicet. * Audivimus namque, apud vos vestrosque diversa judicia fieri, et incerta judicari. Incerta, charissimi, nullatenus judicemus, quoadusque veniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit abs condita tenebrarum, et manifestabit consilia cor dium. Quia quamvis vera sint, non tameu credenda sunt, nisi quæ manifestis indiciis comprobantur, nisi quæ manifesto judicio convincuntur, nisi quæ judiciario ordine publicantur. nus sibi et huic sanctæ sedi reservari voluit judican dum. Ait namque Dominus per prophetam Isaiam Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum con fusus. Ideo posui faciem meam ut petram durissi mam, et scio quia non confundar. Juxta est, qui justı ficat me: quis contradicit mihi? Stemus simul: quis est adversarius meus? Accedat ad me. Ecce Dominus Deus meus, auxiliator meus. Quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedel eos. Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. Ecce vos omnes accen dentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et flammis quas succendistis. De manu mea factum est hoc vobis. In doloribus dormietis ". Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum Accedite ad petram, unde excisi estis et ad cavernam laci, de qua præecisi estis. Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Suram quæ pe perit vos, quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi cum. Consolabitur ergo Dominus Sion, el consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum De causis episcoporum terminandis. Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratia Similiter, ea vos judicare, ad apostolicam dela- rum actio et vox laudis. Attendite ad me, populus tum est sedem, quæ præter nostram vobis definire meus, et tribus mea me audite. Quia lex a me exiet, non licet auctoritatem, id est episcoporum causas. et judicium meum in lucem populorum requiescet. Unde ita constitutum liquet a tempore apostolo- Prope est justus meus, egressus est salvator meus, rum, et deinceps placuit, ut accusatus vel judicatus et brachium meum populos judicabit. Me insulæ a comprovincialibus in aliqua causa episcopus, li- exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. Levate center appellet et adeat apostolicæ sedis pontificem, in cœlum oculos vestros, et videte sub terra deorsum, qui aut per se, aut per vicarios suos, ejus retractari quia cœli sicut fumus liquescent, et terra sicut resti negotium 7 procuret. Et dum, iterato judicio, pon- mentum alleretur, et habitatores ejus sicut hæc in tifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco teribunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et ponatur aut ordinetur episcopus; quoniam quan- justitia mea ron deficiet. Audite me qui scitis ju quam a comprovincialibus episcopis accusati cau- stum, populus; lex mea in corde eorum. Nolite ti sam pontificis scrutari liceat, non tamen diffiniri, mere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne inconsulto Romano pontifice, permissum est, cum metualis. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos beato Petro apoštolo, non ab alio quam ab ipso di- vermis; et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus De consecr. distinct. 3, Celebritatem S. Pascha. • Pius et Eleutherus. *S. Leo ep. 54. * In decret. v. lib. v. Isid. I syn. 16, quibusdam leviter mutatis. 3, quæst. 6: Accusatus vel jud., et in decr. Sixti 11. et in decr. Julii; et in decr. Iv. lib. IV. 7 Concil. Sard. c. 4. Matth. xvi, 19. statutis. 10 can. 17 Chalced. concilii, in epist 1 Clementis; 2, quæst. 6: Si put.; et in decr. Sixti II infra; et similiter infra in decr. Julii, et in decr. Iv. lib. iv. Celebritatem sancti Paschæ. Apostolica con stitutio confirmatur. ¹ Ísa. L, 7-11, ex Hier. vulgata versione. quarta decima. Die scilicet Dominico, ut patel ex Pontificali libro in Vita Victoris.

col. 1487–1488page 3 of 4

autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in est omnis lætitia, translatum est gaudium terre, generatione generationum ¹. ¹³ Multis mundi hujus illecebris, multis vanitatibus resistendum est, ut veræ charitatis et continentiæ obtineatur integritas. Dominus enim nullum vult perire, sed omnes salvos fieri. Certus autem sum, vos ad hæc emen danda vel defendenda, Domino auxiliante, profi cere. Data xin Kalend. Augusti, Commodo et Gra vione viris clarissimis consulibus. De causis superioribus. VICTOR, Ecclesiæ Romanæ et urbis archiepisco pus, universis episcopis per Africam constitutis, in Domino salutem. relicta est in urbe solitudo, el calamitas opprimet portas: quia hæc erunt in medio terræ, in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ, quæ remanse runt, excutiantur ex olea, et racemi, cum fuerit finita vindemia; hi levabunt vocem suam, atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum, in in sulis maris nomen Domini Dei Israel *. Et Domi nus in oratione, quam discipulos suos docuit orare, ait: Pater noster, qui es in cœlis, sanctificetur XO men tuum”. In bonis et justis hominibus sancti ficatur nomen Domini, et in malis blasphemator. Et ipsa per se Veritas ait: Si offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris quia frater tuus habes aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et postes offeres munus tuam ". 28 Nulli vero liceat doctri nam evangelicam deserere, et sacerdotali honore gaudere. Data Kalendis Septembris ", Laterano et Rufino viris clarissimis consulibus. Semper enim in æterno " consilio Dei mansit humani generis incommutabiliter præordinata re paratio, sed ordo rerum per Dominum nostrum Jesum Christum temporaliter gerendarum, dispo sitione Verbi divini sumpsit exordium. Quapropter oportet vos, fratres, unanimes esse et adminicu Jum vicissim ferre; in recta ergo fide et in sacra mentis divinis non discrepare, sed concordes esse; quia licet pauci sitis malorum comparatione, si tamen concordes fueritis, facile, auxiliante Do mino, vestros insidiatores superabitis. Si vero discordes, quod absit! fueritis, non superabitis, sed superabimini. ¹ Perlatum est enim ad sedem apo stolicam aliquos vestrum nocere fratres velle, et, ut cadant, decertare. Similiter in sacramentis dis crepare, et ob id contentiones et æmulationes inter vos fieri, a quibus dissensionibus vos avertere et in bis omnibus concordare et opem ferre vicissim mandamus ". Nam si hoc agere cito neglexeritis, et vicissim reconciliari non studueritis, ab apostolicæ sedis et totius Ecclesiæ communione vos pelli non dubitetis. Nec attenditis, charissimi, qualiter Do minus per Isaiam prophetam talibus comminatus est, dicens: Dominus enim loculus est verbum hoc: Luxit et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, in firmala est altitudo populi terræ. Et terra interfecta 20 est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges", mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccubunt habitatores ejus. Ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. Luxit vindemia, infirmala est vitis, ingemuerunt omnes qui lætubantur corde. Ces savit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætan tium, conticuit dulcedo citharæ. Cum cantico non bibent vinum: amaraerit potio bibentibus illam. Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introeunte. Clamor erit super vino in plateis, deserta 90: Perlatum est. Victor, episcopus, DESIDERIO " Viennensi epi scopo, salutem. Sicut sancta fraternitas tua a presbyteris, qui apostolos in carne viderunt, erudita est, qui et Ec clesiam usque ad tua tempora rexerunt, non de cima quarta luna cum Judæis, sed decima quinta usque ad vigesimam primam, Pascha catholica Ecclesia celebravit. Non enim jam umbram, sed veritatem quæ umbra legis celebratur, quærit. Hanc dotrinam Petrus et Paulus instituerunt, ut in azymis sinceritatis et veritatis Pascha ageretur *. Qui enim cum Judæis Pascha agere volunt, quid nisi umbram diligunt, ut agni carnes non in veri tate, sed in umbra figurante manducent? Nec au diunt Joannem Baptistam clamantem: Ecce Aguus Dei, ecce qui aufert peccata mundi”. Scis, frater beatissime, opus totius pietatis sexta feria et decima quinta luna perfectum, quando in cruce clamavit is per quem factus est mundus Consummatum est 30; et vincente luce, umbræ mor is superatæ aufugerunt; et in spem nostræ salutis centurio confessus est: Filius Dei erat iste ". Nus quam Petrus cum Judæis, postquam illis dixit: Pa nitentiam agite, quia sanguinem justi fudistis ™, nos Pascha celebrare docuit. Nusquam Paulus, qui ut Deum lucrifaceret, observationes illas legis arbi tratus est ut stercora ª³. Collega beatissime, Christi Ecclesiam non in umbra, sed in veritate supra solidam petram fun 22 Isa. ¹ª Isa. LI, 1-6. "S. Leo ep. 53. 11 Petr. 11, 9; 1 Tim. 11, 4. 18 S. Leo ep. 59. ¹ª Glabrione, qui an. 186, vivente adhue Eleuthero, consulatum gessit. 17 S. Leo ep. 4, c. 2. 18 In decreto distinct. 19 I Cor. XII. 20 infecta. 1 legem. XXIV, 3-22. * Matth. vi, 9. * Matth. v, 23, 24. 23 S. Leo ep. 44. anno 197. 27 Bar. an. 198, num. 17, ex Bibl. Floriacensis additamentis. qq. suspecta est non secus atque altera quæ sequitur. * Matth. xxvi, 51. "Act. 11, 38. Philipp. in, 8. 98 I Cor. v. 8. 29 Joan. 1, 29. ** Joan. xix, 30.

col. 1489–1490page 4 of 4

datam doreamus, ut audiamus cnm apostolo Petro Beatus es, Simon filius Joannis, quia caro el san guis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est". Per tuam ergo fraternitatem presbyteris Galliarum litteræ mittantur, ut observent Pascha, non cum Judæis negatoribus Christi, sed cum sequacibus apostolorum prædicantibus veritatem Christi. Salutat te collegium fratrum. Saluta fra tres qui tecum versantur in Domino. Eubolus, qui epistolam fert Viennam, de collegio nostro, tecum vivere et mori paratus est; quem suscipe in Domino Jesu Christo. Vale. VICTOR, episcopus, fratri PARACODă episcopo, sa lutem. Collega noster Dionysius dormiens, te nobis so cium in Ecclesia Christi reliquit. Vides, frater, Orientalem Ecclesiam propter celebrationem Pa schæ ab Occidentali disjunctam esse. Placuit ergo nobis apostolorum sectatoribus vestræ unanimitati scribere, ut (cum secundum quod scriptum est, Vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia”; non tenebras sequamur, sed lucem) advertamus prophetam: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam ". Propterea, frater collega in Do mino, doce per Ecclesias commissas a decima quinta luna Pascha agendum, ut dicat nobis Apo stolus: Pascha nostrum immolatus est Christus *; et: Fuistis tenebræ, nunc autem lux in Domino ". Unanimitas fraterna te in Domino salutat, fratres qui apud te Viennæ versantur de nobis salutans. Vale. Matth. xvi, 17. "Ex eadem Bibliotheca Joannis a Bosco. " II Cor. v, 17. 87 Isa. ix, 2. v, 7. Ephes. v, 8. 38 | Cor. DE PASCHATE IN DIE DOMINICA CELEBRANDO. (Mau, Spicileg. Rom., Romæ 1840, t. III, p. 707, ex codice Arabico.) Archæi qui post discipulos Domini episcopus fuit Leptitanæ urbis in Africa. Celebrandum est Pascha die Dominico; tali enim tempore catholicæ Ecclesiæ gaudium completum ſuit, et unusquisque æternæ vitæ destinatus; etenim eo die Resurrectionis mysterium, speique immutabilis, et regni hæreditate capiendi confirmatum est. Hoc tempore Dominus de morte triumphavit inimica hominum, corpore suo suscitato, quod nunquam deinceps moritur, sed immutabile cum spiritu perseverat; quod quidem corpus gloria circumdatum Patri obtulit, postquam ei cœlorum fores patuerunt. Auctorum_supra memoratorum nomina tantum bic ponimus quod eorum scripta una cum Justino in editione D. Prudenti: Marani contiuentur, quæ in nostræ Collectionis tomo proxime sequenti integra reviviscit.

Continue reading PG 5: Ordo Rerum →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View