PG 52John Chrysostom
Prefaceapparatus
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.

CL. V. EMERICI BIGOTII IN EPISTOLAM CHRYSOSTOMI Quæ fuit suppressa in editione Palladii de Vita Chrysostomi, Parisiis vulgata apud viduam Edmundi Martini anno 1680. 1741] Hanc orationem sequitur epistola ad Cæsarium monachum, quæ licet nitore suo nativo, id est Græco eloquio, destituta, nihilominus sub velo veteris Latinæ interpretationis mirificos eloquentiæ diser tissimi doctoris radios exhibet. Primus qui ultimis temporibus hujus meminit epistolæ, fuit Petrus Mar tyr Florentinus, qui ex ca locum quemdam protulit in Locis communibus. Insolitus loquendi de Eucha ristia modus, qui ex ea referebatur, a Joannis Chrysostomi phrasi ac genio prorsus alienus, lectores in diversas traxit sententias; aliis supposititiam esse affirmantibus, aliis pro virili contendentibus veram esse ac genuinam, omnes integram videre summe concupivere: dolueruntque Petrum Martyrem, qui primus de ea mentionem injecerat, minime indicasse qua in bibliotheca exstaret codex Ms. Florentiæ delitescere omnium erat suspicio, quia Florentinus fuit Petrus Martyr, sed ubi, ab omnibus nesciebatur. Mihi quæ fortuna faverat in reperiendo contextu Græco S. Joannis Chrysostomi, hic etiam non defuit. Ejus exemplar reperi apud RR. PP. Dominicanos, in Monasterio S. Marci. Cujus te in partem ¿ppalov venire libens patior; nec exspecto ut mihi succlames in commune, xo:vòç 'Epµñc, si modo exorari te sinas, ut benigna interpretatione emollias, quæ duriuscule sonant de Eucharistiæ sacramento, et in me moriam revoces tot et tam insignes locos, in quibus adeo luculenter de boc sacrosancto mysterio loqui tur Joannes noster, ut doctor Eucharistiæ vocari meruerit: sicut S. Augustinus doctor Gratiæ vulgo prædicatur. Dixi Petrum Martyrem postremis temporibus hujus epistolæ meminisse, quæ antea Græcis Patribus notissima fuerat, utpote qui multa testimonia ex ea adversus Monophysitas et Acephalos ad duxerunt, ut observare licet in notis quas margini apposui, indicando Codices ex quibus textum Græ cum apud illos Patres a me inventum descripsi. Cæterum ubi deficiebant verba Græca, vacua columna rum spatia reliqui, nec passus sum ea punctis, aut lineolis, sicut librariorum mos est, repleri, ut possint inibi viri eruditi verba Græca ascribere, si quando ea invenerint. Cum enim experimento noverim, quo casu, quave fortuna in ea quæ attexui testimonia inciderim, non despero ab aliis alia posse inveniri. Quisque experiatur cui fortuna erit faventior; et si cui ea obsecundaverit, is ne publico invideat, neque apud se inventa privatim detineat. Qui veteres libros tractant, norunt nullam veteris cujuscunque libri editionem, quæ ex unico exemplari fuerit eruta, bucusque prodiisse omni ex parte perfectam. Manu exarati Codices mutuas aliorum exposcunt operas, ut quod in uno corruptum est, ab alio sanetur; quod Inspeximus literas tuæ reverentiæ, inspeximus autem non præter lacrymas; quomodo enim non la crymabimur, et animaın ipsam dolore conficimus, videntes fratrem singularem vitam³ a pueritia eligen 1 In Græco erat haud dubie, sy porfen plov, monasticam tem, et axparpiw;, id est consummate, circa pietatem se habentem, subito hæreticorum jactibus lapsum? vitam; imperitus Interpres, singularem vitam: Chrysosto mus sæpe, porn Blow, monasticam vitam appellat. Sic Áthana sius in Historia Arianorum ad Monachos, seis ser porépy Bloo dezości, monasticam vitam agentibus.

Page scan enlarged

Notebook

Full View