PG 52John Chrysostom
Spurious Works
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.

ceni perdiderimus, inimici erimus eorum qui a Christo audierunt. Pax vobis. Verum quod pacem velinius, et curemus, et concupiscamus, testis ille qui novit; de reliquis lacebimus. Nam qui præmiorum largitorem exspectat Deum, ad se purgandum non contumeliam inferet superno illi tribunali. Potest Deus pacem dare, pacem firmare, pacem decernere inter prædicatores et auditores, inter doctores et discipulos, ut per om nia a pace orsi, et in pace medium transigentes, et in pace perseverantes, Deo pacis gloriam referanius, Patri et Filio et Spiritui sancto, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Inter spurias jure ablegatæ sunt hæ quinque Homiliæ in Assumptionem Domini, quarum quatuor priores a Morello publicatæ sunt Tomo 6, quinta eaque brevissima apud Savilium babetur. Qui Savilius etiam excepta prima alias omnes edidit. Ex numero autem videntur esse eorum viginti duum brevium à¿ Yov in Assumptionem, quos commemorat Photius in Biblioth. Cod. 25. Homilia prima nobis Chrysostomo indigna videtur esse hic enim scriptor ¿mposôióvuso; ab alio ad aliud inepte excurrit: nam in brevissima oratione ab Assumptione Domini orsus, ab hoc argumento ad aliud transit, nempe ad apostolos, ad Paulum maxime: ex abrupto autem ad alapam jussu Ananiæ sa cerdotum principis Paulo incussam progreditur, et quasi prioris instituti oblitus, hic Pauli laudes multis celebrat. Voces porro usurpat a Chrysostomo vel nunquam vel parum frequentatas, ut éxovdúdíčov, inter ficiebant, ñàñ×τpov τñs Swñs, plectrum vitæ, epitheton Pauli; Oɛoxàntoūvtes, Deum invocantes; et alia id genus, quæ plura proferre possemus, nisi jam constaret hoc opusculum non esse Chrysostomi. Paulo melioris notæ est homilia secunda: sed quæ tamen non careat suspicione voɛlaç: nam liben ter crediderim esse centonem ex variis Chrysostomi locis consarcinatum. In Editione autem Savilii habetur Tomo 5, p. 973, 1. 37, et consuitur cum altera de Ascensione homilia brevissima, manifeste spuria, quam postremam omnium de Ascensione homiliarum infra referimus: in multis autem variat, et aliquot in locis non mediocriter ab hac de qua agimus discrepat. Unde liqueat hanc homiliam fuisse diver zorum manibus tractatam. Esse itaque centonem suspicor, ut dixi, variis ex Chrysostomi locis ador DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI, SERMO PRIMUS. Tria summe admiranda atque stupenda, tempori bus antiquis ignota, superant quidem naturæ nostræ vires, ipsa tamen infracta permanent et immota: fu niculus enim triplex non facile rumpitur. Ea vero sunt: innuptæ inâtris Partus, ex triduana passione Resurrectio, carnisque in calum Ascensio. Novit tempus steriles peperisse, sed non absque matrimo niali conjunctione; agnovit mortuos ad vitam rediisse, sed non ad sempiternam; agnovit prophetam assum plum esse, sed tamquani in cælum: taniquam, hoc est, non in ca·lum verum. Siquidem Helias locum loco mutavit at Salvator ascendit, unde descendit, multis contemplantibus viris atque mulieribus, quous que in altum visus imbecillitas ferri potuit, angelis ipsis fidem huic spectaculo præbentibus, secun dumque Christi adventum prænuntiantibus. Et ecce, inquit, duo viri adstiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cœlum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cœ lum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in cælum (Act. 1. 10, 11). O quanta benignissimus Do minus propter improbos servos, in salutem peregit! descendit e cælis, in cælos ascendit, et de cælis iterum venturus est: sed quo pacto venturus? Non alia qui dem assumpta persona, sed in forma carnis, et habitu humano; non tamen humilia agens ut antea, non in nave dormiens non ad puteum snis molestia labo rans, neque super pullum asinæ sedens, sed pullonu his vectus; non piscatores adducens, verum angelo rum comitatu stipatus; non ante judicis tribunal constitutus, sed ipse judicans fines orbis terrarum ipsisque piscatoribus potestatem judiciariam præbens;

Page scan enlarged

Notebook

Full View