PG 8Clement of Alexandria
Note to the Readerapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 27–28page 1 of 3

(Ed. Oxon. 1715.) Cum mihi semper in votis fuerit, primo ut Christianæ Ecclesiæ, deinde ut Reipublicæ litterariæ pro viribus inservirem; non posse videbar horas illas, quæ cum c Regii S. theologiæ professoris munere, tum a reliquis, quæ mihi incumbunt, curis ac negotiis vacabant, cuipiam alii studio vel jucundius vel utilius im pendere, quam emendandis, explicandis, publicique juris faciendis Clementis Alexandrini, antiquissimi do ctissimique Patris, operibus, quæ supersunt. Prima igitur cura fuit ut auctorem ipsum, quam fieri potuit, integrum et emaculatum exhiberem. Quo fine non solum impressos codices universos evolvi, in quibus, si Victorianum et Sylburgianum excipiamus, nihil fere accurati est; sed etiam manuscripta, quæcunque reperire potui, exemplaria diligenter perlegi, et perlecta cum editis contuli. Porro Cohortationem ad Græcos manuscriplam, una cum duobus Pædagogi libris posterioribus, eorumdemque nonnullis fragmentis, suppeditavit Novi apud Oxonienses Collegii biblio theca. Trium Pædagogi librorum codicem unum Bodleii, et huic in omnibus fere concordem alterum præ buit augustissimi regis nostri Bibliotheca. Ad insignes illas Clementis nostri periochas pristine sanitati restituendas, quas operi De præparatione evangelica inseruit Eusebius, non leve adjumentum attulerunt Abri ejus impressi, manuscriptumque exemplar, quod apud nos in Collegio D. Joannis Baptista asservatur. Veterum exemplarium inopiæ remedium non raro attulerunt antiquorum scriptorum libri, Platonis præ sertim ac Philonis Judæi, e quorum posteriori non breves tantum sententias, sed integras etiam paginas, nonnullis omissis, aliis mutatis vel in epitomen redactis, prout instituto suo optime conveniebat, idque celato uonnunquam auctoris nomine, in Expwuatɛis suos Clemens transtulit. Scriptum Stromatum exemplar· nul lum oculis meis perlustrare hactenus licuit. Verum hoc me, cum infortunio, tum onere levavit vir clarissimus Bernardus Montefalconius, qui pro acerrimo, quo semper ardet, humaniores litteras promovendi studio va riantes lectiones non solum ex Ottoboniano, qui eorum prolixiora quædam fragmenta, sed ex Parisiensi etiam codice, qui integrum Stromatum opus complectitur, accurate descriptas ad me transmisit; quas, cum paulo serius advectæ non antea ad manus meas pervenerunt, quam priores quatuor libri, cum quinti princi pio, e prælo evasissent, ad calcem operis simul exhibendas curavi. S. Scripturæ, necnon aliorum veterum librorum vocibus a Clementis nostri verbis distinguendis, quod nemo hactenus satis accurate præstitit, non parvus quidem labor, verum ei, qui auctorem hunc explicandum susciperet, in primis necessarius, impendendus fuit. Lutinam vero versionem, seu novam concinnare, seu veterem emendare, majoris adhuc operis res erat. Nam Herveti interpretatio, quæ in hominum manibus ut plurimum versatur et posteriorum Clementis Editionum comes est individua, licet a doctis antehac viris in melius sæpe mutata; adhuc tamen in multis ab auctoris mente adeo aliena, in aliis manca et imperfecta, in quamplurimis ambigua et obscura est, ut sæpe in ipso Clemente nihil magis quam Clementem desiácres, nec varo Latina potius a Græcis, quam hæc ab illis lucem exspectent; et qui hanc denique, prout res exigit, cor rigendam susciperet, Augæe plane stabulum purgare. videretur. Proinde Cohortationem ad Græcos ex Græca Latinam iterum fecimus, ad Pædagogi forsan ac Stromatum etiam libros progressuri, nisi alia nos studia, quæ diutius intermittere haud licuit, eo tandem compulissent, ut de Herveto potius ad Græcum textum accommodando deinceps cogitaremus; qui, prout nunc apparet, etiamsi parum elegans et ornatus, in plerisque tamen, uti spes est, haud plane infidus habebitur Clementis interpres. Græco ac Latino textui Sylburgii, Heinsii, aliorumque doctorum virorum Notas adjunximus, quas libri antehac editi, cum a se invicem, tum ab ipso etiam auctore nimium remotas in calce (totius operis exhiben. tes, ingratas studiosis lectoribus moras injiciunt. His alias immiscuimus e philologicis hujus ac prozi:ne superioris sæculi scriptoribus a nobismetipsis undique excerptar. In margine codicis sui, quem mihi, cum ad quartum Stromatum librum pervenissem, moriens legavit, nonnulla adnotaverat Grabius ¿ µanapiens. Post nullum vero mihi memorandus est W. Low:hius, Ecclesiæ cathedralis Winton, præbendorius dignis simus; qui non solum perpetuas fere in Clementem notas ultro mihi obtulit, sed etiam Cohortationem ad Græcos, et octo Stromatum libros pro diversa materiæ, qua constant, ratione, quatenus fieri potuit, in capita redegit. Hæc autem infra, propriis auctorum nominibus distincta, et suis quæque locis disposita, reperientur. Alios præterea rogavi amicos doctosque viros, ut symbolas suas conferrent; omnibus, qui ad au cıorem nostrum illustrandum emendandumve aliquid tribuissent, gratias, quas possem, maximas habiturus. Utrum his usibus quadantenus inservire poterint, quæ nos e tenui nostro penu deprompsimus, æquus lector facile judicabit. Hæc porro excipiunt quæ de Clemente ejusque scriptis collegit vir clarissimus Joannes

col. 29–30page 2 of 3
PG 8:29Καὶ τῶν δραμάτων οἱ ὑπο κριταὶ θυμηδίας θεάματα, Καὶ πλάνης ακράτου κυβευτήρια.
col. 31–32page 3 of 3
PG 8:31235, τί γὰρ φρόνιμον γυναῖκες εργά Τι γὰρ γυναῖκες φρόνιμον ἐργασαίμεθα.... τὸ ζῆν οὐδὲν ἀλλ' ἡ κώμος, πραιπάλη, βαλανεῖα, ἄκρατος, ἁμίδες, αργία, πότος, *ἂν ἐστὶ τὸ ζῇν οὐδὲν ἀλλ' ἢ κραιπάλη, Κώμος, βαλανεῖ, ἄκρατος, ἀμίδες, αργία, Πότες, τῶν ἐστὶ τὸ ζῆν οὐδὲν ἀλλ᾽ ἢ κραιπάλη, Βαλανεῖ, ἀκρατος, ἀμίδες, ἀργία, πότος. ὧν ἐστὶ τὸ ζῇν οὐ Οἷς οὐδὲν ἀλλ' ἡ γαστήρ ἐστιν ὁ φησιν. δὲ αὐτουργικῶς προκομίζειν χρὴ ἐκ τοῦ ταμιείου τὰς γυναῖκας ὧν δεοίμεθα, καὶ τῷ μύλῳ προσ ελθεῖν οὐκ αἰσχρὸν αὐτάς· οὐδὲ μὴν περὶ τὸ ύψος ἀσχολεῖσθαι, ὅπως θυμῆρες ᾗ τἀνδρὶ, ὄνεις δος οἰκουρῷ γαμετῇ καὶ βοηθῷ, περὶ τὸ ὄψον περὶ τὸ ὅπως θυμῆρες ᾖ τἀνδρὶ, ὄνειδος οἰκουρῷ γαμετῇ Ἡ δὲ τετάρτη ὕδωρ ἐφόρει, καὶ πῦρ ἀνέκαιεν Πολλὸν ὑπὸ τρίποδι μεγάλῳ· Ιαίνετο δ' ύδωρ. Αὐτὰρ ἐπειδὴ ζέσσεν ὕδωρ ἐνὶ ἤνοπι χαλκῷ, Ες ῥ᾽ ἀσάμινθον ἔσασα, λδ' ἐκ τρίποδος μεγά Ποιο, Θυμῆρες κεράσασα, κατὰ κρατός τε καὶ ὤμων, Οφρα μοὶ ἐκ κάματον θυμοφθόρον είλετο γυίων, Θυμήρες κεράσασα κατὰ κρατός τε καὶ ὤμων, Παυσάμενον σε κέλευσε μάχης ἠδὲ πτολέμοιο Ερχεσθαι μετὰ φύλα θεῶν, ἢ εἰς ἅλα δίαν, θωρῆξαί σε κέλευσε καρηκομόωντας Αχαιούς, Πανσυδίη. Λύσασθαί σε κέλευσεν Ολύμπιος "Εκτορα δίον.
Page scan enlarged

Notebook

Full View