Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
PG 9:7Κλήμεντος ἐκ τοῦ η' στρώματος. * Ο Θεός ἡμᾶς ἐποίησεν οὐ προόντας· ἐχρὴν γὰρ καὶ εἰδέναι ἡμᾶς ὅπου ἦμεν, εἰ προῆμεν, καὶ πῶς καὶ διὰ τί δεῦρο ἥκαμεν· εἰ δὲ οὐ προῆμεν, τῆς γενέσεως αἴτιος μόνος ὁ Θεός· ὡς οὖν οὐκ ὄντας ἐποίησεν, οὕτως καὶ γενομένους σώζει τῇ ἰδίᾳ χάριτι.
ELENCHUS
AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO IX CONTINENTUR.
Stromata.
Liber Quis dives salvetur.
col. 9
Excerpta ex scriptis Theodoti et doctrinæ quæ Orientalis vocatur ad Valentini tempora spectantia.
Eclogæ ex Scripturis propheticis.
Fragmenta.
Scholia vetera in Clementis Alexandrini Protrepticum ad Græcos et Pædagogi libros
tres.
Dissertationes D. Le Nourry de omnibus Clementis Alexandrini operibus.
FRAGMENTUM OMISSUM.
Octavum Stromatum librum vel omnino desiderari, vel, si verus est titulus ejus qui exstat, certe
esse imperfectum, jam diu critici docuerunt. Nunc libri octavi Vaticanum hoc fragmentum habemus,
addendum parallelis pag. 643, 751, 753. Contradicit autem, ut arbitror, Clemens Alex. iis qui metempsychosin tuebantur, quam fabulam non aliunde quam ex Ægypto bausisse Pythagoram, tradit Diodorus
Siculus 1, 98, quicum conferendi sunt Herodotus 11, 123, et Origenes contra Celsum 1, 20, 32. Quanta
enimvero Græci poetæ, philosophi, artificesque ab Egyptiis mutuati fuerint, docent late Diodorus Siculus 1, 96 sqq., Herodotus 11, 50, 85; Clemens Alex. Strom. 1, 15, 16; vi, 2, 4; Eusebius Præpar.
evany. 1, 6; III, 4; x, & sqq. Ang. Mai, Script. vet. tom. VII, pag. 88.
Κλήμεντος ἐκ τοῦ η' στρώματος.
* Ο Θεός ἡμᾶς ἐποίησεν οὐ προόντας· ἐχρὴν γὰρ
καὶ εἰδέναι ἡμᾶς ὅπου ἦμεν, εἰ προῆμεν, καὶ πῶς
καὶ διὰ τί δεῦρο ἥκαμεν· εἰ δὲ οὐ προῆμεν, τῆς
γενέσεως αἴτιος μόνος ὁ Θεός· ὡς οὖν οὐκ ὄντας
ἐποίησεν, οὕτως καὶ γενομένους σώζει τῇ ἰδίᾳ
χάριτι.
Clementis ex octavo stromate.
Fecit nos Deus antea non exsistentes. Si enim
antea exstitimus, nosse debemus ubi et qualiter
exstitimus et cur huc venimus. Si autem non antea exstitimus, creationis nostræ solus auctor Deus
est. Sicut ergo nos ante non exsistentes creavit,
sic et creatos gratia sua servat
Ex Typis MIGNE, au Petit-Montro ige,
Continue reading PG 9: Stromata →≣ entire volume