Præfatio Jamdiu exspectantur quintus sextusque Tomus Operum Chrysostomi: si vero tardius, quam sperabatur, in publicum prodeant, id sane non culpa evenit nostra: semper enim schedas ad manum paratasque habuimus, scrinia numquam defecerunt. Bibliopolæ autem non ita opportunam temporum conditionem nacti, atque etiam interdum operarum, quæ Græcos typos apte tractare possent, penuria laborantes, hinc præpediti sunt, quominus majote, ut in optatis erat, celeritate uterentur. Moras autem omnes in sequentibus Tomis rumpere, et tarda molimina per diligentiam in iis edendis adhibitam compensare in animo habent. Hæc quantum ad rem typographicam, quam pro lubito moderari nequimus. Jam ad rem nostram veniamus, et ad modum hæc tractandi, ad notas et cætera, in queis sagacem lectorem judicem ac pro jure suo rationes exposcentem agnoscimus. Quidam con questi fuerant notas nostras ad imam paginam poni solitas, et raras et breviores esse, quam soleant in quibusdam Editis. Nonnulli enim iis notis ita delectantur, ut admotis, puto, digi tis, ductaque mensura, hinc quanti æstimanda sit editio quævis definiant; deque conditione operis parum cogitent. Hic auctorem tractamus perspicuitate sermonis cæteris pene omni bus anteponendum, cujus dictio ut secundum elegantiorem, ita secundum communiorem usum concinnata est; quem ut intelligas nulla notarum ope indiges. Theologicas vero no tas cur in ima pagina quæras, quandoquidem illis deputatus locus est, ubi omnia, quæ ad argumenta singula spectabunt, simul et cum ordine congruenti tractabuntur, allatis ex quo cumque libro, ex quacumque homilia, iis omnibus quæ poterunt ad rem illustrandam aliquid conferre? Quid enim possim in nota imam paginam occupante dicere, ubi agitur de re qua piam theologica eaque gravi, quam oporteat ex diversis sancti doctoris locis explorare? Deinde, cum multa loca sint, ubi res eadem tractatur, cur huic potius quam alteri loco no tam adjicias? Annon præstat hæc omnia loca theologica simul afferre, atque singulorum comparatione facta, scrutari? id quod in postremo Tomo exsequi animus est; ubi etiam de disciplina, sive morum, sive rituum agetur, deque digressionibus auctoris nostri, quæ digressiones magnam supellectilem offerunt. Uno verbo omnia suo loco tracta bantur. Ad hæc autem, ut. jam in Præfatione Tomi tertii dixi, nobis maxime cavendum ne notas in imis paginis accumulemus. De scriptore agitur cujus opera bibliothecam pene efficiunt, et nova subinde eruuntur, quæ molem augeant; ita ut quem undecim in folio To mis publicare destinaveramus, jam Tomos saltem tredecim complere deprehendatur; imo etiam ignoramus utrum possimus omnia opuscula hoc Tomorum numero comprehendere; id quod tamen ut fiat, et sine dispendio fiat, totis viribus curabimus. Jam ad hujusce Tomi argumentum veniamus. 1.-I. Expositiones Joannis Chrysostomi in Psalmos, si integræ superessent, mole maximum illius opus essent; quod opus pretio nulli alii postponendum. II. Antiochiæne an Constanti nopoli illas adornaverit. I. Expositiones sive Commentarii Joannis Chrysostomi in Psalmos, quantæ molis fuissent, si ad usque ætatem nostram integri et sani pervenissent, ex iis quæ supersunt conjicere li cet. Quinquaginta enim et octo qui supersunt maximam voluminis partem complent; ita ut si integris in 150 Psalmos Commentariis frueremur, vix possemus eos in duobus amplissimis Tomis comprehendere; quandoquidem Psalmi omnium longissimi absunt, cum iisque Psal mus centesimus decimus octavus, qui solus viginti duorum Psalmorum magnitudinem com plet; ita ut si bene calculum ducamus, vix tertia pars operis ad nos usque devenerit. Su persunt autem psalmi, a tertio ad duodecimum, novem numero: quadragesimus primus cum Expositione sua ad hanc seriem non pertinet, ut ibidem dicitur; a quadragesimo tertio ad quadragesimum nonum; a centesimo octavo ad centesimum_decimum septimum; a cente simo decimo nono ad usque finem. Sunt porro Psalmi cum Expositionibus suis sexaginta; si demas autem tertium et quadragesimum primum, qui licet cum aliis reperiantur, ad hanc seriem non pertinent, quinquaginta octo supererunt Psalmi cum Commentariis suis. Nul lum ergo tantæ molis opus edidit Joannes Chrysostomus, si quidem omnes Psalmos interpre tatus pari modo fuerit, ut nos existimamus, atque infra probabimus. Inter præstantissima autem illius opera censetur, ut ex multorum testimoniis asseritur, atque ex assiduo usu ac lectione deprehenditur. II. Quæritur Antiochiæne, an Constantinopoli hoc tantum, tam longum opus emiscrit. Certe si Photii judicio standum sit, qui elegantiora c: majori accuratione elaborata ejus opera mavult Antiochiæ facta, quam Constantinopoli, ubi antistes sacrorum negotiis,