Præfatio Jamdiu exspectantur quintus sextusque Tomus Operum Chrysostomi: si vero tardius, quam sperabatur, in publicum prodeant, id sane non culpa evenit nostra: semper enim schedas ad manum paratasque habuimus, scrinia numquam defecerunt. Bibliopolæ autem non ita opportunam temporum conditionem nacti, atque etiam interdum operarum, quæ Græcos typos apte tractare possent, penuria laborantes, hinc præpediti sunt, quominus majote, ut in optatis erat, celeritate uterentur. Moras autem omnes in sequentibus Tomis rumpere, et tarda molimina per diligentiam in iis edendis adhibitam compensare in animo habent. Hæc quantum ad rem typographicam, quam pro lubito moderari nequimus. Jam ad rem nostram veniamus, et ad modum hæc tractandi, ad notas et cætera, in queis sagacem lectorem judicem ac pro jure suo rationes exposcentem agnoscimus. Quidam con questi fuerant notas nostras ad imam paginam poni solitas, et raras et breviores esse, quam soleant in quibusdam Editis. Nonnulli enim iis notis ita delectantur, ut admotis, puto, digi tis, ductaque mensura, hinc quanti æstimanda sit editio quævis definiant; deque conditione operis parum cogitent. Hic auctorem tractamus perspicuitate sermonis cæteris pene omni bus anteponendum, cujus dictio ut secundum elegantiorem, ita secundum communiorem usum concinnata est; quem ut intelligas nulla notarum ope indiges. Theologicas vero no tas cur in ima pagina quæras, quandoquidem illis deputatus locus est, ubi omnia, quæ ad argumenta singula spectabunt, simul et cum ordine congruenti tractabuntur, allatis ex quo cumque libro, ex quacumque homilia, iis omnibus quæ poterunt ad rem illustrandam aliquid conferre? Quid enim possim in nota imam paginam occupante dicere, ubi agitur de re qua piam theologica eaque gravi, quam oporteat ex diversis sancti doctoris locis explorare? Deinde, cum multa loca sint, ubi res eadem tractatur, cur huic potius quam alteri loco no tam adjicias? Annon præstat hæc omnia loca theologica simul afferre, atque singulorum comparatione facta, scrutari? id quod in postremo Tomo exsequi animus est; ubi etiam de disciplina, sive morum, sive rituum agetur, deque digressionibus auctoris nostri, quæ digressiones magnam supellectilem offerunt. Uno verbo omnia suo loco tracta bantur. Ad hæc autem, ut. jam in Præfatione Tomi tertii dixi, nobis maxime cavendum ne notas in imis paginis accumulemus. De scriptore agitur cujus opera bibliothecam pene efficiunt, et nova subinde eruuntur, quæ molem augeant; ita ut quem undecim in folio To mis publicare destinaveramus, jam Tomos saltem tredecim complere deprehendatur; imo etiam ignoramus utrum possimus omnia opuscula hoc Tomorum numero comprehendere; id quod tamen ut fiat, et sine dispendio fiat, totis viribus curabimus. Jam ad hujusce Tomi argumentum veniamus. 1.-I. Expositiones Joannis Chrysostomi in Psalmos, si integræ superessent, mole maximum illius opus essent; quod opus pretio nulli alii postponendum. II. Antiochiæne an Constanti nopoli illas adornaverit. I. Expositiones sive Commentarii Joannis Chrysostomi in Psalmos, quantæ molis fuissent, si ad usque ætatem nostram integri et sani pervenissent, ex iis quæ supersunt conjicere li cet. Quinquaginta enim et octo qui supersunt maximam voluminis partem complent; ita ut si integris in 150 Psalmos Commentariis frueremur, vix possemus eos in duobus amplissimis Tomis comprehendere; quandoquidem Psalmi omnium longissimi absunt, cum iisque Psal mus centesimus decimus octavus, qui solus viginti duorum Psalmorum magnitudinem com plet; ita ut si bene calculum ducamus, vix tertia pars operis ad nos usque devenerit. Su persunt autem psalmi, a tertio ad duodecimum, novem numero: quadragesimus primus cum Expositione sua ad hanc seriem non pertinet, ut ibidem dicitur; a quadragesimo tertio ad quadragesimum nonum; a centesimo octavo ad centesimum_decimum septimum; a cente simo decimo nono ad usque finem. Sunt porro Psalmi cum Expositionibus suis sexaginta; si demas autem tertium et quadragesimum primum, qui licet cum aliis reperiantur, ad hanc seriem non pertinent, quinquaginta octo supererunt Psalmi cum Commentariis suis. Nul lum ergo tantæ molis opus edidit Joannes Chrysostomus, si quidem omnes Psalmos interpre tatus pari modo fuerit, ut nos existimamus, atque infra probabimus. Inter præstantissima autem illius opera censetur, ut ex multorum testimoniis asseritur, atque ex assiduo usu ac lectione deprehenditur. II. Quæritur Antiochiæne, an Constantinopoli hoc tantum, tam longum opus emiscrit. Certe si Photii judicio standum sit, qui elegantiora c: majori accuratione elaborata ejus opera mavult Antiochiæ facta, quam Constantinopoli, ubi antistes sacrorum negotiis,
iisque gravissimis, distentus esse solebat; si standum, inquam sit ejus judicio, hoe opus Antiochiæ haud dubie emissum fuerit: nam, uti diximus, inter exquisitiora com putatur. Neque hoc uno probatur argumento Joannem nostrum hoc opus Antiochiæ adornavisse. Aliud enim gravius mutuamur ex Commentario in Psalmum centesimum decimum, ubi hæc leguntur, numero 4: Quot (miracula) imperante Juliano, qui omnes impietate superavit, dum oppugnaretur Ecclesia, facta sunt? quot Maximino regnante? quot ante istos Impera tores? Sed si vultis ea etiam quæ in nostra generatione evenerunt; nempe cruces repente in vestimentis impressæ, Apollinis templum fulmine dejectum, sancti martyris Babylæ, qui erat in Daphne translatio, et aperta adversus dæmonem victoria, Quaestoris imperatoriæ pecunie inopinata mors et admirabilis; ipsius Imperatoris cædes, ipsius, inquam, Juliani, qui omnes impietate vicerat, et avunculi illius interitus, vermium scatcbræ. Hic Antiochenis ea recenset quorum plerique adhuc testes supererant; et paulopost de templi Jerosolymitani ab Juliano suscepta restauratione verba facit; id quod etiam non raro observatur in iis Homiliis, quas Antiochiæ habuit. Illa porro omnia minutatim enarrantur in illa longiore Oratione in san ctum Babylam, quæ supra Tomo secundo cusa fuit. Alio argumento probari posse videtur hasce Expositiones in totum Psalterium Antiochiæ, non autem Constantinopoli, adornatas fuisse. Nullum enin umquam tanti otii opus emisit Chrysostomus; opus, inquam, magno laborè concinnatum, quod vix posset duobus amplis voluminibus comprehendi, si quidem integrum ad nostram usque ætatem pervenisset. Quo modo autem potuit Constantinopoli tantum otium nancisci, ubi præter solitum concionandi officium, numquam ab incomparabili doctore prætermissum, præter episcopales illas curas in præcipua illa et populosissima totius Orientis diœcesi, cui regendæ sanctus antistes assiduo et infatigabili studio advigilabat, aliis etiam iisque gravissimis ex transverso acci dentibus negotiis pene obrutus erat? Et quomodo potuerit sex annorum spatio inter tot tumultus atque curas, hos tam amplos commentarios, exploratis etiam veterum interpre tationibus adornare? Aliud item indicium excipimus ex eo quod monachos, vel ad exemplum, vel ad alium quempiam usum commemoret. Illud enim Antiochiæ solebat, in cujus vicinia monachi in montibus sedes habebant, et ob vitæ sanctimoniam celebrabantur; Constantino poli non item. Hic autem monachos non semel commemorat; ut in Expositione Psalmi 6, col. 71 et alibi. § II.—- I. De ratione interpretandi Chrysostomi in his Expositionibus. II.Utrum illas præsente populo et concionando dixerit. 1. In Scripturarum sacrarum interpretatione per totum vitæ cursum versatus Chrysosto mus, hic ad solitum pergit officium; literam ita sequitur, ut qui non præcipuum ea in re studium ponat; sed tamen lectiones diversorum Interpretum sæpe in medium affert, ta cito semper singulorum nomine. His porro non multum immoratur, sed cito transit ad ethices præcepta et ad disciplinam morum, qua in re ejus acrimoniam, inventionem, elo quentiamque mireris: splendent enim hi commentarii inter præstantissima incomparabilis concionatoris opera. II. At quæstio movetur, an has Expositiones Chrysostomus in coetu populi, concionantis more, dixerit an vero privatim hæc adornaverit, ad usum suum, vel amicorum, vel demum lectorum, qui hujusmodi libros evolvere vellent. Qua in re fateor non parum inesse diffi cultatis, quam solvere et de medio tollere, si fieri possit, mox satagemus. Verum prius audiendus ea de re est Tillemontius, cujus accurationi ac diligentiæ vix quidpiam adjici possit quod ille Gallico vulgari idiomate dixit, sic Latine convertimus «Explicationes Psalmorum quas in tertio Chrysostomi Tomo habemus, sunt a tertio ad duodecimum, hinc quadragesimi primi Expositio sequitur; deinde a quadragesimo tertio ad quadragesimum nonum; post, a centesimo octavo ad centesimum decimum septimum; demum a centesimo decimo nono ad usque finem. Hæc porro omnia inter ca quæ vero Chrysostomi sunt numerantur. Excipienda tamen fore videatur Homilia in Psalmum fer tium, quæ a veris Chrysostomi operibus videtur stylo multum differre, etiamsi ab Joanne Damasceno quasi Joannis Chrysostomi memorata fuerit. Ea autem non reperitur in ve teri quadam collectione, quæ alias quinquaginta novem continet, ut in ejusdem Tomi ta bu'a videre est. «Aliæ commentarii potius esse videntur, quam homiliæ, qua postrema tamen (homiliæ nempe ), inscriptione gaudent; aliquando tamen ad homiliarum formam accedunt. Hebraici exemplaris aliorumque interpretum lectiones affert sæpe Chrysostomus, quas aliquando explicat, sæpius retulisse tantum satis habet. Multis in locis videtur in ipsa ecclesia lo qui, et tamen explicationes Psalmorum aliam cum alia annectit, ac si una serie explicatio nes illas pararet. Loqui videtur viris, non auditoribus, sed qui ejus scripta lecturi essent. Explicatio Psalmi centesimi decimi sexti brevior certe est, quam ut possit concionem unam efficere id quod etiam dici possit de centesima vigesima octava, et de quibusdam aliis; ut e contrario quædam longiores sunt, quam ut potuerint una vice dici. Cum centesimum vi gesimum primum explicat, videtur aliquid commemorare quod dixerat, cum de centesimo
decimo nono ageret. Explicatio Psalmi centesimi quadragesimi mittit ad Explicationem sexagesimi secundi, quam non habemus: vereque creditur Chrysostomus eodem ritu atque modo totum Psalterium interpretatus esse.» Hactenus Tillemontius qui hosce Commentarios pro more suo accurate exploravit. Opi natur ergo hæc Joannem Chrysostomum, non concionando in cœtu populi dixisse, sed scripsisse tantum: quamquam, ut est in judicio ferendo cautus, hæc quasi dubitans efferat. Et superest certe in illam sententiam inclinanti magnus dubitandi et adversum suspicandi locus. Antequam enim ad exempla veniamus, hoc præmittendum duximus. Quis credat con cionatorem pene quotidianum, qui per annos octodecim tali officio, in principibus duabus Orientis Ecclesiis functus est, hanc tantam supellectilem in scriniis reliquisse, vel amicis so hum legendam dedisse? Supellectilem, inquam, totam ad conciones paratam, ut cuique le genti palam erit, et quantam vix uspiam videas, ad morum disciplinam apprime composi tam, qualem vix alibi vel apud Chrysostomum ipsum reperias; quæque si integra ad nos pervenisset, vix duobus posset Voluminibus comprehendi, ut jam diximus. Ad exempla vero jam procedamus, quæ certe videntur concionantem omnino referre. In quarti Psalmi Expositione, col. 41, hæc habet: Sed non probe scimus quodnam sit lucrum ora tionis, quia nec ei studiose animum adhibemus, nec ca ex Dei legibus utimur. Sed homines quidem aliquos alloquuturi, qui sunt nobis superiores, ubi habitum, incessum, amictum et omnia com posuerimus, ita ut oportet alloquimur: ad Deum autem accedentes hiscimus, nos scalpimus. atque huc et illuc versamus, negligentes et socordes sumus. Et cætera quæ ibidem ille prose quitur. Annon coetum alloquentis hæc verba sunt? Et col. sequenti hæc in concione et in populi coetu dici omnino videntur: a Græcis adferendis abstineo brevitatis causa: Medite mur nos quoque ut Deum supplices adeamus: discamus quomodo ea sit facienda supplicatio. Non est eundum in museum, non sunt consumendæ pecuniæ, nec sunt conducendi pædagogi, rhetores et sophista, neque multum temporis consumendum est, ut hanc dicendi artem ediscas, sed solum voluisse sufficit, et ars perfecta evasit. Nec pro te solum poteris dicere in eo judicio, sed etiam pro multis aliis. Et quisnam est scopus, quod institutum artis hujus judicialis? Mo dus precationis. Sobria mente, animo contrito, cum fontibus lacrymarum ad eum accedere, nihil quod ad hanc vitum pertineat petere, futura concupiscere, pro spiritualibus supplicare, ini micis non male precari, acceptam injuriam memoria non tenere, omnes perturbationes ex ani mo expellere, conterentem cor ita adire; animo deprimi, mansuetudinem magnam exercere, ct linguam ad bene loquendum convertere, in nullo pravo opere versari, nihil habere commune cum communi orbis terrarum hoste, cum diabolo', inquam; et cætera quæ pluribus ille pro sequitur. Expositionem vero in Psalmum septimum ita orditur, ut manifestum sit, ni fallor, ipsum auditorum cœtui verba facere. Oporteret quidem, inquit, Scripturarum et historiarum adeo accuratam habere cognitionem, ut longiore ad earum doctrinam oratione non egerens; sed quoniam alii quidem in rebus sæcularibus occupati, alii vero seipsos socordiæ dedentes, ea non audierunt, necesse est paulo longiori uti oratione, sed attendite diligenter... Sed sic etiam ob scura sunt, quæ dicta sunt; quod vos historiam ignoretis. Sed quoniam non oportet solum re prehendere, sed docere, operæ pretium est narrationem aggredi. Hic certe Chrysostomus cœ tum quempiam alloquitur ac reprehendit. Populum item alloquitur ad Psalmum 43, col. 170, his verbis: Audite quotquot estis tardi ad eleemosynam. Audite qui vobis divitias servando diminuitis. Audite qui nihilo melius affecti estis quam qui sunt in somniis divites. Quæ sunt enim præsentia, sunt somnio nihilo meliora, et aliquibus interpositis: Quousque vos ipsos seducitis? quousque rerum veritatem non cerni tis; sed somniis inhiatis, cum prope et in foribus sit judicium? Longe clarius populum alloquitur cum Psalmi quadragesimi quarti Explicationem ordi tur hoc pacto: Vellem nunc adesse omnes Judæos et gentiles, et hoc libro a Judæis accepto Psalmum ita legere. Neque enim ignoratis, et in judiciis et ubique tunc maxime a suspicione remolum esse rerum testimonium, quando id fertur ab inimicis. Ut hoc ergo hodie quoque eve niat, exhibeamus testimonium ex Veteri Testamento, ut et Judæi et gentiles pudore afficiantur; Judæi quidem legentes et non intelligentes: gentiles vero videntes libros nobis efferri ab inimi cis. Neque enim poterunt ea a nobis esse conficta dicere, cum non nos, sed qui Christum cruci fixerunt, libros nobis præbeant, qui de ejus potestate loquuntur. Sed sive adsunt, sive non. nos nostro officio fungamur, et aggrediamur interpretationem. Quis negare possit hic in cœtu quopiam loqui Chrysostomum? Non minus liquido arguitur ipsum cœtui verba facere ex eis quæ profert in Psalmum qua dragesimum nonum, col. 245: Judicabuntur autem Judæi, et qui tunc erant, et qui postea in Novo Testamento inique se gesserunt: illi et naturam et legem habentes accusatricem: hi au tem præter illa, etiam ea, quæ illorum gratia Christus fecit. Quid enim poterunt dicere, vel quam causam afferre quare non crediderint? Sed ea, quæso, quæ dicuntur, attendite, ut possitis ora eorum qui contradicunt, obstruere. Satius est enim eos a nobis victos nunc cor rigi, quam se vincere putantes, illuc abire, et condemnari a communi Judice orbis terræ. Auditores magis magisque excitat, cum centesimi noni Psalmi Explicationem sic orditur Exsurgamus, quæso, et animum intendamus: Psalmus enim de sublimibus admodum rebus agit, non uni soli hæresi, sed variis et diversis obsistens. Nam adversus Judæos, adversus Pau Tum Samosatenum, adversus Arianos, adversus Marcionistas, adversus Manichæos, et adver
sus omnes, qui resurrectioni non credunt, struit aciem. Quoniam ergo contra tot adver sarios structa est acies, nobis quoque multis oculis opus est, ut quæ sit luctandi ratio exacte considerare possimus. In externis enim certaminibus, etsi aliqua luctandi ratio non animadversa fuerit, nihil lædetur spectator: non enim doctrinæ, sed delectationis gratia illud theatrum coactum est. Hic autem nisi exacte cognoveris undenam adversarius aciem suam instruat, et unde nos eum feriamus, non leve detrimentum accipies. Ne hoc ergo tibi eveniat, mentem tuam excita, arrectæ tibi sint aures. Judæos primum invadimus, etc. Et in Psalmum centesimum undecimum: Vidisti eum qui ædificat supra petram? Quid enim potest timere qui est et nudus et accinctus, nullamque ulli præbet ansam? Quid potest timere qui habet Deum clementem et propitium, ita ut utrinque sit tutus, et ex superno auri lio, et ex ea, cum qua hic inferius agit, facilitate, nec quidquam eum labefactare poterit, non damnum pecuniæ, non probra, non calumniæ. Neque enim habet in quo lædatur qui hinc in cælum commigraverit, in regionem ad quam sceleri et insidiis nullus patet aditus. Nam, ut probe nostis, omnes insidiæ parantur vel pecuniis, vel pro pecuniis, et omne hominum studium in hoc ponitur. Et in Psalmum centesimum decimum septimum, Confitemini Domino, quoniam bonus, quo niam in sæculum misericordia ejus, col, 328, hæc in princípio dicit: Dictum quidem Psalmi quod consuevit populus succinere, hoc est: Hæc est dies quam fecit Dominus, exsultemus et læte mur in ea: quod et multos excitat, et hoc maxime solet populus illo spirituali et cælesti festo succinere. Nos autem, si vos vultis, a capite et ab initio totum Psalmum persequamur, non a versu qui succinitur, sed ab ipso exordio expositionem inchoantes. Versum enim patres nostri ut qui esset sonorus, et sublime aliquod dogma contineret, populum succinere sanxerunt; quandoquidem totum Psalmum ignorabat, ut vel hinc perfectam doctrinam acciperent. Nobis autem necesse est eum totum persequi. Annon vere populum alloquitur Expositione in Psalmum centesimum decimum nonum, cum hæc dicit: Ita etiam nos oportet affici, et quamvis hic paucis annis vixerimus, eos tamen multos esse putare propter futurorum desiderium? Hæc dico non vitam præsentem accusans, absit: ea est enim opus Dei: sed ad futurorum amorem vos excitans et incitans, et ne in rebus præsentibus lubenter versemini, nec corpori affixi sitis, nec ita afficiamini, ut nonnulli e vulgo abjecti animi; qui etsi per multos annos vixerint, eos paucos esse dicunt. Quibus quid esse po test a ratione alienius? Et in Psalmum centesimum trigesimum septimum in hæc verba, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, hæc habet: De hoc apud vos sæpe disserui. Quoniam, eo prætermisso, veniemus ad id, quod est proximum. An hæc dici possunt non præsente cœtu? Et Psalmo centesimo quadragesimo, col. 426, sic orditur: Hujus quidem Psalmi verba pene om nes sciunt, et per omnem ætatem perpetuo canunt: quis sit autem sensus eorum quæ dicta sunt, resciunt. Quod quidem est non parva reprehensione dignum, eos qui quotidie canunt, et ore verba proferunt, non quærere vim sententiarum, quæ in his verbis site sunt. Sed si viderit qui dem quispiam aquam puram et limpidam, non se tenuerit quin ad eam accedat, tangat, et bi bat, et qui in pratum assidue ingreditur, nisi collectis prius aliquot floribus, recedere minime sustinuerit: vos autem qui ab ineunte ætate ad extremam usque senectutem hunc Psalmum meditamini, nihil aliud quam verba perpetuo tenetis, absconso thesauro assidetis, obsigna tam crumenam circumfertis, et nec a curiositate quidem incitatus est quispiam ut disceret quid est quod dicitur: non quæsivit, non scrutatus est..... Quamvis tamen tot sint ob scura, veluti quoddam canticum, ea multi leviter prætercurrunt. Sed ne, dum in reprehen sione nimium immoramur, molesta evadat oratio, age ad ea quæ dicta sunt perscrutanda ve niamus. An quis negaverit hæc ad cætum populi dici? id quod etiam per totum Psalmi cur riculum cernere est. Uno verbo, in hoc et in aliis Psalmis, concionantem et populum allo quentem passim deprehensuras es. Hoc postremum afferam ex Commentario in Psalmum centesimum quadragesimum octa vum, col. 492: Si ergo sisprinceps, aut magistratum geras, benigno Deo age gratias, quod tanta curæ et diligentiæ tibi data sit occasio. Si privatus, rursus age gratias, quod habeas qui tui curam gerat, nec permittat ut te improbi insidiis circumventum opprimant. Seu ad se nectutem perveneris, seu sis juvenis, Deo age gratias, etc. Hinc certe omnino probari videtur has Expositiones vere conciones in cœtu populi dictas fuisse, et quod est no tandum, in fine cujusque solitus ritus referendæ vel Deo, vel Trinitati, vel Christo gloriæ observatur. Verum objicit sibi Tillemontius: «Loqui videtur viris, non auditoribus, sed qui ejus scripta lecturi essent,» et locum indicat in margine unde talem hausit opinionem. Est au tem locus ille Comment. in Psal. 47, col. 219. Ubi postquam hunc locum, In Spiritu vehementi conteres naves Tharsis, legerat Chrysostomus et lectionem Hebraici exemplaris attulerat, pro sequitur dicens, cum reges terræ congregati essent contra Sionem civitatem Dei sanctam Deum ducem belli fuisse ipsosque contrivisse, ut ventus validus classem navium conquas sat et conterit Nam hi quoque, cum magnam classem parassent, et ex longinqua_aliqua alienaque regione venissent, ira Dei veluti quodam vehementi vento omnes perierunt. Et ideo locum quoque significans unde venerunt, subjunxit illud Tharsis; ita etiam significavit He bræus per dictionem, quam in vestram gratiam adjecimus in lectione contextus. Non dicit Chrysostomus se in gratiam eorum qui lecturi essent, sed In vestram gratiam, in gratiam sci licet eorum quos alloquitur, lectionem Hebræi seu Hebraici exemplaris apposuisse. Nam
quod in hac Homilia sive Expositione cortum populi alloquatur, planum est ex epilogo mo rali Homiliæ hujusce, qui sic habet, col. 221: Quocirca nos quoque semper et continuo conside rantes, civitatem nostram Jerusalem mente versemus, ac pulchritudinem ejus nobis ob oculos per petuo ponamus, quæ Regis sæculorum est metropolis, in qua justorum sunt spiritus, chori pu triarcharum, apostolorum, omniumque sanctorum, ubi slabilia sunt cuncta, non prætereuntia, ubi pulchritudines sunt immortales, et quæ sub aspectum non cadunt: quæ solis iis hæreditate consequi licet, qui caducarum et fluxarum sæcularium curarum penitus obliti fuerint, opum scilicet ac deliciarum, et damnosarum diaboli voluptatum: fraternum autem amorem, hospita litatem erga pauperes, et caritatem in proximum, in dies augent, atque acceptas injurias ex animo condonant, ut cum hac ratione honeste, atque ut Deo acceptum est, vitam traduxc rimus, regni cælorum hereditatem accipiamus, in ipso Christo Domino nostro, cui gloria et imperium una cum Patre et Spiritu saneto, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Hæc concionantis et cætum populi alloquentis verba et epilogum esse nemo negaverit. Sed quare dicit se in auditorum gratiam Hebraïci exemplaris vocem in lectione adjecisse, quæ vox est, Tharsis, et Hebraice sic scribitur wwwn, ac quæ causa hujus addendæ lectio nis fuerit, haud ita facile est augurari: illud tantum quod conjectura assequi possum hie profero. Certum est Antiochiæ magnam fuisse Judæorum multitudinem: ibi et synagogas quoque fuisse exploratum indubitatumque est cum Judæis autem multi Christianorum aliqua societate jungebantur, ita ut quidam synagogas frequentarent, qua de re conqueritur Chrysostomus in libris contra Judæos; hi vero haud dubie Judæos Hebraice legentes in synagogis audiebant, et Hebraice intelligebant, ut credere est ex his autem quidam He braicas audire lectiones cupiebant, qua de causa non semel in hujus Psalmi Expositione Hebraici exemplaris lectiones affert, et una vice se in gratiam quorumdam illud cupien tium lectionem Hebræi afferre testificatur. Ut ut res est, sive hac, sive alia de causa illud egerit, non minus certum erit Chrysostomum hic concionem habere et cœtum alloqui, id quod nemo, ut spero, negaturus est. Monitum lectorem velim, hic nos auctoritate Manuscriptorum duorum lectionem, quam posuerant Savilius et Morellus, mutavisse habent enim", Hebræus autem, Thessaber. Ubi textus Hebraicus hoc modo: TINTI, quæ sic leguntur: Thesaber Onioth Tharsis; primam ergo vocem quamdam ponunt supra Savilius et Morellus; in duobus autem illis optimis Manuscriptis legitur, é de Espais probassis, ubi haud dubie legas, é à Espató; no exports; illud enim, pas, non potest vocem quamdam Hebraicam exprimere, cum nulla hic sit hujusmodi. Hanc vero lectionem paulo post confirmat Chrysostomus cum ait: Et ideo locum quoque signifi cans unde venerunt, subjunxit illud, Tharsis. Ita etiam significavit Hebræus per dictionem. quam in vestram gratiam adjecimus in lectione contextus. Ubi animadvertas velim, Exempla ria olim Græca Veteris Testamenti multas plerumque in marginibus habuisse lectiones interpretum, Aquila, Symmachi, Theodotionis, nec non aliorum et Hebraici contextus unde fortasse has notas mutuatus sit Chrysostomus. Exemplaria autem hujuscemodi ad nostram usque ætatem devenerunt; pluribus ista forma concinnatis nos usi sumus in re staurandis, quantum licuit, Hexaplis Origenianis, ut quisque videre possit. cum. Aliud objicit Tillemontius: «Explicatio centesimi decimi sexti Psalmi brevior est quam ut possit concionem unam efficere: id quod etiam dici possit de centesima decima octava, et de quibusdam aliis; et e contrario quædam longiores sunt, quam ut potuerint una vice dici.» Quod spectat centesimam decimam sextam Expositionem in ejusdem numeri Psal mum, certissimum quidem est non potuisse umquam sufficere ad concionem unam, ne dimidiam quidem paginam absolvat, sed quid vetuit quominus illam cum sequenti jungeret, ut concionem plenam haberet? Liber quippe Psalmorum non perinde atque Ge nesis longas historias complectitur, quarum singulæ possunt ad unam homiliam satis esse at liber Psalmorum diversi argumenti Psalmis constat, ubi ex alia in aliam rem transitur; horum autem alii longi, alii brevissimi sunt. Potuit vero Chrysostomus illos brevissimos vel cum præcedentibus vel cum subsequentibus jungere, ut concionem plenam haberet. Quod habet de longissimis Expositionibus Tillemontius, uno verbo depellimus: vix unam duasve reperias inter longissimas in Psalmos Expositiones, quæ homiliam quintam contra Judæos adæquet potuit autem illas longiores in duas pluresve partes dividere, id quod non raro præstant etiam concionatores hodierni. Ut enim uno verbo concludam, omnes et singulæ in Psalmos Expositiones concionantem Chrysostomum exhibent. § III. Quo tempore has in Psalmos Expositiones edidit Chrysostomus. Nihil in toto Expositionum decursu habetur, unde expiscari possimus quo tempore illas adornaverit, ac primum emiserit. Hoc unum ex probabilissima conjectura dicimus, nisi fortasse quis malit id pro explorato habere, nempe Chrysostomum hoc amplissimum opus Antiochiæ edidisse; quo autem anno vel tempore scire, hoc opus, hic labor est. Magni certe otii opus fuit diuturnique laboris. Otii autem parum habuit Chrysostomus ab co tempore quo coepit concionari, perque annos duodecim concionatus est; et numquam ab hoc officio destitit; sæpe etiam cum morbis conflictatus: opus autem illud in Psalmos maximum amplis simumque fuit omnium illius operum, atque, ut jam non semel diximus, si totum habere tur, vix posset duobus amplissimis voluminibus comprehendi. Quapropter libentius crede rem ipsum hosce commentarios adornavisse antequam presbyter ordinaretur, et concio
nandi munus inchoaret; ordinatus autem presbyter fuit Chrysostomus annos jam emensus triginta novem, ut in ejus Vita pluribus commonstratum est. quo autem tempore Libanii ludum literarium reliquit ad usque annum ætatis quadragesimum quo concionari cœpit, otio multo atque libertate fruebatur. In hoc ergo fortasse tempore hosce Commentarios scripserit, ab anno videlicet Christi 370 ad annum 386, quibus forte postea concionum for mam dederit. Sed hæ sunt conjecturæ meræ. IV. I. Scriptorum sententia de his in Psalmos Expositionibus. II. In operibus Chrysosto mi nihil præstantius. III. Nihil ad mores instituendos aptius. I. Photius de hisce Commentariis hæc habet; ubi de Homiliis in Genesim loquutos, ita pergit illorum stylum cum stylo Homiliarum in Acta, et Expositionum in Psalmos comparans Dictio illius pro more perspicua et pura, quæ splendoris et profluentiæ plurimum habet, insuperque copiam sententiarum, et genuinam exemplorum frequentiam exhibet. Tamenque in dicendi genere inferior est Commentariis in Acta Apostolorum, in humilioremque loquendi formam deflectit; pariterque a Commentariis in Apostolum, quemadmodum et Commentaria in Acta a commentariis in Psalterium elegantia superantur. Ubique enim in omnibusque operibus suis splendore, sagacitate cum suavitate conjuncta, miro artificio usus; in his maximé Com mentariis hujusmodi splendet ornamentis, exemplorum ubertate, enthymematum copia, et sica bi opus est gravitate: atque, ut uno verbo loquar, dictione, constructione, methodo, sententiis ac reliquo apparatu, has Expositiones eximie ornavit. Ex ipsis porro Commentariis in Apostolum internosci potest, quinam ab eo Antiochiæ ela borati fuerint, quia sunt diligentius et accuratius adornati; et quinam dum Archiepiscopus esset concinnati fuerint: Commentarios autem in Psalmos quandonam adornaverit, scitu dif ficile est; nisi quis fortasse dixerit, vim et sermonis præstantiam miratus, ipsum potius in otio degentem, quam in publicis versantem negotiis, hæc edidisse. Si qua autem dicta, quæ vel interpretatione, vel profundiore speculatione egerent, non ita diligenter ab ea explanata fuerint, nihil mirum. Nam ea quidem quæ auditorum captui accom modata erant, vel quæ ad eorum salutem utilitatemque pertinebant, numquam prætermisit. Quamobrem mirari subit beatissimum illum virum, quod semper, in omnibusque sermonibus suis, hunc sibi scopum proponeret, auditorum nempe utilitatem; cætera autem vel non cura ret, vel levissime attingeret: sed et illud, præ auditorum utilitate contempsit, quod alicui vel sensus aliquos ignorasse, vel ad profundiora quædam penetrare refugisse, vel id genus alia præteriisse videri posset. Hæc visum est referre, quia Expositionum in Psalmos judicium præ se ferunt accura tum: meque fateor dum Expositiones hasce legerem relegeremque, ea ipsa omnia sensisse, ac deprehendisse, quæ Photius scripsit. Şuidas autem Joannis Chrysostomi Commentarios in Psalmos cum excellentissimis ejus operibus confert his verbis: Hic multa scripsisse fertur, inter quæ antecellunt libri de Sacer dotio, sive sublimitatem spectes, sive dictionem, aut suavitatem, aut verborum pulchritudi nem his comparande sunt Expositiones in Psalmos Davidis, Evangelii secundum Joannem interpretatio, Commentariaque in Matthæum, et Marcum, et Lucam. Commentaria Joannis Chrysostomi in Marcum et Lucam nusquam vidi, nec ab alio commemorata audivi, quin et Victor Antiochenus in Bibliotheca nostra Coisliniana hæc notat: Cum multi in Evangelia secundum Matthæum et secundum Joannem filium tonitrui commentaria ediderint, pauci in Evangelium Lucæ, nullus, ut quidem arbitror, in Evangelium Marci, exploravi ut ea quæ per particulas et sparsim a doctoribus Ecclesia in illud dicta fuerant colligerem, et brevem com mentarium adornarem, ne hoc unum ex Novi Testamenti Evangeliis neglectum fuisse videre tur, sive quasi nulla egeret ad intelligentiam exercitatione, sive quasi posset ejus mens et sen tentia ex aliorum Evangeliorum interpretatione percipi, etc. Hæc obiter dicta sunto, ne quis ex dictis Suidæ arbitretur Commentaria Chrysostomi in Marcum et Lucam olim fuisse, quæ perierint. Nam si quis hæc novisse potuit, Victor Antiochenus fuit, qui Chrysostomi item Antiocheni scripta cognoscebat. II. Ut ad Interpretationes in Psalmos redeamus, hæc vulgata fuit omnium opinio, has inter præ-tantissima illius opera censeri. Idipsum porro existimaturi sunt quotquot exploraverint, quotquot attente legerint. Nam hic, omni superfluitate resecata, inventionis ipsius sancti do ctoris specimina passim reperias. Ea vero in re cæteris omnibus oratoribus, quotquot vel sacri vel profani fuerunt, antecellere deprehenditur, ut argumentum omni ex parte, singu lari quodam inexspectatoque modo convertat; sic apto tamen, sic genuino, et ad rem qua de agitur accommodato, ut nihil supra. III. Ad disciplinam item morum hi Commentarii apprime idonei sunt; nullum ethicæ ar ticulum hic non tractatum invenias: occasioneque sumpta ex Psalmorum argumentis omne genus virtutum hic commendatur, vitia omnia exagitantur. Exemplis semper iisque frequen tibus et ad rem quæ tractatur aptatis, modo fugiendum peccatum, modo amplectendam vir tutem esse suadetur. § V. — I. De exemplari Septuaginta Interpretum. quo usus Chrysostomus est in his Exposi tionibus. II. Veterum interpretationes cur afferat nec nominatis Interpretibus. 1. Joannes Chrysostomus exemplari Psalterii haud dubie utebatur, quod in Ecclesia An
tiochena in usu erat: inde autem versuum singulorum lectionem attulit. Erat porro exem plar illud Septuaginta Interpretum Editio. Verum illius Editionis exemplaria inter se varia bant, et, quod admirabuntur ii qui non sunt his in rebus exercitati, postquam lectionem suam attulit Chrysostomus, lectionem Septuaginta Interpretum a sua diversam quandoque refert. Sic in Psalm. 7, v. 11, exemplaris sui lectionem affert hoc pacto: Scrutans corda et renes Deus justus. Adjutorium meum a Deo, qui salvos facit rectos corde. Deinde vero, post interpositas Interpretum lectiones, sic habet: Septuaginta autem ita dixerunt: Scrutans cor du et renes Deus. Justum adjutorium meum a Deo. Hic Septuaginta Interpretum lectionem, qualis in Hexaplis legebatur, videtur afferre Chrysostomus: ipse vero aliam Septuaginta Interpretum lectionem sequitur. Hæc autem varietas lectionum non ita frequenter ob servatur in exemplari, quo utitur Chrysostomus, ut in aliis plurimis ecclesiasticis scripto ribus. Non in libro Psalmorum tantum, sed etiam in aliis Scripturæ sacræ libris hujusmodi va rietates in exemplari Chrysostomi observabantur. Sic Isaiæ 51, 1: Respicite ad solidam pe tram ex qua excisi estis, et ad fossam lacus, ex qua effossi estis. Illa autem lectio ex Theodo tione desumpta in exemplari Chrysostomi habebatur et magis accedit ad Hebraicam verita tem. In vulgari autem Septuaginta interpretum Editione hic reperitur sensus, quam exci distis..... quem fodistis. Sed passivi significatum hic requirit textus Hebraicus. 11. Sæpe etiam aliorum Interpretum, Aquila, Symmachi et Theodotionis, lectiones affert; nec raro etiam Hebraici exemplaris lectionem ipsam Græcis literis expressam, qualis vide licet habebatur in Hexaplis Origenianis. Variis autem illis lectionibus, quas affert, parce et raro utitur ille in Explanationibus suis, nec explorat quænam verior et sincerior sit, quænam ad seriem accommodatior, sed eam lectionum diversitatem lectori considerandam relinquit. Quid causæ vero sit, quod illas sic afferat, haud difficile est augurari; cum enim ipse semel testificatus sit se in gratiam quorumdam. qui id desiderabant, lectionem Hebraicam Græcis literis scriptam attulisse, hinc suspicandum relinquitur ipsum, ut quorumdam votis atque studiis faceret satis, varias item interpretationes in medium afferre. Licet autem illa a Se ptuaginta Interpretum versione admodum differant, ab exquirendo sensu abstinet ut pluri mum Chrysostomus, quia cum ille ad mores informandos concionetur, et hic fere unicus il lius sit scopus, non multum juvat ad eam rem isthæc qualis qualis sit varietas. Sed mirum profecto est, quod numquam Interpretum nomina adscribat; ne semel enim quidem per to ium longissimi operis curriculum vel Aquilam, vel Symmachum, vel Theodotionem comme morat; sed scribit semper: alius sic, alius vero sic et tamen in Hexaplis Origenianis, inque Bibliis Hexaplorum lectiones ad marginem exhibentibus, qualia bene multa erant, hæc no mina, vel integra, vel per primam literam semper exhibebantur. In quodam tamen Ms. Chrysostomi quo usus Savilius est in margine ad quædam tantum loca scribitur A. cum le ctio est Aquila, C'. cum Symmachi, e. cum Theodotionis. Nescitur autem an Chrysostomus ipse, an aliquis librarius vel vir literatus hæc apposuerit. § VI. — I. Chrysostomus in totum Psalterium Commentarios seu Homilias emisisse putatur. II. Locus Photii ineditus, quo idipsum probatur. 1. Expositiones Chrysostomi in Psalmos tot partibus mutilas habemus, ut hinc quæstio oriatur an illas sic emiserit, in multos videlicet Psalmos, longe pluribus prætermissis, an vero temporum injuria ii Psalmi, qui nunc desiderantur cum Expositionibus suis, amissi fuerint. Ab ipso enim initio tres Psalmi desiderantur et a quarto incipitur; tertium namque, quem post Frontonem Ducæum cum Expositione sua priorem ponimus, non ad hanc seriem pertinere certum est; imo etiam an vere Chrysostomi sit Expositio dubitatur, atque illa ipsa Expositio a quibusdam ut spuria rejicitur. quarti igitur Psalmi Expositione incipitur, et usque ad duodecimum pergitur; sic novem Psalmorum Expositiones habemus. duodecimo ad quadragesimum tertium Expositiones omnes numero triginta desiderantur, et a quadra gesimo tertio resumuntur; Homiliam enim in quadragesimum primum non ad hanc seriem pertinere certum est, etsi illa egregia vereque Chrysostomi sit. quadragesimo tertio ad quadragesimum nonum Expositiones Chrysostomi habentur numero septem; exinde vero sequitur omnium maximus hiatus, nempe ad usque Psalmum centesimum octavum, Psal morum videlicet quinquaginta et octo. centesimo octavo autem ad usque finem omnium Psalmorum Expositiones habemus uno excepto centesimo decimo octavo, omnium longissi mo. In summa, quinquaginta et octo Psalmorum Expositiones habentur; nonaginta duorum desiderantur. Sic igitur in partes distractæ Expositiones in Psalmos ad nos usque devenerunt; ita ut lacinia singulæ multos Psalmos habeant. Hincque jam conjicitur, etiamsi nullum aliud ad esset ad rem probandam argumentum, totum Psalterium fuisse a Chrysostomo Explanatio nibus illustratum: nam si delectu habito hos explanare, alios prætermittere voluisset, illæ series Psalmorum consequenter positorum non haberentur, sed alium hinc, alium inde sumpsisset explanandum.' Ad hæc ipse Chrysostomus se alios Psalmos ad hanc seriem pertinentes exposuisse si gnificat, cum de Psalmo centesimo quadragesimo loquitur, col. 428; postquam enim dixerat hunc Psalmum vespere dici et vespertinum vocari, ex occasione de Psalmo etiam matutino, qui est sexagesimus secundus, quædam affert, et hæc adjicit: Sed ne eo (Psalmo) qui est pro
manibus relicto, alium extra ordinem introducamus, transmisso auditore ad ea quæ de illo dicta sunt, ad ea quæ sunt nobis proposita accedamus. Hic non modo indicat Chrysostomus se de Psalmo sexagesimo secundo jam dixisse, sed dixisse suo loco et in serie aliorum. Expositio autem illa Psalmi sexagesimi secundi cum aliis interiit. II. Photius item patriarcha in nota mox edenda, quæ nota numquam antehac, ut puto, prodiit, testificatur se scholion vidisse excerptum ex Commentario Chrysostomi in Psal mum quinquagesimum nonum: locus autem ille Photii affertur in Codice XII Bibliothecæ Coislinianæ, fol. 52, qui Codex decimi tertii circiter sæculi Catenam in Psalmos complectitur etsi non integram. Sed interpretationes in Psalmos septem nempe Psalmorum, solius Theo dori Heracleotæ esse notantur. Nota itaque Photii sic habet: decimo tertio usque ad qua dragesimum secundum Psalmum Chrysostomi interpretationem hactenus non reperimus, sed neque a quinquagesimo usque ad Psalmos graduum. Inveni tamen in scholiis in primam ca tholicam Joannis epistolam scholion e regione positum, quasi ex interpretatione Chrysostomi in Psalmum 59, nimirum in dictum illud: Est peccatum ad mortem, et est peccatum non ad mortem. Unde animadvertere licet, etiamsi nos non invenerimus, divinum tamen illum virum ipsum interpretatum esse. Et postea subjicitur: Photius patriarcha hæc scribit. Observes autem velim, hanc notam posuisse Photium ante Psalmum decimum tertium, ut significaret in sequentibus Psalmis non suppetere Chrysostomi interpretationes, quæ in præcedentibus Psalmis frequentes apponuntur in eadem Catena. Unde etiam argui videtur Photium hujusce Catenæ esse auctorem, qui testificatur se in præcedentibus Chrysostomi plus quam aliorum omnium interpretationes attulisse, non item in Psalmis sequentibus illas ipsas habere quas proferat, quia nempe ejus Expositiones bene multæ, quas ipse indicat, amissæ fuerant. Patres autem ex quorum interpretationibus Catenam hanc concinnavit Photius, hi sunt: Athanasius, Basilius, Chrysostomus, et Theodorus Heracleota. Cum de ficerent ergo Chrysostomi in sequentes Psalmos interpretationes, id indicat Photius, ne quis iniretur Joannem Chrysostomum, qui modo passim adhibebatur, non ultra comparere. Unde certe arguitur a Photio Catenam adornatam fuisse. Neque unam hanc tantum Photii notam in hujusmodi Catena deprehendimus alteram enim ejusdem habemus, in fine Psalmi 8, in verba Chrysostomi paulum mutata, quæ nota sic habet: Interrogatio. Quare, inquit, Christus, cum sit æqualis Patri, humilia tamen multa loquitur? Responsio. Ut humilitatem doceat, et quia carne amictus erat, ac propter Judæorum stupiditatem quia etiam humanum genus paulatim ad cognitionem procedere debet, itemque ob imperfectum audientium captum certe multa secundum auditorum opinionem loquitur. Hic circa finem contra Paulum Samosatenum et contra Arianos verba dirigit, occasione sumpta ex hoc Psalmi dicto: Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum. Hæc diversimode in hoc sermone adumbravit, utpote qui homiliæ more loquatur. Pulchritudo sane splendorque sermonum, visque argumentationum ubi acrimonia et contentione opus est, major utique est quam ut in homilia locum habeat. His subjicitur: Photius scribit. Hæc ait Photius, postquam Chrysostomi locum attulerat, atque hic de ejusdem in Psal mum octavum Expositione verba facit: ubi ille Paulum Samosatenum nominatim confutat, et contra Anomœos Arianosque verba facit. Unde etiam confirmatur opinio nostra, qua conjecimus supra, Catenam illam Codicis Coisliniani XII fuisse a Photio concinnatam. § VII. Utrum eæ omnes Psalmorum Expositiones Chrysostomi, quas ex temporum injuria amisimus, jam Photii ævo amissæ essent. Quæritur utrum ea omnia quæ desiderantur in Expositionibus Psalmorum, etiam ævo Photii deessent. Si quidem verbis Photii, in nota priore supra allata positis, standum sit, trium priorum Psalmorum Expositiones ipsius tempore supererant, quæ jam absunt nam tertii Psalmi Interpretatio, quæ in fronte libri posita est, ad hanc seriem non pertinere creditur, ut jam dictum est. Expositiones autem illas quæ desiderantur sic notat Photius decimo tertio Psalmo usque ad quadragesimum secundum hactenus Interpretationes Chry sostomi non reperimus. Quo innuit nihil a principio usque ad decimum tertium deficere. Si Codex autem Coislinianus non mutilus esset, statim vidissemus utrum Expositiones illæ in tres primos Psalmos adhibitæ fuissent a Photio, qui Catenam hanc adornasse creditur; ve rum ille Codex, initio mutilus, a septimo tantum Psalmo incipit. Neque tamen inde inferen dum statim est, Expositiones illas in tres priores Psalmos superfuisse Photii tempore. Licet enim ipse in lacunarum recensione illam trium Expositionum priorum non commemoret, potuit ideo illam tacere quia jam initio Catenæ de amissis illis loquutus fuerat; in hanc vero partem totus propendeo; neque enim opinor tres illas priores Expositiones Photii tempore superfuisse. tertia decima autem ad quadragesimam secundam Expositiones omnes desiderantur, inquit Photius; ita ut tertiam decimam excludas, et quadragesimam secundam similiter ambæ enim cum aliis desunt. Quadragesima autem prima, quæ hic secundum Psalmi expo siti numerum ponitur, extra seriem harum in Psalmos Expositionum olim erat, et huc advecta fuit, neque ullam habet cum hisce Expositionibus affinitatem, ut ibidem in Monito pluribus probavimus. Quod adjicit Photius, a quinquagesimi Psalmi Expositione usque ad Psalmos graduum omnes Expositiones desiderari, potuit verum esse, quatenus in suis exemplaribus cætera desiderabantur: verum Expositiones sanas, genuinas et integras
homilias in Psalmos vel Psalmorum interpretationes Joanni Chrysostomo adscribunt; alii præmissis quibusdam exordiis, ex diversorum scriptis homilias, vel Psalmorum Expositiones consarcinant. Tanta quippe erat, S. doctoris fama, tanta ejus apud omnes existimatio, ut quidquid illius nomen præ se ferret, passim ut eximium admitteretur; illo videlicet ævo cum paucissimi essent qui possent distinguere pretiosum a vili. Alii itaque ut scriptis suis laudem et famam compararent, Joannis Chrysostomi nomine ea circumferebant: hujus ge neris sunt aliquot Homiliæ in principio Spuriorum positæ. Alii quæstus et lucri causa consarcinatis variis diversorum Patrum locis aptatisque principiis pro arbitrio, Chrysostomi nomen hujusmodi seu homiliis seu libris adscribebant, ut et facilius et pluris venumdaren tur. Alii non a pluribus, sed ab uno tantum scriptore, exceptas lacinias ut melius poterant assuebant, et præmisso Chrysostomi nomine proferebant in publicum. Alii demum auda ciores, integras homilias orationesve omnibus suis partibus et numeris absolutas, illas etiam quorum auctores inter ecclesiasticæ rei proceres principesque numerabantur, dempto veri auctoris titulo, Joannis Chrysostomi nomine insigniebant. Hujusmodi fraudes bene multas deteximus. Scriptores autem ex quorum scriptis ejusmodi opuscula consarcinata ementito Chrysostomi nomine prodiere, hi sunt, Eusebius, Athanasius, Basilius, et Theo doretus. Quæ autem ex singulis excepta fuerint ad tot Homilias sive Expositiones Chryso stomi nomine consarcinandas si indicemus, lectori nec ingratum nec inutile fore speramus. § X. Ex Homiliis duabus de penitentia in Psalmum L posterior pene tota ex Theodoreto desumpta est. Is qui duas in Psalmum L Homilias emisit, et Chrysostomum ementitus est, priorem ho miliam suo Marte adornavit, nec aliunde expiscatus est, vel si expiscatus sit, nondum ad vertimus quid et a quibus acceperit. Est autem illa inter Spuria col. 565-566, atque in præ misso Monito quid de utraque homilia sentiendum sit pluribus demonstratur. Secundæ autem exordium mutuatus est ille pseudonymus ex Homilia 22 Chrysostomi in Genesim, in reliquam vero homiliam totum Commentarium Theodoreti in Psalmum quinquagesimum invexit, atque additis ex se multis, quæ longe inferioris notæ sunt, longissimam texuit orationem. Exemplari autem Theodoreti usus est interdum vitiato, aliquando castigatiore, quam in Theodoreti Edito feratur, unde etiam possent aliqua corrigi. Exempli gratia, mendum re peritur in Edit. Theodoreti loco, sic ad literam interpretato: Ego ipse, ait, meorum ma lorum causa fui, tua vero justitia resplendet. Etenim si judicium constituatur, etc., ubi inter pres, mala græci textus interpunctione ductus, verbum sic ad hunc articulum phrasis retulit, si judicium constituatur, cum e contrario oportuisset, potiori interpunctione adhi bita, adverbium sic referre ad has voces, tua vero justitia resplendet. Legendum ergo, ut sequitur: Ego ipse, ait, meorum malorum causa fui; tua vero justitia etiam sic clucet. Nam si judicium constituatur, etc. Et sic interpretatio cum versu Scripturæ, qui explicatur, consonat. Cæterum ille Pseudo-Chrysostomus, qui totam in hunc Psalmum Theodoreti Ex positionem in homiliam suam invexit, multo plura de suo adjecit: quamquam ex iis quæ hodie apud Theodoretum non exstant possent plurima a Pseudo-Chrysostomo allata, vere Theodoreti esse: a longo enim jam tempore opinor Theodoreti Commentarios, ut in Editis exstant, non plenos integrosque esse. § XI. Commentarius Eusebii Cæsariensis in Psalmum LI nomine Chrysostomi editus. Diverso fraudis genere, ut dixi, sunt usi illi, qui ementito Chrysostomi nomine multa in Iucem emiserunt. Ille quippe supra memoratus, qui postremam in Psalmum L Homiliam consarcinaverat, ut fallaciam suam obtegeret, principium homiliæ ex aliis Chrysostomi ope ribus mutuatus, Theodoreti dictis multa alia admiscuerat; hic autem qui Eusebii Commen tarium in Psalmum LI Chrysostomo adscripsit, satis habuit Eusebii nomen amovere, et Chrysostomi nomen substituere, ut vides in col. 589 hujusce Tomi. Non cogitavit Eusebii stylum a Joannis Chrysostomi stylo admodum differre; illum esse strigosum et perplexum; hunc perspicuitate, lepore et elegantia omnes ecclesiasticos scriptores superare. Nihil mi rum ergo si viri docti, nominatimque Tillemontius, pro spurio et supposititio hunc in Psalm. LI Commentarium habuerint; sed nullus adhuc subolfecit, esse vere Eusebii Cæsariensis opus, quia nondum ejusdem Commentaria in Psalmos lucem viderant, quæ demum publici juris feci anno 1706 ibique hic Psalmus cum Commentario suo habetur. Quodque observes velim: hi Commentarii ab hoc Psalmo LI, qui agmen ducit usque ad nonagesimum quin tum, ex Codice Coisliniano præstantissimo decimi sæculi educti sunt, iique integri, sani, sine ulla suspicione vel advecti aliunde assumenti cujuspiam, vel detruncatæ seriei; id quod perito cuivis, si manuscriptum illum Codicem exploret et evolvat, palam erit. Huic item rei fidem facit hic quisquis tandem sit, qui hujus Psalmi Commentarium Chrysostomo temere adscripsit, quique totum ut erat accepit. Reliqui autem Commentarii Psalmorum ab initio ad quinquagesimum primum, a nonagesimo quinto ad decimum octavum, qui totum librum terminat, ex Manuscripto quodam recenti, qui olim Cardinalis Perronii fuit, et ex Catenis educti sunt; neque ita integri et sani; sed in iis multa hinc et inde desiderantur; et aliqua habent etsi raro, ut quidem existimo, assumenta ex aliis scriptoribus educta.
XII. Expositiones in Psalmos CI, CII, CIII, CIV, CV, CVI, CVII, CXVIII, quæ Chry sostomo adscribuntur, ex compilatis Commentariis Theodoreti maxime prodeunt. Nec non ex aliis Theodoreti Commentarium in Psalmos, ut est in Editis, non esse integrum putatur. Aliam fraudis viam inierunt ii, qui septem Psalmorum, nempe CI, CII, CIII, CIV, CV, CVI, CVII, necnon et CXVIII quoque Psalmi Expositiones ab se consarcinatas Joanni Chrysostomo adscripserunt. Nam plurimorum Patrum, nempe Theodoreti, ex quo plura excerpta sunt, insuperque Eusebii et Athanasii Interpretationes adhibuerunt. Ex hoc autem ita concinnato Commentario, illud emolumenti accipimus, quod ex locis Theodoreti facile probetur, ejus Commentarium, ut habetur hodie in Editis, non esse integrum; id quod jam subolfecimus, et repetitis exemplis hic commonstramus. centesimi autem primi Psalmi initio ordimur: nam illud initium usurpavit is qui Chrysostomum ementitus est. Sic itaque incipit Expositio in centesimum primum Psalmum apud Pseudo-Chrysostomum pariter et apud Theodoretum: Prædictionem continet psalmus calamitatis populi judaici in Babylone, et reditus ex illa; simul item prænuntiat gentium vocationem et salutem: cuilibet etiam eorum competit qui contra calamitatem conflictantur, et divini auxilii opem implorant. Pauperem enim vocat eum qui divina providentia indigeat, cum eo qui beatus prædicatur conferens illum, secundum illud: «Beati pauperes spiritu. Postrema autem verba cum eo qui beatus, etc., quæ ad seriem omnino pertinere videntur, in Theodoreti Editis desiderantur. Sed longe clariora detruncatæ seriei indicia habentur ad Psalmum sequentem centesi mum secundum in hæc verba versus 5, «Renovabitur ut aquila juventus tua.» Hanc rursus renovationem Dominus nobis per sanctissimum Baptisma dedit, et abrasa peccati vetustate, juvenes ex senibus effecit. His consona per Isaiam ait Deus: «Sustinentes autem mutabunt for titudinem, pennas emittent ut aquila.» Quia enim in creatione divinos regiosque characteres accepimus, deindeque illos omnigenis peccati studiis obscuravimus et corrupimus, pollicetur nobis propheticus sermo regni recuperationem. Regia enim est hæc avis, qui volatilium regnum concreditum est. Docet etiam nos divini studii modum, ut renovetur ipsa veteri deposito ho mine, et accepto novo et renovato ad cognitionem Creatoris. Sic, ait, juventus tua renovabi tur, ut persistat semper novam se facere in vita incorrupta. In Theodoreti autem Edito quæ sequuntur post docet etiam nos divini studii modum, omnia desiderantur: quæ tamen ad se riem omnino pertinent, ut ex apposita Latina interpretatione liquebit. Docet etiam nos divini studii modum, ut renovetur ipsa (juventus) veteri deposito homine, et accepto novo ac reno vato ad cognitionem Creatoris. Sic, ait, juventus tua renovabitur, ut persistat semper novam se facere in vita incorrupta. Theodoreti autem Editio desinit in hæc verba, Docet autem nobis divini studii modum sed quis non videat sequentia ita ad seriem pertinere, ut si ea deman tur, non perfecta sit sententia, nec sciatur quis sit ille modus? In sequentibus item versibus, ubi plene omnia in Pseudo-Chrysostomo jacent, Theodo reti Editiones breviter res efferunt, ut compendii data opera ac de industria adornati formam habeant cum contra series Pseudo-Chrysostomi plenior habeatur. Quamobrem existimo multa eorum, quæ apud illum leguntur, ad priscum Theodoretum non mutilum pertinere. Porro ita in epitomen redactum puto Theodoretum, ut aliquando per importunam brevita tem vitiata series appareat. Sic in fine Psalmi hujus in hæc verba, Benedicite Domino, om nia opera ejus, in omni loco dominationis ejus, hæc hujus versus explicatio adjungitur Neque hoc Judæis congruit. Illi enim cum ab iis qui ipsos in servitutem abduxerant, aliquod Sionis canticum canere jussi essent, dixerunt, secundum legem agentes, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Ubi illud, Neque hoc Judæis congruit, supponit aliud quid piam antea dictum fuisse quod Judæis non congrueret; atqui nihil de Judæis dicitur ante, neque in tota Psalmi hujus Expositione: unde arguitur illam integram, ut Theodoretus ediderat, non ultra superesse. Notandum autem est hunc locum pene ad verbum haberi apud Eusebium in eumdem Psalmum: qua de re locus nobis infra ad dicendum est con stitutus. Est etiam ubi ex Pseudo-Chrysostomo Theodoreti textus corrigendus videatur. Sic ad primum versum Psalmi centesimi septimi, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, apud Theodoretum legitur: Hoc dico tibi, Domine, me latum habere cor, et parutum ad di vinam gratiam tuam suscipiendam; ubi Pseudo-Chrysostomus habet, me firmum cor habere, quæ lectio, ni fallor, et melior et seriei congruentior est. Sic igitur Expositiones suas concinnarunt, cum is, qui septem illos Psalmos interpreta tus est, tum ille alius, qui centesimi decimi octavi Psalmi Commentarium apparavit; inte gras pene Theodoreti Expositiones transfudit in Commentarios suos, multa de suo adjecit non pauca etiam ex Commentariis Eusebii et Athanasii mutuatus est, qua de re in sequenti paragrapho. XIII. Pseudo-Chrysostomus qui has Expositiones adornavit non ex Theodoreto tantum, sed etiam ex Eusebio non pauca. Apud hos tres scriptores eædem non raro Expositiones ad verbum reperiuntur. Non Theodoreti modo, sed etiam Eusebii et Athanasii interpretationes in his Pseudo Chrysostomi Commentariis sæpe offendimus. Nam hic quisquis sit deceptor, interpretatio nes multis ex locis corrasit et pauca de suo addidit. Eusebii igitur passim hic interpreta
XIV. De Homiliis una et triginta ex Codice Anglicano eductis: ubi in serie Expositionum S. Joannis Chrysostomi, que deperditæ jam fuerant, a multis jam sæculis repositæ fuerunt, sed aperte supposititiæ sunt. Ubi primum renuntiatum mihi fuit, jussu amplissimi eruditissimique viri Joannis Potteri episcopi Oxoniensis, esse Oxonii manuscriptum Codicem, qui Expositionum Joannis Chrysostomi, earum scilicet quæ jam editæ sunt, partem contineret, et in eadem serie tri ginta unam nondum editas Expositiones, a LXXVII Psalmo qui agmen duceret, ad usque centesimum septimum, qui clauderet; ita ut post illum centesimum septimum expositum Psalmum statim eadem serie sequeretur centesimi octavi Expositio, qualis in prius Editis exhibetur, et aliæ deinceps usque ad Psalterii finem; ita ut etiam centesimi decimi octavi Psalmi Expositio, quæ in Editis desiderabatur, ibidem compareret obnixe rogavi mitte rentur, sperans Expositiones illas in serie Joannis Chrysostomi positas, vere Chrysostomi futuras esse. Accurate exscriptas misit vir præstantissimus; quas cum legissem, suppositi tias esse deprehendi, eoque ordine, illa serie positas, ut facilius fucum facerent. Codex autem ille qui has merces nobis attulit, notam anni præ se fert, notam item loci in quo descriptus fuit, et quasi dimidiam Psalterii partem expositam continet vereque dimidia pars esset Psalterii a Joanne Chrysostomo expositi, si Expositiones omnes ejusdem sancti doctoris essent. Nota porro illa sic habet: Scriptus est hic liber Psalmorum in celebri monasterio Galesii, hortatu sanctissimi patris nostri hieromonachi domini Galactionis cæci, anno 6793 (hoc est, Christi 1285), indictione 13. Est autem interpretatio dimidiæ partis libri Psalmorum sancti patris nostri Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani. En dimidiam Psalterii partem a septuagesimo septimo ad centesimum quinquagesimum Psalmum, Psalmos videlicet septuaginta quatuor posteriores, quorum quadraginta duo a Chrysostomo expositi sunt; triginta autem duo alii adjectitii, connumerando videlicet centesimum decimum octavum, ab aliquo otioso viro, ementito Chrysostomi nomine, cum Expositionibus suis editi sunt. Jam vero quæritur utrum is, qui dimidiam postremam Psal terii partem sic complevit, priorem pari modo dimidiam partem absolverit. Certe quando sic in postrema dimidia parte, quæ deerant suo Marte supplevit, puto admodum probabile esse, non posteriorem tantum partem dimidiam ab eodem ipso completam absolutamque fuisse. Nam quorsum ille qui tantos hiatus esse videbat ab initio ad ipsum pene finem, de posteriore tantum sarcienda parte cogitavisset? An priorem illum hiatum vacuum reliquis set, ubi tres solum Psalmi desiderabantur, primus nempe, secundus et tertias; nam qui tertius expositus Psalmus nunc agmen ducit, non modo ad hanc seriem non pertinet, ut dixi mus, sed etiam an Chrysostomi vere sit incertum est; num, inquam, hunc hiatum præter misisset, ut ad posteriorem sarciendam partem properaret? Illud certe verisimile non est. Neque tamen ausim rem ut assertam et indubitatam efferre: illud autem certum est, si vere priorem partem compleverit ejusque supplementa sint amissa, ea non magno dispendio periisse. Stylus mirum quantum a Chrysostomi stylo differt: nam scriptor iste strigosus omnino est, verbis utens non lectis nec communis usus. Aquila, Symmachi et Theodotionis lectiones usurpat, et ea de causa inter Spuria a nobis editus est; nam alioquin in tenebris reliquisse mus. Licet enim ejus Expositiones utcumque ferendæ videantur, tanta hujusmodi interpre tationum allegoricarum, anagogicarum et moralium copia abundamus, ut vix novi quidpiam in hujusmodi rebus sperare liceat. Posteriorum vero Psalmorum a XCIX ad usque finem, necnon CXVIII Psalmi_Expositiones prætermisimus, quia jam corumdem Psalmorum spu rias, sed his meliores, Expositiones dederamus. § XV. De collectore Expositionum Chrysostomi in Psalmos quales nunc habemus. Dispersas olim Chrysostomi Expositiones in Psalmos, cum jam earum quamplurimæ per iissent, vir quidam religiosus et Christi amans undique collegit; nomen ejus tacetur in re censione paulopost edenda, ubi hæc discimus, et Psalinorum, quorum Expositiones repertæ fuerunt, catalogum habemus. Is erat haud dubie vir sagax, diligens admodum et emunctæ naris; tanta perquisitione usus est, ut post illum ne unius quidem Psalmi Expositionem, quæ vere Chrysostomi sit, nancisci potuerimus; tantum in explorando judicium adhibuit, ut ne unam quidem Expositionem in collectione sua admiserit, quæ non sit vere Chrysostomi. In quadragesimum tamen primum Psalmum Homiliam hic posuit, quæ licet vere Chryso stoini et egregia sit, ad hanc tamen seriem non pertinere commonstratur. Sed, ut credere est, cum illam extra seriem propriam reperisset, non aptiorem ipsi locum esse putavit, quam si in ordine Expositionum in Psalmos reponeretur; ubi et nos illam eadem de causa re liquimus. Expositionem vero Psalmi tertii, quæ non modo ad aliarum seriem non pertinet. verum etiam an Chrysostomi vere sit dubitatur, ipse in aliarum numero non posuit, sed præ termisit; etsi ab antiquis scriptoribus Chrysostomi nomine commemoretur. Ipsam tamen in hac sede, qualem ipsi dedit Fronto Ducæus, reliquimus; quia non alium aptiorem locum habuimus. Cumque illa prior ponatur, non potest certe aliarum seriem in terturbare. Causas dubitandi de authentia jam supra attulimus. Catalogum autem illum de quo supra, infra apponemus. XVI. De Latinis editionibus Chrysostomi in Psalmos, quæ sæculo decimo sexto prodiere. Non hic explorare animus est editiones illas omnes Chrysostomi in Psalmos, quæ ab
men in serie germanarum in Editione Nivelliana deprehendimus. Estque cadem ipsa quam inter spuria nos edidimus col. 675. Post illam cxvIII sequitur Oratiuncula in illud': Bonuta tem fecisti cum servo tuo, Domine. Nescio unde excepta fuerit, quod ipsum dico de simili, quæ post Expositionem Psalmi centesimi tertii habetur in hæc verba, Non intres in judicium cum servo tuo, Domine. Secundum hæc occurrit Homilia in illud, Adstitit regina a dextris tuis, quæ est secunda de Eutropio Eunucho, quam edidimus Tomo tertio. Deinde Homilia in illud, Verumtamen vane conturbatur omnis homo, quam inter spuria ablegavimus. Postea Homilia in illud, Ne timueris cum dives factus fuerit homo, inter genuinas edita. § XVII. - Opuscula in Psalmos que Chrysostomi nomine in Manuscriptis quibusdam circum feruntur, consulto a nobis prætermissa. Quid causæ sit quod tot tantaque Joannis nostri nomine insignita opuscula occurrant in Manuscriptis, haud difficile est augurari quo major enim erat tanti viri existimatio, co majori studio multi Chrysostomi nomine opuscula quæque venditabant; maximeque libra rii, qui hujusmodi quæstu victum parabant. In Psalmos autem maxime Explanationes Ho miliæque comparent ubique, quæ germanas sincerasque mole atque numero longe supe rant præter illam enim Spuriorum sylvam, quam hic proferimus, alia non pauca offendi mus, quæ supposititia sine dubio sunt, quæque consulto prætermittimus, ne jam male au ctum S. doctorem novis quisquiliis oneremus. In Manuscripto certe Regio 1962 seu Homiliae seu breves Explanationes habentur, indignæ Chrysostomo, ac vel ipsa brevitate suspecta, quarum hic catalogum non proferendum duximus. Cum Romæ essem annis ab hinc viginti quinque, schedas quasdam nactus sum, ubi ex scriptæ ex Bibliotheca Scorialensi pene eædem quæ in Manuscripto Regio Homiliæ. Hæc et multa alia spuria rejecimus, auctoresque sumus iis qui eruendis veterum scriptis dant operam, ut si in eas similesque merces incidant, ne eas publici juris faciant. Quid enim emolumenti ex hujusmodi quisquiliis reipublicæ literariæ accedat? Certe Savilius plurima spon te rejecit, quorum initia tantum protulit; atque consulto fecisset, si multa alia, quæ typis man davit, in tenebris reliquisset, ut ipse aliquando fassus est. Nobis autem religio fuit ea om nia publicare quæ vel Savilius vel Fronto Ducæus ediderunt: ab aliis autem multis opu sculis nullius pretii, etsi Chrysostomi nomen præ se ferant, publicandis abstinendum cen suimus. Collectio") Divinitus inspiratorum Psalmorum beati ac sancti Davidis, quos sanctus pater noster, magnus Joannes Chrysostomus exposuit et interpretatus est, occultavit autem vel per didit cum tempus ipsum, tum imperitorum hominum invidia: sed novissimis diebus cum vir quidam pius et Christi amantissimus hos perquisivisset, et tamquam emendicas set, antea dispersos, præsentes solos collegit, et in unum librum compegit: quos nunc velut in communi mensa spiritualium ejus ac divinorum eloquiorum amatoribus apponit, et invítat, ut iis affatim se oblectent. Psalmus quartus. Psal. XLVIII. Psal. CXXII. Psalmus quintus. Psal. XLIX. Psal. CXXIII. Psal. VI. Psal. CVIII. Psal. CXXIV. Psal. VII. Psal. CIX. Psal. CXXV. Psal. CXXXVII. Psal. CXXXVII. Psal. CXXXIX. Psal. CXL. Psal. VIII. Psal. CX. Psal. CXXVI. Psal. CXLI. Psal. IX. Psal. CXI. Psal. CXXVII. Psal. CXLII. Psal. X. Psal. CXII. Psal. CXXVIII. Psal. CXLIII. Psal. XI. Psal. CXIII. Psal. CXXIX. Psal. CXLIV. Psal. XII. Psal. CXIV. Psal. CXXX. Psal. CXLV. Psal. XLI. Psal. CXV. Psal. CXXXI. Psal. CXLVI. Psal. XLIII. Psal. CXVI. Psal. CXXXII. Psal. CXLVII. Psal. XLIV. Psal. CXVII. Psal. CXXXIII. Psal. CXLVIII. Psal. XLV. Psal. CXIX. Psal. CXXXIV. Psal. XLVI. Psal. CXX. Psal. CXXXV. Psal. CXLIX. Psal. CL. Psal. XLVII. Psal. CXXI. Psal. CXXXVI. (a) I;vc præmittantur in Editis Savil. et Morel. suntque a quodam non indecto viro observata.