Hæc homilia a Savilio et Frontone Ducæo spuria censetur, et quidem jure ac merito. Stylus enim a Chrysostomi dicendi gencre alienus omnino est: licet nou indigna prorsus sit quæ legatur; nam ad mo VERUMTAMEN FRUSTRA CONTURBATUR OMNIS HOMO VIVENS (Psal. 38. 7): et de ELEEMOSYNA (a). 4. Piscatorem sinus altus excitat, cum jacto reti nagnamque marinorum piscium copiam nactus, la boraute.n onere sagenam trahit: et venatorem sylva ferarum altrix, cum montes scrutatus, densoque vertice aperto, cum præclara et opima præda rever. titur. Quod si iis, qui in quarstu te venatione occupati sunt, voluptatem affert labor is qui bis in rebus sus cipitur: quanto majorem afferre debent pericula ec clesiasticorum sinuum piscatoribus, quibus præmium non diurnum, nec terrenum, sed ipsum cælorum re gnum proponitur? Age ergo, dileete, Davidica lyræ psalmorum cantum pulsemus, et cum Davide generis hominum obscuritatem et abjectionem notemus his verbis Verumtamen frustra conturbatur omnis homo vivens (Psal. 38. 7): perturbatur, et tandem peribit perturbatur, et antequam confirmatus sit, absorbe tur; ut ignis incenditur, et instar stipulæ in cinerem redigitur; ut procella extollitur, et ut pulvis terræ adæquatur; ut flamma excitatur, et instar fumi dissi patur; ut flos forma est præstanti, et ut fœnum exsic catur; ut nubes conglobatur, et tamquam gutta im minuitur; ut denique bulla inflatur, et scintillæ in star exstinguitur; perturbatur, et insatiabili cupiditate tetrum odorem sibi parit; perturbatur,et cum ei pertur batio nulli usui fuit,” exstinguitur. Ejus sunt motus et perturbationes, allorum deliciæ; ejus labores, aliorum thesauri; ejus curæ, aliorum voluptates; ejus adversæ res, aliorum secundæ; ejus exsecrationes, aliorum clientelæ: ejus rapinæ, aliorum voluptates; ejus gemi tus, aliorum rerum omnium abundantia; ejus lacrymæ, apud alios pecuniæ; ipse denique in inferis supplicio af ficitur, alii contra bonis ejus cum cantu perfruuntur. Verumtamen frustra conturbatur omnis homo vivens. Ho mo, vitæ usura quæ ad tempus durat, mortis debitum, quod differri nequit, indomitum ex proposito animal, improbitas qua per se docetur, insidiæ quæ sponte sua docentur, id quod arte instructum est ad malefi cium, quod ad injuriam industria præditum est, ad avaritiam paratum, ad expletionem insatiabile, na tum ad perfidiam, inflatus spiritus, audacia ostenta trix, ferocia quæ facile sedatur, elatio quæ parvo ne gotio deletur, audacia que facile capitur: cœnum arrogantiæ plenum, cinis seditiosus, pulvis elato ani mo, cinis inflatus, scintilla quæ facile exstinguitur fanima que facile marcescit, lucerna instabilis, li gnum cujus interitus proclivis est, fœnum quod exa ruit, herba quæ facile moritur, natura quæ cito con sumitur; qui hodie minatur, et cras excedit e vita; qui hodie divitiis abundat, cras sepulcro tegitur; qui hodie diademate ornatuur, et cras inhumatur; qui hodie purpura fulget, et cras effertur; qui hodie in thesauris versatur, et cras in bustis; qui hodie cum assentatoribus, cras cum vermibus; qui hodie est, et cras nullus est; qui nunc magnifice se effert, et paulo («) Collata cum Cod. Reg. 1955, 1938, 2535, Colb, 970. post lugetur; qui in secundis rebus tolerari non po iest, et in adversis nulla consolatione levari potest; qui se ipse ignorat, et quæ ipsum superant, curiose inquirit; qui id quod adest et praesens est nescit, et de rebus futuris cogitat; qui natura sua mortalis est, et animi elatione, ut sibi videtur, æternus est; om nium morborum proposita accessio, facillimum omnis perturbationis domicilium, quotidianum et commune febrium gymnasium: omnis denique doloris paratum diversorium. Quanta nostræ abjectionis tragœdia! quantus nostræ vilitatis triumphus! quot quantaque protuli, cum interea nihil prophetica hac voce aptius invenerim Verumtamen frustra conturbatur omnis homo vivens. Sed ut finem faciam dicendi, vide, quæso, ut hominum res mare imitantur, ut perturbatione illa vita hæc nostra implicatur, ut sæpius quam aqua in terra tempestate jactamur, at vehementius inter nos quam venú collidimur, ut pecuniæ, quasi pro cellæ, nos inter nos committunt, et quasi in tempe state maris huc atque illuc impellinur. Hic illiús agrum usurpat, alius cujusdam servos abduxit; atque hie de aqua vicinum in judiciun adducit, ille cum cive de aere contendit. Hi propter terræ mensuran concertant, illi inter se de ædificandi ratione digla diantur; hic ea quæ non dedit ut accipiat, impetum facit ille quæ accepit ne reddat, in judicio agit. Hic usuris non satiatur, ille sorte etiam privare conten dit: hic cum est inops, molestia afficitur; ille rerum omnium copia abundans tumultuatur; qui nihil habet, probris aflicitur; qui habet, insidiis appetitur; quima gistratus gerit, in suspicionem venit (a); qui potestate præditus est, odio habetur; qui in imperio est, ar matur. Bella frequentia sunt, invidia alia ex alia in cidit, insatiabilis cupiditas dominatur, avaritia re gnat, mendacium summis laudibus effertur, mulai fides exsulat, veritas terram deseruit, amicitia mensa definitur. Alii vim suam perdiderunt; terra jam mala ferre non potest, aer usque ad ipsum æthera conta minatus est. Propter pecunias vita non est vitali»; pecuniarum cupiditate elementa libera vendidimus; viæ vectigalia pendunt, terra sorte dividitur, aque imperio tenentur, aer venditur; decimarum, tribu torum et vectigalium coactores urbes occupant; divi tes curis conficiuntur, fœneratores sollicitudine tabe scunt direptores vitam perturbationibus implent, cupidi pecuniarum in judicio foroque versantur: mer catores ex calamitatibus et jacturis lucra sectantur; calumniatores mendacium vendunt. Quoniam mentiri inter nos soliti sumus, jurisjurandi religionem sustu limus; ad jurandum tantuin Deum novimus. 2. Cum ita omnes malis sceleribusque deditos pro pheta cerneret, miseramque hanc vitain esse duceret, (11)¸ In Græco, bzoblinera:, quanı vocem mallem interpre tari, invidiam excitau.