lacrymis meis stratum meum rigabo (v. 7). Septimus etiam, cum pro sermonibus Chusi filii Jemini dice retur, ad eadem profecto tempora spectabat. Chosi etenim, qui Davidís princeps amicus erat, cum Absa lone fuit (2. Reg. 15. 32). Insuper demonstratum est, decimum septimum Psalmum extremo vitæ. Davidis tempore dictum esse. Sed et tricesimus septimus, qui inscriptus est, In reminiscentiam, eamdem cum sexto sententiam habens, ab iisdem verbis auspicatur, di cens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripius me; ac progrediens eamdem cum ea, que in quinquagesimo habetur, confessionem emittit, tum in aliis verbis, tum præsertim cum ait, Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum. Putrue runt et corruptæ sunt cicatrices meæ a facie insipientiæ meæ (v. 5. 6). Ac tu quoque per teipsum colligens, illud reperies, quamplurima eorum, quæ in prima Psalmorum parte continentur, post Uria historiam dicta esse: contraque ea, quæ quinquagesimum Psal mum sequuntur, facinus illud adversus Uriam tem pore anteire. Cur David temporum ordinem sequutus non sit. Cur ergo non, ut temporum series postulabat, qui tempore primi sunt, primi collocati sunt, atque item posteriores posteriori loco, verum primi, qui vivente adhuc Saule dicti sunt in secunda Psalmorum parte, contra autem, qui tempore posteriores sunt, in prima? Mea quidem sententia idcirco hoc ordine collocati sunt, ut ne a melioribus ad deteriora ferrentur: per pauci enim. In finem ne perdas (Psal. 56. 1. et 71. 1). Quocirca tristiora prius collocata sunt, ut lætiora in secundum locum reservarentur, coopertis nimirum et exstinctis deterioribus, ob latiora quæ deinceps se quuntur. Verisimile autem est Davidem, id quod post ea ab ipso peccatum est, per ea, quæ prius ab ipso Frete gesta sunt, obtegere velle. Atque etiam illud dici queat, eum ob singularem pietatem confessiones prius collocasse, quoniain Justus in principio sermonis nccusator est sui (Prov. 18. 17). Verum his de Psal morum ordine, ejusque ratione a nobis allatis, tem pus jam est ut ad explanandas quinquagesimi primi Psalini voces accedamus. Hæc igitur verba literis maudavit, posteaquam rescivit quænam Doec Syrus per eas calumnias, quas adversus se conflaverat, designasset. Ideo quasi ad eum orationem dirigit, dicens: Quid gloriaris in malitia, qui potens es? Qui in vitio impotens est, et imbecillis ac parvus, exube rantibus in eo probis moribus, is tamquam in vitio infirmior, pudore afficitur, cum peccat, atque con scientia stimulis exagitatus, resipiscere fortasse que at, ac per confessionem et sinceram pœnitentiam, vitio suo remedia comminisci: qui autem in impro bitate potens est, in ea superbit, ac se jactat, velut ob insigne quoddamn ac præclarum facinus gloriaus. Ac mihi videtur præsens oratio contrarios mores de scribere iis, qui in quinquagesimo Psalmo commemo rati sunt. Etenim in illo is, qui in peccatum semel lapsus erat, pœnitentia ducebatur, seseque macerabat, scelus suam confitens, ac mala sua luctu prosequens hic autem utpote in improbitate potens, ne externas quidem reprehensiones moratur, verum in vitio, per inde atque in virtute faceret, sibi placet, et gloriatur sic affectus, ut ad ea, quæ ipsi conscientia objicit, pudorem omnem absterserit. Deinde etiam iniquita iem tota die cogitat: vel, ut Symmachus vertit, Sin gulis diebus sed et cogitationes sceleris in lingua gestat, non eas in intimis animæ promptuariis occul tans verum and entibus cunctis exponens. Unde etiam dictum est, Injustitiam cogitavit lingua tua. Quo in genere sunt, qui sine ullo metu ac verborum inte gumento turpia loquuntur, aut temere impia verba proferunt, aut variis mendaciis et perjuriis utuntur, aut denique aperte calumnias adversus alios promunt. Qualis etiam Doec erat, ut qui tot adversus Davidem et Abimelech calumnias struxisset. Atque is quidem, qui in improbitate potens est, impias cogitationes in lingua sua gestat, qui autem in vitio inferior est, quamvis cogitationes minime puras habeat, at eas tamen occultat, atque, quantum potest, in se ipso exstinguere ac delere conatur. Ac præterea, qui in improbitate potens est, tamquam novacula acuta, dolum facit, ut qui mollibus quidem verbis cum, cuk insidiæ parantur, in, fraudem indueat, clam autem in ipsius perniciem incumbat. Quod etiam Syrus Doec faciebat, ut qui præsens quidem tum esset in sacer dotum urbe, cum David ad Abimelech sese contulerat, versute autem ea, quæ gerebantur, observaret: ae nihil quidem tum aperte loqueretur, imo etiam for tasse amicitiam erga Davidem et sacerdotes simularet, post autem quis esset ostenderit, fraudemque, quam in se occultabat, tamquam virus evomuerit. İdem autem, duabus rebus propositis, nempe iniquitate ae probitate, cum præstantiorem eligere deberet, ini quitatem pluris fecit: cumque in probitate esse pos set, injustitiam potius amplexus est. Injuste enim agebat, eum sacerdotem calumniaretur, eaque qua minime gesta fuerant commemoraret. Nam quod Da vidis causa Deum consuluisset, falsum erat. Nihil enim ejusmodi testata est Scriptura. Licebat autem ei justitiam quoque loqui, Saûlém nimirum illud do cendo, sacerdotem causam eam, cur David secederet, minime cognitam habere; verum ipsum tamquam regis amicum, atque pro negotio aliquo regio mis sum, illius, qui miserat, honoris causa benigne ex cipicbat. Nee vero cibaria illi dabat: neque enim panes ipsi præsto erant, quibus tamquam viatico quo dam David instrui posset. Nam hoc quoque ipsum sacerdos respondit Davidi, his verbis: Non sunt hic panes profani, sed dumtaxat panes propositionis (1. Reg. 21. 6). Quocirca cibaria minime dabat, verum impel lente necessitate, ultra id, quod legibus sancitum erat, progreditur, propositionis panes ipsi, tamquam probo ac sancto viro, impertiens. 3. Hæc igitur, aliaque id generis, si Doec docuisset, justitiam sane, si voluisset, loquutus esset: at ille falsis calumniis usus, dilexit injustitiam magis quam loqui æquitatem. Ac præterea dilexit omnia verba præcipitationis, linguam dolosam. Cuncta etenim, que ad insidias et ad cædem, tam sacerdotis quam reli quorum omnium, qui cum ipso morte affecti sunt, spectabant, perpetravit. Quare verba demersionis (alsi sermones Doec appellati sunt. Quippe universam sa cerdotum urbem per verba sua, tamquam in profun dum, demersit. Verum hæc quidem non Doec solum, verum etiam quisquis in iniquitate potens est, perpe trarit, vitii potentia libere abutens. Quænam autem a divino judicio ipsum pœna persequatur, deinceps his verbis ostenditur: 7. Propterea Deus destruet te in fi nem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo Ino, ct radicem tuam de terra viventium. Diapsalma. 8. Vide bunt justi et timebunt, et super eum ridebunt et dicent 9. Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarumn, et præði luit in vanitate sua. Calumniator non solum corpora, sed et animas inter imit. Quemadmodum veritatis præco sermone suo innumeris hominibus salutis causam præbet, eodem modo is quoque, qui in iniquitate potens est, eadem sermonis vi mortem plerisque ac perniciem accersit, demersionis verba proferens, ac sermonis gladio ad hominum exitium abutens: ac præsertim, cum per calumnias suas, non tantum corpora, sed etiam ipsas animas interimit, nimirum per fraudulentam linguam suam ad falsas et impias opiniones eas dejiciens. Unde etiam quodam loco dictum est: Fili hominum, dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius aculus (Psal. 56. 5). Qui quidem najore studio ae diligentia cavendi sunt, quam qui in calamitatibus inferendis scelerate se gerunt. Ex quorum scilicet numero erat Doec, cum falso sermone atque calum nia usus, Dei sacerdotes obtruncavit. Veruiù quænam divinitus eum pœna consequutura sit, præsens sermo docet, velut ad eum, qui in iniquitate potens sit, lo. quens: Propterca Deus destruct te in finem. Quoniam