egregie perfeci, omnia pro nobis agens et patiens per quæ vitam nobis indidit, et id curavit, ut nunc ejus plebs, videlicet ii qui in ipsum crediderunt, |:x tentur et festa celebrent. 8. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Vides psalmistam ut prophetam et ut servum loqui: ut propheta namque futura prænuntiavit; ut servus id precatur, quod semel ut propheta jam pronuntiaverat. Quid igitur precatur? Ut ostendatur hominibus mi sericordia Dei, et salutare, hoc est Deus Verbum in carne apparens, quod salutare vocari Symeon testi ficatur; cum accepisset enim illum in templo, gratias agens dicebat: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. 2. 29. 30). Quod autem ipse misericordia appelletur, paulopost idem propheta de clarat. Cæterum ex rebus ipsis utraque sortitus est. 9. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quo niam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui cor convertunt in ipsum. Admira bilis est propheta ex fide sua: statim namque post jactum precationis semen, fructum ex ea accipit; et cum sciret cui supplicaretur, in pacis auditum se comparavit; pacem vero illam quam Christus in ple bem suam, id est, in eos qui pie credebant in ipsum, per chorum apostolorum dedit: ii sunt qui corde conversi jure dicuntur, et qui se Christo totos consc crarunt, et toto corde ex omnibus sæcularibus rebus ad ipsum se converterunt; ita ut nec parentes, nec domesticos, nec artem ultra quærant, sed cum fidu cia dicant: Ecce nos relinquimus omnia, et sequuti su mus te: quid ergo erit nobis (Matth. 19. 27)? 10. Ve enim, inquit, sum veritas et vita (Joan. 14. 6). Totus item justitia vocatur a Paulo, qui de Christo ait: Qui factus est nobis a Deo justitia (1. Cor. 1. 30). Instat autem propheta mysterium enarrans: 13. Etenim Do minus dabit benignitatem; Pater Filium suum. Ideo reliqui interpretes, Dubit bonum, inquiunt. Seis enim ipsum dixisse Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. 18. 19). Et terra nostra dabit fructum suum; carnem quæ ex Maria germinavit: ex his enim ambobus Christi mysterium constat. 14. Justitia ante eum ambul-bit (a). Justitia de qua supra dixit, Justitia de cælo prospexit nam ante humanam naturam ambulat divinitas, ut etiam dicit flabacuc: Ante faciem ejus ibit Verbum (Habac. 3. 5); deindeque de humana natura: Et egre dietur ad disciplinam ad pedes ejus (Ibid.): consona dicens eis quæ in Psalmis feruntur. Nam ecce subjun gitur: Et ponet in via gressus suos, quia divinitas præcedens, id est, ducens propriam carnem, ad viêm œconomiæ seu incarnationis dirigit gressus, ita ut humanis non aberret, et nihil eorum desit. Oratio Davidi. Psalmus LXXXV. 1. Vides dignitatem orationis? Alia enim Asapho et filiis Core concinenda tradidit; orationem vero ipse cithara pulsat Deo, non ex se solo, sed perso nam omnium hominum præ se ferens. A. Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. Inops et pauper est omnis homo, cujus nunc propheta personam accipit. Nos enim per peccatum inopes sumus, et propter Adamum, qui nobis pro hereditate paupertatem misit. Ideo rogat inclinare Deum aurem suam, ut, dives cum sit, pau rumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inha, peribus indulgeat, et utpote medicus infirmos curet. bitet gloria in terra nostra. Hic clare testificatur, etiamsi synagoga Judæorum, populus ejus vocari velit, attamen salutare Dei esse prope eos ex genti bus qui crediderunt: quoniam qui olim non populus, jam populus Dei ex errore reversi esse comperiuntur; et qui olim procul, jam prope per fidem sunt. Hlud autem fit, Ut inhabitet gloria in terra nostra. Ubi enim habitatura erat gloria Dei, si gentes utpote que non originem ducerent ex Abraham rejectæ fuissent: ii autem qui ex Abraham orti erant, nollent acce dere, quemadmodum Joannes ait: In propria ve nit, et sui eum non receperunt (Joan. 1. 11)? Ideo gentes admisit, ut habitare posset in terra nostra, id est in humano genere. Id enim Theologus in sequen tibus declaravit: Quotquot autem receperunt eum, de dit eis potestatem filios Dei fieri: qui non ex sangui nibus, neque ex voluntate carnis (Joan. 1. 12. 13). De gentibus loquitur, que non ex sanguine et carne Abrahæ cognationem habebant, sed ex Deo natæ erant quibus apposite adjecit: Et Verbum caro fa ctum est, et habitavit in nobis (Joan. 1.14). 11. Mise ricordiu et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax oscu latæ sunt. 12. Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit. Concursum hic divinitatis et humanæ naturæ dicit, utraque secundum dignitatem suam accurrente; id enim significat illud, Obviaverunt sibi. Occurrit autem tardus celeri, et claudus pedibus sano. Non modo autem concursum, sed etiam ex caritate conjunctionem significat; id enim sibi vult illud, Osculatæ sunt: quoniam osculo junguntur amantes et amati. Deus quippe Verbum non descendisset in hu manam naturam, nisi ardenti erga hominem Creator amore flagrasset. Sic enim, inquit, Deus dilexit mun dum, ut Filium suum unigenitum mitteret in eum (Joun. 3. 16). Sed undenain concursus et occursus factus est? Veritas de terra orta est, et justitia de çalo prospexit. Veritas est caro: non modo quia sic, ut ait psalmista, de terra orta est, sed quia veritas incarnata luit, et homo vere Deus Verbum factus est. Justitia est divinitas; quapropter eam de cælo respexisse ait, quæ justitiam operata est, cum iniquitatem, quæ tyrannidem exercebat in terra, confregit, sed post conjunctionem illam nulla ulterius fit separatio. Quamobrem veritas Christus totus esse dicitur: Ego autem, quare? Quia sæpe Deum rogamus ea quæ non conveniant; sed ipse utpote medicus peti tionem quidem audire dignatur: sed ea tantum con cedit, quæ sint opportuna. 2. Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Et quomodo sanctus esse potest is, qui in virtute inops et pauper est? Sane vero quia paupertatem confessus est, jam sanctus per confes sionem factus est: aut sanctum vocat hominem, quia ante prævaricationem in paradiso dignitatem habuit. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Ad misericordiam movendam apta sunt prophetæ verba. Quia enim Dominus nullo modo servum suum, cum in ipsum sperat, aversari potest, sed patrocina tur ei propter spem in ipsum, etiamsi aliis delictis sit obnoxius; servitutem profitetur, ut Deum ad nos attrahat, ne propriam sibi possessionem amittat. 3. Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamabo tota die. Scis quo pacto misericordiam consequi possumus? Tota die ad Deum clamantes, non illum modo verbis orantes, modo factis ad iracundiam moventes; neque modo in ecclesia Dei, modo in cœtu virorum iniquo rum conventus agentes, de quibus David ait: Odivi ecclesiam malignantium (Psal. 25. 5). 4. Lætifica ani mam servi lui, quoniam ad te animam meam le vavi. Abs te, inquit, peto lætitiam, ad quem levavi animam meam a terra, ipsam levem attollens, et di vinorum spe gestans, ut non ad humana anhelet. Tu itaque lætifica. Lætitiam enim ab hominibus utpote noxiam et fluxam nolo. 5. Quoniam tu, Domine, suaris et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te. Non frustra animam ad te levavi. Sed quoniam ut suavis commiseratione duceris, lapsis vero manum præbes ut mitis, illis non uno modo misereris, sed multis va riisque modis indulges ob amorem pauperum, mise reris ob lacrymas, misereris ob bona opera, misereris ob fidem, non quorumdam, sed omnium invocantiuin te. Ergo ii qui Deum non invocant, non possunt mie sericordiam consequi; itaque nobis telum, et portus et ostium salutis est oratio. 6. Auribus percipe, Do mine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ. Auribus percipe, hoc est, dignam tuis auribus judices Intende autem voci, ut supplicationem offe (a) Hæc Psalmi verba in Græco excidisse videntur.
culorum ejus mysteria. Hae in montibus sanctis re perfuntur, in Bethleem, in Golgotha, in resurre tione, in Thabore transfigurationis monte, in colle assumptionis. Ideo sancti vocantur montes quia do minicorum mysteriorum sanctificationem acceperunt. Fuerint etiam montes prophetæ, nempe ob subli mitatem præscientiæ, qui habent Dei fundamenta, hoc est, divinæ cognitionis proœmia. Ab ipsis enim ad pietatem instituimur. 2. Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Tabernacula Ja cob vere sunt duodecim tribus, sive potius Seloin; illic enim habitabat arca, ut et ille antiquus Judaro rum populus, ubi erant etiam sancta sanctorum. Ve rum portas Sion super hæc omnia dilexit: in illis enim figuram, hic veritatem operatus est. Diligit au tem et portas Sion, quia clausis januis Sion Christum suscepit; ita ut admodum congruenter hæc sequan tur: 3. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Diapsalma. Non modo quia illic januis clausis Christus ingressus est; sed etiam quia utpote Deus sine januis ingressus, ut homo se tibi palpandum permittit, non temere id subjungit, sed quia ad Ecclesiam gentium sermonem transtulit, simulque sui amota persona, Dei personam proplieta inducit. 4. Memor ero Rahab et Babylonis, scientibus me. Cur se Rahab illius memorem futurum Deus pollicetur? Meretrix quippe erat Rabab, Baby Jon autem confusionem significat. Qua de causa sic loquatur, dictio sequens aperit; ait enim, Scientibus me. Itaque etiamsi Rahab ob fornicationem sit Eccle sia ex gentibus, Babylon autem ob idolorum multitu dinem confusionem significet, cum conversa Deum noverit, jure in nemoria Dei est. Nam synagoga Ju dæorum, quod ipsum non noverit, in oblivionem ve nit. Verum quem fructum Rahab et Babylon quæ in nemoria habentur memori pariant, psalmista mox indicat: Et ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. Illud, Fuerunt, cæteri in terpretes clarius ediderunt, dum alii, Geniti sunt, alii, Nati sunt, exposuerunt. Alienigenæ quippe omnino, et populus Ethiopum, qui nigrorem caliginemque idololatrie habent, insuperque Tyrus, quæ in errore regnavit, per Ecclesiam Deo nati sunt, per aque Hempe et baptismi generationem. 5. Mater Sion di cet: Homo. Quid dicet? Sane mysteria illa de genti bus supra memorata. Sed non ait hæc ab homine doceri Christum enim habent doctorem, de quo, quomodo nempe doceat, hæc adjicit: Et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Hominem et Altissimum Christum appellat; hominem propter carnem, Altissimum propter divinitatem. Mirabiliter igitur et clarissime mysterium a Christo in Sion con summatum dixit, quando discipulis seipsum palpan dum dedit tune cuim homo natus est in ea, id est apparuit, quando ipse Altissimus fundavit eam, illic que Patris gratiam dedit; imo vero fundamentum je cit Sioni fidem in ipsum, de quo ipse per Isaie lin guam loquitur: Ecce pono in fundamentum Sion lapi dem electum, angularem, pretiosum: et qui credet in ipsum non confundetur (Isai.28.16).6. Dominus narrabil in scriptura populorum et principum horum qui fuc runt in ea.Quis Dominus? Is qui apparuit in Sion ut ho mo, et fundavit eam ut Altissimus. Hic ipse narrat in scriptura populorum, in descriptione nempe gen tium. Neque enim unum dixit populum, ne Judæoruin populum esse putarent; sed multos, ut gentes sub indicaret: ait autem, Et principum horum qui fuerunt in ea; apostolos autem dicit: bi enim in Sion principes constituti sunt. Utriusque rei argumentum accipe. Jo annes enim scripsit Christum in Sion apostolis dixisse Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. 20. 21 ). Clare ergo apostolos his principes constituit: post hanc quippe datam potestatem, ipsos misit in niun dun. Lucas vero Christum induxit mysterii exposi tionem in Sion emittentem: Tunc aperuit eorum înentem, ut intelligerent Scripturus; et dixit eis: Sic oportebat pati Christum, et resurgere ex mortais tertia die, et prædicare in nomine ejus pœnitentiam et remis sionem peccatorum in omnes gentes (Luc. 24. 45-47). Ecce populorum descriptionein; scilicet gentium he reditatein acceptam adjecit. Jure ergo non homo pu rus Sioni mysteria dicit, quia homo, qui est etiam Deus et Altissimus, ipse cuneta illi clarissime enar ravit. Diapsalma induxit propheta quia cum Dei per sonam introduxisset, ipse rursus suam reducit, ex proprio charactere volens Sionem celebrare. Quid au tem ait? 7. Sicut lætantium omnium habitatio est in te. Sicut, id est, quomodo. Miratur enim propheta, quo modo et quantum lætentur omnes qui habitant in Sion, dum in memoriam revocant ea quæ illic edita sunt miracula. Habitant autem illic ii, qui in Spiritu vitam agunt: siquidem Sion demus est Spiritus. 1. Canticum Psalmi filiis Core, in finem super Maeleth, ad respondendum verbom sapientiæ Æman Israe bitæ (a), Lxxxvi. 1. Psalmorum cantores fuisse filios Core jam supra didicisti: vėrum hic cogites canticum psalmi ipsum esse, quod et prophetia de Christo mixtum esse opor tet. Queres item cur, In finem, super Macbeth inscri batur, quod alii interpretes, Triumphale per chorum, ediderunt. Itaque manifestum est non unum esse can torem, sed chorum hanc melodiam concinnare, inci piente man Israelita cantore, cantore scilicet alio, ad quem chorus apposite et sapienter respondit. Quapropter in titulo dicitur, Ad respondendum verbum sapientie man Israelitæ. 2. Domine Deus salutis meæ, die clamavi et nocte coram te. 3. Intret in con spectu tuo oratio mea. Oportet et nostrum singulos orantes in conspectu Dei, hoc est, secundum placitum ejus, per totam diem et noctem precari: si quidem volimus intrare in conspectu ejus orationem, et de precationes nostras facilem exitum habere, ita ut au diamus: Preces tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriale in conspectu Dei (Act. 10. 31). Quoniant totus Psalmus in Christum scriptus est, necessario eum Dominum et Deum salutis suæ vocavit; de com muni salute dicit: propriam enim sibi ille salutem nostram, utpote primitiæ factus, Patrem esse putat et dicit. Ipso enim volente Filium in mundum venire, salvi facti sumus. Ad hunc per diem sæpe in monte; per noctem in loco Gethsemani, cum prodendus esset à Juda, clamavit, id est, cum fiducia Patrem rogavit, ut intraret in conspectu ejus oratio sua. Quunam illa erat? Pater, si non potest hic cutic transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua (Matih. 26. 42). Inclina aurem tuam ad precem meam. Id est, precation:s meæ vin diligenter recogita, vel concedere digneris hæc quæ postulo: non enim pro meipso, sed pro his, quorum formam et figuram accepi precor. 4. Quia repleta est malis anima mea. Quibus? Humanis; omnium quippe gesto peccata. Et vita mea inferno appropinquavit. De bebant enim illi mortem, quorum veni traditum chi rographum. 5. Estimatus sum cum descendentibus in lacum. Se similem esse ait iis qui descendunt in lacum mortis. Visus sum ut iki mortis debito obnoxius; sed non ita res erat: ut sequentia demonstrant. Factus sum sicut homo sine adjutorio, 6. inter mortuos liber. Crucem enim et passionem ut homo sustinuit auxilio destitutus, nec concessit ut angelus accederet et ades set; itaque dicit: Torcular culcari solus (Isai. 63. 3) et Petrum increpavit, cum auriculanı unius apprehen dentium Dominum abscidit, et hoc illi dixit, Annon tibi videtur quod possim rogare Patrem meum, et millet mihi nunc plus quam duodecim legiones angelorum? Quomodo nunc impleantur Scripture prophetarum, quoniam sic oportebat fieri (Matth. 26. 33. 54 )7 Hæc dicens ostendit se virtutemi propriæ divinitatis con traxisse, ut a prophetis prædicte dispensationis my sterium in se compleretur. In mortuis autem liber erat, non tantum ut Deus; scd etiam quod impecca (a) Eman, et in sequenti Psalmo Atham, Israelitæ vo. cantur in LXX Interpretibus, quad mendiu est vetustisai mum. At non Iraelite, sed Fxraitu vorandi, secundwa Hebraicam veritatem 78.