neque lignis tantum, sed etiam lignis sylvæ, id est, infructuosis. Certum enim est non fructuosum li gnum, sed infructuosum ad crucem parandam cæ sum fuisse. In partem tamen gaudii venerunt omnia quæ in terra erant, ut præcedens versus narravit. Tu vero ligna sylvæ, utpote infructuosa, peccatores esse intellige de quibus Isaias: Ne dicat eunuchus, Li gnum aridum ego sum (Isai. 56. 3), id est infructuo sum. Verum etiam illis ut gauderent adventus Christi præstitit. Quoniam venit, quoniam venit judicare terram, judicare orbem terræ in justitia, et populos in veritate sua. Non frustra iterat illud, Venit. Cum velit enim utrum que adventum suum indicare, supra quidem primum adventum significavit, cum illum sine judicio fore scriberet: non enimi tunc venit judicare munduin, sed salvare (Joan. 2. 47): hic vero secundum indicat, in quo judicabit terram et orbem; id est, hominem jure sic appellatum, utpote ex terra ortum, orbem autem, utpote qui Dei habitaculum factus sit. Nam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1. 14). Non modo antem illum terram et orbem vo cavit, sed etiam Populos, non populum, propter linguarum differentiam et civitatum, quæ societatem dirimunt, tum in celebranda Dei gloria, tum in aliis etiam necessariis. Si vero dicitur eum judicaturum esse Orbem terræ in justitia, additur etiam, Populos in veritate, quasi non aliud sit orbis habitabilis, quam populi. Si enim populi non essent, a quo habitaretur? Ita non est justitia sine veritate: unum enim aliud complectitur. Neque justitia est sine veritate, neque veritas sine justitia; idco Christus utrumque esse di– citur. 4. Davidi, quando terra constituta est, sine inscriptione apud Hebræos. Psalmus XCVI. 4. Hic Psalmus apud Hebræos censetur cum iis qui inscriptione carent: Septuaginta vero interpretes titulum ipsi excogitaverunt, prophetiæ congruentem. Quia enim de regno Christi, deque præclaris in co gestis hæc prophete modulatio constituta est, neces sario illud spirituali Davidi consecrat, aitque, Quando terra ipsi constituta est, id est, quando humana na tura in proprio statu posita est: prius enim a sana mente defecerat. Dominus regnavit; exsultet terra, læ. tentur insulæ multæ. Deus semper regnavit, utpote universæ terræ opifex et dominus; sed quia huma num genus quodam tempore aversatus, ipsum spiri tualium inimicorum tyrannidi subjectum reliquit, Huc autem hos subjecit, illum liberavit, jure ait, Dominus regnavit, regnum Dei vocans erroris destru ctionem, et idolorum ruinam, de qua lætatur terra, se ab iis liberatam videns de quibus cum reliquis creaturis prius ingemebat (Rom. 8. 22). Lætantur autem insulæ multæ, nempe gentium Ecclesie: nam erroris destructio ipsis ingressum paravit. Sed cur Ecclesias insulas vocat, nisi prorsus quia sicut in sule in medio aquarum habitantur, sic et Ecclesiæ in baptismate? Probe autem dixit multas insulas læ tari, non autem omnes, ostendens alias esse insulas, nempe hæreticorum: quæ quidem Ecclesie de bapti smate quoque gloriantur; sed eas non par est lætari, quia ob suam erga Numen impietatem gratiæ bapti smatis derogant. 2. Nubes et caligo in circuitu ejus; regnantis videlicet. Dicit enim Christum, cujus cor pus, utpote subtile et intemeratum, nubes dicitur. Catigo autem adjungitur, quam Nebulam Symmachus interpretatur. Caro enim nebula instar multorum oculos avertebat, ne dignitatem divinitatis Unigeniti agnoscerent: ita ut alibi hic psalmista dixerit: Po suit tenebras latibulum suum: in circuitu ejus taberna culum ejus (Psal. 17. 12). Justitia et judicium corre ctio throni ejus. Hæc enim Dei regnum perfecit. Id inde palam est, quod nos ab iis qui nos injuste sub jecerant liberati simus; illi vero condemnati sint. Cæterum nos quoque justitiam et judicium exercea mus, si quidem velimus cum ipso regnare. 3. Ignis in conspectu ejus præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos suos. Hic clare memorat futurum judicium. Certe de igne non dicit, Præcedit, sed Præcedet, quf inflammabit inimicos ejus, scilicet peccatores: qui sunt inimici Dei, quoniam ipso vocante non obedie runt, et hortante non obtemperarunt, ut se ipsi recon ciliarent manus porrigente, noluerunt. Id testificatur Paulus dicens: Pro Christo legatione fungimur, lam quam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo (2. Cor. 5. 20). Inflammabi: in cir cuitu inimicos ejus; omnes scilicet. Non cessabit cir cuire et incurrere, donec omnes noxios compre hendat. Hunc ignem memoravit etiam Daniel, quasi qui judicem pracuṛrat. Videbam, inquit, dones throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: et vestimentum ejus album sicut nix, et capillus capitis ejus quasi lana munda. Thronus ejus flamma ignis, el rolæ currus ejus ignis ardens. Fluvius igneus egrediens manabat in con spectu ejus (Dan.7. 9. 10). 4. Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ. Fulgura splendores ejus intelligemus, quæ non exspectant sæculum futurum, sed jam hinc orbem illu strant. Consideres igitur velim ignis differentiam. Nam is qui ejus est, illuminat; is autem qui non est ejus, sed contra eum currit, urit: nam ad illud constitutus est. Fulgura itaque ejus vocat apostolos, quia veræ lucis participes, lux et ipsi jure vocantur: quam obrem illis Dominus dicebat: Vos estis lux mundi (Matth. 5. 14). Vidit, et commota est terra. Ei enim qui male consistit par est commoveri, ut firmiorem statum assequatur, siquidem architecti, quos vitiatos esse parietes deprehendunt, illos concutiunt, ut in meliorem statuni reducant. Ideo terra, scilicet huma num genus visis apostolis commotum est, ita ul Thessalonicenses de Paulo et Sila dicerent: Qui or bem concitant' hic adsunt (Act. 17. 6); nempe ut firmior stabiliretur. 5. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini universa terræ. Quemad modum montes sunt altiores terra, ita quoque pro phetæ altiores cæteris hominibus, ideoque montes appellantur. Jure igitur in adventu Unigeniti, qui est dominus universæ terræ, scilicet humani generis, cujus primitias assumens Dominus ex tota massa fuit, prophetæ tamquain cera fluxerunt; prius enim illorum prophetia litera obducta fuit, ita ut ignota gentibus esset. Adveniente autem Unigenito effluxit, id est, mollis effecta est, ut omnes illa ad mysterii Unigeniti speciem efferendam uterentur: atque illa quasi cera quadam igne mollita dominicas imagines depingerent. Fluxerunt, inquit, a facie Domini, sen operationis Spiritus. Quia enim hic bis Domini faciem commemorat, palam est eum Patris faciem Filium dicere, et Filii Spiritum sanctum: ita ut prophetica cera non modo per Unigeniti adventum, sed etiam per Spiritus sancti donum solvatur. Neque enim post adventum Christi prophetias de illo intelligere potuis sent, nisi illis Spiritum sanctum dedisset: id vero Christus declarat sic illos alloquens: O stulti et tardi corde ad intelligendum in omnibus quæ loquuti sunt prophetæ (Luc. 24. 25) 1 6. Annuntiaverunt cæli justi tiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. Etiam si cæli sæpe justitiam Dei, id est Christum, annun tiaverunt ex cælis enim delata est vox: Hic est Filius meus dilectus (Matth. 3. 17. et 17. 5); non so lum in baptismate, sed etiam in Thaborio monte: ac rursum Christo ad Patrem clamante, Pater, clarifica Filium tuum, vox quædam de cælis afferebatur, Et glorificavi, et rursum clarificabo (Joan. 12. 28): alla men cæli enarrantes justitiam Dei, proprie sunt apostoli: neque enim erant terreni, sed cælestes, ideoque cæli appellantur. 2. His vero annuntiantibus, omnes populi Christi gloriam viderunt: cum cernerent illiteratos oratores factos, dæmonasque apostolorum umbra fugatos. 7. Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui glorian tur in idolis suis. Non tantum ii qui legem scriptam acceperunt de idolis manufactis erubescere debent, sed etiam ii qui legem habent naturalem. Cui enim non manifestum est, Dei solius esse quod faciat? Quo Vulgata habet, qui Urbem concitani.
adducens, veritatemque faciens: crat autem illa Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat is cm repositum est, et ipse exspe ctatio gentium (Gen. 49. 10). Quibus apprime consen tiunt que sequuntur: Vidcrunt ommes termini terræ salutare Dei nostri. Ad Jud:ros enim ut sibi proprios advenit. His autem oculos claudentibus (Obturaverunt eni:n, inquit Isaias, oculos suos, ne viderent) [Isai. 53. 151), eorum loco termini terre, videlicet gentes, viderunt salutare Dei, quod prius non viderant. 2. Hoc quippe est quod nunc prophetam obstupe facit, de quo etiam Christus admirans dicebat: In judicium ego veni in mundum hunc, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant (Joan. 9. 39). 4. Jubi late Deo, omnis terra. Jure quidem, quoniam commu nia sunt bona: non enim unius regionis, qualis erat Judea, non gentis unius, sed totius generis est insti tutam mysterium, de quo nos jubilare, quasi in com muni bello victores, jubet. Terram enim hominem generatim sumptum vocavit, ut in sequentibus clarius dicitur. Cantate, et exsultate, et psallite. Non ergo de aridæ elemento, sed de hominibus dicere instituit. Quapropter cen ad multitudinem sermonem habet jubetque primo canere, deinde exsultare, postremo psallere ut divini gaudii initium atque finem Dei glorificationem habeamus. 5. Psallite Domino in citha. ra, in cithara et voce psalmi; 6. in tubis ductilibus, et voce tube cornea. Jubilate in conspectu Regis Domini. Etiamsi tempus fuerit quo his instrumentis ad Deum glorificandum utebantur, ad nos citharam virtutum concordiam intelligamus, quæ nullo modo potest ob tineri, nisi carnem mortificemus, ut iis quasi chordis virtutum concentum perficiamus, et psalmi vocem Deo placentem in cælum emittamus. Quoniam vero post citharam tubam commemoravit, citharam certe Vocal Vetus Testamentum, in quo psallendum erat ex cithara enim psalmodiam concinnari jussum erat tubas autem Evangelia, in quibus jubilare merito ju bemur in conspectu Regis Domini, scilicet Christi, pote qui per evangelicum institutum spirituales vicerimus inimicos. Ideoque tubas plurimas simul commemoravit et unami, quia Evangelium, licet se cundum virtutem unum sit, in quatuor tamen Evan gelia per evangelistas scriptores distributum est. Animadverte autem prophetici dicti accurationem. Nam tubas, quæ pluraliter memoratæ de evangelista rum personis accipiuntur, ductiles vocat, id est, sencas; æneæ namque factæ sunt evangelistarmin linguæ, per donum Spiritus sancti. Tuba autem cor nea est evangelicum verbum mysteriumque in eo contentum, quia caput habet Christum, qui cornu congruenter vocatur: in ipso enim inimicos possu mus cornu impetere: huic itaque Evangelio vocem necessario attribuit, In voce, inquiens, tubæ corneœ. Quoniam plurimis historiam exponentibus, unius tamen Evangelii vox per omnes auditur, qui concor dissime mysterium describunt. 7. Moveatur mare et plenitudo ejus orbis terrarum et omnes qui habitant ir eo. Moveri mare et plenitudinem ejus, scilicet marina animalia nt choreas agant, jam supra diximus. Quin etiam metų prodigiorum a Domino in mari patrato rum, ipsum commoveri jure dixeris. Neque enim Dominum solummodo, sed etiam Petrum anıbulantem excepit (Matth. 14. 25. sqq. ): ac Jesu præcipiente, piscem qui staterem habebat protulit (Matth. 17. 26). Idipsum quoque de orbe terrarum deque habitantibus in eo dixeris. Ipsum enim pr·rcellere et commovere po terant miracuļa a Christo et a prophetis patrata. Ipsis quippe orantibus multa cominovebantur, ut narrat Lucas (Act. 4. 81. et 16. 26). 8. Flumina plaudent manu simul. Flumina dixeris operationes Spiritus, quæ plaudere manu, utpote in unum collectæ, tein pore adventus Christi dicebantur; de quibus dicebat Qui credi in me, sicut dixit Scriptura, flumina de ven tre ejus fluent aquæ vivæ (Joan. 7. 38). Dicas etiam sensilia Alumina plausisse manu et choreas egisse, quando Christum baptisma suscipientem Jordanis excepit. Commune siquidem hoc erat gaudium flumi num et aquarum. 9. Montes exsultabunt a facie Do mini, quoniam venit. Montes vocari prophetas ob con templationis sublimitatem, jam supra diximus. Ili de præsentia Christi merito exsultabunt, quia ipsorum prophetia in opus exivit: nam si sensibilia inteHexe ris, jure etiam hoc modo exsultabunt, quoniam sele bat Judaicus populus idolis immolare in excelsis, ut in libro Regum narratur: deinde vero in adventu Christi hoc cessavit. Quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in justitia, et populos in æqui tate. Quomodo ipsum venire dicit, nisi quia proplieta cum esset, quod ut futurum prænuntiabat, id quasi praesens cernebat? Sed primo de adventu in carne loquitur, qui prior fuit; secundo autem de secunde ejus adventu, in quo judex-venturus est. Verum in primo ejus adventu bona ex eo parta suscipit; secun dum autem adventum metu judicii jam adesse putat. Utile admodum est terribilia præ oculis habere, et quasi imminentia respicere, ut hinc peccata præscin dainus. Quæ est autem judicii œconomia? Justitia et æquitas. Itaque injustitiam fugiamus, et a tortuosis declinemus ne dolis fidamus, avaritiam ne sectemiur. Hæc quippe sunt Dei judicio contraria, et eos qui his addicti sunt in damnationem deducunt. 1. Davidi; sine inscriptione apud Hebræos. Psalmus XCVIII. 1. Alii quidem omnes sine inscriptione Psalmum ediderunt sed Davidi inscripserunt Septuaginta in terpretes, quasi de spirituali Davide Christo prophe tiam contineat. 1. Dominus regnavit, irascantur populi. Judæorum populos dicit: hos enim regnum Christi in iram et furorem concitavit, ita ut Pilato dicerent Noli dicere quod rex sit Judæorum (Joan. 19. 21); ac rursum Non habemus regem, nisi Cæsarem (Ibid. v. 15). Qui sedet super Cherubim, moveatur terra. Ju dæam rursus subiudicat. Cum enim Magi ex Oriente venerunt dicentes, Ubi est qui natus est rex Judæorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus ad orare eum: audiens Herodes turbatus est, et omnis Jero solyma cum illo (Matth. 2. 1-3). Quid autem fecerit ille qui sedet super Cherubim, sequentia indicant. 2. Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos. In Sion enim januis clausis ingressus, ma gnitudinem suam ostendit; atque per hoc miraculum clare demonstravit, se esse illum super Cherubim sedentem. Et ideo quæcumque facit ille creaturæ con ditor, natura nostra præstantiora sunt. Tunc os:en sus est excelsus super omnes populos, cum apostolis donum Spiritus sancti tribuit, qui ejus celsitudinem, non uni populo, sed omnibus ubique annuntiarunt. 3. Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est. Omne Dei nomen magnum est: nam mo do ad ejus gloriam consentaneo intelligenda snnt ejus nomina. Siquidem si Dominus dicatur, non pari, qua apud nos, ratione dicitur; si Rex, diverse in eo in telligitur regni dignitas. Cæterum magnum est Dei nomen, quo seipsum nominavit, quando Moyse dicen te: Ecce ego veniam ad filios Israel, et dicam eis: Do minus Deus Hebræorum misit me ad vos: et si interro gent me, Quod nomen est ipsi: quid dicam eis? respon dit ei: Dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos (Exod. 3. 13. 14). Huic terribili et sancto ut confiteaniur propheta præcepit. Nam qui temporaneus est, etiamsi potens sit, non tamen admodum terribilis, quia quo dam decurso tempore ejus dominatio cessat: qui au tem semper est et æternus, jure terribilis est; nulla quippe spes est ipsum aut mutandum aut cessaturum esse. Quia vero sanctum et terribile hoc nomen esse dicit, terribile esse intelligas inimicis, scilicet dæmo nibus, qui vel invocationem ejus fugiunt; sancıtım autem fidelibus, qui non alio modo, quam per nomen Christi sanctificationem habent. 4. Et honor regis ju dicium diligit. Quod enim est judicii opus? Insoutes absolvere, noxios declarare: quapropter judicium di ligit Regis honor, id est, imperium et potentia. Ideo