PG 57John Chrysostom
Montfaucon's Prefaceapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 1–2page 1 of 6

Ad Homilias Chrysostomi in Novum Testamentum vel sero tandem pervenimus: ubi agmen pro more ducunt Homiliæ in Matthæum et in Joannem, quæ si tardius, quam spera batur, in lucem prodeant, id certe non culpa evenit nostra. Ursimus enim assidue bibliopolas et typographos; sed non ita felici conatu. An vero ex temporum difficultate, ut ipsi dicti tant, opus ita protraxerint, an quod suis commodis omnia metiantur, ipsi viderint. Ut ut res est, jam pollicentur se in posterum celeritate præteritæ moræ molestias abstersu ros esse. Homiliæ in Matthæum, quæ XC numero totum hunc Tomum occupant, morali omnidisciplina refertæ, universam Christianæ vitæ et instituti summam præ se ferunt. Hic omnes virtutis adeunde et exercendæ modi, universæ fugiendi vitii rationes afferuntur et explanantur nec quidquam prætermittitur quod possit aut ad sanctam aut ad improbam vitam pertinere, ut altera suscipiatur, ab altera totis viribus declinetur. Nullus in orbe Christiano liber est tot tantaque referens Christian ethices præcepta nusquam Chrysostomus tanta usus est inventione, facundia, sagacitate ad mores informandos, eliminanda vitia, Christianas fa milias recte componendas. Quapropter jure dicebat S. Thomas Aquinas, referente Papirio Massono lib. 6 de Romanis Pontificibus, in Joanne Papa XXI, malle se uti Chrysostomi libris in Matthæum, quam possidere fruique Lutetia Parisiorum: idque ab Oldrado juris consulto, qui sub hoc Joanne Aveniono vivebat, memoriæ proditum est. De tam præclaro opere quædam nobis hic quærenda et explicanda sunt: primo, Anlio chiæne an Constantinopoli has homilias adornarit et dixerit Chrysostomus, et quo tempore; secundo, quem interpretandi modum sit sequutus; tertio, miscellaneæ quædam observationes sequuntur; quarto, de Manuscriptis et de Editis Græcis, Saviliano, Commeliniano, Morel liano; quinto, de Aniani Chrysostomo coævi interpretatione Latina; sexto, de Georgii Tra pezuntii interpretatione ab octava homilia ad finem, et quam necesse fuerit novam parare interpretationem. De singulis jam ordine agendum. § 1. An Chrysostomus Antiochiæ, an Constantinopoli has habuerit homilias, et quo cir citer tempore. In Homiliis ad libros Novi Testamenti occurrit quandoque ut pars homiliarum in eumdem librum Antiochiæ, pars Constantinopoli habita fuerit. At in Matthæum Homiliæ omnes Antio chiæ dictæ sunt. Id vero testificatur passim Chrysostomus, ut Homil. VII, col. 159: Vos cer te cum de primo consessu agitur, vos totum orbem præcedere contenditis, quoniam civitas vestra prima Christianorum nomen adhibuit. Quod referas ad illud Actuum 11, 26: Et docue runt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli Christiani. Per to tum autem homiliarum decursum monachos, qui magno numero in vicinis montibus dege bant, commemorat et in exemplum adducit. Illud vero Antiochiam, non Constantinopolin indicat, ut in Chrysostomi scriptis passim comperitur, possetque id ex aliis confirmari locis; sed in re perspicua tempus terere non libet. Longe difficilius est statuere quo anno hasce homilias habuerit. Quamquam verisimile est non per unius tantum anni curriculum habitas fuisse hasce nonaginta conciones: cum ma xime certum videatur, in diebus festis præcipuis alias intermixtas fuisse homilias, quæ concionum in Matthæum seriem interpellarent. In postremos autem illius presbyteratus annos harumce homiliarum tempus conjicere possumus, quantum auguror conjectura, vi delicet ab anno 390 ad 398. Nam annis præcedentibus 386, 387, 388, Antiochenos, juramentis assuetos, hac de re perpetuo carpebat et insectabatur, ut videas in Homiliis ad Antioche nos, de Incomprehensibili, contra Judæos, et in aliis bene multis. At in his in Matthæum con rionibus vix semel aut bis hanc rem leviter tractat; neque ultra jurandi consuetudinem apud illos vigere meminit. Aliam affert, intacta priore, conjecturam Tillemontius (a). Agitur. inquit, in 72 (olim 73) Homilia, de malis ob primatus contentionem allatis; nempe de alter cutione inter Meletii sequaces et Paulini asseclas suborta, quasi jam præterita, et ab aliquot unnis sopita: unde forte credatur hasce conciones habuisse Chrysostomum jam labente pre sbyteratus sui tempore, post Paulini obitum, qui accidit anno 388, vel 389, atque etiam post Evagrii mortem, qui sedem occupavit per tres circiter annos. Recte utique ille, ut sagax erat, rem quasi admodum dubiam proposuit, ut tute fateberis, si unde conjectura ducatur explores. Postquam enim Chrysostomus hunc Evangelii locum attu Ait, 23, 6, col. 669: Amant enim primos accubitus in cœnis, et primos consessus in synagogis, etc., sic infert: Hæc etsi parva videantur esse, grandium tamen sunt causa malorum. Hæc et civi Tillemont. tom. II, p. 370.

col. 3–4page 2 of 6

tales et Ecclesias everterunt. Neque a lacrymis abstinere possum, cum primos consessus audio ‹t salutationes, et cogito quanta hinc mala Ecclesiis pariantur. Quæ jam vobis recenseri opus non est: seniores quippe id a nobis ediscere non debent. Hæc an de Meletii dissidio cum Pau lino et Evagrio intelligi debeant, non satis perspectum habeo; calculum ferant eruditi. Ma lim conjecturam sequi meam, ex silentio de juramentis petitam. Nam, ut supra dicebam, annis 386, 387, 388, Antiochenos de jurandi consuetudine perpetuo insectabatur Chrysosto mus, qui fere nihil hic de juramentis habet in tanto homiliarum decursu. Quam conjectu ram firmat alia fortasse major. Annis quippe 386, 387, 388, tantum homiliarum concionum que numerum habuit Chrysostomus, tum quæ hactenus supersunt editæque fuerunt, tum quæ ab ipso memorantur, et temporum injuria perierunt, ut nullo modo potuerit hisce an nis, nec fortasse sequenti, Matthæo explanando incumbere. Nam præter Homilias illas vi ginti duas ad populum Antiochenum, sexaginta septem in Genesim, sex septemve de In comprehensibili, totidem contra Judæos, novem in Principium Actorum et de Mutatione nominum; tot alias hisce tribus annis habuit conciones, vix ut intelligatur quomodo hoc decursu temporis toties potuerit concionari, nedum credatur iisdem ipsis annis Matthæo explanando publicam operam dedisse. Quo interpretandi et explanandi genere Chrysostomus has homilias concinnaverit. Non concionatorem modo, sed etiam interpretem agit Chrysostomus. Sicubi enim series verborum Evangelii, quam explanationi suæ præmittere solet sanctus doctor, aliquam præ se ferre videtur difficultatem circa tempus, vel occasionem rerum gestarum, aut circa evan gelistarum eadem ipsa narrantium dicendi inter se varietatem, ea ille omnia sagaciter ex cutere solet. Temporum rationem observat et explorat, occasionem vel editi signi et mira culi, vel gestæ rei diligenter scrutatur; diversorum sententias circa res obscure plerumque significatas affert et examinat; si confutandæ sint, id mira exsequitur dexteritate atque in genii acrimonia. Si qua vero inter evangelistas in narrando discrepantia esse statim videa tur, id ille pro virili excutit, ostenditque illam, quæ verbo tenus esse videtur, dissonantiam, nullam revera esse; indeque procedere, quod vel alter evangelista secundum aliam rei fa ciem id quod factum est referat; uti solet accidere, cum ex diversis spectatoribus eamdem rem intuentibus alius aliud apprehendit; vel quod etiam diversi evangelistæ diversa signa et mi racula narrent. Id quod admodum probabile, imo certum esse deprehenditur. Omnes quippe evangelista, postquam signa quædam speciatim recensuerunt, addere solent identidem, multa alia signa fecisse Jesum: adjiciuntque non semel, illa tanto esse numero, ut non possint recenseri. Ecquid mirum si in tanta signorum miraculorumque sylva alius aliud describere sit aggressus? Hinc vero miram Dei hac in re providentiam declarari contendit Chrysostomus: nam si quatuor evangelistæ res easdem eodem prorsus modo recensuissent; si singuli eadem ipsa, quæ priores narraverant, sine aliquo discrimine, sine additamento retulissent id de industria et consulto factum esse visum fuisset. At nunc cum evange listæ non res ut ab aliis jam descriptæ, sed ut vel ab se visæ fuerant, vel a fide dignis te stibus receperant, enarrent, fidem omnino merentur. Siquidem quatuor sunt testes veraces, qui si a prioribus jam dicta referrent tantum, pro uno censeri deberent. Ad hæc vero Scripturæ literam, si quid præ se ferat difficultatis, explicat ille, et quidem recte appositeque: ita ut si quis et literam et sensum atque moralem disciplinam recte cal lere velit, is Chrysostomi Homilias in Matthæum adeat; ibique fere omnia reperiet, quæ sunt veterum monumentis testata consignataque. In omnibus homiliis moralia præcepta gravesque admonitiones extremam semper concionis partem occupant. Ibi ille subditi sibi populi vitia recenset, illumque ad virtutem capessendam acuit. Divites sæpe carpit eos, qui intemperantius suis opibus utebantur, quique parasitorum ag mine cincti, gulæ et ebrietati dabant quotidie operam. Illos autem præcipue insectatur, qui ex male partis et ex rapina opes parabant. In hoc genus hominum præsertim invehitur, nullasque non adhibet minas atque terrores, gehennam ignemque æternum intentans: qua nulla potest esse fortior contra vitium et concupiscentiam disciplina. Hac arte illicitis volu ptatibus deditos frangebat ac perterrefaciebat, ita ut præsentes contriti cordis signa darent. At semel foribus egressi, inquit, prisca repetebant: nam, ut ait ille, timor non diuturni magister est officii, et malus diuturnitatis custos est metus, nisi intercedant amor et affe ctus. Divitias autem juste partas in tuto loco, in cælo nempe, per manus pauperum repo nendas esse perpetuo decantat. Largitiones vero ex rapina vel ex usura factas, ceu munus abominabile, respuit. Innuit porro ex frequentibus monitis, multos tunc Antiochiæ fuisse, qui pauperes spoliando, facultates augerent. Fastus, vanæ gloriæ, arrogantiæque censor perpetuus, illos exagitat qui splendidas strue rent ædes, supellectilem nimiam congererent, currus ornarent auro argentoque, et sequacium famulorum turmas sibi compararent. In mulierum quoque luxum frequenter invehitur; fu cum et pigmenta, queis genas et labia venustatis causa inficiebant, as describit, cul tumque talem at risu dignum traducit. Simulque deplorat juvenum lasciviam, illicitos amo res, fastum etiam, quem ad usque calceorum formam ridicule extendebant. Rixas inimicitias– que proscribit, ut instituto Christiano ex diametro oppositas; amoremque fraternum com mendat, ut Christi servorum tesseram. Histrionicam et theatralia spectacula perpetuo carpit, damnat et proscribit, et jure quidem

col. 5–6page 3 of 6

que nam impudicissima tunc scena erat, spurcissimi actores, et impudentissimæ mulieres ad histrionicam adhibebantur; ita ut nudæ comparerent in omnium conspectu, nudæ nata rent in piscinis aquariis ad eam rem compositis: qua peste quæ poterat esse major, qua capitalior? Si scena quævis nonnisi cum periculo potest adiri, ecquod illud erat periculum, cum sub oculis omnium tam obscœnæ res offerebantur? Sic ille vitia omnia diligenter eliminanda, virtutem studiose amplectendam docet, castitatem, amorem fraternum, injuriarum oblivionem, patientiam in adversis. Eleemosynam vero non in hisce tantum in Matthæum homiliis, sed etiam in aliis passim operibus commendat et laudat: atque fatuas virgines ideo ex thalamo nuptiali exclusas fuisse ait, quod eleeino synæ operam non dedissent. Quodque summopere observandum, et virtutem in genere, et virtutes speciatim quaslibet, philosophiæ nomine passim celebrat: id quod etiam in aliis ejus operibus observatur. Sic col. 83, de beatæ Virginis sponso Josepho dicit: Hic itaque multam Joseph ostendit philoso phiam, neque enim accusavit illam, neque exprobravit illí, sed dimittere tantum cogitabat; et col. 228, in illud, Beati qui persequutionem patiuntur propter justitiam: Hoc est, inquit, virtutis causa, pro aliorum defensione, pro pietate. Justitiam enim solet semper vocare totam anima philosophiam: et col. 230, ait in nova quam in veteri lege majorem esse philosophiam sive vir tutem, et col. 273, dicit Christum nos in philosophiam induxisse; ita sexcentis in locis philosophiam pro virtute adhibet. $III. Miscellanea observationes ad Commentarios in Matthæum. Observandum est hunc Homiliarum librum a Theodoreto laudari in Dialogo 2, quera inscribit,'Aovyzuros, ubi ejus locum affert T. 4, p. 105: Ac quemadmodum si quis stans, medio in spatio duorum a se invicem distantium, ambabus utrinque manibus extensis, arreptos con junxerit ita etiam fecit ipse, Vetus Testamentum Novo, divinam naturam nostræ, sua nostris conjungens. Qui etiam locus affertur in Actis Concilii Chalcedonensis, T. 4, p. 831. Hic vero locus habetur in Homilia 2, col. 46. Facundus Hermianensis lib. 3, p. 113 Editionis ipsius Sirmondi anno 1629, hunc affert lo cum: Quid autem hinc etiam condiscipulus prædicti Mopsuesteni Theodori Joannes Constan tinopolitanus dixerit advertamus: qui exponens eumdem locum Evangelii secundum Mat thæum, sic ait: Ipse quidem intentius orat, ne videatur simulatio esse negotium: et sudores defluunt propter eamdem iterum causam; et ne hoc dicant hæretici, quonium simulabat agoniam ideo et sudores sicut gutta sanguinis, et angelus confortans eum apparuit, et mille timoris argumenta. Et ne quis dicat verborum esse figmentum: propterea et oratio. Et dicere quidem. Si possibile est, transeat, ostendit humanitatem; dicere vero, Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu, ostendit quomodo per virtutis studium et patientiam doceamur, et retrahente nos natura, subsequi Deum. Hic locus est in Homilia 83, alias 84. Ait Chrysostomus Homil. 17, col. 256, de illis agens qui coitum in animo fingunt, quos jam mochatos esse Christus pronuntiavit: Quid igitur dixerint ii qui secum habitantes habent vir gines? Etenim secundum hanc legem, sexcentis rei fuerint fornicationibus, quotidie illas cum concupiscentia intuentes. In primo autem Tomo opuscula duo habentur, quorum primum est adversus viros qui virgines secum habitantes haberent, col. 543; secundum vero, col. 561, hunc habet titulum: Quod canonica sive regulares virgines cum viris habitare non debeant. Per canonicas, ut puto, virgines (nam de virginibus hic agitur), illas intelligit, quæ virginitatem publice profitebantur, quæque virginum statum et ordinem in Ecclesia tenebant. Hæc autem duo opuscula Constantinopoli edidit, teste Palladio, qui cum Chrysostomo vixit, ejusque vitam scripsit. In hoc porro Homiliæ 17 loco discimus, id etiam Antiochiæ in usu fuisse; neque enim Chrysostomus id allaturus erat, nisi mali hujusce labes etiam Antiochiam invasisset. Rem omnino singularem affert Chrysostomus Homilia 66, col. 630, licet in computatione sua non sit admodum accuratus. Queritur porro Antiochenos in eleemosynarum largitione nimis parcos esse. Quod enim parce seminemus, si placeat, exploremus: utrum nempe plures sint in civi tate pauperes quam divites, et quinam nec pauperes nec divites sint, sed medium locum tenentes. Decima pars civium divites, decima pars pauperes, qui nihil habent; reliqui vero sunt in medio loco positi. Dividamus ergo per egenorum numerum totam urbis multitudinem, et quantum sit dedecus videbitis. Nam admodum divites pauci sunt; qui hos sequuntur plurimi: rursum pau peres longe his pauciores sunt. Attamen cum tot sint, qui esurientes alere possint, multi sunt qui esurientes lectum petant: non quod non valeant opulenti illis fucile necessaria subministrare; sed quia admodum duri inhumanique sunt. Nam si divites, et ii qui facultatibus mediocriter pol lent, inter se dividant eos, qui pane et vestibus egent, vix quinquaginta vel centum viris pau per unus alendus reperietur. Attamen in tanta copia eorum, qui necessaria subministrare pos sunt, quotidie pauperes egestatem suam deplorant. Et ut discas illorum immanitatem: Ecclesia unius admodum divitis, et unius mediocris fortunæ reditum habet: et cogites celim quot vi duas, quot virgines alat quotidie: earum certe catalogus ad ter mille pertingit. Ad hæc etiam, in carcere vinctos, in xenodochio ægros, alios bene valentes, membris mutilos, altari assidentes alimenti vestisque causa, aliosque casu accedentes, fovet quotidie: neque tamen ejus facultates imminutæ sunt. Itaque si decem viri tantum paria subministrare vellent, nullus foret pauper. Certe ingentes fuisse oportet Antiochenæ Ecclesiæ facultates, quæ præter quotidianos Ec clesiæ ejusque ministrorum sumptus, posset tot viduis et virginibus, quæ ad ter mille per

col. 7–8page 4 of 6

tingebant, prætereaque tot viris, ægris, mutilis, mendicis, peregrinis victum et vestitum suppeditare. Quodque magis stupendum videatur, illi admodum divites, qui numero deci mam urbis partem constituebant, ita opibus circumfluebant, ut si cuique eorum unus ex mediocris fortunæ viris adjungeretur, possent ambo tantum, quantum Ecclesia ipsa, onus sustinere. Opulentam certe civitatem, et cui par vix reperiatur: ubi decima pars ci vium possent singuli, adjuncto sibi mediocris facultatis viro, quatuor millibus circiter ege nis quotidianum victum et vestitum subministrare. Anomœorum impietatem sæpe oppugnat et insectatur Chrysostomus per totas in Mat thæum homilias, in iis præcipue Evangelii locis, quæ Anomæi ad suam tuendam hæresim usurpabant. Sed, quod fortasse miretur quispiam, sæpius in Manichæos invehitur, qui dice bant duo esse rerum principia, duosque deos, alterum bonum, alterumque malum; Vetusque Testamentum, quasi a malo illo deo editum repudiabant. Licet enim hæc hæresis non tantas turbas daret, quantas haud ita pridem dederant Anomæi, attamen magno illi numero erant, malumque serpebat in dies latius, ita ut illa pestis ubique sensim diffunde retur, et aliquot postea sæculis imperium Constantinopolitanum in discrimen deduceret. Cum Manichæis autem aliquando etiam Marcionistas aggreditur, qui parem de duobus prin cipiis impietatem propugnabant; Valentinianos quoque, sed rarius, carpit. Alios item non semel aggreditur, qui putabant casu et fato quopiam ferri omnia, quos etiam in aliis operi bus suis identidem aggreditur. IV. De Manuscriptis deque Editionibus Saviliana, Commeliniana et Morelliana. Homiliarum Chrysostomi in Matthæum manuscripti Codices bene multi exstant in biblio thecis Galliæ, Italiæ, cæterarumque Europa partium, quorum si varias lectiones omnes, si amanuensium errata omnia recensere voluissemus, mirum quantum notas in ima pagina positas auxissemus; sed nullo fructu, imo cum dispendio suscepti operis. Quapropter cum delectu lectiones adhibuimus. Multaque loca in prius Editis vitiata laceraque sarsimus. Prius Editis quoque usi sumus, Savilii nempe Editione, atque illa quæ paucis postea annis ex officina Commeliniana prodiit, ac demum Morelliana, quæ ad fidem Commelinianæ concin nata fuit. De quibus Editis quædam nobis incumbunt prælibanda atque tractanda. Savilii Editio anno 1612 emissa Græca solum sine Latina interpretatione complectitur, est que accurate omnino concinnata, Græca exhibet pura et emaculata, ita ut mendæ paucis simæ in illa occurrant, et ad accurationem interpretationis latinæ non parum contulerit. Præter notas vero, quas in margine exhibet Savilius, alias quoque notas in fine octavi Tomi adjicit, tum suas, tum Boisii et aliorum quorumdam. Inter illas vero notas, ut jam alias animadvertimus, Savilianæ sunt aliis sagaciores. Anno 1617 altera prodiit Editio Græco-Latina Homiliarum Chrysostomi in Matthæum atque in Joannem ex officina Commeliniana Heidelbergæ. Qui autem illam publicandam Editionem curarunt (a), Savilianam jam quinque ante annis emissam ne novisse quidem vi dentur; illa certe non usi sunt, nec ejus uspiam meminerunt; Græca ex Mss.. ut credere est, Palatinis eruerunt: neque enim monuerunt unde desumpserint. In serie Græca vitia multa deprehenduntur. Interpretationem Latinam e regione Græcorum posuerunt iflam quæ in Editis Chrysostomi Latinis jamdiu posita fuerat; nempe ad octo priores homilias versionem Aniani, veteris interpretis Chrysostomo supparis, ad reliquas omnes interpreta tionem Latinam Georgii Trapezuntii, quæ jam in Editis, ut dixi, Latinis prioribus adhibita fuerat. Editio autem isthæc Parisina Morelli nonnihil emendatior habetur, et jure quidem; nam ad illius fidem Morelliana Editio, saltem quod ad Græca pertinet, concinnata fuit, ut mox dicetur. Editio Parisina Claudii Morelli, anno 1636 data, Saviliana et Commeliniana inferior est, etsi ipse typographus admodum illam commendet in Monito suo. Exemplaria, inquit, qui bus in præsenti Editione usi sumus, fuere: authenticum illud Anglicana Editionis, num quam satis laudatum, cui religiose adhæsimus in corrigendo textu Græco, notatis prius suo quibusque loco mendis, quæ in calce ejusdem Editionis accurate et fideliter habentur; alterum fuit Editio postrema Parisiensis Latine tantum, a R. P. Frontone Ducao, Societat. Jesu Theologo, recensita, et ad idem Anglicana Editionis exemplar recognita, suppleta et cor recta; nisi quod in Homiliis super Epistolas Pauli, maxime vero postremas ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, et eam quæ est ad Hebræos, quam plurima in versione Latina locis pene innumeris deerant, quæ ex fide ejusdem exemplaris Græci supplevimus. Atqui quod ait ille se Anglicano exemplari, sive Saviliano, religiose adhæsisse, mirum quantum a vero aberrat nain ab illo sæpissime ita dissonat, maxime vero quibusdam in locis et quidem sat frequen tibus, ut planum sit illum a labore hæc duo exemplaria conferendi vel omnino, vel saltem plerumque abstinuisse. Prorsus autem consonant Græca Morelli cum Græcis Commelinia nis, ita ut etiam voces omnes, quæ uncinis includuntur in Commeliniana Editione, id quod passim occurrit, uncinis similiter includantur in Morelliana. Ad hæc vero Homilia 19 in duas dividitur in Morelliana Editione, ita ut secunda pars ejusdem vigesimam constituat contra (a) Fratres sunt Juda et Nicolaus Bonutii.

col. 9–10page 5 of 6

fidem omnium Codicum Græcorum, qui hic unam tantum orationem habent, ut etiam series ipsa requirit. Hac autem in re Commelinianam sequitur Editionem Morellus; non autem Savilianam, quæ non duas hic, sed unam tantum homiliam habet, ut et series ipsa, et Co dices omnes postulant. Unde facile crediderim operas Morelli typographicas ad Commeli nianæ Editionis fidem Græca Chrysostomi edidisse. Et tamen nulla Commeliniana Editio nis mentio habetur in Monito Morelli. De Latinis secus dicendum: nam revera ex Latina Frontonis Ducæi Editione interpretationem Latinam Aniani in octo prioribus homiliis po suerunt, et in reliquis Georgii Trapezuntii, prout exstabant in illa Editione. Etenim Fronto Ducæus interpretationes illas sexcentis in locis mutaverat, ut melius quadrarent ad Græcam seriem. In hac porro Morelli Editione Græca quædam errata a typographis admissa sunt; sed non tanto numero, ut conferenti cum Editione Commeliniana palam erit. § V. De Aniani interpretatione Latina. Anianus hic idem ipse haud dubie est qui Homilias septem Chrysostomi de laudibus S. Pauli apostoli Latine transtulit, quam interpretationem T. 2, col. 473 et sqq., edidimus. Nec dubitamus hunc Anianum Celedensem illum esse diaconum Pelagianum, qui Diospo litana synodo interfuit, librosque pro asserenda Pelagiana hæresi scripsit, ut probavit Joannes Garnerius Dissert. post Marium Mercatorem Cap. 7, VII. Sane ex dictis ejus liquet illum ad tuendam hominis libertatem strenue concertavisse, et Augustinum Catholicosque impugnavisse, quos ille Manichæos et Traducianos appellat in Epistola sua ad Evangelum, quam Homiliis de laudibus Pauli apostoli præfiximus. Epistola vero, quam mox proferemus, ad Orontium dirigitur episcopum Pelagiano errori addictum, eaque de causa e sede pulsum. Estque prologus ad Homilias Chrysostomi in Matthæum Latine ab se conversas, ubi vehe menter ille in Manichæos (sic orthodoxos vocat) invehitur. Quid enim, inquit, ille (Joannes) magis hominibus inculcat, quam venturam naturæ suæ nobilitatem, quæ adversus Manichæi rabiem omnium recla sapientium consensu concentuque laudatur? Laudatur autem vel in ad mirabilis gloriam Conditoris, vel ob concitanda studia virtutis, vel ad castiganda vitia volu ptatis. Quid, inquam, pressius ille commendat, quam ingenitæ nobis a Deo libertatis decus, cu jus confessio præcipuum inter nos gentilesque discrimen est? Qui hominem, ad imaginem Dei conditum, tam infeliciter fati violentia, et peccandi putant necessitate devinctum, ut is etiam pecoribus invidere cogatur. Quid ille adversus eosdem magistros potius insinuat, quam Dei esse possibilia mandata, et hominem totius vel quæ jubetur, vel suadetur a Deo, capacem esse virtutis? Quo quidem solo, et iniquitas ab imperante propellitur, et prævaricanti realus affigi tur. Jam vero iste eruditorum decus, cum de Dei gratia disserit, quanta illam ubertate, quanta etiam cautione concelebrat! Non enim est in alterutro aut incautus, aut nimius, sed in utroque moderatus. Sic liberas ostendit hominum voluntates, ut ad Dei tamen mandata facienda divinæ gratiæ necessarium ubique fateatur auxilium: sic continuum divinæ gratiæ auxilium com mendat, ut nec studia voluntatis interimat. Sic ille et Catholicis, quos oppugnabat, damnabi lem adscribit doctrinam, dum illos et libertatem negare, et fati violentiam in humanis actibus, atque peccandi necessitatem inducere mentitur; simulque Pelagianam sententiam suam ita obtegit, ut nihil iis, quæ de libertate et gratia postremo tradit, adscribi posse erroris videa tur, quod ipsum etiam in Epistola ad Evangelum animadvertimus. Certum igitur est, fatente Aniano, ipsum et Homilias de laudibus Pauli apostoli et hasce in Matthæum Homilias Latine transtulisse, ut tantum doctorem Latine loquentem Catho licis Latinis opponeret. Et jure quidem ac merito Chrysostomum in hanc palæstram vocas. set, si adversarii sui talem extulissent sententiam; si a malo deo, sive a malo principio peccatum necessario oriri dixissent: siquidem Chrysostomus sæpe in hisce concionibus Manichæos talia deblaterantes refellit, et profligat; si item ex violento quodam fato hanc peccandi necessitatem oriri putassent, quod perinde confutat Chrysostomus noster. Verum id ille vel ex male percepta Catholicorum sententia, vel ut dolo quopiam, talem commini scens disciplinam, ipsis invidiam pareret, hanc affinxit orthodoxis opinionem. Quodque animadvertendum est, Anianus cum hoc unum in scopo habeat, ut fatalem illam peccandi necessitatem Chrysostomi auctoritate depellat, quod utique perquam facile est, nusquam verba Chrysostomi, ut Pelagianæ faveat hæresi, in alium sensum detorquet, id quod etiam in Homiliis de laudibus Pauli apostoli jam annotavimus Tomo 2, col. 472. Quæritur porro utrum Anianus Homilias omnes Chrysostomi in Matthæum Latiue con verterit. an octo tantum illas quæ in Editis comparent; vel plures quidem, sed non uni versas. Fateor quidem me olim dubitavisse an Homilias illas omnes, an partem illarum tantum Anianus transtulerit. Verum re accuratius perpensa, illum omnes omnino Chry sostomi Homilias in Matthæum Latine convertisse, ni fallor, deprehendi. Sane ille ipse in Epistola ad Orontium mox edenda, se totum Homiliarum in Matthæum librum Latine red didisse non obscure innuit. Nam postquam initio dixerat: «Jubes enim, beatissime, ut ■ Commentarium sancti Joannis Constantinopolitani episcopi, quem in Matthæo evangelista «nonaginta et uno libro explicuit, in Latinam linguam quo possim sermone transfundam. «Quod utinam tam a nobis commode fieri possit, quam a te et opportune et utiliter impe ratur;»sic, inquam, orsus postquam se totas nonaginta et unam Homilias transferre jussum esse declaravit, se totum complevisse in fine Epistolæ significat his verbis: «Hunc «igitursi satis minoren se in Latino apparere feci, non tam mihi, Domine venerabilis, quam

col. 11–12page 6 of 6

«tibi imputare debes, qui me ad eum transferendum tanto el auctoritatis imperio, et blan ■ dimento caritatis hortatus es, ut illi aliquid, imo vero plurimum de honore dumtaxat styli auferre mallem, quam crimen in te diutius recusando committere. Sane pro quali «cumque hac mea opera amplissimum orationum tuarum munus reposco, etc.» Quid aliud dixit initio, quam se jussum esse nonaginta et unam homilias Chrysostomi Latine conver tere? Quid aliud dicit in fine, quam se jussa complevisse? Certe si partem tantum ho miliarum transtulisset, annon íd dicturus erat in fine? an se librum illum transtulisse dixisset? Nec desunt alia argumenta, quibus probatur totum Chrysostomi in Matthæum Commen tarium jam a multis seculis in bibliothecis Latinis fuisse, ac sine dubio ex interpretatione Aniani. In Catalogo Bibliothecæ Pomposianæ, qui circa medium undecimi sæculi concinna tus fuit, quemque in Diario Italico totum retuli, aderat hic commentarius Latine, qui sic in Catalogo exprimitur p. 84: «Super Matthæum Joannis Chrysostomi.» Divus autem Tho mas Aquinas, qui tam magnifica hunc Commentarium laude celebravit, qualem initio hu+ jus Præfationis retulimus, ubi hunc Commentarium legere potuerat, nisi in Aniani ver sione, quæ tunc una ferebatur? Ad hæc autem in notis bibliothecarum Mss., quas ex Italia detuli, in Catalogo manuscriptorum Codicum Bibliothecæ S. Marci Florentiæ sequens nota legitur: «In armario, ad dexteram num. 76. S. Joan. Chrysostomi in Matthæum cum præ «fatione Aniani ad Orontium episcopum in charta Homiliæ 25: pars prima.» Qua nota indicatur etiam partem secundam fuisse, et fortassis tertiam et quartam. In itinere autem Italico suo Mabillonius noster p. 164, de Bibliotheca sanctæ Crucis loquens, quæ est Mi norum Conventualium, hoc habet: a Alius Codex sancti Joannis Chrysostomi in Matthæum «homilias XXVI, Aniano interprete, subsequentes a Georgio Trapezuntio in latinum ver *sas, complectitur.» Non dubito igitur quin Anianus totum Homiliarum in Matthæum librum Latine transtu lerit. Et fortassis si omnium bibliothecarum manuscripti Codices excuterentur, posset ho dieque tota Aniani versio erui. Sed ad quid tantum suscipere. laborem, quando totum Homiliarum librum sartum et tectum, ut ab auctore profectus est, habemus? Ecqua illa foret nova accessio, nisi ut hunc Tomum operum jam satis amplum ultra modum augeret, idque nullo operæ pretio? Quod si dixeris aliquam hinc nobis afferri notitiam circa modum, quo veteres illi Græca Latine convertebant: ecce jam illam potes ex iis quæ in publicum proferuntur expiscari. Habes septem Chrysostomi Homilias de laudibus Pauli apostoli cum Aniani interpretatione, et Homilias octo priores ejusdem in Evangelium Matthæi. Anianus vero etsi pro illa ætate non impèritus Græcorum interpres censeri debeat: septem enim Homilias de laudibus Pauli sat feliciter transtulit, ut diximus T. 2, col. 470; at in Homi liarum in Matthæum interpretatione Latina non pari felicitate processit: nam incassum sæpe verba multiplicat, et circuitione usus ea pluribus enuntiat, quæ poterant brevius et commodius exhiberi; ut quisque videre possit. Nam octo priorum homiliarum interpre tationem Aniani in ima pagina posuimus (a). Unum tamen est de quo lectorem monere non pigebit. In Homilia 5, col. 113, hæc de Jacobo fratre Domini narrantur: Narrant autem illum lam aspere vitam duxisse, ut membra ejus omnia quasi emortua essent, atque ex precandi assi duitate, dum jugiter in pavimento procumberet. frontem ejus ita obduruisse, ut genuum cameli duritiem pene attingeret, ita frequenter illam solo applicuerat. Anianus vero hunc locum ita convertit: Aiunt autem genua ejus obduruisse callo, tantamque in eo fuisse carnis incu riam, ut adhuc viventis omnia fere membra morerentur: atque assiduitate orationis, jugique ud pavimentum prostratione corporis, frontem quoque ejus callo similiter obductam, ut nihil fere a cameli genibus, si duritiem spectes, discreparet. Hic vides Anianum hæc addidisse, genua ejus obduruisse callo, id quod in nullis Chrysostomi Græcis exemplaribus lectum fuisse memoratur uspiam. Verum illud ex Hegesippo apud Eusebium Hist. Eccl. 1. 2, c. 23, mutuatus videtur Anianus: ibi enim hoc tantum legitur: Adeo ut genua ipsius instar cameli obduruerint. In lectionibus, quæ in feste S. Jacobi Minoris recitantur, hoc habetur ex He gesippo, ut videtur, desumptum: Cui etiam assiduitas orandi ita callum genibus obduxerat ut duritie cameli pellem imitaretur: de frontis vero duritie nihil, de qua tantum hic loqui tur Chrysostomus. In hac autem ad Orontium Epistola, quæ prologi vicem agit, Anianus nonaginta unam Homilias in Matthæum numerat, perinde atque Editi priores pene omnes, in quibus decima nona homilia in duas dividitur, et secunda pars, in qua oratio Dominica, Pater noster, etc., explicatur, vigesimam homiliam efficit, contra fidem omnium Græcorum Codicum, ubi una Lantum oratio 19 totum complectitur, ut series omnino postulat. Cum isthæc homilia 19 in duas divisa fuisset, secunda pars ejus Homilia 20 inscripta fuit, et sequens, quæ vigesima erat, vigesima prima consignata est; atque ita quæ sequebantur omnes numerum auxerunt, ita ut quæ nonaginta numero erant, unam supra nonaginta postea efficerent. Utrum auteni hæc mutatio ab ipso Aniano inducta fuerit, incertum est. Etsi enim in Epistola ad Oron tium, quæ mox sequetur, XCI homiliæ numerentur, at potuit quispiam, facta post Aniani mortem hujusmodi mutatione, XC numero unum superaddere, quia videbat in exemplari bus Latinis nonaginta et unam homilias ferri. Certum quippe est a Latinis Homiliam 19 di vizam fuisse; in exemplaribus enim Græcis nusquam exstat hujusmodi divisio. Illam vero divisionem libentius crediderim post Aniani tempora inductam, atque cum in illius ad Orontium Epistola nonaginta prius homiliæ tantum memorarentur, a nescio quo postea, (e) In hacce novissima editione exstat ad calcem operis. Edir.

Page scan enlarged

Notebook

Full View