PG 63John Chrysostom
To Mutianus the Scholastic
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

Homily XIVHomilia XIV

col. 237–238page 1 of 100

8. J. CHRYSOSTOMI HOMILIÆ IN EPIST. AD HEBR. HOMILIARUM S. JOANNIS CHRYSOSTOMI IN EPISTOLAM AD HEBRÆOS 1. Multifarie et multis modis olim Deus loquutus est patribus nostris in prophetis: in novis, simis autem diebus loquutus est nobis in Filio suo: quem constituit heredem omnium, per quem etiam sæcula fecit. Vere ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Hoc etiam hic in ipso exordio scribens ad Hebræos beatus Paulus insinuat. Quoniam enim valde afflicti erant multis malis quæ illis acciderant, et valde contriti, ut possent ex hoc putare se inferiores ca teris ac miseriores exsistere: ostendit eis per hoc eos magis majore gratia perfrui, ut ex ipso sermonis initio erigeret auditores. Propterea ergo dicit: Multifarie et multis modis olim Deus loquutus est patribus nostris in prophetis: in novissimis autem diebus loquutus est nobis Filio suo. Quare prophetas nominans, semetipsum contra non posuit? siquidem eis tanto inajor exstabat, quanto ei fuerat dispensatio commissa præclarior. Sed non hæc fecit. Quit ita? Primum quidem, quia de seipso majora dicere recusavit: alterum vero, quia necdum erant auditores perfecti: tertium autem, quia volebat eorum mentes erigere, et ostendere, magnam esse præsentis eminentiam temporis: veluti si diceret: Quid magnum si prophetas misit patribus nostris? nobis enim proprium Filium unigenitum misit. Et bene satis exorsus est: Multifarie, inquit, et multis modis. Ostendit enim quoniam neque ipsi prophetæ gra tiam Deum videndi promeruerunt: Filius autem vidit. Dicendo enim, Multifarie et multis mo dis, significat quod alibi dictum est: Ego enim visiones multiplicavi: et in manibus prophe tarum assimilatus sum. Proinde non secundum hoc solum eminentia declaratur, quia illis quidem prophetæ missi sunt, nobis autem Filius, sed etiam quod illorum nemo vidit Deum, Filium autem unigenitum vidisse constat esse manifestum. Et hoc quidem statim non ponit, sed in consequentibus adstruit, quando de bumanitate Christi loquutus est. Cui enim ange lorum dixit: Filius meus es tu: Sede a dextris meis? Contemplare prudentiam Pauli. Primo ex prophetis eminentiam nisus est approbare: deinde veluti hoc concesso adstruit, et pro nuntiat, quoniam illis quidem per prophetas loquutus est, nobis autem per ipsum Unige nitum loqui dignatus est: deinde quia illis per angelos: nam etiam hoc similiter adstruit. Et recte, siquidem et angeli loquuti sunt Judæis. Nos vero etiam ex hoc superiores exsistimus, et multo amplius habemus; quia nobis quidem Dominus est loquutus, illis autem servi et conservi, hoc est, vel prophetæ vel angeli. In novissimis autem, inquit, diebus. Bene dixit nam eos et amplius erigit et amplius consolatur quos desperatio deprimebat. Sicut enim in alio loco dicit, Quia Dominus prope est, nihil solliciti sitis; et iterum, Nunc enim prope [sic] est nostra salus, quam cum credidimus; sic etiam hic tamquam si diceret: Qui fuerit in cer tamine fatigatus, cum audierit terminum propinquare certaminis, respirat paululum videns, quia jam et laborum finis est, et spirationis initium. In novissimis, inquit, diebus loquutus est nobis in Filio suo. Ecce iterum, In Filio: quod tantumdem valet ac si diceret, per Filium. Audiant qui dicunt sancto Spiritui convenire in. Intueris quia hæc præpositio in etiam pro per accipitur. Deinde ait Olim, et, Novissimis diebus: item aliud quiddam nobis insinuat quoniam multo in medium tempore percurrente, quando jam proximi eramus ad pœnam, quando omnia charismata inquieverunt, quando spes salutis nulla jam fuerat, quando ab omnibus minores nos esse putabamus: tunc ampliores exstitimus. Et animadverte quam pru denter hoc adstruit. Non enim dixit, Christus loquutus est, quamvis ipsum loquutum con stat esse manifestum; sed quoniam adhuc animæ eorum debiles erant, et necdum poterant aliquid de Christo percipere, dixit, quod Deus per Filium suum loquutus est: unde ostendis nostri temporis eminentiam? Hic quippe illud tantummodo demonstrari, quia et Novum et Vetus Testamentum unius est et ejusdem, eminentiam vero Novi ad Vetus non satis videmus ostensam propterea ergo idipsum consequenter exsequitur inquiens: Loquutus est nobis in Filio suo, Vide quomodo communem facit hanc causam. et seipsum apostolis ordine pari conjungit, dicens, Loquutus est nobis: quamvis ipsi vel istis non fuerit loquutus, sed aposto lis et per apostolos aliis. Elevat autem et semetipsum cum istis, dicens quia ipsi etiam sit loquutus et necdum Judæos adhuc ullo sermone contingit. Nam ferme omnes quibus pro phetæ loquuti sunt, malignos esse nefariosque constabat. Et necdum de istis ratio move tur; sed interim de muneribus disputat, quæ illis divina largitate donabantur. Quem consti tuit, inquit, heredem omnium. Quid est, Quem constituit heredem omnium? Hic omnem carnem significat: sicut etiam in secundo dicit psalmo: Pete a me, inquit, et dabo tibi gentes heredi tatem tuam. Non jam portio Domini tantum Jacob et sors ejus solus Israel, sed omnes proti nus nationes: hoc est, Hunc Filium Dominum constituit universorum. Sed etiam in Actibus Apostolorum Petrus loquitur, dicens, Et Dominum eum et Christum Deus fecit. Heredis autem ulitur nomine, ut duo quædam per hoc adstruat et ostendat: hoc est, quod proprius sit Fi lius; et quod dominationis illi nulla contingat amissio. Heredem autem omnium dicit, mundi totius. Deinde sermoncin suum ad priora convertit: Per quem et sæcula fecit.

col. 239–240page 2 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. ĆAP. I. HOMIL. 1. 2. Ubi sunt qui dicunt: Erat quando non erat? Post hæc gradationibus quibusdam ele ganter utens, pervenit ad id quod omnibus istis multo majus est, et insonuit dicens: Qui est splendor gloriæ et character substantia ejus, ferens omnia verbo virtutis suæ, per eum mundationem peccatorum nostrorum faciens: sedere fecit ad dexteram majestatis in excelsis tanto melior angelis factus, quanto præ illis differentius nomen hereditavit. O apostolica sa pientia magis autem non Pauli sapientia, sed Spiritus sancti miranda est gratia. Non enim ex intellectu hæc proprio loquebatur, nec humano hanc dispensationem reperiebat ingenio unde enim illi hoc? num ex scalpellis, aut pellibus, aut in officina illa hæc poterat edo ceri? Nequaquam; sed de me fuit hæc operatio majestatis. Non enim has intelligentias sua mente procreabat, quæ tunc erat tam debilis et extrema, ita ut nihil amplius haberet a ple beiis et popularibus. Quomodo enim aliquid divinum posset ille sentire, qui cirea pretia vendendi, et circa confectionem pellium, totam suam vitam totumque studium conterebat? Sed gratia Spiritus sancti per quos vult potentiæ suæ virtutes ostendit. Sicut enim, si aliquis infantulum quempiam in excelsum quemdam locum et pertingentem ad ipsum verticem cæli volens paulatim sensimque subrigere, gradatim hoc faciat, ab inferioribus ad superiora conscendens; deinde dum sursum pervenerit, jubeat illum infantulum deorsum in inferiora despicere; deinde despicientem videat hæsitare, et obscuritatibus ac defectionibus fatigari, iterum eum ad humiliora deponat, quo respirare valeat atque animum recreare; deinde cum refectus fuerit, cum iterum ad superiora sustollat, et iterum ad inferiora revocet: ita et circa Hebræos beatus faciebat apostolus: et sic eum ubique reperies Magistri sui in do cendo vestigia consequentem. Nam et ipse sic faciebat: aliquando quidem in altiora disci pulos suos sublevabat; aliquando autem eos ad inferiora imbecillitatis eorum gratia revo cabat, nequaquam eos prolixo tempore in altera permanere parte permittens. Et contemplaro iterum sapientiam Pauli, per quales eos etiam sublevat gradus, et qualiter eos ad ipsum apicem pietatis adducit: ubi item, antequam deficerent et eos obscuritas occuparet, vide quomodo eos ad inferiora revocavit, quo possent paululum recreari. Loquutus est, inquit, nobis in Filio suo: quem posuit heredem omnium. Filii quippe nomen commune est. Ubi enim proprius intelligitur Filius, superior est et excellentior universis; sed interim, quo modolibet se habeat, adstruit quoniam desursum est. Et vide quomodo hoc dicat: Quem po suit heredem omnium. Quod dixit, Heredem posuit, humilitatis demonstrat indicium. Deindo ad superiorem gradum altioremque transcendit: Per quem, inquit, et sæcula fecit. Deinde ad excelsiorem omnibus venit, post quem altiorem alterum gradum inire non possis: Qui est, inquit, splendor gloriæ, et character substantiæ ejus. Verum in ipsum eos inaccessibile lumen induxit, et in ipsum splendorem immensæ summæque claritatis et antequam eos obscuri tas ulla comprimeret, attende quomodo eos iterum pedetentim ad inferiora et consueta loca deponit, dicens: Ferens omnia verbo virtutis suæ. Per ipsum, inquit, mundationem faciens peccatorum nostrorum, sedere fecit in dextera majestatis. Non simpliciter dixit, Sedere fecit; sed, Post mundationem, inquit, sedere fecit. Suscepit enim incarnationis officium. Deinde humilia loquitur: et post hæc interloquutus paululum, In dextera, inquiens, majestatis in excelsis, iterum ad humilia narranda revertitur: Tanto melior factus angelis, quanto diffe rentius præ eis nomen hereditavit. Hic jam de eo, qui est secundum carnem, disputat. In eo enim quod dixit. Melior factus est, non essentiæ paternæ declaravit indicium: illa enim qua Patris essentiæ consubstantialis agnoscitur, non est facta, sed nata. Loquitur autem de car mali substantia: ipsa enim facta est. Sed nunc non de exstantia ejus, hoc est qualiter exsti terit, sermo peragitur; sed sicut Joannes dicit: Qui post me venit, ante me factus est: hoc est, honorabilior atque probabilior: sic etiam hic Tantum melior, inquit, factus est angelis, hoc est probabilior atque præclarior, quanto melius hereditavit nomen. Vides quia de eo, qui est secundum carnem, sermo versatur? Hoc enim nomen, Deus Verbum, semper habuit, non postea hereditavit, neque postea eum ab angelis meliorem constat effectuin, quando mundatione sua abstulit nostra peccata; sed semper melior fuit, et non solum melior, sed etiam incomparabiliter melior universis. Verumtamen de eo, qui est secundum carnem, ista dicuntur. Sic enim et nobis usus est, cum de natura humana disserimus, et fastigium ha bentia loquimur, et submissa. Quando enim dicimus, Nihil est homo, terra est homo, cinis est homo; totum a deterioribus appellamus: quando vero dicimus, Mortale animal homo et rationale et supernis cognatum, a melioribus vocamus universum. Sic et in Christo ali quando quidem ab inferioribus, aliquando autem a melioribus loquitur Paulus: et dispen sationem cupiens confirmare, et simplicem commendare naturam. 3. Quoniam itaque mundationem peccatorum fecit, perseveremus mundi: nihil sordidum vel pollutum anima nostra suscipiat; sed pulchritudinem quam nobis indidit, decoremque servemus. Munda mens et inviolata permaneat, non habeat maculam, neque rugam, vel aliquid hujusmodi: macula quippe, vel ruga, minora peccata sunt: verbi gratia, detractio, injuria, mendacium: magis autem neque hæc minora sunt, sed valde majora, et a cælesti bus nos alienare valentia. Qualiter hoc et quo pacto? Qui enim appellat fratrem suum fa tuum, reus erit gehennæ ignis. Si ergo sic punitur qui fatuum vocat, quod videtur levioris esse, vel potius infantilis injuriæ: qui malorum morum cuiquam crimen imponit, et ini quum atque invidum dicit, et mille aliis non dubitat fratrem jaculare criminibus, qualiane putas patietur tormentorum supplicia? quid hoc terribilius? Sed rogo ut patienter sermonem meum paululum toleretis. Si enim quæ facit uni ex minimis, ipsi facit: quomodo non et in benedictionibus, et in maledictionibus similis sententia perseveret? Qui convicium ergo

col. 241–242page 3 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILIÆ IN EPIST. AD NIEDR. facit fratri, Deo convicium facit; et qui honorat fratrem, Deum honorare declaratur. 4. Assuescamus igitur linguam nostram ad bene dicendum esse proclivem: Abstine, in quit, linguam tuam a malo. Non enim propter hoc illam Deus tribuit, ut maledicamus, vel convicia in invicem jactemus, vel accusandi mutuo geramus studium; sed ut per eam Deum laudemus, ut illa loquamur quæ gratiam audientibus conferant, quæ ad profectum et ad ædificationem proficiunt proximorum. Pone quia maledixisti hunc, aut illum; quid ex hoc, rogo, lucratus est? nonne tibi ipsi maxime nocuisti? siquidem opinionem maledicorum ho aninum incurristi pro nullo est. Nullum est enim protinus malum, quod usque ad eum con sistat qui patitur. et non etiam illum qui facit una comprehendat: sicut, verbi causa, invidia. Invidus enim putatur quidem insidiari aliis, sed ipse primus illo malo consumitur, et tabido corde maceratur: ad hæc etiam odio cunctis habebitur. Item cupidus vel avarus aufert qui dem pecunias aliorum, sed etiam sibi aufert gratiam, aufert caritatem, facit ut ab hominibus accusetur. Multum quippe melior est opinio bona pecuniis: illa enim si mala fuerit, non facile abluitur; pecunias autem non est laboris acquirere. Magis autem pecuniæ et cum adsunt, non satis adjuvant, et cum desunt, nihil protinus obsunt; opinio autem bona si adsit, prod est plurimum; si vero absit, facit probrosum totum hominem, facit infamem, et ridiculum constituet omnibus et exosum. Similiter iracundus seipsum primum dilanians puniet, et tunc illum contra quem indignatione raptatur. Sic et maledicus primo seipsum confundit, el tunc illum cui videtur maledictionis importare convicium: quod fortasse quidem nec po terit, hoc est, ut ille lædatur: si tolerans patienter, abscedat; ipse vero recedit cum stulti cujusdam nomine, et dispuendi penitus et horrendi, illum quidem e contra ambilem faciens. Quando enim audit maledicta, et minime se similibus cupit ulcisci conviciis, sed laudat po tius et miratur, non illum quidem, sed seipsum laudat. Sicut enim jam dixi maledictiones quæ diriguntur in proximos, maledicentes primitus vexant: sic et bona quæ circa proxi mos geruntur, eis primum qui operantur jucunditatis uberes proferunt fructus. Enimvero qui alicujus, sive boni, sive mali, procreator exsistit, ipse primus aut illo bono fruitur, aut illo malo punitur: et merito. Sicut enim aqua, sive salsa sit, sive sit illa potabilis, et vasa replet haurientium, et suum fontem exquo manat nequaquam vacuum remanere permittit sic et nequitia, sic et virtus, unde processerit illum procreatorem primitus illa lætificat, et illa consumit. Et hæc quidem in hac vita: cæterum in futuro sæculo quis sermo valeat enar rare quæ bona, vel qui mala reservantur? Non est sermo qui hoc explicet: siquidem bona illa non tantum sermonem, sed etiam omnem intuitum mentis excedunt: contraria vero, hoc est mala, appellata quidem sunt nominibus usitatis; verbi gratia: quia ignis, inquit, ibi est, et tenebræ, et vincula, et vermis sine fine consumens: sed non hæc sola istis nomi nibus, nec talia demonstrantur, sed alia multo pejora et multo amplius severiora. Quod ut agnoscas, hoc primum considera. Si enim ignis, quomodo tenebræ sunt? Vides quoniam ille ignis sævior isto est? non enim habet lumen, aut ullam luminis claritatem. Si ignis est, quo modo semper urit, et corruptionis non operatur effectum? Vides quoniam et in hoc sævior est? non enim exstinguitur. Propter hoc etiam inexstinguibilis appellatur. Intellige igitur quantum est malum, per omnia sæcula uri, et in tenebris permanere perpetuis, et infinitos gemitus edere, et stridere dentibus, et nequaquam penitus exuri. Si enim in hac vita aliquis corum, qui nobili genere nati sunt, in custodiam retrudatur, putorem ipsum tantum et te nebrarum caligines non valet sustinere, et cum homicidis una ligari, morte pejus existi mat: intellige quale sit, quando cum omnibus totius sæculi comburimur homicídis, neque ipsi alios videntes, neque aliorum visibus apparentes, sed in tanta multitudine solitarios nos esse putantes. Siquidem tenebræ et absentia luminis non nos sinet proximos nostros agnoscere; sed veluti si solitarius unusquisque nostrum patiatur, sic afficitur oppressus ca ligine tenebrosa. Si autem tenebræ tantum affligunt nostras animas, tantumque perturbant, quid erit jam quando et cum tenebris dolores et tormenta combustionis adfuerint? Idcirco deprecor, ut hæc semper apud vos versetis, et patienter tristitiam quæ ex verbis nascitur to leretis, ne ipsis rebus supplicia sentiatis. Omnibus modis enim universa ista futura sunt; et cos qui suppliciis digna gesserunt, nullus poterit liberare, non pater, non mater, non fra ter: Frater enim non liberat, inquit, liberabit homo? licet multam fiduciam quisque possi deat, licet multum valeat apud Deum. Ipse enim reddet unicuique secundum opera ejus, et ex operibus tam salus, quam pœna consequitur. Faciamus igitur nobis amicos ex mamona iniquitatis: hoc est, operemur eleemosynas, evacuemus in istos pecunias nostras, ut eva cuemus etiam illic et exstinguamus ignis ardorem, ut fiduciam mentis habeamus. Illic et enim non vel ipsi sunt qui nos excipiunt, sed opus nostrum: quia non eo ipso, quod istos amicos habebimus, salvari merebimur. Denique attende quid addidit: non enim dixit, Fa cite vobis amicos, ut suscipiant vos in habitacula sua æterna; sed tantum in habitacula dixit æterna, et modum ipsum exposuit. Dicendo enim. Ez mamona iniquitatis, ostendit quoniam de pecuniis oportet istos amicos præparare. Apparet igitur quoniam non ipsa no bis amicitia eorum patrocinabitur, si bona opera non habeamus, si non cum justitia refun damus divitias, quas inique congéssimus. Iste vobis sermo de eleemosynis non ad divites solum, sed etiam ad pauperes simul aptatur: scilicet ille qui ab aliis petens sustentatio nem accipiat, et ad ipsum hæc oratio pertinebit. Non enim in tantum quisque pauper exsi stit, ut duo minuta non habeat. Potest ergo et de paucis pauca tribuere, et plurima possi dentes largientesque plurima superare, sicut illa vidua. Non enim quantitate datorum, sed virtute superavit, quia maguitudo miscricordiæ voluntatis magnitudine judicatur. Ubique

Homily XVHomilia XV

col. 243–244page 4 of 100

NUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. I. HOMIL. II. voluntate opus est, ubique recto proposito, ubique caritate, quæ circa Deum pura sincera que consistat. Si ergo cum hac sancta caritate cuncta geramus, licet parva possidentes parva tribuamus, faciem suam Dominus non avertet, sed suscipiet sicut magna et admiranda do naria. Enimvero voluntatem Deus semper, non ea quæ dantur attendit; et si illam videat magnam, et decretum suæ dignitatis apponit, et propter hujusmodi voluntatem dignos facit futura bona percipere: quæ nos universos contingat adipisci, gratia et clementia Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri ună cum sancto Spiritu gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 1. Qui est splendor gloriæ et character substantiæ ejus, ferens omnia verbo virtutis suæ; per eum mundationem faciens peccatorum nostrorum. Ubique quidem religioso nobis opus est intellectu, maxime autem ubi de Deo vel aliquid loquimur, vel audimus: quoniam neque ad loquendum digne de Deo lingua sufficit, neque ad percipiendum prævalet intellectus: et quid dico linguam vel intellectum, cum nec ipsa pars mentis eminentior, quæ eis multo su perior est, aliquid integre valet comprehendere, quando aliquid de divinitate dixerimus? Si enim pax Dei transcendit omnem mentem, et ea quæ præparata sunt diligentibus eum, in cor hominis non ascendunt? multo amplius ipse qui pacis Deus est, qui omnium est opifex re rum, inestimabiliter nostras cogitationes exsuperat. Oportet ergo cum fide et religiosa pie tate cuncta suscipere; et quando forte sermo deficit, et non potest cum integritate quod molitur exprimere, tunc magis glorificare nos convenit Deum, quod talem Deum habemus, qui et intellectum transcendit et cogitationis intuitum. Multa enimvero de Deo intelligimus, quæ eloqui penitus non valemus: multa item loquimur, et ea intelligere non sumus idonei verbi gratia, quoniam ubique Deus est, scimus; quomodo autem ubique sit, intellectu non capimus. Item quoniam est incorporea quædam virtus, quæ omnibus est causa bonorum, scimus; quomodo autem vel quæ ista sit, penitus ignoramus. Ecce dicimus, et ea intelligere non valemus. Dixi quippe quia ubique est, sed non intelligo: dico quia est sine principio, sed non intelligo: dico quoniam Filium genuit ex seipso, sed nescio qualiter intellectu hoc percipiam. Sunt ergo etiam quædam, quae dici non possunt, quamvis mente capiantur. Exem pli gratia intelligit mens, sed non valet dicere: ita ut etiam ipsum Paulum videas in qui busdam infirmari, et non integra exempla proponentem. Quod ille sic laborat in talibus, contremisce, et ne prætendas altiora perquirere. Adverte ergo nunc: postquam appellavit Filium, et eum opificem nominavit, intulit: Qui est splendor gloria, et character substantiæ ejus. Hoc autem cum religiositate debemus accipere, et si quid absurdum fortassis occurrerit, ab acie mentis abigere. Splendor, inquit, gloriæ. Sed vide secundum quid hoc accipit, ut etiam tu sic accipias. Hoc ergo dicit: quia ex ipso, quia est impassibiliter, quoniam neque diminutus, neque in aliquo minoratus est. Quidam enin absurda quædam proferunt, exem plorum consideratione decepti. Splendor enim, inquiunt, substantivum aliquid non est, sed aliunde habet ut sit. Noli, o homo, sic istud accipere, neque Marcelli aut Photini morbo defi cias. Nam te de proximo curat, ne in sensum illius erroris incurras: non te sinit in ægritu dinem illam peremptoriam, neque permittit incidere. Et quid, inquit? num et character sub stantiæ ita, sicut ipse cujus character est substantivus exsistit, et nullius indigens approbatur? num et Filius ita est? Noli errare. Hic enim nullam esse dissimilitudinem volens ostendere, et primæ formæ characterem proprium, tale proponit exemplum. Quomodo, inquit, in seipso sub sistit? Respondeo: Postquam enim supra dictum est quia per ipsum fecit omnia, hic ci nunc summam auctoritatis attribuit. Nam vide quid subnectit: Ferens, inquit, omnia verbo virtutis suæ: ut non solum ex hoc eum characterem esse accipiamus paternæ substantiæ, sed etiam ex eo, quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Attende igitur quomodo, quod Patris est proprium, coaptat et Filio. Propter hoc non absolute dixit, Ferens oinnia verbo virtutis suæ, neque dixit, Virtute ipsius. Sicut enim in anterioribus paulatim et ascendebat et descendebat, sic et hic, veluti quibusdam gradibus, nunc ad alta fastigia sublevatur, nunc item declinatur ad infima. Per quem, inquit, et sæcula fecit. Attende quod etiam hic duas vias ingreditur: et una quidem revocans nos a nefando errore Sabellii; alia vero ab arianæ impietatis errore, ne putetur vel initium habere, vel extraneus a Deo Patre subsistere. Si enim etiam post tanta tempora tantaque magnalia, sunt quidam qui eum extraneum esse delirant, et alterum illi patrem subpingere moliuntur, cæterum huic eum rebellare contendunt: si ergo hæc non diceret, quanto amplius insanirent? Quando ergo duo pergit itinera? Tunc videlicet quando talibus vulneribus remedia cogitur adhibere. Tunc enim compellitur etiam humilia prædi care, sicut est illud quod dicit, Qui constituit eum heredem universorum, et, Quia per ipsum sæcula fecit. Deinde ne alii noceat parti, summam ei auctoritatis attribuit, et ostendit ejusdem honoris cum Patre constare, et in tantum eum ejusdem honoris esse declarat, ut plurimi suspicentur eumdem esse Patrem. Et contemplare plurimam sapientiam Pauli. Primo enim illud pouit, et integra commonet ratione. Quod cum certo constiterit, quia Dei Filius est, nec ab eo alius existat, tunc jam securus atque munitus excelsa libere quæcumque volet cloquitur, quibus cjus altitudo declaratur. Et quoniam magna, quae de eo dixerat, in aliam intelligentiam plerosque deduxerant, propterea primum ponens humilia cum summa cau tela, tunc ad sublimia quantum volet ascendit. Postquam enim dixit, Quem posuit heredem

Homily XVHomilia XV

col. 245–246page 5 of 100

Ś. J. CHRYSOSTOMI ||OMILIÆ IN EPIST. AD HEBR. universorum, et, Per quem sæcula fecit, tunc subinde subjungit: Ferens omnia verbo virtutis sue. Qui enim solo verbo gubernat universa, nequaquam ad fabricam universitatis eguerat alicujus. 2. Et quia ita est, intuere quomodo iterum auctoritatem ei contribuit universam, auferens etiam quod supra dixerat, Per quem: si quidem per eum quæ voluit operatus est. Sed deinde dimittens quod supra dixerat, Per quem, vide quid dicit: In principio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. Hic nusquam sonat, per quem, vel quia per eum fecerit sæcula. Quid ergo? dicit aliquis: nonne ab ipso facta sunt? Sed non sicut tu dicis, vel iuaniler suspicaris, tamquam per aliquod instrumentum, neque tamquam facere non posset, si ei non porrexisset dexteram. Sicut enim neminem judicat, sed dicitur judicaro per Filium, quem judicem genuit: sic etiam dicitur operari per Filium, quia eum constat opificem genuisse. Si enim causa ejus Pater est secundum quod Pater est, multo amplius eorum causa est, quæ per Filium facta declarantur. Quando ergo vult ostendere quia ex illo est, necessario quæ sunt humilitatis eloquitur: quando vero altiora voluerit insonare, tam Marcellus, quam Sabellius vulnerantur. Sed etiam immoderationem utrorumque refu giens, medio calle perambulat. Sed neque semper in humilibus remanet: ne Paulus Samo thraceus, alias Samosatenus, vel Samoianus, nanciscatur aditum subintrandi: neque iterum in excelsis perdurat: sed confestim indicia humilitatis ejus ostendit, ne Sabellius fraudu lenter insiliat. Quippe cum dicitur Filius, confestim Paulus Samothraceus insurgit, dicens cum ita esse Filium, sicut et plurimos. Sed eum conto valido e regione prosternit, appellans heredem. Sed adhuc cum Ario impudenter obnititur: nam, Constituit eum heredem, ambo suscipiunt ille quidem velut infirmitatis indicium; iste autem adhuc inconsequentibus in sidiari desiderans. Sed cum diceret, Per quem et sæcula fecit, elisit quidem Samothraceum impudentissime renitentem; sed Arius adhuc sibi fortior esse videtur. Proinde contemplare qualiter etiam istum perimit, dicens: Qui est splendor gloriæ ejus. Sed ecce iterum reclamat et insilit Sabellius et Marcellus atque Photinus. Sed etiam istos simul uno vulnere cunctos odomuit, dicens: Character substantiæ ejus, et ferens omnia verbo virtutis suæ. Hic iterum Marcionem percutit, non quidem valide, verumtamen percutit; ne illæsus exsiliat. Et sic eum istis hostibus per totam epistolam videas repugnantem, et strenua bella peragentem et sicut jam dixi, Magistrum suum in omnibus imitatur. Et merito splendorem eum dixit esse gloriæ, utpote qui ipsum audisset dicentem: Ego sum lux mundi. Propterea eum etiam iste splendorem gloriæ nominavit, ostendens quia sicut dictum est, sicut lumen de lumine. Et non solum ostendit istud, sed quia etiam animas nostras illuminat, et Patrem nobis insi nuat per splendorem quippe propinquitatem declaravit essentiæ. Intellige ergo sublimita tem dictorum: unam suinpsit essentiam unamque substantiam, ut duas subsistentias aperiret quod etiam de scientia Dei et Spiritus operatus est. Sicut enim illic unam scientiam dixit, Patris et Spiritus vere unam, et nihil ad seipsam habentem in diversum, nihilque penitus alteratum sic etiam hic unam rem sumit ad demonstrationem duarum substantiarum. Unde etiam subjungit: Qui character est: character quippe alter est ab eo cujus enuntiat formam; alter autein non in omnibus, sed secundum substantiam. Nam et hic character similitudinis omnimode præbet indicium ad illud cujus character ostenditur, et suspicionem vel parvæ dissimilitudinis omnino non recipit. Quando ergo cum vel formam vocitat, vel characterem, quid dicunt, aut quid nituntur opponere? Sed etiam imaginis, inquiunt, imago appellatus est homo. Quid ergo? num eo modo sicut Filius? Non, inquiunt, sed quia imago non est similitudinis indicatrix. Cur, obsecro, non sit? Nam et homo secundum quod imago appellatus est, demonstrat similitudinem, sicut potest in homine demonstrari. Quod enim est Deus in cælo, hoc homo videtur esse in terris, secundum principatum dico. Sicut enim omnibus quæ in terris sunt, iste dominatur: sic et Deus omnium cælestium et terrestrium dominatur. Huc accedit, quia homo non est dictus character, non est appellatus forma, quod declarat essentiam, vel similitudinem quæ secundum proprietatem constat essentiæ. Sicut enim forma servi nihil aliud significat, quam hominem propric: sic et forma Dei nihil aliud manifestat, quam Deum. Qui est, inquit, splendor gloria. Attende quid ait Paulus: Qui est. inquit, splendor gloriæ; et subjungit deinde: Sedere fecit in dextera majestatis suæ. Vide qualibus utitur nominibus, quia non potuit rerum nomina propria reperire. Neque enim majestatis nomine, neque gloriæ quod desiderabat expressit: hoc est enim quod supra jam dixi: quia sæpius quædam nobis occurrunt, quæ intelligimus quidem, sed indicari oratione non queunt. Nam nec Dei vocabulum index proprie constat essentiæ; neque omnino illius essentia proprium potest ullum vocabulum reperiri. Et quid mirum si in Deo sic est, cum neque in angelo proprium nomen invenias, quod ejus declares essentiam? Arbitror autem quia neque animæ reperta est apta denominatio. Non videtur mihi hoc nomen, quod integre substantiam ejus ostendat' nam eamdem rem et animam et cor et mentem invenies nomi nari: Cor, inquit, mundum crea in me Deus. Sed etiam spiritum dictam frequenter invenies. Ferens, inquit, omnia verbo virtutis suæ. 3. Solent Ariani proponere: quia, cum dixisset Deus, Fiat lux, Pater præceperit, Fi lius obedierit: sed ecce ostendimus quia suo verbo cuncta perfecit. Ferens, inquit, omnia; hoc est gubernans: si quidem cadentia et ad nihilum tendentia continet. Non enim minus est continere mundum, quam fecisse; sed si oportet aliquid audacius dicere, adhuc amplius est. Nam in faciendo quidem, ex nullis exstantibus rerum essentiæ productæ sunt; in con tinendo vero ea quæ facta sunt, ne ad nihilum redeant, continentur. Hic ergo dum regun

col. 247–248page 6 of 100

MUTIANO SCIIOL. INTERPRETE, CAP. I. HOMIL. II. tur, et ad invicem sibi repugnantia coaptantur, magnum et valde mirabile, plurimæque virtutis indicium declaratur. Dicendo autem, Ferens, facilitatem continendi voluit desi gnare. Non enim dixit, Gubernuans, sed ex metaphora eorum qui sine ullo labore digito vel movent aliquid vel efficiunt. Hic etiam molem creaturæ magnitudinemque significat, et quamvis magna sit, illi tamen veluti nihil est. Sed etiam dicendo, Verbo virtulis suæ, si gnificavit iterum, quod sine labore cuncta contineat. Et bene dixit, Verbo virtutis suæ apud nos quippe verbum nudum ac volatile est: ostendit autem quia in Deo non ita est. Qualiter autem verbo virtutis suæ cuncta contineat, non addidit, quia possibile non est istud agnoscere. Deinde intulit quod ad ejus majestatent pertinet. Sic etiam Joannes fecit cum enim dixisset, quia Deus est, intulit quod etiam creaturæ opifex ipse sit. Quod enim ille significavit dicendo: In principio erat Verbum, et, Omnia per ipsum facta sunt: hoc iste significavit dicendo: Verbo virtutis suæ, et dicendo: Per quem etiam sæcula fecit. Unde etiam iste, et ante omnia sæcula, et opificem eum declarat. Quid ergo, quando de Patro dicit propheta, sæculo, et usque in sæculum tu es? Item de Filio, quia ante omnia sæcula, et omnium fabricator exsistit quid respondebunt? Magis autem, cum dicitur de Patre, quia ante omnia sæcula consistit, et hoc idem etiam de Filío dici similiter invenimus? Et quod ille dicit, quia Vita erat, a creaturis distinguitur universis, quia cunctorum vitam ipsum esse constat sic etiam iste dicit: Ferens omnia verbo virtulis suæ; non sicut pagani qui eum et conditione rerum et providentia dicunt esse privatum, usque ad lunam ejus poten tiam limitantes. Per ipsum enim, inquit, mundationem faciens peccatorum nostrorum. Post quam enim dixit superius illa magna valdeque miranda, dicit nunc et de cura ejus ac solli – citudine, quam de omnibus gerit. Et quamvis illud universale sit, quod omnia continet; verumtamen hoc multo amplius est universale, quantum in ipso est, quod omnes credide runt. Nam etiam Joannes dicit, Vita erat; sed et providentiam ejus manifestans, iterum dicit: Quoniam lumen est. Per ipsum, inquit, mundationem faciens peccatorum nostrorum, sedere fecit in dextera majestatis in excelsis. Duo quædam hoc in foco significat majora, quod de nobis curam gerat, vel quod peccata nostra mondaverit; et quoniam per seipsum hoc opus impleverit. Et in multis locis invenies eum in hoc maxime gloriari, non solum quoniam conversi sumus ad Deum, sed etiam in eo quod per Filium fuerit effectum istud. Et vere magnum hoc munus est, majus effectum, dum nobis per Filium est contributum. Cum ergo dixisset: Et sedere fecit in dextera majestatis, purgationem per eum faciens peccato rum nostrorum; et cum nos commonuisset crucis cjus, deinde confestim de resurrectione atque assumptione ipsius instituit disputare. Et intuere inenarrabilem ejus prudentiam: non dixit quia jussus est sedere; sed, Sedere fecit eum. Deinde ne putares eum stare, subjungit: Cui enim angelorum aliquando dixit: Sede a dextris meis? Sedere, inquit, eum fecit in dextera majestatis in excelsis. Quid est, In excelsis? num in loco concludit Deum? Absit hoc; sed, sicut jam dixi, per dexteram non Deum deformavit, sed similitudinem demonstravit hono ris. In excelsis ergo dicens, non cum in loco concludit, sed ostendit omnibus altiorem, et omnibus eminentem: hoc est, quoniam usque ad ipsum pervenit solium paternæ claritatis. Sicut ergo Pater in excelsis est, sic et Filius: consessus enim nihil demonstrat aliud, nisi honoris æqualitatem. Si autem dicunt quoniam ille jussit ut sederet, interrogamus et nos Quid ergo? num stanti dixit: Huc accede? Quia non dictum est vel, Jussit, vel præcepit; sed quia tantum dixit: ad nihil aliud, nisi ut cum sine initio putares, vel non habere causam de qua substiterit. Quia vero propterea dictum est, manifestum fit ex ipsa conditione consessus. Si enim minorationem velit ostendere, numquam diceret, dextris, sed potius, sinistris. Tanto, inquit, meliar factus angelis, quanto differentius præ illis nomen hereditavit. In hoe quod dixit, Factus, pro susceptus intellige, tamquam si diceret: Melius est susceptus ab angelis. Et unde hoc asseverat, ex ipso nomine animadvertis, quia solet Filii noinen pro prietatem cognitionis ostendere. Et sane, nisi esset proprius Filius; proprius autem Filius, nihil est aliud quam de ipso genitus: quomodo posset ex hoc amplitudinem honoris asse rere? Si enim gratia esset Filius, non solum differret a Patre, sed etiam minor esset ab an gelis. Quomodo hoc inquis? Quia et homines justi appellati sunt filii. Proinde nomen filii, nisi proprietatem ostendat, non valet ostendere, quia differentia est inter creaturas et con ditorem. Adverte itaque quid dixit: Cui enim aliquando angelorum dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te? et iterum, Ego ero ei in Patrem, et ipse erit mihi in Filium, Hæc quidem dicta sunt et de carne: hoc est, Ero ei in Patrem, et ipse erit mihi in Fiham. Quod vero dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te: nihil aliud manifestat, nisi quia ex ipsa essentia Patris est genitus. Sicut enim esse dicitur ex præsenti tempore; sic quippe magis de Deo dici convenit: itaque quod dictum est, Hodie, præsentis est temporis. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum. Cum cuim nominaverit carnem, jam sine ullo ti more pravi suspicionis eloquitur. Etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus communicare dignata est. Qui enim non est homo fieri dedignatus, et qui rem ipsam non abnuit: quomodo ipsa repudiaturus est verba? 4. Hæc itaque cognoscentes, nihil impudenter agamus, neque in superbiam sublevemur. Si enim ipse cum Dens esset et Dominus Deique Filius, non respuit formam servi suscipere malto amplius nos oportet cuncta perficere, et humilia cuncta tolerare. Dic enim mihi, o homo, ex qua re, vel cur sapias altiora? num de prosperitate sæculi? sed hæc antequam pa reat, sicut fumus evanescit. Num ex spiritualibus in sublime sustolleris? sed etiam hoc unum est spiritualium rerum, ut altum non sapias. Cur ergo altum sapis? an te assequutum cun

col. 249–250page 7 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILLE IN EPIST. AD HEBR. ctas virtutes existimas? Adverte Christum dicentem, quia Cum feceritis hæc omnia, dicits quoniam inutiles servi sumus: nam quæ facere debebamus, omnia perfecimus. An pro divitiis in superbiam sublevaris? Nonne vides omnes qui ante te fuerunt, audos hinc ac desertos re bus omnibus discessisse? noune nudi ingressi sumus in hanc vitam, nudi quoque sumus exituri? numquid debet quisquam qui possidet aliena, superbus exsistere? Qui enim vo luerint istis sæcularibus ad solam uti propriam voluntatem, ainittunt ea etiam nolentes, et quidem sæpius ante mortem; in ipsa vero morte inevitabiliter. Sed nos eis, inquis, viventes sicut volumus, utimur. Ego autem e contra dico quía magis nullum facile poteris invenire, qui sicut vult rebus exstantibus abutatur: quod si etiam quis utatur ut velit, nihil hoc ma gnum putare debemus. Brevis est namque vita præsentis temporis, in comparatione sæculi sempiterni. Altum sapis, o homo, quia dives es? cur, obsecro, vel pro qua causa? hoc enim potest etiam latronibus pervenire, vel furibus, vel homicidis, vel mollibus, vel fornicariis, vel etiam pessimis universis. Cur ergo altum sapis? Si enim ad quod opus est facultatibus tuis abuteris, noli altum sapere, noli, quod misericordias tuas superbiæ morbus interimat si autem non ad quod opus est uteris, multo minus altum sapere debes, quoniam pecunia rum tuarum servus effectus es, et sub earum dominatu detineris. Nam dic mihi, si quispiam febrium calore peruratur, et aquam frigidam intemperanter accipiens, ad paululum tempus sitim videatur exstinguere, num propterea debet altum sapere? nonne postmodum in eo major febrium flamma succenditur? Quid item, si quis per plurima quidem, sed superflua curas suas exerceat, num propterea debet altum sapere? Nam cur altum sapias, dic obse cro? num quia plurimos habes dominos? quoniam plurimis sollicitudinibus angeris, quia plurimi homines adulantur? Enimvero servus illis es, et dura fungeris servitute. Quod ut agnoscas, parumper ausculta. Aliarum namque passionum interdum demonstratur utilitas verbi gratia, iracundia plerumque utilis est: Indignatio, inquit, in injustitia non erit inno cens: proinde potest quis etiam rationabiliter indignari. Et iterum, Qui irascitur, inquit, fratri suo: et non dicit simpliciter, sed addidit, Sine causa: reus erit gehennæ. Qui ergo juste irascuntur, nullo reatu tenentur obnoxii. Iterum æmulatio, vel cupiditas non sunt omnifa riam noxiæ, hæc quidem cum ad opus procreandorum assumitur filiorum, illa vero cum studio imitandi bona suscipitur: sicut dixit et Paulus: Bonum est, inquit, æmulari semper in bonum; et iterum, Emulamini charismata meliora. Utraque ergo habet utilitatem suam. Et sic etiam in cæteris passionibus invenitur, si per eas considerantis pervigil currat inten tio. Arrogantia vero nusquam bona potest exsistere, sed ubique inutilis et noxia reperitur. Sane vero, si oportet altum sapere, in pauperie hoc oportet, non in divitiis facere. Quare? Quia si potes in paucis vitam tuam bene disponere, eo qui hoc non potest, multo major mul toque melior haberis. 5. Dic enim mihi, si acceptis quibusdam ad regiam civitatem, aliqui eorum nec jumentis indigeant, neque pedissequis, neque tentoriis, neque diversoriis, neque calceamentis, vel vasis aliis cæteris; sed eis sufficiat panis tantum et aqua sumpta de fontibus: quidam vero dicant quia nisi curriculis vel plaustris abundaverint, nisi stramina mollia deportentur, nisi etiam plurimos pedissequos habeant, nisi sæpius licuerit requiescere, nisi fuerint et jumenta complura, nisi etiam et parum itineris peragere per dies singulos et deliciose licuerit, mi nime se suscepturos iter impositum: quos, rogo, amplius admiremur, utrumne illos an istos? Nimirum illos qui nullius indigent. Sic etiam in hac causa, quam habemus in mani bus. Plurimi quippe ad peragendam hujus vitæ viam pluribus indigent, alii vero, ut ita di cam, nullius. Proinde, si oportet altum sapere, de pauperie hoc oportet, si tamen oportet nam qui bene sapit, altum sapere numquam debet. Sed contemnitur, inquis, pauper. Non ille contemnitur, sed qui pauperem contemnunt, illi magis merito contemnuntur. Nam cur non magis ego contemnam illos, qui nesciunt admirari quæ digna sunt admiratione? Nam et pictor, si ab omnibus irrideatur atque reprehendatur, donec eos indoctos perspicit et suæ artis expertes, illorum verba penitus non attendit, sed solo testimonio suo contentus est nos autem studia nostra pensaturi sumus ex opinione multorum. Propterea etiam contemni digne meremur, quoniam contemnentes nos ob pauperiem, non magis ipsi contemnimus, Non itaque nos miseros nosmetipsi faciamus. Pertranseo quanta peccata ex divitiis gene rantur, quantorum bonorum sit causa pauperics: magis autem neque divitiæ neque pau pertas secundum seipsa bona sunt; sed ex utentibus qualitatem accipiunt. Christianus ergo in pauperie constitutus quam in divitiis magis irradiat. Quomodo hoc? Quia excludit a se peccatum, non erit arrogans, sed potius temperans et pudicus et mitis et sapiens: qui vero in divitiis constitutus est, multa illum ad hæc bona præpediunt. Inspiciamus ergo quæ sunt quæ dives operatur, magis autem quæ agit, quomodo utitur male divitiis. Quid ergo agit? Rapit aliena, æstuat cupiditate, sordidis amoribus agitatur, nefandos non desinit perpetrare concubitus, nefas omne aggreditur, maleficia cuncta committit, et cætera nequiora, nonne universa hæc ex divitiis conspicias generari? Intueris quoniam in pauperie magis, quam in divitis virtutes facilius possideamus? Nec mihi dicas, quia hac in vita divites nullam vin dictam suscipiunt, ideo etiam eos peccare non judices. Quod si possibile esset in divites vindictam procedere, videres ex eis repleri carceres universos. Sed cum omnibus malis suis eliam hoc malum habent divitiæ, quia in malignitate peccantes, ab ultionibus contuentur; et qui divitias possidet semper peccans, nulla pœna revocatur, sed semper sine ullis reme diis vulnera suscipit peccatorum, et frenum illi nullus imponit. Si autem quis voluerit etiam ad jucunditates plus inveniet accommoda paupertatis officia. Quomodo hoc? Qui curis

Homily XVIHomilia XVI

col. 251–252page 8 of 100

MI TIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. I. HOMIL. III. et sollicitudinibus est liber, vacat ab odio, litibus, contentione, jurgiis, et cæteris pessimis. Proinde ne ditescere quæramus nec divites æmulemur, sed habentes, ad quod opus est, di vitiis utamur; non habentes autem, non propterea doleamus, sed gratias magis universo rum Deo ac Domino referamus: quia nos parvo labore camdem mercedem poterimus, quam divites promereri; si autem volumus, etiam ampliorem dignos facit accipere, et ex parvis magna lucramur. Nam et qui duo talenta protulit, approbatus est, et similiter honoratus sicut qui quinque protulerat. Quare hoc? Duo namque illi erant talenta commissa, sed ipse totum quod ex se debebat, implevit: et quæ ei commissa fuerunt, duplicavit. Quid ergo festinamus, ut nobis plurima committantur, cum possimus et in parvis eosdem fructus adi pisci? Quin fortassis adhuc quoque et majores. Nam quam gratum est, ut labor quidem sit minor, merces autem multo major exsistat. Facilius ergo, si voluerit, pauper plura et ma jora divite possidebit. An ignoratis quoniam quanto quis plura congesserit, tanto magis ampliora desiderat? Ne igitur etiam nos hoc idem patiamur, non quæramus divitias neque importabiliter afficiamur pauperie, neque ditescere festinemus: et qui divitias pos sidemus, ita eis utamur, sicut præcepit Apostolus: Qui habent, inquit, tamquam non haben tes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non ulentes: ut adipiscamur bona que promissa. sunt: quæ nos omnes percipere contingat universa, gratia Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri una cum sancto Spiritu gloria, imperium, honor, nunc et semper, ct in sæcula sæculorum. Amen. 1. Et cum iterum introducit Primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi, virga æquitatis, virga regni tui. Dominus quidem noster Jesus Christus adventum suum carnalem exitum vocat, sicut babes cum dixit: Exiit qui seminat ad seminandum; et iterum, Ego a Patre exivi et veni, etc.: et hoc in plurimis Scripturarum locis poterit inveniri. Paulus autem in troitum Christi vocat adventum, dicens: Cum introduxit Primogenitum in orbem terræ. In troitum ergo assumptionem carnis appellat. Sed quæris fortasse, cur talibus, vel diversis utatur nominibus. Significationes quidem dictorum manifestæ sunt, et secundum quid alter utrum dicatur apparet. Christus quidem merito exitum vocat: foris enim eramus a Deo, sicuti qui sunt extra regales aulas in vinculis colligati, et qui habent apud regem pro culpis aliquibus offensam; hujusmodi quippe a regali aula foris exclusi sunt: qui vero voluerit istis veniam impetrare, non primum ipsos in aulam regis introducit, sed ipse foras egredi tur, ibique cum eis commiscet sermocinandi negotium, usque dum eos correctos reddat, et dignos efficiat quo regis vultui repræsentari mereantur. Sic etiam Christus effecit: egressus quippe ad nos, hoc est, carnem sumens, et colloquutus nobiscum, præcepta nobis Regis innotuit, et sic nos a peccatis emundans, et ad Deum convertens, in aulam regalem velut me diator optimus introduxit. Propterea ergo exitum vocat suæ incarnationis adventum. Paulus autem introitum nominat ex metaphora hereditantium, et jus dominandi in aliqua possessione sumentium. Dicendo enim, Iterum introducit Primogenitum in orbem terrarum, hoc signi ficat, Cum ei committit orbem terrarum. Tunc enim totum orbem terræ possidebit, cum ab universis est agnitus. Non de Deo vero ista dicuntur, sed de carne. Si enim in mundo erat, juxta Joannem, et mundus per ipsum factus est: quomodo alio modo introducitur, nisi se cundum carnem? Et adorent eum, inquit, omnes angeli. Quoties enim magna quædam et altiora dicturus est, præstruit illa primum, et facit illa susceptibilia, dum dixit Patrem in troduxisse Filium. Superius enim dixerat, quia non per prophetas nobis loquutus est, sed per Filium, et quia Filius melior est angelis, quod ex ipso argumentatus est nomine: hic autem jam ex alia re vult argumenta deducere. Ex qua ista? Ex adoratione videlicet. Nam tanto eum meliorem esse demonstrat, quanto Dominum servis constat esse meliorem: quo modo si quis in quamdam domum introducat aliquem, et confestim omnes illius domus prin ceps jubeat, ut illum proni simul omnes adorent: ita et Christum secundum carnem jussit a cunctis angelis adorari, dicens: Et adorent eum omnes angeli Dei, sed ipse etiam Gabriel. Sed quæret aliquis, Num angeli tantum adorare præcepti sunt? Non. Adverte itaque quæ sequuntur Et ad angelos quidem dicit, Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis ad Filium autem, Sedes tua Deus in sæculum sæculi. Ecce maxima differen, ia: quia illi quidem creati sunt, hic autem increatus. Ad angelos autem inquit, Qui facit angelos suos spiritus, ad Filium autem non dixit, Qui facit. Et sane posset, si velit, istam sic exprimere differentiam, dicendo: Et ad angelos quidem dicit, Qui facit angelos suos spi ritus ad Filium autem, Dominus creavit me: siquidem Eum Dominum et Christum Deus fecit. Sed neque illud de Filio dictum est, neque hoc de Deo vero, sed de eo qui est secundum carnem. Ubi enim veram differentiam significare desiderat, non jam solos angelos com prehendit, sed omnes virtutes ministeria superna fungentes. Intueris quomodo dividit, et cum quanta claritate creaturas a Creatore discernit, ministros vocans et Dominum, servos et he redem ac proprium Filium? Ad Filium autem dicit. Sedes tua Deus in sæculum sæculi. Ecce habes regni signaculum. Et virga æquitatis, inquit, virga regni tui. Ecce habes et aliud si gnaculum. Deinde ad eum qui est secundum carnem revertitur: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus, Deus tuus. Quoniam enim magnum quiddam loquutus

Homily XVIHomilia XVI

col. 253–254page 9 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI NOMILIÆ IN EPIST. AD IIEBR. est, iterum illud se curare festinat. Sed et hic Judæos et Paulum Samosatenum et Arianos rt Marcellum et Sabellium et Marcionem simul Photinumque percussit. Quomodo hoc? Ju dæos quidem, ostendens eis esse duas personas, et unum Deum; alios vero Judæos, Pauli ico Samosateni discipulos, dum ostendit eis hic testimonia de æterna loqui et increata sub stantia: ut ostenderet namque distare facturam ab æternitate Creatoris, posuit, Sedes tua Deus in sæculum sæculi. Arianos autem percutit, ostendens quoniam neque servus est, neque creatura: Marcellum vero vel cæteros, quoniam duæ sunt istæ persona, secundum subsistentias ab invicem separate. Marcionistas autem percussit, dum ostendit quia non Deus, sed humanitas ungitur. Post hæc subjungit, inquiens: Pra participibus tuis. Qui sunt isti participes alii præter homines? Hoc est, quod alibi dicitur, Quia non ad mensuran Christus suscepit Spiritum. 2. Contemplaris quomodo semper coaptat sermonem dispensationi carnis, sermoni qui dem, dum de natura divinitatis eloquitur. Quid hoc clarius dici potest? Animadvertis quo modo non est id ipsum creatura et proles? Non enim ita divideret, si idem esset utrumque; nec ad differentiam ejus verbi quod dixerat, Fecit, inferret: Ad Filium autem dixit, Sedes tua Deus in sæculum sæculi; neque differentius appellaret Filii nomen, si ejusdem esset signifi cationis cum nomine creature. Nam quæ, rogo, differentia remanebit, si idem est proles et creatura? nam illi facti sunt, ille vero genitus est. Et quid huic rei differentius est? Ecce iterum quod dixit, Deus, cum articulo posuit: deinde subjungit, Et tu in principio, Do mine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cali. Ne forte enim audiens, Cum in troducit Primogenitum in orbem terræ, sicut postea illi donatum munus existimes, ista sub junxit. Nam et in superioribus hoc annotavit, et iterum ad ipsum recurrit, dicens: In prin cipio, non nunc, sed ab initio. Ecce iterum Paulum Samosatenum simul et Arium inter emptorio percutit vulnere: nam quæ sunt Patri propria, hæc etiam Filio coaptat. Et post hæc etiam quiddam aliud tetigit, quod isto majus est. Ecce enim transformationem mundi subsignificavit dicens: Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum vele rascent, et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur. Quod etiam in Epistola ad Romanos dixit, quia transformaturus est mundum et facilitatem significans, intulit: Sicut quilibet amictum involvit atque permutat, sic et ipse mundum et complicaturus et mutaturus est. Ergo cum transformationem et conditionem, quæ fit in melius, tam facile poterit operari quis dicat quod in inferiori opere alterius eguerit adjutorio? Usquequo non erubescunt ta liter insanire? Simul etiam consolatio major est, cognoscere quod non in eodem statu cun cta permaneant, sed illa quidem mutabuntur, ipse autem idem ipse permanet in æternum. Et anni tui, inquit, non deficient. Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quousque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Ecce iterum eos confidentes facit, siquidem futurum ostendit, ut eorum superentur inimici: et quia inimici corum ipsi erunt etiam Christi, in hoc iterum et regni declaratur indicium et honoris æqualitas. Nul lam autem imbecillitatem aliquatenus arbitreris, eo quod dicit Patrem indignatum iri, pro iis quæ fuit Filius indigne perpessus: hoc magis multæ Patris circa Filium dilectionis et ho noris ostendit. Qui enim indignatur pro eo, quomodo extraneus ab illo esse contenditur? Quod etiam in alio dicitur psalmo: Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos: Tunc loquetur ad eos in iru sua, et in furore suc conturbabit eos. Et iterum ipse dixit Eos autem qui me sibi regnare noluerunt, adducite in conspectu meo, et interimite. Quia vero ejus sunt hæc verba, audi quid dicat et alio in loco: Quoties volui congregare filios tuos, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Et iterum, Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus; et iterum, Qui ceciderit super lapidem, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. Huc accedit, quia si ipse judicaturus est cos, multo am plius et in hac vita ipse illis digna retribuet. Proinde honoris magis est quod dicitur: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem percepturi sunt salutis? Quid miraris, in quit, si Filio suum ministerium exhibent, cum ctiam pro nostra salute ministros cos constat effectos? Intuere nunc quomodo eorum sublevat mentes, ostendens nobis honorem a Deo plurimum condonatum: siquidem etiam angelos qui nobis superiores sunt, ad nostram sa futem ministerium suum exhibere præcepit: tamquam si diceret, Ad hoc eis utitur: hoc est angelicæ functionis officium, ad salutem nostram ministerium Deo persolvere. Proinde hoc rst opus angelicum, ut omnia fiant pro salute proximorum; magis autem hoc est opus Chri sti. Ipse enim sicut Dominus salvat, isti vero sicut servi. Et nos itaque Domini, ac si servi sumus, sed tamen angelorum conservi. Quid igitur suspicitis, inquit, ad angelos? Servi sunt Filii Dei, et propter nos sæpius diriguntur, et pro salute nostra ministeria sua persolvunt. Quæ cum ita sint, constat angelos nostros esse conservos. Considerate tamen, quomodo non multam differentiam creaturis attribuit, quamvis multum intersit inter angelos et ho mines. Verumtamen propinquos cos nobis facit: ut pene dicere videatur, quia nobis labo rant, propter nos discurrunt, nobis suo funguntur officio: hoc est corum ministerium, ut propter nos ubique mittantur. 3. Et harum rerum exemplis pleni sunt libri Veteris Testamenti, pleni etiam Novi. Nam et pastoribus angeli evangelizaverunt, et ad Mariam angelus venit, et Joseph sæpius ab angelo visitatus est, et in monumento sedentes angeli apparuerunt, et ad discipulos angeli missi sunt, dicentes: Viri Galilæi, quid statis intendentes in cælum, etc.? et Petrum angelus absolvit ex carcere, et Philippo angeli colloquuti sunt. Intellige igitur nunc quantus nobis

col. 255–256page 10 of 100

honor exsistit, ut sicut ad amicos, ita ministros angelos suos destinet Deus. Nam et Corne lio angelus adstitit, et omnes apostolos angelus de custodia eduxit, dicens: Euntes state, et loquimini in templo populo omnia verba vila hujus. Paulo vero ipse Dominus, non angelus apparuit. Intueris ergo eos ministerium nobis propter Deum reddentes, et magna nobis of ficia persolventes. Idcirco dicit Paulus: Omnia vestra sunt, sive vila, sive mors, sive mun dus, sive præsentia, sive futura. Missus est quidem et Filius, sed non sicut minister, neque ut perfunctus quibuslibet officiis, sed sicut Filius unigenitus, eadem Patri suo volens atque desiderans magis autem neque missus est; neque enim de loco ad locum pertransiit, sed carnem sumpsit: isti autem per loca mutantur, et prima loca in quibus fuerant deserentes, ad alia veniunt transeundo, in quibus non erant antea. Sed et hoc etiam confidentiam eis excitat, dicens: Quid veremini? Nam nobis etiam angelicum ministrat officium. Postquam ergo loquutus est de Filio Dei tam secundum dispensationem carnis, quam secundum quod universitatis est opifex; loquutus etiam de regno ejus, et æqualitatem honoris ejus osten dens, et quia dominatur non solum hominibus, sed etiam supernis virtutibus: nunc jam postquam quæ desideravit adstruxit, hortatur cos, ut animadvertant ea quæ illis annun tiata sunt, dicens: Propterea abundantius oportet observare nos ea, quæ audivimus, ne forte effluamus. Quare abundantius dixit? Hoc est, quam in lege solebamus: sed nomen legis ob ticuit; nam et in adstructione sua manifestum hoc facit. Noluit ergo hoc nunc ponere, cum nos admonet et hortatur: sic enim conducibilius arbitratus est. Si enim, inquit, qui per an gelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia justam accepit mercedis retributionem: quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt, in nos confirmata est. Quare abundantius nos oportet observare ea quæ audivimus? nonne et illa Dei sunt et ista? Abun dantius ergo dixit, aut quam solebant in lege, aut certe amplius non comparans, absit; sed quia per multa tempora magnum apud eos auctoritatis pondus Vetus habebat Testa mentum, hæc autem quia velut noviter illis dicebantur: no contemptibilia judicarent, os tendit ex abundantia, quoniam hæc amplius observare debemus, et quomodo hoc bene, dicens: Dei quidem sunt et illa præcepta et ista, sed non similiter. Et hoc quidem postea demonstrat; nunc autem simpliciter hoc adstruit, in posterioribus autem id manifestius confirmat, dicens: Si enim primum illud, inquit, esset inculpabile, et alia hujusmodi plu rima; et iterum, Quod enim veterascit, et interitui propinquum est. Sed nunc adhuc necdum audet tale aliquid loqui in ipsis exordiis, usquequo præoccupet et obtineat pluribus ad structionibus auditorem. Propterea, inquit, abundantius oportet nos observare ea quæ audi cimus, ne forte effluamus. Hoc est, Ne forsitan pereamus, ne forsitan excidamus. Et de monstrat in hoc loco quantum malum in se ruina possideat, siquidem difficile est quod ef Quxerit iterum resalvari, quoniam ex negligentiæ contigit vitio. Sumpsit autem hoc verbum ex Proverbiis: Fili, inquit, non effluas; sed etiam facilitatem lapsus, et malum perditionis ostendit. Hoc est, Inobedientia vobis a periculo non erit libera. Et per ca ipsa quæ adstruit approbat, quoniam majus erit in cadente supplicium: et iterum relinquit hujus inquisitio nem rei, ne ex conclusione suam disputationem gravem illis efficeret. Hæc est quippe mo destia disputantis, ut nulla generetur audientibus ex disserentis sermone molestia. Hoc au tem imitatur, cum non ubique quæ sequuntur ipse in conclusione constituit, sed ipsum au ditorem Dominum facit, et judicem, ut ipse sua liberatione conspiciat que sequuntur, et spontanea proferat voluntate sententiam. Hoc enim modo etiam ingenuos animos conficit auditorum, dum nullo cogente assuescunt rectum sentire judicium. Facit hoc etiam in Ve teri Testamento propheta Nathan, facit etiam in Evangelio secundum Matthæum Christus, dicens: Quid faciet operariis vinea illius? Et ipse tacens illos compellit decretum proferre sinere. Hæc quippe maxima victoria in disputationibus solet exsistere. Deinde dicens, Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, non intulit, Multo amplius qui per Christum, sed hoc quidem prætermisit, dixit autem quod minus est: Quomodo effugie mus, si tantum neglexerimus salutem? Et intuere qualiter faciat comparationem. Si enim per angelos dictus est, inquit, sermo. Illic quidem, Per angelos, hic autem, Per Dominum: el illic quidem sermo, hic autem salus. Deinde ne fortasse diceret aliquis: 0 Paule, ista quæ loqueris, Christi sunt? proinde ergo ut fidem dictorum probabilem reddat, significat non solum a Christo dicta esse, sed etiam nunc a Deo dici: non simpliciter voce per aerem pro Jata, sicut ad Mosen, sed signis atque virtutibus factis, et ipsis attestantibus rebus. Quid autem est, Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus? Nam et in Epi stola ad Galatas ita quodam in loco dicit: Disposita per angelos in manu mediatoris; et ite rum, Accepistis legem in mandatis angelorum, et non custodistis: et ubique per angelos datam esse dicit. Quidam autem dicunt, quod in hoc loco Mosen tangat; sed non habet ra tionem: angelos enim hoc in loco plurimos dicit, et claret quia de angelis cælestibus loquitur. Quid ergo? Aut enim decalogum signat; illic enim Moses loquebatur, et Deus respondebat aut quia præsentes erant et angeli Dei, cum lex daretur: aut certe de omnibus iis, quæ in Veteri Testamento vel dicta, vel facta sunt, quia angelis in ministerinm communicantibus facta sunt. Et hic quidem ista dici, ** sed quomodo alibi dicit, Lex per Mosen data est; hic au tem per angelos datam esse dicit? Et descendit, inquit, Deus in nube. Si enim qui per ange los, inquit, dictus est sermo, factus est firmus. Quid est, Factus firmus? Videlicet verus tamquam si diceret, Fidelis in opportuno tempore: et cuncta quæ prædicta sunt, perceperunt ipsis rebus effectum. Sive ergo hoc dicit; sive quia permansit sermo, et quidquid comminando

col. 257–258page 11 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILIÆ IN EPIST. AD HEBR. dixit, rebus constat impletum; sive sermonem dixit præcepta Veteris Testamenti. Plurima quippe et præter legem sunt mandata per angelos, qui ad illud ministerium mittebantur: sicut missi sunt ad Loth in montem, et ad Judices, et ad Samson. Propterea enim non dixit, Lex, sed, Sermo: unde magis mibi videtur illa significare, qua per angelos dispensata sunt. Quid crgo dicemus, nisi quia præsentes erant et angeli, quibus fuerat gens illa commissa, et ipsi crant qui tubis et buccinis personabant, et alia cætera faciebant: hoc est ignem, fumum et nebulas? Et omnis, inquit, prævaricatio et inobedientia. Non dixit quia aliqua punitur, ali qua vero non, sed omnis: hoc est, quia nibil remansit inultum, sed Percepit justam mercedis retributionem. Quare dixit mercedis retributionem? merces autem in bono poni solet. Sed iste mos est Apostolo, ut non magnam verborum habeat rationem, sed indifferenter vel qua in bono dicuntur, vel quæ in malo, pro alterutro ponere: sicut et alibi dixit, In captivitatem redigentes omnem sensum ad obediendum Christo; et iterum mercedis reciprocationem dicens pro supplicio: sicut et in præsenti loco supplicium mercedem nominavit. Item alibi dixit Siquidem justum est apud Deum retribuere tribulantibus vos tribulationem, et vobis qui tribu lamini requiem. Hoc est, non peribit justitia, sed exsequutus est Deus, et convertit judicium suum super peccatores, quamvis non omnia sint manifesta peccata, nisi quando præcepta disposita contemnuntur. Et quomodo nos, inquit, effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Per hæc verba significat quía non erat tanta salus in Veteri Testamento. Bene autem addi dit, Si tantam neglexerimus salutem. Non enim nunc nos de præliis liberavit, non nobis ter ram vel terrena bona largitus est, sed mortis interitum, diabolum superare concessit, regna cælorum, vitam et beatitudinem sempiternam. Hæc quippe omnia breviter intimavit, dicens Si tantam neglexerimus salutem. Deinde importat, unde fide digna, que dicuntur efficiat. dicens: Quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum. Hoc est, si ab ipso fonte hæc di cimus habere principium: non ergo ab hominibus nobis allata sunt, non ab aliqua virtute vel creata, vel condita, sed ipse nobis ea Filius unigenitus impertivit. Ab eis, inquit, qui au dierunt, in nos confirmata est. Quid est, Confirmata est? Credita est atque perfecta: Pignus, inquit, habemus. Hoc est, non exstincta, non diminuta est salus, quam nobis attribuit, sed permanet et prævalet in æternum. Causa vero hujus rei est divinæ voluntatis operatio. Hoc est, qui a Domino audierunt, ipsi nos propriis confirmavere virtutibus. Magnum hoc opus, omnique fide dignissimum, quod etiam Lucas dixit in principio Evangelii sui: Sicut tradi derunt nobis qui ab initio præsentes viderunt, et ministraverunt verbo. Sed dicet aliquis: Quo modo hæc confirmata est salus? quid enim, si ab iis, qui primi audierunt ista, conficta sunt? Hoc ergo refutat, et ostendit non esse humanam hanc gratiam. Neque enim, si hæc conîcta essent, contestaretur illis divina potentia: propterea ergo intulit, dicens: Contestante Deo. Testificantur quidem et illi, testificatur et Deus. Et quomodo testificatur Deus? Non verbo, neque voce; esset quidem hoc etiam dignum fide, verumtamen Virtutibus et prodigiis et va riis virtutibus attestatur. Bene dixit, Variis virtutibus, affluentiam significans gratiarum, quæ non erat apud antiquos; neque tanta signa, neque tam diversa prodigia. Hoc ergo dicit, quia non simpliciter illis est creditum, sed per signa et prodigia. Proinde dum illis credi mus, nos illis, sed Deo nos credere declaratur. Et Spiritus sancti, inquit, distributionibus secundum suam voluntatem. Sed fortasse dicet aliquis, Quid ergo? quia et magi signa faciunt, et Judæi in Beelzebub Christum dæmones exclusisse dicebant, num propterea credendum est magis? Sed illi non talia signa faciunt: propterea subjunxit Apostolus, dicens: Variis vir sutibus. Illa enim non virtuti, sed infirmitati potius tribuenda sunt, quippe quæ phantastica et inania demonstrantur: idcirco ergo intulit dicens: Et Spiritus sancti distributionibus se cundum suam voluntatem. In hoc loco aliud etiam quiddam eum significare puto: arbitror enim quod intra eos non erant plures divina charismata possidentes, sed cessaverunt apud eos, velut qui segnes facti erant et negligentes. Ut ergo eos consoletur, ne aliqua desperatione deciderent, divinæ vo luntati cuncta contribuit divinoque consilio. Veluti si diceret, ipse novit quid cuique prosit, vel cui quid sit adcommodum, et ipse gratiam, quæ conducat, unicuique distribuit. Quod etiam ad Corinthios facit, dicens: Deus posuit unumquemque sicut voluit; et iterum, Uni cuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem secundum voluntatem ejus. Ostendit ergo quoniam hæc prædicatio secundam voluntatem Dei Patris exorta est. Fortassis autem vel propter immundam vitam, vel stolidam, non plures apud eos gratis munus acceperunt aliquando autem plerique et vitam habentes mundam, non accipiunt gratiam. Quare? Ne in superbiam subleventur, ne inflentur ventositate jactantiæ, ne altitudo muneris negligen tiores efficiat. Si enim et sine charismate ipsa per se mundæ vitæ conscientia idonea est, ut faciat arrogantem: multo amplius, quando super rectam vitam charismatis munus affuerit. Proinde humilibus magis atque simplicibus charismata condonantur, et maxime simplici– bus: In simplicitate, inquit, et in exsultatione cordis. Hoc itaque sermone, ac si negligentes erant, etiam exhortatur eos et compunctos reddit ac attentos. Qui enim humilis est et non de se majorem concipit existimationem, studiosior efficitur, cum charismatis munus acce perit dum enim judicat, præter dignitatem suam munus illud esse tributum, amplius pla cere festinat: qui vero compotem se virtutis existimat, non sibi ex gratia largientis advė– nisse munus illud arbitratur, sed ex suorum debito meritorum: proinde hujusmodi homo inflatur ventositate superbiæ. Idcirco ergo Deus convenienter cuncta dispensat. Quod in Ecclesia quoque provenire conspicies: alius quidem habet facultatem sermonis ad docen dum, alius autem neque os aperire valet. Non contristetur, inquit, iste, quia similem non

col. 259–260page 12 of 100

habet gratiam: Unicuique enim datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Si enim homo pa terfamilias novit, cui negotium qualecumque committat: multo amplius Deus, qui novit cunctorum mentes hominum, qui cuncta cognoscit antequam fiant. Unum est tantum tri stitia dignum, hoc est peccare, aliud vero nihil. Nec dicas, Quare non habeo pecunias? si haberem, pauperibus impartirer. Nescis, o homo; fortassis enim si haberes, amplius avarus exsisteres. Nunc quidem hæc dicis, sed si te ipsa probaret experientia, alius forsitan appa reres. Nam et quando sumus cibis saturati, putamus quia possimus longa tolerare jejunia cum vero nos admonuerit saltem levis esuries, alia nos desideria subintrabunt. Iterum quando sumus ab ebrietate liberi, putamus illam nos superare posse passionem: cum vero fuerimus illius morbi capti libidine, minime nobis primum judicium remanebit. Non ergo dicas, Quare non accepi gratiam docendi? si enim haberem, decem millia hominum ædifica rem. Nescis quia si fortassis haberes, ad judicium majus haberes: fortassis enim invidia, fortassis desidia compelleret te talentum sub terra defodere. Nunc autem istis omnibus libe ratus es, nec culparis, si non distribueris annonæ singulis quibusque mensuram: si autem haberes illud charisma, plurimis culpis esses obnoxius. Sed et nunc non es sine charismate. In parvo demonstra qualis esse posses, si munus illud haberes: Si enim, inquit, in paroo fideles non fuistis, majora quis dabit vobis? Ostende ergo sicut illa vidua: duos habuit obo los, et totum quod habuit inisit, totum quod possidebat contulit. Pecunias quæris? ostende nobis quia contemnis quæ parva sunt, ut credam tibi de maximis: si vero nec ista, multo minus illa contempseris. Similiter etiam in sermone tuo demonstra nobis, quod eo competen ter utaris in admonitione vel consilio circa fratres. At si non habes eloquentiam, at si non habes abundantiam sententiarum: verumtamen scis ista communia: si filium habes, si vi cinum, si amicum, si propinquum, si servos, admone, doce. At si non vales in ecclesia pu blice longum protelare sermonem, istis tamen semotim potes consulere: ad hoc non rhetorica opus est, et majore facundia: ostende in his, quoniam si haberes facultatem sermonis, ne gligentia te nulla deprimeret. Si autem in parvo non geris ullum studium, quomodo tibi majora promittenti credamus? Quia vero hoc unusquisque valet implere, adverte quid dicat Apostolus, quomodo hoc et laicis imperavit: Unusquisque, inquit, ædificate invicem, sicut et facitis; et, Consolamini alterutrum in sermonibus istis: quomodo unicuique distribuit. Numquidam tu melior es Mose? Adverte ergo quomodo mærebat. Num et ego, inquit, illos tolerare possum? quoniam dixisti mihi, Sume illos, sicut sumit nutrix parvulum ad ubera pendentem. Quid ergo? Deus eduxit de spiritu ejus, et dedit aliis; ostendens quia neque duni cos ipse portaret, ejus erat charisma, sed Spiritus sancti. Si enim haberes charisma, o homo, fortasse superbiæ te ventus extolleret, fortassis mutareris in pejus non ita temetipsum cognoscis, sicut te Deus agnoscit. Non ergo dicamus, Quare hoc, et pro qua causa hoc? quando Deus aliquid dispensat atque disponit. Non ab eo etiam vindictam exigere festine mus hoc enim extrema impietatis est, scelerateque superbiæ. Servi namque sumus, et servi multum distantes a Domino, neque ante pedes nostros scientes quod agitur. Non ergo perscratemur divina consilia, sed quod nobis donare dignatus est, hoc servare festinemus, ac si parvum sit, ac si minimum. Hæc enim agentes, probabiles apparebimus: magis autem quicquid venerit de divini muneris largitate, nequaquam parvum esse judicemus. Doles quia charisma docendi non possides? Dic enim mihi, quid tibi majus videtur, charisma do. cendi, an charisma morbos et ægritudines effugandi? Utique istud. Quid ergo? Item dic mihi, nonne majus est oculos reformare cæcorum, quam ægritudines propulsare? item mor tuos suscitare, nonne videtur tibi majus esse, quam cæcis visum reddere? Quid item hæc ista? nonne majus est tactu sudarii, vel umbra sola corporis, quam verbo perficere? Quid ergo? vis, dic mibi, sudario et umbra tui corporis mortuos suscitari, an docendi charisma possidere? Utique illud eligis, ut mortuos tactu sudariorum tuorum, et umbra corporis tui resuscites. Si autem tibi monstravero, quoniam isto charismate est aliud charisma multo superius, quod tibi, dum sumere liceat, non appetis: nonne juste istis cæteris charismatibus vacua ris? Hoc autem charisma quod dico, non uni, non alteri, sed cunctis concessum est possidere. Scio quippe quod attenti facti estis, et stupore possessi. Si ergo audieritis, quia licet vobis majus charisma possidere quam mortuos suscitare, quam cæcorum oculos reformare, quam illa cætera facere, quæ sub apostolis facta memorantur, fortas sis etiam credibile non putatis. Quid ergo est hoc charisma? Scilicet caritas. Sed credite mihi, quia iste sermo non est meus, sed Christi, per Paulum apostolum nobis præ dicatus. Quid ergo dixit? Emulamini charismata meliora, et adhuc eminentiorem riam vobis demonstro. Quid dicit, Eminentiprem viam? Corinthii quippe altum sapiebant su per donis muneribusque charismatum, ut et qui linguarum habebant charisma, quod est minimum, circa reliquos arrogantius inflarentur. Dicit ergo: Si studium charismatum quæ ritis, et ego vobis ostendam viam charismatis eminentem: non simpliciter superiorem, sed eminenter cæteris præstantem. Deinde dicit: Si linguis angelorum loquar, caritatem autem on habeam, nihil sum: el si habeam fidem, ita ut montes transferum, caritatem autem non habeam, nihil sum. Ecce tibi charisma quod cunctis eminet: æmulare illud: hoc quippe charisma majus est, quam mortuos suscitare, melius quain reliqua dona virtutum. Et quia sic est, adverte quid dixerit ipse Christas, discipulis suis loquens: In hoc cognoscent omnes quin discipuli mei estis. Et ostendit in quo, non dicens, Si miracula feceritis, sed, Si caritatem,

col. 261–262page 13 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI ROMILIÆ IN EPIST. AD HEBR. inquit, habueritis invicem. Et iterum ad Patrem dicit, In hoc cognoscent, quia tu me misisti, si fuerint unum. Et iterum ad discipulos suos dicebat: Mandatum novum do vobis, ut diliga tis invicem. Qui ergo talis est, etiam ab eis, qui mortuos suscitant, multo melior est atque præclarior et merito. Illud enim tantum divini constat esse charismatis, hoc autem et ad fuam stadium pertinebit. Hoc vere opus est Christiani, hoc declarat Christi discipulum, hoc manifestat quemque crucifixum esse mundo, hoc ostendit aliquem nihil in hac terra possi dere: sine hac namque neque martyrium proderit. Et ut cognoscas, intuere hoc manifestius. Sumpsit enim beatus Paulus duas summas excelsasque virtutes, magis autem tres: unam ad miracula pertinentem, alteram ad scientiam, tertiam vitæ conversationisque meritum pos sidentem: et tamen quamquam magnæ sint, sine caritate nihil eas esse determinat. Et quo modo nibil sunt, ego dico. Si distribuam, inquit, omnia mea pauperibus, caritatem autem non habeam, nihil sum. Potest enim fieri, ut sit aliquis suæ distributor substantiæ, et sit vacuus caritatis. Et hæc quidem sufficienter a nobis in aliis dicta sunt, ubi proprius locus de caritate nos compulit disputare: ad illa ergo mittimus auditores: interim nunc, sicut jam dixi. æmulemur hoc charisma, diligamus invicem, et nullius doctrinæ fuerimus indigni ad con quirenda virtutis insignia; sed omnia nobis facilia sine ullo sudore constabunt, et studiorum nostrorum semper cursus augebitur. Sed ecce, inquis, et nunc diligimus invicem: unusquis que enim habet amicos, et alius quidem duos, alius autem tres. Sed hoc non est propter Deum diligere, sed propter quod ab illo diligeris. Dilectio namque quæ propter Deum cuili bet impenditur, non habet tale principium, sed erga omnes sicut circa fratres afficitur: et quos quidem fidei ejusdem esse cognoverit, utpote vere germanos fratres amplexatur ac di ligit; hæreticos autem vel paganos vel Judæos propter communionem quidem naturæ fra tres æstimat, miseratur autem propter quod in eis cernit errorem, et contabescit pro eis, et lacrymas fundit. In hoc crimus similes Deo, si cunctos amabimus, diligamus etiam inimicos nostros, non autem si signa vel miracula fecerimus. Nam et Dominum ipsum admiramur quidem miracula facientem, sed amplius admiramur miserantem et longanimiter sustinen tem. Si igitur et in ipso Deo illud est amplius admirandum, quanto magis in homine? Unde clarum est quia nos hoc facit magis esse mirabiles. Hoc igitur æmulemur, et nihil vel à Paulo, vel a Petro, vel aliis mille mortuos suscitantibus, minus habebimus, ac si febrem fugare, vel norbos pellere non valeamus. Enimvero sine caritate, si ab ipsis apostolis excellentiora mi racula facimus, si nosmetipsos propter fidem in mille mortium pericula contradamus, nihil nobis utilitatis accesserit. Et hæc non ego dico, sed ipse Dominus caritatis: ipsum [f. ipsi] ergo credamus, ipsum protinus audiamus. Sic enim poterimus bona quæ promissa sunt adipisci: quæ nos universos contingat accipere, gratia et clementia Domini nostri Jesu Chri sti, cum quo Patri gloria, una cum sancto Spiritu, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Non enim angelis subdidit orbem futurum, de quo loquimur. Testificatur autem quidam, di cens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? Minorasti cum paulo minus ab angelis. Vellem manifeste cognoscere, si aliqui competenti studio ea qua dicuntur advertant; si autem non, juxta viam semina jactamus: studiosius quippe etiam nos docebimus, si vos studiose audire sentiamus. Dicemus tamen, etsi nullus audire velit, propter instantem nobis timorem Dei. Attestare, inquit, plebi huic; etsi non audiant, tu absolutus eris. Si autem certus essem de vestro studio, non solum propter timorem dicerem, sed cum jucunditate verba fecissem. Nunc autem ac si nullus audiat, ac si etiam mibi res sine periculo foret, quod meum est impleo, sed tamen non cum delectatione aliqua a me la bor iste suscipitur. Quid enim prodest, quando quidem sic ego occuper, ex vobis tamen proficit nullus? Si autem animadverterint quidam, non tanta nobis utilitas erit ex eo, quod de poena liberabimur, quantum nobis accommodabit caritatis vestræ profectus. Quomodo igitur hoc agnoscam? Intendam unumquemque vestrum, et quos ex vobis non attentos agno vero, hos seorsum assumens interrogem; et si reperero vel aliqua ex iis quæ dicta sunt re tinere, non dico omnia; hoc enim vobis non satis est facile; sed etsi pauca ex multis, non ambigam ultra. Et oportebat quidem, ut hæc non præmonens incautos aggrederer, verumtamen etiam sic gratum mihi erit, si vos secundum votum meæ mentis invenero. Nam et sic quoque possum vos incautos inquirere, quia enim, Interrogabo, prædixi; quando autem interrogabo, incertum est vobis: fortasse enim hodie, fortasse crastina, fortasse post viginti, triginta dies, fortasse post pauciores, fortasse post plures. Sic etiam Deus diem defunctionis nostræ incertum effecit, et neque hodie, neque crastina die, neque post annum totum, neque si post plures an nos imminet, certum nobis esse permisit, ut exspectationis incerti semper in virtute nosipsos contineamus: et quoniam commeaturi sumus ex hac vita, dictum est nobis; quando vero, nequaquam. Sic etiam ego, quoniam interrogabo dixi; quando vero, non addidi, volens vos hanc curam semper habere. Et nemo dicat quoniam ante quatuor hebdomadas, et quinque, et amplius hæc audivi, et retinere non possum: si quis enim audierit, taliter eum retinere volo, ut ejus memoria nullum oblivionis furtum patiatur, neque inercede [f. marcide] susci piat quæ dicuntur, neque amittat. Volo enim vos retinere quæ dico, non ut mihi ca dicatis, sed ut vos lucrum habeatis. Hoc mihi totum studium est, necessariumque est, ut jam ad

Homily XVIIHomilia XVII

col. 263–264page 14 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. II. HOMIL. IV. consequentia revertamur. Quid ergo hodie propositum nobis est ad dicendum? Non enim angelis, inquit, subdidit orbem futurum, de quo loquimur. Numquidnam de altero aliquo orbe disputat? Non ita est, sed de hoc propter hoc etiam addidit, "De quo loquimur, ne mentem auditoris errare relinqueret, dum alius quæreretur orbis. Quomodo ergo eum futurum vocat? Sicut enim et alibi dixit, Qui est forma futuri; de Adam et Christo loquens in Epistola ad Romanos, respectu temporum Adam futurum secundum carnem vocans Christum; etenim futurus erat sic etiam nunc, quoniam dixit, Quando autem introducit Primogenitum in or bem terrarum; ne putares alium orbem cum dicere, ex multis hoc confirmat, eo ipso quod dicit futurum: futurus quippe erat orbis, Filius autem Dei semper erat. Hunc ergo orbemi futurum non angelis subdidit, sed Christo. Siquidem ad Filium dictum esse, inquit, mani festum est: non enim quis dixerit quoniam ab angelis dictum est. Deinde aliud affert testi monium, et dicit, Testificatus est autem in quodam loco quidam, dicens. Cur non ipsum nomen prophetæ posuit, sed abscondidit? Fecit hoc etiam in aliis testimoniis, sicut cum dicit, Quando, autem introducit Primogenitum in orbem terrarum, dicit, Et adorent eum omnes angeli Dei; et item, Ego ero ei in Patrem. Et ad angelos quidem dicit, Qui facit angelos suos spiritus; et, Tu, Domine, in principio terram fundasti. Sit etiam hic, inquit, Testificatus est in quodam loco quidam, dicens. Et hoc ipsum existimo non abscondentis esse, sed ostendentis eos multam habere scientiam Scripturarum, ut nec opus haberet nomen posuisse dicentis; sed veluti de re manifesta et in promptu constituta, inducere testimonia. Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas cum? Minorasti cum paulo-minus ab angelis: gloria es honore coronasti eum: omnia subjecisti sub pedibus ejus. Hoc enim etsi de communi humanitate dictum est, verumtamen proprie noc aptatur að Christum secundum carnem: nam Omnia subjecisti sub pedibus ejus, ad illum maxime per tinet, quam ad illos. Filius quippe Dei non nos nihil exstantes despexit, sed carnem ex nobis assumens et adunans sibi, omnibus superior est effectus. In eo quod subjecit ei, in quit, omnia, nihil reliquit non subjectum. Nunc autem nondum videmus omnia subjecta esse. Quod autem dicit, tale est: quoniam dixit: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuo rum; fortassis enim adhuc moerore afficiebantur: deinde post hæc, pauca quidein interpo nens, hoc testimonium intulit, confirmans illud: ne dicerent, Quomodo inimicos ejus posuit sub pedibus ejus, tanta nobis patientibus? Sufficienter quidein et in anterioribus hoc signi ticavit quod enim dixit, Donec, faciendum significavit, sed tempore procedente: hic autem hoc exsequitur. Ne forfe, quoniam necdum subjecti sunt, inquit, putes etiam non subjicien dos: quoniam autem oportet subjici, manifestum est: etenim prophetia propter hoc dicta est. In eo autem quod subjicit ei, inquit, omnia, nihil reliquit ei non subjectum. Quomodo ergo non omnia subjecta sunt? Quoniam futurum est, ut subjiciantur. Si ergo omnia opor tet subjici, necdum autem subjecta sunt, nihil contristeris. Si enim fine adveniente, et om nibus subjectis, hæc patereris quæ pateris, recte doieres: nunc autem necdum videmus ei omnia subjecta, necdum Imperator noster cuncta obtinuit. Quid ergo turbaris, dum aliqua mala pateris? necdum omnia obtinuit prædicatio nostra, necdum tempus, in quo perficitur subjectio. Deinde alia consolatio. Si enim etiam ipse, qui omnes subjectos habiturus est, mortuus est, et decem millia passus: quid contristaris, cum et tu pateris? Nunc autem vi demus paululum ab angelis, inquit, minoratum Jesum Christum, propter passionem mortis. Deinde intulit bona et prospera Gloria et honore coronatum. Vide quomodo illi omnia coaptavit. Etenim idipsum quod dixit, Paululum, magis ei aptum est, eo quod tres solos dies in inferno fecit. Verumtamen nobis qui tanto tempore contribulamur, non potest aptari gloria et honor, sed illi multo amplius quam nobis. Iterum eis in mentem reducit passionem crucis duo faciens, et quantam curam de omnibus habeat ostendens, et persuadens omnia fortiter tolerare, dum Magistrum ita viderent. Si enim qui ab angelis adoratur, inquit, susti nuit paululum ab angelis minorari: multo amplius tu, qui angelis minor es, cuncta tolerare debes pro teipso. Deinde ostendit quoniam gloria et honor crux est: sicut ipse semper cam vocat, dicens: Ut glorificetur Filius hominis; et, Glorificatus est Filius hominis (Joan. 13, 31). Si ille ea quæ pro servis passus est, gloriam vocal: multo amplius tu, quæ pro Domino pateris. Vides crucis fructus quantus sit? Amato ergo hanc rem; triste quidem tibi videtur, sed decem millia generat bona. Ostendit etiam ex hoc tentationis utilitatem, ita dicens Qualiter gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem. Qualiter, inquit, gratia Dei. Et ille qui dem propter Dei gratiam, quæ nobis donata, hæc passus est. Qui proprio, inquit, Filio nou pepercit, sed ipse pro nobis omnibus tradidit eum. Cujus rei gratia? Non enim debebantur hæc nobis, sed gratia hoc fecit. Et iterum in Epistola ad Romanos dixit: Multo magis gratia Dei, et donum unius hominis Jesu Christi in multos abundavit. Qualiter gratia Der pro omni bus gustaverit mortem: non pro fidelibus tantum, sed pro mundo universo, et ipse quidem pro omnibus mortuus est. Quid autem, si non omnes credunt? Ille quod suum erat implevit. Et proprie dixit, Pro omnibus gustarit mortem. Non dixit, Ut moriatur: revera enim sicuti qui gustat, sic breve intervallum in illa faciens, confestim surrexit. Dicendo ergo, Morten. et Passionem mortis, manifeste mortem significavit; dicendo autem quoniam Ab angelis me lior, resurrectionem declaravit. Sicut enim medicus non habens necessitatem ex cibis qui egroto proponuntur gustare, sed illi consulens, primus ex illius cibo degustat, ut persuadeat egroto promptius illos cibos accipere: sic etiam Dominus, quoniam omnes homines mortem Timebant, persuades eis, ut fiducialiter ad mortem accederent, et ipse gustavit mortem, aullam habens necessitatem. Venit etenim hujas mundi princeps, inquit, et in me invenis

Homily XVIIHomilia XVII

col. 265–266page 15 of 100

S. J. CHRYSOSTONI HOMILIÆ IN EPIST. AD BEBR. nihil. Sic est et hoc quod hic dicitur, Gratia pro omnibus gustavit mortem, quod confirmans intulit, dicens: Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, multos filios in gloriam inducentem, auctorem salutis eorum per passiones perficere De Patre hic loquitur: Vides quomodo iterum ei coaptat? Non enim hoc faceret, si alicujus minoratæ rationis esset: diceret [f. dicere s. ut diceret] Per eum, et veluti Filio soli conve niret. Quod autem dicit, hoc est: Digna clementiæ suæ fecit, ut Primogenitum clariorem ostenderet, et, sicut athletam fortem et cæteros superantem, exemplum aliis constitueret auctorem salutis eorum, hoc est, causam salutis eorum. Vides quantum est in medio no strum? et ipse Filius, et nos filit; sed ille salvat, nos salvamur. Vides quomodo nos et con jungit, et discernit? Multos filios, inquit, inducens in gloriam. Hic conjunxit: Auctorem, inquit, salutis eorum: hic discernit. Per passiones, inquit, perficere. Ergo passiones perfe ctiones sunt, et cause salutis.Vides quoniam mala pati non est derelictorum? Si vero in hoc primum honoravit Filium Deus, ut per passiones eum induceret, revera multo melius est carnem suscipere et pati quæ passus est, quam hunc mundum facere et ex nullis exsisten tibus proferre: hoc quidem clementiæ est, illud multo amplius: quod etiam ipse ostendens dixit: Ut ostendat in sæculis advenientibus eminentes divitias bonitatis suæ, suscitavit, et se dere fecit in cælestibus in Christo Jesu. Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, multos filios in gloriam inducere, et auctorem salutis eorum per passiones perficere. Decebat enim curam de nobis agentem, et omnia ut essent proferentem, tradere Christum pro cæterorum salute, unum pro multis. Verum non sic dixit, sed, Per passiones, inquit, perficere; ostendens quia qui patitur pro aliquo, non solum illum juvat, sed etiam ipse cla rior efficitur et perfectior. Hoc autem ad fideles dicit, eos confidentiores efficiens. Etenim Christus tunc glorificatus est: non pules quia gloria quicquam accessit: illam quippe glo riam naturæ suæ habuit semper, nihil assumens. Qui enim sanctificat, inquit, et qui sancti ficantur, ex uno omnes. Propter quam causam non erubescit fratres eos vocare. Ecce quomodo iterum conjungit, honorans eos et consolans, et Christi fratres eos efficiens, secundum quod ex uno eos esse dicit. Deinde muniens sermonem suum, et ostendens quoniam de eo qui secun dum carnem est dixit, intulit: Qui enim sanctificat, hoc est, Christus: et hi qui sanctificantur. hoc est, nos. Intueris quantum interest? ille quidem sanctificat, sanctificamur autem nos. Sed et supra, Auctorem, inquit, salulis corum. Unus, inquit, Deus, ex quo omnia. Propter quam causam non erubescit fratres eos rocare. Vides quomodo iterum ostendit illius eminen tiam? In eo enim quod dixit, Non erubescit, demonstrat non rei naturæ esse, sed miseri cordiæ ejus esse totum, qui non erubescit, et humilitatis multæ. Etsi enim etiam ex uno, verumtamen ille sanctificat, nos autem sanctificamur; et multum interest: ille quidem ex Patre, sicut Filius et proprius, hoc est, ex ejus essentia; nos autem ex nullis exstantibus. Multum igitur item [1. interest), Propter quod non erubescit, inquit, fratres eos vocare, di cens: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis. Carnem enim induens, indutus est mei frater nitatem, et introducta est simul etiam fraternitas. Sed hoc quidem recte profert, illud autem, Ego ero confidens in eum, quid sibi vult? et cætera, veluti, Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Deus: sicut etiam hic Patrem cum ostendit, sic illic se fratrem. Annuntiabo, inquit, nomen tuum fratribus meis. Iterum eminentiam demonstrat. Et multum interest per ea quæ sequun tur: Quoniam enim pueri communicaverunt carni et sanguini. Vides ubi dicit similitudinem? secundum carnem. Proximius quippe etiam ipse eisdem par ticipatus est. Erubescant omnes bæretici, cooperiantur confusione qui putative di cunt eum advenisse, et non vere. Non enim dixit, Quoniam participatus est tantum istis, et tacuit; quamvis etsi sic diceret, sufficienter dixisset; sed aliud amplius posuit, hoc est, Proximius adjiciens. Non, inquit, phantasia, non imago; alioqui quod dixit Proximius, non et stabit; sed vere ostendit fraternitatem. Deinde etiam et causam ponit dispensationis: Ut per mortem, inquit, aboleret eum, qui potestatem habebat mortis, hoc est, diabolum. Hic ad mirabile quiddain demonstrat, quia per quod potestatem habebat diabolus, per hoc victus. est: arma quæ illi fuerunt fortia adversum mundum, hoc est mors, per ea illum Christus percussit. Hic magnitudinem virtutis ejus qui vicit insinuat. Intueris quantum bonum operata est mors? Et liberavit, inquit, eos, quotquot timore mortis per omnem vilam obnoxii erant servi tuti.Quare tremitis? quare timetis eam, quæ jam condemnata est? Jam terribilis non est, sed conculcata est, contempta est, extrema facta est, et nullius momenti est. Quid autem est, Timore mortis per omnem vitam obnoxii erant servituti? Aut hoc dixit, quia qui mortem timet servus est, et omnia patitur, ne moriatur: aut illud, quia servi omnes erant mortis, et quia necdum erant soluti, tenebantur ab ea: aut quia cum timore perpetuo vivebant homines semper se mori exspectantes, nullum voluptatis sensum capere poterant, hoc timore apud eos manente boc enim significavit, dicens, Per omnem vitam. Hic demonstrat contribulatos, persequutio nem passos, et patria et substantia et cæteris omnibus privatos liberius degere, et hone stius ab aliis qui in deliciis constituti sunt, qui nihil tale passi sunt, qui in lætitia degunt siquidem illi qui per omnem vitam timore niortis agebant, et servi erant, idem ab eadem sunt liberati, et derident eam, quam illi horrescunt. Tale enim est nunc, quale si quispiam vin etum aliquem producendum ad mortem, et semper hoc exspectantem, pinguem reddat ex multis deliciis. Tale aliquid erat etiam mors antiquo tempore: nunc autem veluti si quisquam illum timorem excludens, cum deliciis agens, pronuntietur pugnaturus, et proponat agonem, ut jam non ad mortem, sed ad regnum adducatur. Ex quibus esse velles, ex iis qui in custo dia pinguescerent, quotidianis dicbus sententiam sui interitus exspectantes: au ex illis

col. 267–268page 16 of 100

pugnaturis quidem multum, et laboraturis ultronea voluntate, ut diadema tandem regni suscipiant? Intueris quomodo rapuit eorum animum, et pendentes atque exspectantes ef fecit? Ostendit autem non mortem tantum quievisse, sed per hanc etiam illum, qui adver sum nos bellum sine fœdere semper instituit, diabolum dico evacuatum. Qui enim mortem.. non timet, extra tyrannidem diaboli constitutus est. Si enim pellem pro pelle, et omnia dat unusquisque pro anima sua: quando etiam istam quispiam staluit contemnere, cujus erit de cætero servus? Nullam metuct, nullum timebit, omnium erit superior, omnium liberior. Qui enim animam suam contemnit, multo amplius etiam alia: quando enim invenerit talem animam diabolus, nihil in illa suorum operum poterit operari. Quid enim, dic mihi, mine tur? damnum pecuniarum, inhonorationem, patriæ ruinam? Sed hæc parva sunt ei, qui neque an mam suam pretiosam existimat, juxta beatum Paulum, attendenti scilicet quonian qui mortis tyrannidem excludit, sinul etiam diaboli virtutèm dissolvit. Qui enim de resur rectione multa philosophari novit, quomodo timeat mortem, quomodo jam horrescat? Non itaque contristemini dicentes: Quare hæc, atque illa perpessi sumus? sic enim victoria clara perficitur: non enim esset clara, nisi mortem solveret. Hoc autem est mirabile, quoniam per eadem eam vicit, per quæ prævaluit, facilitatem ejus et solertiam ubique demonstrat. Non ergo perdamus datum nobis donum: Non enim accepimus spiritum servitutis, sed spir ritum virtutis et caritatis et temperantia. Stemus ergo fortes, irridentes mortem. Sed compellor gemere amarissime: ubi nos Christus extulit, ibi nosipsi dejicimus. Cum video enim luctus in plateis, et lamentationes super exeuntes de hac vita, et ululationes et inhonestates alias, credite mihi, confundor, et paganos et Judæos et hæreticos videns, et omnes qui nos irrident. Quæcumque jam dico, inaniter dico, de resurrectione philosophans. Cur hoc? Quia non quæ à me dicuntur attendunt pagani, sed illa quæ fiunt a nobis: et con festim dicunt, Quomodo ex istis aliquis contemnere poterit mortem, qui neque alterum mor tuum potest videre patienter? Bona sunt quæ dicta a Paulo, bona el cielo digna, et Dei mi sericordia: quid enim dixit? Ut liberet eos quotquot timore mortis per omnem ritam obnoxii erant servitut. Sed non permittitis, ut credantur, vos ipsi vobis ipsis operibus repugnantes, cum etiam nos Deus muro circumsepserit, veniens ad hoc, ut hanc amputaret pessimain consuetudinem. Dic mihi, quid sibi volunt iste lampades festive? nonne sicut athletas eas producimus? quid etiam hymni? nonne ut Deum glorificemus, et ei gratias agamus, quoniam jam coronavit discedentem, quoniam a laboribus liberavit de servitute educens, apud se habens? nonne propter hoc psalmi et hymni? nonne propter hoc psalmodia? Omnia ista gaudentium sunt: Gaudet, inquit, qui psallit. Sed non ad hæc attendunt pagani. Nolo mihi dicas, inquit, quemquam sine compassione philosophantem: hoc enim nihil magnum est neque mirabile: ostende mihi in ipsa compassione, in dolore philosophantem, et tunc cre dam resurrectioni. Et quidem mulieres sæculares hoc facere mirum non est, quamvis etiam sævum hoc est: etenim ipsæ eamdem exigunt philosophiam: propter quod et Paulus dicit De dormientibus autem nolo vos ignorare, ut non contristemini, sicut et cæteri qui spem non habent. Non enim monachis scripsit hæc, neque in virginitate manentibus, sed sæcularibus. Verumtamen hoc non ita sævum est: cum vero quis aut mulier, aut vir crucifixum se Christo dicit, et eorum alius quidem capillos dissipat, illa vero ululat, quid hac re confusi bilius? Credite mihi dicenti: si enim sicut oportebat fieret, multo tempore debebant hujus modi ab ecclesiæ limine prohiberi. Isti enim sunt, qui vere digni sunt luctu, qui mortem timent adhuc et horrescunt, qui resurrectionem adhuc non credunt. Sed non resurrectioni, inquit, ego penitus diffido, sed consuetudinem quæro. Quare ergo, dic mihi, quando in longinquum proficisceris, non eadem facis? Sed ploramus, inquis, et nunc, et luctum requiro. Sed illud vere consuetudinem quærentium est, hoc autem de reversione desperantium. In tellige, quid psallis in illo tempore: Revertere anima mea in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: Non rimebo mala, quoniam tu mecum es. Et iterum: Tu es refugium meum a tribulatione que me continet. Intelligis quid sibi volunt isti psalmi? Sed non animadvertis, et inebriaris ex luctu. Vel in aliorum sepulturis intellige integre, ut habeas remedium in tuis. Revertere, inquit, anima mea, in requiem tuam, quoniam Dominus benefecit tibi. Dic mihi, dicis, Quoniam Dominus benefecit tibi, et lacrymaris? nonne scena sunt ista? nonne hypo crisis? Si enim vere credis verbis quæ dicis, supervacue luges: si autem ludis et fingis et fa bulas esse putas, quare psallis? quare suscipis ad te venientes? quare non repellis psallen tes? Sed furor hoc facit, et illud amplior furor. Interim igitur moneo, quia accedente lempore vehementius utar hac causa: etenim satis timeo, ne isto modo pessimus quidam morbus in Ecclesiam subintret. Et de luctibus quidem postea corrigam; interim hoc præcipio et testi ficor et divites et pauperes, et mulieres et viros. Contingat quidem nos omnes sine luctu ex hac vita migrare, et secundum legem competenter patres a filiis senes deduci, et matres a filiabus et nepotibus et pronepotibus in pingui senectute, et nusquam contingere immaturamı mortem. Contingat quidem hoc, et hoc oro et præsidentes et omnes vos rogo, et invicem Deum deprecari, et communem hanc orationem efficere: si autem, quod absit et quod non contingat, amara quædam mors accidat (amaram autem dico, non natura; neque enim jam amara est mors, a somno enim nihil distans; sed amaram dico accidere, ad vestram affe ctionem respiciens), et aliqui lamentatrices istas conduxerint: credite mihi dicenti, non ali ter dico, sed quomodo habeo; qui vult irascatur: per multum tempus eum ab ecclesia vetabo, sicut idololatram. Si enim avarum idololatram vocat Paulus, multo magis eum, qui super fidelem mortuum ea quæ sunt idololatrarum inducit. Pro qua re, dic mihi, presbyteros

col. 269–270page 17 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI IJOMILLÆ IN EPIST. AD HEBR. vocas et psallentes? nonne ut consolationem recipias? nonne ut honores discedentem? Quare igitur illum injurias? quare cum exemplas? quare ludis sicut in scena? Nos enim venimus de resurrectione philosophantes, omnia docentes, et eos qui necdum percussi sunt, per ho norem qui illi tribuitur, si quando aliquid tale contigerit, ferre fortiter: tu autem ad lucis cos, qui nostra condemnant, quantum interim ad ipsos pertinet? Quid hac irrisione et inductione pejus? quid hac æqualitate gravius? Confundimini et erubescite si autem non vultis, nos non patimur amplius talia mortifera in Ecclesiam indu ci Peccantes, inquit, in conspectu omnium argue. Et mulieribus illis miseris per vos prohi bitionem hanc dico, ut, numquam in mortibus fidelium, aut exportationibus ingrediantur, ne revera propria mala cas cogamus lugere, et doceamus ut non in alienis hæc faciant, sed proprias magis calamitates lamententur. Etenim pater misericors, quando filium inordi natum habet, non illum solum monet, ut nou conjungatur malignis, sed etiam illos terret. Ecce igitur et vobis et illis mulieribus per vos admonens dico, ut neque vos convocetis tales, neque illa adveniant. Et contingat quidem hoc verbum amplius operari, et has minas præ valere si vero, quod absit, contemnamur, compellimur jam in actum adducere minas vos quidem legibus ecclesiasticis coercentes, illas autem sicut legibus competit. Si vero ali quis pervicax inventus contemnat, audiat Christum nunc etiam dicentem: Si quis peccaverit in te, vade, argue illum inter te et ipsum solum: si autem non obaudiat, assume tecum unum, aut duos: si etiam sic restiterit, die Ecclesiæ: si autem et Ecclesiam contempserit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Si ergo eum qui in me peccaverit, cum non obaudierit, sic aversari jubet: qui in seipsum peccaverit et in Deum, quomodo habere debeo, vos judicate vos enim nos culpatis sic non molliter agentes vobiscum. Si autem aliquis contemnit liga tiones quæ a nobis fiunt, iterum et ipsum Christus docebit, dicens: Quæcumque ligaveritis in terra, erunt ligula et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo. Etsi etiam nos miseri et nulli sumus et contemri digni, sicut et digni sumus, sed non nos ipsos vindicamus, neque iram reddimus, sed de vestra salute cogitamus. Pudeat vos rogo, et verecundamini. Si enim amicum quis portat, vchementius quam oportet secum agentem, intentionem ejus discutiens, et quia benigne, non ex jactantia hoc facit: multo amplius doctorem, et ipsum non ex sua auctoritate dicentem, non vice judicis, sed vice patris curam gerentis. Non enim potestatem nostram demonstrare volentes, hæc dicimus: quomodo nam que qui neque ad experimentum eorum, quæ dicimus, optamus venire? sed pro vobis do lentes et lugentes. Ignoscite autem, et nemo contemnat vincula ecclesiastica: non enim Jomo est qui ligat, sed Christus, qui nobis hanc potestatem dedit, et Dominus fecit homines tanti honoris. Et nos quidem ad solvendum volumus uti hac potestate; magis autem neque hujus rei necessitatem habere volumus: neminem quippe desideramus ligatum esse apud nos: non enim tantum sumus miseri et infelices, ac si valde nulli sumus. Si vero coacti fue rimus, ignoscite: non enim ultro, neque volentes, sed plus vobis qui ligamini dolentes, ligationes inferimus. Si autem aliquis contemnit istas, instabit tempus judicii, ubi docetur. Cætera autem modo dicere nolo, ne percutiam mentes vestras. Nos enim primum quideni oramus, non ad hanc necessitatem venire: si autem venerimus, quod nostrum est implemus, circumferimus vincula. Si autem quispiam hæc ruperit, ego quod meum est feci, et innoxius sum de cætero erit autem tibi ratio apud Deum, qui mihi jussit ligare. Neque enim si im peratore præsidente armigerorum quispiam adstantium jubeatur aliquem ex ordine officii ligare, et vincula circumferre, ille autem non solum repellat illa vincula, sed etiam confrin gat numquid armiger ille est, qui injuriam passus est, non autem imperator multo am plius qui jussit? Si ei, qui quæ [7. Si enim quæ] circa credentes funt, ipse sua propria ducit: quanto magis, quando ille, qui docere constitutus est, injuriatur, veluti si in se in jurietur accipiat? Sed non contingat quemquam eorum, qui in hac ecclesia sunt, ad neces sitatem horum vinculorum venire: sicut enim non peccare bonum est, sic tolerare corre ptionem utile. Toleremus itaque increpationem, et festinemus quidem non peccare: si autem peccaverimus, feramus correptionem. Sicut enim bonum est non vulnerari, si autem contingat, medicamentum imponere vulneri necessarium est: sic et hic. Sed non contingat quemquam talibus egere medicamentis. Confidimus enim de vobis meliora, et ad salutem pertinentia, tametsi sic loquimur. Vehementius fortasse loquuti sumus pro ampliore cautela. Melius quippe est asperum quemquam, et durum et audacem putari a vobis, quam vos quæ Deo placent non facere. Credimus autem Deo, quoniam non erit vobis inutilis hæc increpatio, sed sic mutabimini, ut sermones istos nostros in laudes vestras expendamus: ut obtinere cuncti mereamur bona, quæ promisit Deus diligentibus eum, in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri una cum sanrio Spiritu gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæ cula sæculorum. Amen. Non enim quemquam angelorum apprehendit, sed semen Abraham apprehendit. Unde de buit secundum omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, etc. Multam Dei misericordiam volens Paulus demonstrare, et caritatem quain circa genus humanum habuit: postquam dixit, Quoniam ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participatus est eisdem, exsequitur amplius hunc locum. Non simpliciter au dias quod dictum est, neque nudum aliquid hoc esse putes, quoniam carnem ex nobis as

col. 271–272page 18 of 100

sumpsit, angelis hoc non donavit: Non enim quemquam angelorum apprehendit, sed semen Abraham. Quid est quod dixit? Non angeli naturam suscepit, sed hominis? Quid autem est, Apprehendit? Ille, inquit, non apprehendit naturam angelorum, sed nostram. Quare non dixit, Suscepit, sed isto verbo usus est, hoc est, Apprehendit? Ex metaphora insequentium eos qui revertuntur, et omnia facientium ut fugientes occupent, et ut apprehendere valeant insilientium. Fugientem quippe ante ipsum naturam humanam, et longe fugientem (Eramus. autem longe), insequutus apprehendit. Ostendit quoniam misericordia sola et gratia et cura, quam de nobis habuit, hoc fecit. Sicut etiam cum dicit, Nonne omnes sunt ministri spiritus in ministerium missi, propter eos qui hereditaturi erant salutem? quantum festinaverit circa naturam humanam ostendit, et quoniam multa cura est Deo de illa: sic etiam hinc multo amplius est quod ponit ex comparatione. Non enim angelorum quemquam apprehendit.Et revera magnum et admirabile et stupore plenum est, carnem nostram sursum sedere, et adorari ab angelis et archangelis, Cherubin et Seraphin. Hoc sæpius ego in mente versans, excessum patior, et majora de genere humano imaginor: majora quippe video et clara exordia, multum Deo festinante pro natura nostra. Et non dixit, Homines simpliciter apprehendit, sed volens eos erigere, et ostendere magnum genus eorum et honorabile, dixit: Sed semen Abraham ap prehendit. Unde debuit secundum omnia fratribus similari. Quid est, Secundum omnia? Natus est, inquit, educatus, crevit, passus est omnia quæ oportuit, in fine mortuus est: hoc est, Secundum omnia fratribus similari. Quoniam quippe multa dixit de majestate ipsius et su periore gloria, jam de dispensatione movet sermonem. Et contemplemur cum quanta sa pientia, quomodo illum ostendit multum studium habentem, ut nobis similaretur, quod fuit curam de nobis plurimam gerentis. Dicens enim superius, Quoniam pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participatus est eisdem: et hic dixit, Secundum omnia fra tribus similari: quasi dicens, Qui tam magnus est, qui est splendor gloriæ, qui est chara cter substantiæ, qui sæcula fecit, qui sedet in dextra Patris, iste voluit et studuit frater noster in omnibus fieri, et propter hoc angelos reliquit et alias Virtutes, et ad nos descendit, et nos apprehendit, et decem millia operatus est bona: mortem solvit, diabolum ex tyrannide ex clusit, nos de servitute eduxit, et liberavit, nos sua fraternitate honoravit, sed et aliis decem millibus siquidem et sacerdos noster fieri voluit apud Patrem: infert enim, Ut misericors fiat, et fidelis sacerdos in his quæ sunt ad Deum. Propter hoc, inquit, carnem assumpsit no stram, propter misericordiam solam, ut misereatur nostri. Non est enim alia quæpiaṁ causa dispensationis, quam hæc sola: vidit quippe humi jacentes, pereuntes a morte, tyrannidem patientes, et misertus est. Ut propitiaretur, inquit, peccatis populi, ut misericors fieret, et fidelis sacerdos. Quid est, Fidelis? Verus, potens sacerdotis enim fidelis est, posse eos, (quorum est sacerdos, liberare a peccatis. Ut ergo offerat sacrificium, quod possit nos mun dare, propter hoc factus est homo. Et intulit: In his quæ sunt ad Deum est earum rerum gratia, quæ pertinent ad Deum. Expugnati enim eramus, inquit, Deo culpabiles, inhono rati; nemo erat qui offerret pro nobis sacrificium; vidit nos in his constitutos, et misertus est, non constituens nobis sacerdotem, sed ipse factus est sacerdos. Et quomodo fidelis? et intulit, Ad propitiandum peccatis populi. In quo enim passus est, inquit, ipse expertus, po test et nos qui tentamur juvare. Satis humile est hoc minimum et indignum Deo: In quo enim passus est, inquit. Ipse de Incarnato hoc dicit, et ad satisfactionem audientium dictum est, et propter eorum infirmita tem. Hoc est, inquit, per experimentum eorum quæ patimur, veniens nunc non ignorat pas siones nostras: non sicut Deus solum novit, sed etiam sicut homo cognovit per experimen tum, per quod tentatus est: passus multa, novit compati: et licet impassibilis sit Deus, sed ca quæ sunt carnis hic narrat: veluti si diceret, Et ipsa caro Christi multa sæva passa est; novit quid est tribulatio, novit quid est tentatio patientium, non minus a nobis etenim et ipse passus est. Quid est ergo quod dicit, Potest eos qui tentantur adjuvare? Tanquam si quis diceret Cum multa alacritate protendit manum ad compatiendum. Quoniam enim volebant magnum aliquid, et amplius habere eis qui erant ex gentibus: ostendit in hoc plus cos ha bentes, in quo nihil nocebat eos, qui erant ex gentibus. Quid est autem hoc? Quia ex ipsis est salus, quoniam eos apprehendit primum, quia inde assumpsit carnem. Non enim ange lorum quemquam apprehendit, sed semen Abraham apprehendit. Honorat et patriarcham per hoc, et ostendit qui est semen Abraham: commemorat enim promissionis, quæ a Deo facta est, per quam dictum est: Tibi et semini tuo dabo terram hanc. In modico ostendit propin quitatem, quia ex uno sunt omnes. Sed non erat multa illa propinquitas: venit iterum ad istam memoriariam dispensationem, quæ est secundum carnem, et dixit: Erat quidem et ipsum velle fieri hominem multæ curæ divinæ et caritatis; nunc autem non hoc solum est, sed etiam bona immortalia, quæ per cum nobis tradita sunt. Ad propitiandum enim, inquit, peccatis populi. Quare non dixit, Mundi, sed dixit, Populi? nam omnium peccata sustinuit. Sed quia interim de ipsis vertebatur sermo: nam et angelus Joseph dicebat: Vocabis no men ejus Jesum: ipse enim salvabit populum suum. Hoc quippe primum oportuit fieri, et propter hoc venit, ut istos salvaret, et tunc per istos illos, tametsi e contra contigit. Hoc etiam apostoli ab ipso initio dicebant: Nobis suscitans Filium suum misit benedicentem nos; et iterum: Vobis sermo salutis hujus missus est. Generositatem hic ostendit Judaicam, dicens Ad propitiandum peccatis populi. Interim sic dixit. Quia enim ipse est qui peccata omnium dimittit, manifestavit in paralytico, dicens: Dimittuntur tibi peccata tua; et in baptismate dixit enim ad discipulos suos. Euntes docete omnes gentes, baptizantes cos in nomine Patris

col. 273–274page 19 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILIÆ IN EPIST. AÐ HEØR. et Filii et Spiritus sancti. Cum autem carnem apprehenderit Paulus, omnia jam humilia lo quitur, nihil formidans. Attende enim quid jam dicit: Quare, fratres sancti, cocationis cæle stis participes, intelligite apostolum, et sacerdotem confessionis nostræ Jesum Christum, fide lem exstantem et qui se fecit, sicut Moses in omni domo ejus. Præpositurus eum Mosi secun dum comparationem in lege sacerdotum, hunc sermonem induxit: non enim minorem opi nionem habebant de Mose omnes. Et præmittit jam semina excellentiæ: et incipit quidem a carne, ascendit autem ad divinitatem, ubi jam non comparatio. Cœpit interim a carne, quod æquale est ponere, et dixit: Sicut et Moses in domo ejus. Et non statim in initio demonstrat excellentiam, ne auditor exsiliat, et obturet auditus: ac si enim fideles erant, verumtamen adhuc multam devotionem habebant circa Mosen. Fidelem, inquit, exstantem ei qui se fecit apostolum et sacerdotem. Nihil hic de essentia loquitur, neque de divinitate, sed interim de dignationibus humanis. Sicut et Moses in omni domo ejus: hoc est, in po pulo et in templo. Hæc enim, In domo ejus, dixit, tamquam si quis dicat, et de his qui sunt in domo. Sicuti aliquis curator, dispensator domus, sic erat et Moses. Quia vero demum po pulum dicit, intulit: Dei domus sumus nos: hoc est, in creatura ejus sumus. Deinde etiam excellentiam significat, Majori enim dignus factus est gloria, quam Moses. Iterum redit ad carnen: Secundum quod ampliorem honorem habet, quam domus, qui construxit eam. Et ipse, inquit, de domo erat. Et non dixit, Iste quidem servus, ille autem Dominus, sed hoc latenter significavit. Si domus erat populus, et ipse autem de populo erat, et ipse igitur de domo erat: sic enim et nobis usus est dicere: Ille ex domo illius est. Hic quippe domum non ipsum templum dicit: non enim illud Deus construxit, sed homines. Qui vero fecit eum, Deus est: Mosen dicit. Et intuere quomodo et ostendit excellentiam latenter. Fidelis, inquit, in omni domo ejus. Et ipse est ex domo, hoc est, ex populo. Majorem habet honorem qui fa bricavit eam, quam domus. Et non dixit, Quanto majorem habet honorem ab operibus arti fex, sed, Quam domus, qui construxit eam. Qui autem omnia construxit, Deus est. Vides quoniam non de templo dicit, sed de omni populo? Et Moses quidem fidelis in omni domo rjus, sicut servus in testimonium loquendorum. Ecce alia excellentia quæ est a Filio, et a servis. Attendis iterum quoniam proprietatem per Filii appellationem significat. Christus au tem sicut Filius in domo ejus. Vides quomodo facturam et factorem discernit? quomodo ser vum, et Filium? et ille quidem in paternas res sicut Dominus ingreditur, iste autem sicut servus Dei. Domus sumus Dei nos, si quidem fiduciam, et gloriam spei usque in finem firmam teneamus. Hic iterum eos hortatur stare fortiter, et non subruere. Domus quippe Dei erimus, quod erat Moses, si fiduciam et gloriam spei usque ad fidem firmam teneamus. Qui enim do let, inquit, in tentationibus, et qui subruit, non gloriatur: qui erubescit, qui absconditur, fiduciam non habet: qui dolet, non gloriatur. Deinde laudat etiam eos, dicens: Si quidem fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam teneamus. Ostendit quia jam cœperunt. Oportet autem usque in finem, et non simpliciter stare, sed firmam babere spem in satisfactionem fidei non commotos a tentationibus. Dicit enim Scriptura de Patre, qui non est incarnatus De calo prospexit Dominus, et vidit Filios hominum: hoc est, omnia integre cognovit; et ite rum, Descendens videam, secundum clamorem eorum si consumatur; el iterum, Non potest Deus ferre nequitias hominum. Abundantiam iræ ostendit Scriptura divina. Multo magis de Christo, qui etiam passus est in carne, dicuntur ista. Quia enim homiuum experimentum omnibus rebus credibilius putat, et præscientiam vult ostendere, Quia qui passus est, scil, inquit, quid patitur, hoc est, humana natura. Quare fratres sancti. Quod dixit, Quare, pro quapropter posuit. Vocationis sanctæ participes. Nihil hic quæratis, si illuc vocati estis: il lic est merces, illic est retributio. Quid ergo? Considerate apostolum et sacerdotem confessio nis nostræ Jesum Christum fidelem esse ei, qui se fecit, sicut et Moses in omni domo ejus. Quid est, Fidelem exstantem ei qui se fecit? Hoc est, devotum, defendentem ea quæ ejus sunt, non permittentem corrumpi. Sicut et Moses in omni domo ejus. Cognoscite quid est primus sacer dos et qualis, et non habebitis opus consolatione alia. Apostolum autem illum vocat propter quod missus est. Primum autem sacerdotem, inquit, confessionis nostræ, hoc est fidei: et isti populus commissus est, sicut et illi commissum erat regimen populi; sed huic majora ad meliores causas commissa sunt. In testimonium loquendorum. Quid dicit? numquid testi monium hominis accipit Deus? Et valide: si enim cælum contestatur et terram et colles, di cens per prophetam: Audi, cælum, et auribus percipe. terra, quoniam Dominus loquutus est et, Audite, valles, fundamenta terræ, quoniam Dominus judicium ejus: multo magis homines hoc est, sicut testes, quando confundentur isti: Christus autem sicut Filius. Ille quidem de alienis curam gerit, hic autem de propriis. Sed etiam gloriam spei. Bene dixit, quoniam om nia bona in spe erant. Glorientur qui eam habent, sicuti de jam factis. Propter hoc dixit, Gloriatio spei; et infert, Usque in finem firmam teneamus: spc enim salvi facti sumus. Si ergo spe salvi facti sumus, et per patientiam exspectamus, nullo moerore affligamur in præsenti bus, neque jain nunc quæramus quæ futura nobis promissa sunt. Spes enim, inquit, quæ vi detur, non est spes: bona enim hic percipere non possumus in ista poenali vita. Quare ergo nobis ea prædixit, si non erat hic daturus? Ut promissione animas nostras recrearet, ut sponsione confortaret desiderium, ut erigat nostram mentem: idcirco enim omnia facta sunt. Quid ergo turbamur? Nemo videns malignos prosperitatem habere, turbetur: non est hic retributio neque malignitatis, neque virtulis at si aliquando contingit, ut aliqua sit retri butio vel malitiæ vel virtutis, non tamen secundum quod dignum est, sed simpliciter, vel

Homily XIXHomilia XIX

col. 275–276page 20 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. III. HUMIL. V. uti gustus quidam judicii, ut qui resurrectioni non credunt, talibus doceantur. Quando ita que videmus malignum ditescere, non subruamur: et quando videmus bonum mala pati, nou turbemur: illic coronæ, illic supplicia. Est et alia ratio, quia non potest vel malus in omnibus malus esse, sed habet aliqua bona: neque bonus in omnibus bonus esse, sed habet aliqua peccata. Quando ergo prosperitatem habet malus, malo capitis sui habet: cum enim pro illis paucis bonis retributionem hic accipit, illic jam plenius punietur: propter hoc autem hic recipit. Et iterum beatus est ille maxime, qui hic punitur, ut omnia expo nens delicta, probatus et purgatus hinc exeat, et in nullo obnoxius. Et hoc nos Paulus do cens, dixit: Propter hoc in vobis multi infirmi et ægroti, et dormiunt plurimi; et iterum, Tradidi hujusmodi satanæ. Et propheta inquit: Quia suscepit de manu Domini duplicia pro peccatis; et iterum David, Vide inimicos meos, quia multiplicati sunt super capillos capitis mei, et odio iniquo oderunt me, et dimitte omnia peccata mea; et item alius, Pacem da nobis, omnia reddidisti nobis. Sed hæc quidem ostendentis sunt, bonos supplicia pro peccatis hic re cipere: ubi autem ostenditur bona malos hic recipere, illic plenius puniri? Audi Abraham dicentem ad divitem: Recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Qualia bona hic in eo quod dixit, Recepisti? Ostendit secundum debitum utrosque passos, et illum quidem in prosperitate, illum autem in adversitate versatum, et dixit: Propter hoc iste hic consola tur: vides enim illum purgatum a peccatis; et tu in doloribus. Non igitur doleamus quando bonis potientes videmus peccatores, sed quando male patimur, gaudeamus; peccatorum quippe est expiatio. Non ergo quæramus relaxationem; tribulationem quippe promisit Christus suis discipulis: nam et Paulus dicit: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, per sequutionem patiuntur. Nemo fortis athleta in stadio lavacra requirit, et mensam repletam cibis et vino: hoc non est athlete, sed delicati: athleta enim pugnat cum pulvere, cunI oleo, cum radio solis, cum sudoribus, multis tribulationibus et angustia. Agon hic est, et pugnandi tempus: proinde etiam vulnera suscipiendi, et sanguinem effundendi, et dolendi. Audi quid dicit beatus Paulus: Sic pugno, non velut aerem cædens. Omnem vitam in agone esse constitutam putemus, et numquam requiem quæramus, numquam tribulati mœrea mus si quidem neque qui cædibus pugnat maret, cum se in agone viderit: aliud est enim. remissionis tempus. Oportet autem nos per tribulationes perfici, quamquam nec perse quutio aliqua sit neque tribulatio; sed tamen sunt aliæ tribulationes, per dies singulos nobis incidentes: si autem istas non portamus, illas portabimus. Tentatio, inquil, vos non comprehendat, nisi humana. Oramus quidem Deum, non intrare in tentationem; si autem intraverimus, portemus fortiter: illud quidem temperantium hominum est, ut se aliquis in pericula non præcipitet; hoc autem fortium et philosophorum. Non itaque nos præcipite inus quomodolibet; temeritatis quippe est: neque iterum cum adducemur, et rebus sic vo cantibus cedamus; timoris namque hoc est: sed si quidem prædicatio verbi nos vocaverit, non renuamus. Et simpliciter dico: Non exstante neque utilitate aliqua, neque necessi tate quæ ad pietatem pertinet vocante, non irruamus; ostentatio quippe est et ambitio ho noris superflui si autem aliquid eorum, quæ lædunt pietatem contingat, ac si mille mortes sustinere nos oporteat, nihil renuere debemus. Non provoces tentationes, quando tibi ea, quæ ad pietatem pertinent, pro voto procedunt: si vero desideraveris, superflua tibi assu This pericula, nullum lucrum habentia. Hæc dico, volens vos custodire leges Christi jubentis orare, ne intremus in tentationem et jubentis ut crucem suam tollat quis, et sequatur ipsum. Hæc quippe non sunt contra ria, sed valde convenientia. Tu quidem ita esto præparatus, sicut miles fortis in armis esto perpetue sobrius, vigilans, semper hostem exspectans; bella autem non excites; hoc quippe militis non est, sed seditiosi. Si vero tuba pictatis vocaverit, confestim procede, et contemne animam, et ingredere cum multa alacritate in agonem, rumpe aciem adversario rum, concide faciem diaboli, statue tropæum. Si autem pietas nihil læditur, neque depopu let aliquis quæ ad nos pertinent dogmata: dico autem ea quæ ad animam pertinent: nequo cogat te aliquis facere quod Deo non placet, noli esse superfluus. Sanguinis oportet esse plenam Christiani vitam, sanguinis autem dico, non ut aliorum effundamus, sed ut parati simus nostrum effundere. Cum tanta igitur alacritate proprium sanguinem effundamus, quando pro Christo hoc crit, cum quanta aquam quis effundit: etenim aqua est sanguis circumfusus corpori: et cum tanta facilitate carne spoliari debemus, cum quanta et vesti mento: hoc autem crit, si non crimus pecuniis dediti, si non domibus, si non affectioni, si ab omnibus erimus separati. Si enim qui militarem vitam vivunt, omnibus renuntiant, et ubicumque bellum vocaverit, ibi aderunt et vias incedunt, et omnia cum alacritate sus tinent multo amplius nos Christi milites sic præparatos esse oportet, et dispositos ad bellum passionum. Nunc non est persequatio, neque contigit fieri aliquando, sed aliud bellum est cupiditatis, pecuniarum, invidiæ, cæterarumque passionum. Istud bellum nar rans Paulus dixit: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Istud bellum in stat, propter hoc semper nos armatos stare vult: quia enim semper armatos stare vult, State, inquit, succincti lumbos vestros: quod etiam ipsum præsentis est temporis: et signi ficavit, quia semper oportet armari. Multum bellum per linguam, multum per oculos istud bellum vincamus: multum bellum est cupiditatum. Idcirco inde incipit armare mili tem Christi: State, inquit, succincti lumbos vestros; et intulit, In veritate. Quare, In veri tute? Illusio quippe est et falsitas cupiditas: propterea dixit propheta: Renes mei re

Homily XIXHomilia XIX

col. 277–278page 21 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILIÆ IN EPIST. AD HEBR. pleti sunt illusionibus. Non est voluptas ista res, sed umbra voluptatis; Succincti enim Tumbos vestros in veritate; hoc est, in vera voluptate, in temperantia, in honestate. Me rito ista monet, videns importunitatem peccati, volens membra nostra muniri: Iracundia quippe injusta non justificabitur; et lorica nos circumdari vult et scuto. Bestia namque est, facile illi fit iracundia [f. Bestia namque est iracundia, facile illi fit impetus), et mille ma ceriis et munitionibus nobis opus erit, ut superemus et reprimamus. Propterea nobis hanc inaxime partem veluti ex quibusdam lapidibus, hoc est, ossibus ædificavit Deus, munimenta ei constituens, ne dirupta facile vel incisa totum animal læderetur. Ignis, inquit, est. et tempestas magna, et nulla alia pars hanc valet sustinere. Dicunt etiam medicorum filii propter hoc pulmonem suppositum esse cordi ut in mollitie jacens, veluti in quadam spon gia, motu perpetuo saliens requiescat, et non duritia repercussum pectus læderetur impetu frequentium saltuum. Opus est igitur nobis forti lorica, ut semper in silentio hanc bestiam observemus; opus vero est nobis etiam galea, quoniam ibi stat rationale nostrum, et inde aut salvari possibile est cognoscentem quæ oportet, aut perire. Propter hoc dixit. Et ga leam salutis. Cerebrum, inquit, natura molle est: propterea etiam ipsum veluti quadam testudine cooperitur desuper. Omnium autem nobis causa bonorum efficitur et malorum, dum aut quæ oportet cognoscimus, aut quæ contraria sunt. Sed et pedes nostri et manus opus habent armis; non ista manus, neque isti pedes, sed anima: illæ quidem meditantes quæ oportet, isti autem ut progrediantur quo oportet. Armemus igitur nos ipsos isto mo do, et poterimus prævalere hostibus, et corona indui in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri gloria, una cum sancto Spiritu, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Quapropter, sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra, sicut in amaritudine juxta diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me pa tres vestri, probaverunt et viderunt opera mea quadraginta annis. Ideo iratus sum generationi huic, et dixi, Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas; sicuti juravi in ira mea, Si introibunt in requiem meam. Loquutus de spe Paulus, dicens: Quia domus ejus su mus, si tamen fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam teneamus: ostendit deinde, quia firme nos oportet exspectare, et huic rei fidem ex Scripturis facit. Sed animadvertite; obscu rius enim quodammodo hunc locum loquutus est, et est difficilis ad intelligendum. Merito oportet nos breviter omne argumentum vos docere; et tunc ad textum recurrere; tunc et jam me opus non habebilis, si apostolicam intentionem didiceritis. De spe illi erat sermo, quia oportet sperare, quæ futura sunt; et quia omnibus modis erit eis, qui hic laborave runt, aliqua merces et fructus et requies. Hoc igitur ex propheta comprobat: et quid dixit? Quapropter, sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra, sicut in amaritudine juxta diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres ve stri, probaverunt et viderunt opera mea quadraginta annis. Ideo iratus sum generationi huic, et diri, Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas: sicuti juravi in ira mea, Si introibunt in requiem meam. Tres requies esse dicit: unam sabbati, qua Deus requievit ab operibus suis secundam in Palæstina, in quam ingressi Judæi, requieturi erant, ex miseria multa et laboribus: tertiam, quæ revera est requies, hoc est, regnum cælorum, ad quam quos pervenire contigerit, revera requiescunt a laboribus et difficultatibus suis. Ha rum trium igitur hic mentionem facit. Cur autem de una disputans, trium mentionem fecit? Ut ostendat [per] prophetam de hac dicere. De prima enim, inquit, non dixit: quomodo nam que dixerit, utpote quæ olim facta sit? Sed neque de ea quæ in Palæstina fuit: quomodo namque? non enim introibunt in requiem meam. Restat igitur tertiam hanc esse reliquam. Verumtamen necessarium est etiam historiam replicare, ut manifestior fiat oratio. Cum enim egressi essent de terra Ægypti, et multam viam perambulassent, et multa indicia vir Lutis Dei accepissent in Ægypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerunt mandare spe culatores, qui deberent inspicere naturam terræ: illi vero pergentes, reversi sunt, provin ciam quidem valde mirantes, et magnorum fructuum procreatricem esse dicentes, el [l. sed] virorum inexpugnabilium esse illam provinciam et fortium. Judæi vero ingrati et insensati quos oportebat, ut recordarentur tantorum Dei beneficiorum, et quomodo eos conclusos in medio tanti exercitus Egyptiorum eripuit de periculis, et aquarum fontes sine defectu do navit, et manna tribuit, et alia miracula quæ operatus est; et credere Deo: horum autem nibil cogitaverunt, sed timore ex nulla causa facto obstupuerunt, dicentes: Iterum in Ægy ptum intrare volumus; eduxit enim nos huc Deus, ut hic pereamus cum filiis nostris et mu lieribus. Deus igitur iratus, quia sic citius obliți sunt tanta quæ facta erant, juravit ut non introiret generatio illa in requiem, quæ hic dicta est; et omnes perierunt in eremo. Quia ergo David hoc postea dixit, post generationem illorum loquens: Hodie si vocem cjus audic rilis, ne obdurelis corda vestra: ne similia patiamini, qualia progenitores vestri, ne prive mini requie: hinc clarum est quia est quædam requies. Nam si jam acceperant requiem, qua erat in Palæstina, quare eis iterum dicit: Hodie ne abduretis corda vestra, sicut patres vestri? Quæ est ergo alia requies, nisi regnum cælorum, cujus imago et umbra est sabbatum? Deinde ponit omne aliud testimonium: est autem: Hodie si vocem ejus audieritis, no obdure tis cordā vestra, sicut in amaritudine, jurta diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt mr

col. 279–280page 22 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. IV. HOMIL. VI. patres vestri; probaverunt, et viderunt opera mea quadraginta annis. Ideo iratus sum genera tioni huic, et dixi, Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas: sicut juravi in ira mea. Si introibunt in requiem meam. Tunc infert: Videte, fratres, ne sit in aliquo vestrum cor malignum infidelitatis, ut recedat a Deo vivo. Quippe ex duritia infidelitas nascitur. Et sicut obdurata corpora et dura non obsequuntur manibus medicorum: sic et animæ obduratæ non obsequuntur verbo Dei. Fortasse enim aliqui jam etiam non credebant, tamquam non essent vera ea quæ facta sunt: idcirco dixit: Videte ne forte sit in aliquo vestrum cor mali gnum infidelitatis, ut recedat a Deo vivo. Quippe quoniam sermo de futuris non est ita cre dibilis, sicut de præteritis, commonefacit eos historiæ, in qua fide opus habebant. Si enim patres vestri, inquit, quia non speraverunt sicut oportebat sperare, hæc passi sint: multo amplius vos; ad illos enim iste sermo factus est. Hodic namque, inquit, semper'est, donec constat mundus. Propterea consolamini rosipsos, per singulos dies usquequo vocatur hodie. Hoc est, Edificate invicem, corrigite vosipsos, ne contingant vobis similia. Ne obduretur quispiam ex vobis decipiente peccato. Attendite quia infidelitas peccatum fecit. Sicut enim infidelitas vitam malignam procreat, sic etiam anima, quando in profundum malorum venerit, contemnit: contemnens autem neque credere patitur, ut se timore liberet. Dixit namque, inquit, Non videbit Dominus. reque intelliget; et iterum, Labia nostra apud nos sunt; quis est noster Dominus? etc., et iterum, Cujus rei gratia offendit impius Deum? et iterum, Dixit insipiens in corde suo, Ñon est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis. Non est timor Dei ante ocu los eorum, quoniam dolum operati sunt in conspectu ejus. Inventa est iniquitas ejus et odium. Christus quoque hoc idem dixit: Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem. Deinde infert Apostolus, Participes enim facti sumus Christi. Quid est, Participes facti su mus Christi? Participamus ex eo, inquit: unum facti sumus nos et ipse: siquidem ipse ca put est, nos corpus, coheredes et concorporales: unum corpus sumus ex carne ejus et os sibus ejus. Si tamen principium substantiae usque ad finem firmum teneamus. Quid est, Prin cipium substantia? Fidem significat per quam subsistimus et nati sumus et essentiales, ut ita dicam, facti sumus. Deinde infert, in eo quod dicit, Iodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra, sicut in amaritudine. Per hyperbaton dictum est, In eo quod dicitur, Hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra. Timeamus ne forte cessante promis sivne, qua promissum est intrare in requiem ejus, putet aliquis vestrum se alienatum esse etenim sumus evangelizati, sicut et illi. In eo quod dictum est, Hodie si vocem ejus audieritis. Hodie enim semper est. Sed non profuit sermo auditus illis, qui non erant temperati fide eo rum quæ audierant. Et quomodo non profuit? Deinde volens eos terrere, ostendit hoc ipsum, dicens: Quidam enim audientes amaricaverunt, sed non omnes qui exierunt ex Ægypio per Mosen. Quibus autem iratus est quadraginta annis? nonne peccatoribus, quorum membra ce ciderunt in eremo? Quibus autem juravit, quia non intrarent in requiem ejus, nisi infideli– bus? Et videmus quia non poterant intrare propter infidelitatem. Dicens iterum hoc testimo nium, et interrogationem infert, quod facit sermonem apertum. Dixit enim, inquit, Ho die:i vocem cjus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in amaritudine. Quorum men tionem facit obduratorum? quorum infidelium? Nonne Judæorum? Quod autem dicit tale est Audierunt et illi, inquit, sicut et nos audimus, sed nihil profuit illis. Non ergo pute. tis quia ex auditu tantum prædicationis juvabimini: quia et illi audierunt, sed nihil utili tatis habuere, quoniam non crediderunt. Caleb autem et Jesus, quia non consenserunt infidelibus, effugerunt pœnam quæ illis illata est. Et inspice quam mirabiliter: non dixit, Non consenserunt, sed, Non contemperati sunt; hoc est, sine seditione dissenserunt, illis omnibus unam atque camdem sententiam habentibus. Hic mihi tamen videtur etiam seditionem quamdam significare. Intrabimus, inquit, enim in requiem, nos qui credidimus. Et unde hoc cer tum? Et intulit: Secundum quod dixit: Sicut juruvi in ira mea, si intrabunt in requiem meam. Quamquam operibus ejus a constitutione mundi factis; et tamen hoc non nos non intraturos manifestavit, sed illos non intraturos. Id ergo festinat ostendere interim, quia sicut requies illa non prohibet aliam requiem dici, sic neque hæc illam cælorum requiem. Interim ergo vult ostendere, quia non venerunt illi ad requiem: quia enim hoc dicit, addi dit: Dixit enim alicubi de die septima sic: Et requievit Deus in die septimo ab omnibus operi bus et in hoc iterum: Si intrabunt in requiem meam. Vides quomodo non prohibet illam, istam esse requiem? Quia ergo relinquit, inquit, quosdam intrare in illam, et qui primo eran gelizati sunt, non ingressi sunt per infidelitatem; deinde quamdam definit diem, hodie in Da vid dicens, Post tantum tempus, sicut prædictum est. Quid autem est quod dicit? Quia enim debent, inquit, aliqui intrare, utique illi non intraverunt. Quia vero aliquos oportet intrare, et debent aliqui intrare, audiamus unde hoc certum sit. Post tantos annos, inquit, dicit, iterum David: Hodie si vocem ejus audieritis, non obduretis corda vestra. Si enim eos Jesus requiescere fecisset, nequaquam de alia die loqueretur postea. Certum est ergo, quod [f. quia quod] futurum est quosdam accipere retributionem, hæc itaque dixit. Proinde relinquitur sabbatismus populo Dei. Unde? Ex eo quod præcipitur, Ne obduretis corda vestra. Non enim præciperetur, nisi esset sabbatismus; neque juberentur talia non facere, ne eadem etiam ipsi paterentur, nisi futurum esset eos talia pati. Quid autem talia erant passuri, qui Pa læstinam provinciam possidentes, nisi alia quædam esset requies? Et bene conclusit hune sermonein: non enim dixit, Requies, sed, Sabbatismus, proprizio

col. 281–282page 23 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILLE IN EPIST. AD HEUR. nomen, ad quod gaudebant et concurrebant, sabbatismum regnum vocans. Sicut enim sab bato ab omnibus malis abstinere jubetur, et illa tantum fieri, quæ ad obsequium Dei perti nent, quæ sacerdotes efficiebant, et que animam juvabant, et nihil aliud: sic et tunc. Iste vero non ita est, inquit, sed quid? Qui enim intrat in requiem ejus, et ipse requiescit ab operibus suis, sicut a propriis Deus. Sic [Sicut] enim Deus requievit ab operibus suis, sic intrans in requiem ejus. Quia enim de resurrectione illis erat sermo, et hoc desiderabant advertere in isto sermone, oninia conclusit in eo quod dictum est, Hodie, ut numquam de sperarent se intraturos. Consolamini, inquit, vos ipsos per singulos dies: hoc est, ac si quisquam peccaverit, usquequo est hodie, spem habeat. Nullus igitur desperet usquequo vivit. Maxime autem, inquit, neque sit cor malignum infidelitatis; ac si etiam sit, nemo desperet, sed refoveat seipsum: usquequo enim est hodie, habet occasionem. Hic autem non solam infidelitatem dicit, sed etiam murmurationes. Quorum membru, inquit, ceciderunt in eremo. Deinde ut non putet aliquis, quia absolute requie fraudabuntur, infert et suppli cium, dicens: Vivens quippe est Verbum Dei et operans, et acutius super omnem machærum bis acutam, et penetrans interiora animæ et spiritus, compagum ac medullarum, et judex cogi tationum et intelligentiarum cordis. Hic de gehenna disputat ac de supplicio. In abscondita ejus, inquit, penetrat; hoc est, cordis nostri; et secans animam. Non enim hic cadunt mem bra, neque terræ fraudatio est sicut illic; sed regni cælorum, et gehennæ tradi æternæ et supplicio immortali et pænæ. Sed consolamini vos ipsos. Attende mansuetudinem et procli vitatem Pauli. Non dixit, Increpate, sed, Consolamini. Sic nos oportet eis qui per tribulatio nem angustantur accommodari. Hoc et in Epistola sua ad Thessalonicenses scribens, dixit Monete inquietos. De pusillanimis autem non sic, sed quid? vide: Sed [f. videlicet] conso lamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes. Hoc est, non desperetis, non renuntietis: eum enim qui per tribulationem angustatur, qui non consolatur, durio rem facit. Ne obduretur quisquam ex vobis, inquit, deceptione peccati. Aut enim deceptio nem diaboli dicit; deceptio quippe est revera; ut nihil quis speret futurorum putando quo niam sine reciprocatione erunt actus nostri, et quia de factis nostris quæ hic agimus nullam reddemus rationem, neque quia erit resurrectio. Sive aliter, deceptio est sine ullo essc dolore. Dicere quippe, Quid jam potero, qui semel peccavi? non habeo spem recuperandi memetipsum; deceptio est. Deinde spem illis excitat, dicens: Participes fucti sumus; pene dicens: Qui ita nos amavit, qui tantum nos dignatus est, ita ut suum nos faceret corpus, non nos despiciet pereuntes. Intelligamus, inquit, qualibus rebus facti sumus: nos et Christus unum sumus: non ergo increduli ei exsistamus. Et iterum illud significat quod dictum est alibi, Quia si tolerabimus, et conregnabimus. Hoc quippe est, Participes facti sumus, eadem participamur quæ et Christus: hortatur quippe ex utilibus; Participes, in quit, facti sumus Christi. Deinde hortatur ex tristibus: Timeamus ne forte cessante promis sione intrandi in requiem ejus, putet quisquam iterum privatum se esse. Illud autem manife stum est, et omnibus concessibile. Probaverunt me, inquit, et viderunt opera mea quadraginta annis. Vides quia non oportet expetere Dominum reciprocationes, sed sive reciprocet, sive non, credere fili? illos enim nunc culpat in hoc, quia tentaverunt Dominum. Qui enim vult probationes accipere vel virtutis, vel providentiæ, vel procurationis ejus, necdum credit neque potentem eum esse, neque misericordem. Hoc etiam in anterioribus scribens signifi cabat, volens [f. volentes] fortassis jam virtutis ejus, et quantam pro illis providentiam ge reret, examinationem et redargutionem sumere in tentationibus. Vides quia ex infidelitate ubique offenditur Deus, et ad indignationem adducitur? Quid ergo inquit? Remanet sabba tismus populo Dei. Vide autem quomodo totum istum sermonem ratiocinatus est. Juravit, inquit, illis prioribus, non intrare eos requiem, et non intraverunt. Deinde post illos post mulla tempora loquens Judæis dixit: Ne obduretis corda vestra, sicut patres vestri. Certum ergo est quoniam est alia requies. Deinde (f. De ea] enim quæ in Palæstina fuit, non posset dici; habebant enim illam: jam de septima die non posset dici; non enim de ipsa disputa bant, siquidem multo ante jam facta erat. Aliam igitur quamdam significabat, quæ vera est requies. Revera enim illa est requies, ubi fugit dolor, tristitia, gemitus, et ubi neque sollicitudines, neque labores, neque agones, neque timor obstupescere faciens et commovens animam, sed solus Dei timor voluptate plenus. Non est illic, In sudore vultus tui comedes panem tuum; neque spinæ, neque tribuli: non est illic, In tristitiis generabis filios. neque, Ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur; sed omnia pax, gaudium, jucunditas, voluptas, boni tas, mansuetudo. Non est illic invidia, neque zelus, neque morbus, neque mors corporis, neque illa quæ est animæ: non ibi tenebræ, neque nox, semper dies, semper lux, semper diei claritas. Non est ibi fatigari, non est ibi fastidium accipere, semper in desiderio bonorum perseverabimus. Vultis ut dem vobis similitudinem quamdam illius status? Non est quidem possibile, verumtamen in quantum possum conabor dare vobis quamdam imaginem. Suspi ciamus in cælum, quando nulla se interponit nubes, et clara est omnis ejus corona: deinde ad pulchritudinem aspectus ejus aliquantulum temporis perduremus, et intelligamus quo niam el solum habemus, non quidem tale, quale nunc est, sed tanto melius effectum, quanto Juteistestis aurum est melius. Et post illud item superius tectum: deinde angelos, archan-" gelos, innumerabiles populos incorporearum Virtutum: deinde ipsa Dei regia, thronum Pa fernum. Sed non valet, sicut dixi, sermo exprimere totum: experimento opus est; per experimentum quippe melius agnoscetur. Quomodo putas dic mihi, Adam fuisse in paradiso?

Homily XXHomilia XX

col. 283–284page 24 of 100

NUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. IV. HOMIL. VII. Ab illa multo erit melior ista conversatio, quantum terra melius est cælum. Attamen et aliam similitudinem inquiramus. Si contingat eum qui modo imperat, omnem mundum obtinere, deinde neque bellorum, neque curarum habere ullam molestiam, sed in honore esse tantum et deliciari, et multa quidem habere tributa undique, et aurum illi affluere et reconditam esse qualem illum putatis animum habere, si omnia bella totius terræ quiescere videat? Tale aliquid erit majus: nequaquam autem ad similitudinem illius regni perveni: propter quod oportet et aliam inquirere intelligentiam. Da mihi aliquem qui sit sicut infantulus re gis: usquequo quidem in vulva est, nihil sentit; si autem contingat eum inde egredi, et in thronum regalem ascendere, non paulatim, sed confestim cuncta accipere: sic est etiam ille status. Est et alia similitudo: si quis vinctus et multa mala passus, repente ad regale solium rapiatur sed neque sic integre pertingere potui ad illius regni similitudinem. Hic quippe quæcumque quis perceperit bona, in prima quidem die, ac si ipsum regnum dixeris, viget in eo amor et gaudium, et in secunda die et in tertia; tempore vero procedente permanet quidem in voluptate, non tamen lanta: minuetur quippe semper ex consuetudine qualecum que bonum istud sit. Illic autem non solum non decrescit, sed etiam augmentum accipit. Intellige namque quantum sit animam illuc pergentem, nequaquam finem bonorum illorum exspectare neque mutationem; quin potius incrementum, et vitam finem non habentem, et vitam omni periculo liberam, omni mærore et cura alienam, plenam gaudiis et mille bonis. Si enim hic in campum exeuntes, et tabernacula militum spectantes ex velaminibus confecta, et tela et galeas, vel umbonibus et umbilicis scutorum resplendentes, et rapimur specta culi miraculo; si vero etiam jam Imperatorem nobis contingat modicum videre, sive curren tem, sive equitantem in armis aureis; universitatem nobis habere putamus. Quid ergo putas, cum videris sanctorum tabernacula æterna in cælo confixa? Suscipiant, inquit, vos in tabernacula æterna: cum unumquemque eorum super radios solis videris refulgentem, non ex ære et ferro, sed ex illa gloria, cujus candorem et coruscationes oculus humanus non potest inspicere. Et hoc quidem quantum ad homines attinet: quid autem jam dicam multam militiam angelorum, archangelorum, Cherubim, Seraphim, Sedium, Dominationum, Prin cipatuum, Potestatum, quorum pulchritudo inexplicabilis omnem mentem excedit? Sed quamdiu non quiescam in requie incomprehensibili? Quæ oculus, inquit, non vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus eum. Proiude nihíl miserabilius eis, qui ab istis exciderint. Sed nos efficiamur ex parte beatorum, ut obtmere mereamur bona æterna, in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri una cum sancto Spi ritu gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Festinemus igitur intrare in illam requiem, ut ne in idipsum quisquam incidat infidelitatis exemplum. Vivus enim est sermo Dei et efficax, et penetrabilior super omnem gladium ancipi tem, et pertingens usque ad divisionem animæ et spiritus, compaginum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis: et non est aliqua creatura occulta in conspectu ejus: omnia autem nuda et manifesta sunt in oculis ejus, ad quem nobis sermo est. Magna qui dem res est fides et salutaris, et sine bac non est salvari aliquando. Sed non sufficit sola hæc operari, opus est et conversatione recta. Proinde etiam Paulus admonet eos, qui dignationem mysteriorum suscipere meruerunt, dicens: Festinemus igitur intrare in illam requiem. Fe stinemus, inquit, quoniam non sufficit fides, sed debet addi et vita, et multum studium debet adhiberi. Opus est quippe revera, ut intremus in regna cælorum. Si enim terram intrare non meruerunt, qui tantas calamitates pertulerant in eremo, et terram apprehendere non potuerunt, quia murmuraverunt et fornicati sunt: quomodo nos cælum merebimur indiffe renter viventes? Opus igitur nobis est et studio et fide. Non usque ad hoc tantum est damni ficatio, ut non intret quis: non enim dixit, Festinemus intrare in requiem, ne excidamus de tantis bonis, sed quod maxime homines erigit, hoc addidit. Quid autem est hoc? Ne in id ipsum exemplum quisquam incidat infidelitatis: hoc est, ut in mente nostra habeamus illam spem et exspectationem, ne similiter excidamus. Quia autem excidimus, exemplum manife stat: Ne in idipsum, inquit, incidamus. Deinde ne audiens quis, In idipsum, eamdem ipsam putet pœnam, audi quid subjungit: Vivus enim est sermo Dei et efficax, et penetrabilior super omnem gladium ancipitem, et pertingens usque ad divisionem anima et spiritus, compaginum quoque et medullarum, et discretor cogitationum, et intentionum cordis. Hic ostendit quoniam et illa idem ipse operatus est, et vivit, non est exstinctus. Igitur quoniam sermonem audisti, ne simpliciter accipias: gladio enim est penetrabilior. Attende descensionem Pauli, et hinc considera pro qua causa opus habuerunt prophetæ dicere, gladium, rhomphæam, et arcum Nisi convertamini, inquit, rhomphæam suam vibravit, et arcum suum tetendit, et paravit illum. Si enim post tanta tempora, et post perfectionem, non potest nomine sermonis tautum ter rere, sed opus habet etíam istis verbis, ut ostendat eminentiam ex comparatione: multo ma gis tunc, Penetrabilior, inquit, usque ad divisionem animæ et spiritus. Quid est hoc? Terribi lius aliquid significavit, aut quia spiritum dividet ab anima, aut quia et ipsa incorporea penetrat et pertingit, non tantum sicut gladius corpora. Hic ostendit quia et anima punitur, et quia interiora examinantur, totum per totum penetrat hominem. Et discretor est cogita tionum et intentionum cordis, et non est creatura occulta in conspectu ejus. Hic cos maxime

Homily XXHomilia XX

col. 285–286page 25 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILIÆ IN EPIST. AD HIEBR. et terruit. Ne forte adhuc in fide stantes non cum integra satisfactione confiditis, ipse quæ in corde sunt discernet: ibi,enim ascendet et puniens, et examinans. Et quid dico de homini bus? at si angelos dicas, at si archangelos, at si Cherubim, at si Seraphim, at si aliam quamlibet creaturam, omnia revelata sunt oculo ejus, omnia aperta et manifesta, nihil est quod eum possit latere: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo est. Quid autem est, Aperta? Ex metaphora pellium, quæ de pecudibus detrahuntur. Sicut enim cum pecudes occiderit quis, et ex carnibus detraxerit pellem, omnia interiora revelantur, aperta sunt oculis nostris: sic et Deo aperta subjacent omnia. Tu autem attende etiam hoc, quomodo semper opus habet corporeis exemplis: quod fit ex infirmitate audientium. Quia enim infirmi erant declaravit, dicens tardos eos esse, et opus habentes lacte, non solido cibo. Omnia nuda sunt, inquit, et aperta oculis ejus, ad quem nobis sermo est. Quid est, In idipsumı exemplum infidelitatis? Tamquam si diceret, quare non viderunt illam terram promissionis? Quia accipientes pignus virtutis Dei, oportebat eos credere timore magis obedientes, et non magna imaginari; at certe pusillanimitate perierunt. Potest autem aliud dici, quia et maxi main partem itineris ambulantes, cum ad ipsa limina pervenirent, cum ad ipsum portum intrarent, demersi sunt. Hoc etiam in vobis, inquit, timeo. Hoc est, In idipsum exemplum infidelitatis: quia et isti multa passi sunt, sicut eis post paululum testificatur, dicens: Recor damini priorum dierum, in quibus illuminati estis, quantum certamen passionum sustinuistis. Nemo enim pusillanimis sit, neque in fine renuntians cadat. Sunt enim qui in principio cum ingenti desiderio arripiant aliquid, postea vero paululum quiddam universo adjicere volen tes, universum amittunt. Sufficienter ex parentibus nostrís docemur, ne in similia incida mus, ne eadem patiamur, quæ illi passi sunt. Hoc est, In idipsum exemplum infidelitatis. Non resolvamur, inquit: quod etiam circa finem dicit: Dissolutas manus et dissoluta genua erigite. Ne in idipsum exemplum quis incidat; hoc enim est revera cadere. Ne deinde audiens quisquam in idipsum exemplum incidere, eamdem mortem suspicaretur quam et illi passi sunt, attende quid dixit: Vivus enim est sermo Dei et efficax, et penetrabilior super omnem gladium ancipitem. Omni quippe gladio sævior est: in eorum namque animas incidet sermo, plagas quasdam operans sævas, et perniciosas incisiones importat. Et harum rerum demon strationem adhibere non opus habet, neque conficere necessarium putat, habens tam mani festam narrationem. Quale namque bellum, inquit, illos perdidit? qualis gladius? nonne ultro corruebant? Non enim quia talia non sumus passi, securi esse debemus: usquequo enim hodie dicitur, licet nobis recreari. Et ne, audientes quæ ad animam pertinebant, ne gligentes efficerentur, addidit ea quæ ad corpus attinerent: tunc enim sic Git: sicut rex ali quis judices suos majora peccantes, primum quidem spoliat militia, et cingulum aufert ac dignitatem, et tunc ulciscitur: sic etiam hic gladius Spiritus operatur. Post hoc jam de Filio disputat: Ad quem nobis, inquit, sermo est. Quid est, Ad quem nobis sermo est? Hoc est, Ipsi, inquit, reddituri sumus rationem actuum nostrorum. Et quomodo hoc fit? Ut non cadamus, inquit, neque pusillanimes efficiamur: sufficienter quidem etiam illa nos, inquit, docent. Ha bemus autem et sacerdotem magnum intrantem cælos, Jesum Filium Dei. Quia enim propterea addidit, Non enim habemus, inquit, sacerdotem, non valentem compati infirmitatibus nostris: idcirco superius dicebat, In quo passus est ipse et tentatus, potens est eos qui tentantur adjuvare. Intuere ergo quomodo et hic idipsum facit. Quod au tem dicit, tale est: Venit, inquit, per viam qua et nos, magis autem ad priorem [f. aspe riorem, et omnium hominum (humanorum?] experimentum accepit. Illic quippe dicebat, Non est creatura occulta in conspectu ejus, divinitatem significans: nunc autem quia de carne loquitur, humiliter disputat, dicens: Habentes igitur pontificem magnum intrantem ca los et ostendit majorem illi esse curam de nobis, et quia sicut propriis adest, et non vult eos cadere. Moses enim, inquit, non intravit in requiem, ipse autem intravit. Et quomodo hoc nusquam posuit, mirum est. Ne viderentur sibi excusationem invenire, comprehendit autem etiam ipsum: et ne videatur accusare illum virum, aperte illud non dicit. Si enimı nihil hujusmodi dicentem talia adversus illum proferebant, dicentes: Contra Mosen et con. tra legem iste loquitur: muito amplius, si dixisset, Non est Palæstina, sed cælum, majora de illo dicerent. Sed non totum pontifici tribuit, sed etiam a nobis quærit, dico autem con fessionem. Habentes, inquit, pontificem magnum, intrantem cælos, Jesum Filium Dei, tenea mus confessionem ejus. Qualem confessionem dicit? Quoniam est resurrectio, quoniam est retributio, quoniam mille bona, quia Christus Deus est, quoniam fides recta est, hæc con fileamur. Quia vero hæc vera sunt, manifestum ex eo quod pontifex in interioribus consti tutus est. Non excidamus, confiteamur. Si enim modo adessent, falsus esset qui promisit proinde etiam hoc verum est, Quomodo differuntur? Etenim pontifex noster magnus est Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris. Non, inquit, ignorat quæ nostra sunt, sicut multi pontifices, qui ignorant eos qui in tribulationibus con stituti sunt, et neque quæ sit tribulatio in hominibus, sciunt. Impossibile quippe est scire afflictiones afflictorum ci, qui experimentum afflictionis non habuit, et sensibiliter omnia non sustinuit: pontifex autem noster competenter primum omnia sustinuit, et tunc ascendit, ut possit compati. Tentatum, inquit, per omnia secundum similitudinem sine peccato. Inspice quomodo etiam supra idipsum, Similiter, posuit, et hic iterum, Secundum similitudinem. Hoc est, persequutionem passus, sputa suscepit, accusatus est, detractionem sustinuit, ca lumnias passus est, repulsus est, in fine crucifixus est. Juxta similitudinem, inquit, sine peccato. Hic etiam aliquid significat. Possibile est sine peccato etiam in tribulationibus con

col. 287–288page 26 of 100

NUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. IV. HOMIL. VII. stitutum degere: sicut etiam cum dicit, In similitudine carnis, non hoc dicit, quia similitu do carnis fuit, sed quia carnem suscepit. Quare ergo dixit, In similitudine? Quia de pecca trice carne loquebatur. Similis, inquit, fait carni nostræ natura quippe eadem nobis, peccato vero nequaquam eadem. Accedamus ergo cum fiducia ad sedem gratiæ ejus, ut acci piamus misericordiam, et gratiam inveniamus in opportuno auxilio. Quam dicit sedem gratiæ? Sedem ipsam regalem, de qua alibi dicitur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Quid est, Accedamus cum fiducia? Quia pontificem sine peccato habemus, certantem cum mundo, Confidite, inquit, ego enim vici mundum. Nam quod dictum est, Oportet eum omnia pati, mundum autem eum esse a peccatis; hoc significat, ac si nos sub peccato su mus, inquit, sed ipse sine peccato est. Accedamus ergo cum fiducia. Sedes autem gratiæ, est sedes judicii. Nunc propterea accedamus cum fiducia, ut accipiamus misericordiam qualem quærimus: largitas quippe ejus est hæc causa et donum regale. Et inveniamus, inquít, gra tiam in auxilio opportuno. Bene dixit, In opportuno auxilio: Si enim nunc, inquit, acce das, accipies et gratiam et misericordiam; opportune quippe accedes: si autem tune accesseris, nequaquam; inanis quippe erit accessio tunc; non enim erit tunc sedes gratis. Usque tunc sedebit Rex; cum autem venerit finis, tunc surget ad judicium. Ex surge, inquit, Deus, judica terram. Accedamus erge cum fiducia. Iterum illud dixit, ut nihil habeamus in conscientia malignum; hoc est, non dubitantes: non enim potest cum fiducia talis accedere. Idcirco dixit: Tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Namque et nunc post baptismum peccantes invenire pœnitentiain, gratia est. Ne autem audiens illum pontificem, putes stare, statim eum ad sedem adducit: pontifex enim non sedet, sed stat. Vides quoniam quod factus est pontifex, non natura est, sed humilitatis et exinanitionis? Hoc et nobis nunc opportunum est dicere, Accedamas cum fiducia petentes tantum fidem afferamus, et omnia tribuit. Modo tempus est donorum, nemo de seipso de speret. Tunc est desperationis tempus, cum thalamus fuerit clausus, cum intraverit Rex vi dere discumbentes, cum venerint ad sinum patriarchæ, qui eo facti fuerint digni: nune autem necduin; adhuc quippe theatrum consistit, adhuc agon permanet, adhuc palma pendet. Festinemus igitur: nam et Paulus dixit: Sic curro, non quasi in incertum. Cursu opus est, et cursu valido. Qui currit, neminem occurrentem sibi videt, sive per prata sive per aspera loca transcal: qui currit, non ad spectatores attendit, sed ad palmam; sive divites sint, sive pauperes, sive detrahat quis, sive cædat, sive injuriet, sive lapidet, sive domum diripiat, sive filios videat aut uxorem, sive aliud quid, ad unum tantum festinat currendo, hoc est, ut accipiat palmam. Qui currit, numquam stat: nam si vel modicum negligat, totum amit tit. Qui currit, nihil anteponit fini, sed magis ad eum pertendit. Hoc a me dictum est ad eos, qui dicunt: In juventute quidem mea studium habui, in juventute jejunavi, nunc autem senui. Maxime vero religiositatem augmentare debuisti. Nemo mihi veteres virtutes enume ret nunc magis viget quis, et in juventute firmus non est. Qui enim corporalem istum cur rit cursum, recte dicit, quia canilies cum apprehendit, et non valet similiter currere, qnia omnis agon in corpore constitutus est: tu vero ob quam causam cursum minues? Hic enim animo opus est, animo erecto: anima quippe in senectute potius confortatur; tunc viget, tunc exsultat.Sicut enim corpus usquequo febribus detinetur,et subsequentibus ægritudinibus, ac si sit validum, tamen affligitur; cum autem liberatum fuerit ab obsessione morborum, recreat propriam virtutem: sic etiam anima in juventute febribus laborat, et amor gloriæ opprimit eam et deliciarum et venerearum rerum et aliarum multarum imaginationum; cum auten senectus advenerit, omnes has passiones effugat, alias per satietatem, alias per philosophiam constrictas. Has quippe suas corpore relaxat senectus, nec si velit anima illis uti permittit; sed sicut hostes diversos recludens, veluti in loco a turbis libero collocat, et multam ei ope ratur tranquillitatem, et timorem inducit ampliorem, ac si nullus inquietet alius. Verumta men qui consenescunt, sciunt quoniam morituri sunt, et quia utique appropinquaverunt morti. Quando igitur cupiditates hujus sæculi excluduntur, tribunalis autem exspectatio subintrat, et difficultatem quæ erat ad credendum demollit: nonne magis attentior efficitur. si voluerit? Quid ergo, inquit, cum viderimus a juvenibus seniores pejores? Nimietatem ma litiæ mihi dicis: nam et in furioso videmus nullo impellente ultro ire per præceps. Quando ergo senex curationem habet? non enim potest dicere, Delicta juventutis meæ, et ignorantiæ ne memineris. Qui enim in senectute ita furiosus est, ostendit quia et in juventute non per ignorantiam, non per imperitiam, non per ætatem talis fuit, sed per negligentiam. Iste quippe potest dicere, Delicta juventutis meæ, et ignorantiæ ne memineris, qui in senectute competentin gerit, qui procedente ætate mutatur: si autem et in senectute ita inhonestus est, quomodo dignum est hujusmodi senem appellari, qui neque ætati reverentiam exhibet? Qui enim dicit, Peccata juventutis meæ ne memineris, veluti in senectute correctus, hæc dicit. Non igitur ex iis quæ in senectute contingunt, fraudes teipsum a venia etiam eorum, quæ in juventute fecisti. Quomodo enim non est absurdum, et supra veniam quod fit, ut senex in labernacula sedeat, senex ad circum festinet, senex ad theatrum ascendat, velut pueri cur rentes cum plebe. Vere confusio est et irrisio, ut canitie quidem ornentur extrinsecus, intrin secus autem intellectum habeant puerilem. Et siquidem injuriet illum juvenis, statim canos in medium proferet, dicens: Vel canis istis exhibe reverentiam. Si vero tu eis non exhibes re verentiam jam senex, quomodo juvenem tuos canos revereri desideras? Non revereris, inquis, hos canos? Sed tu eos confundis: Deus te honoravit, candorem capilli dedit. Primatum habere

col. 289–290page 27 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILIÆ IN EPIST. AD HEBR. consessus quid prodest? illum honorem quomodo revereatur juvents, cum te viderit amplius lasciviæ deditum? Canities quippe tunc est venerabilis, quando ea gerit quæ canitiem de cent; cum vero juveniliter conversatur, plus javenibus ridiculosus erit. Quomodo poteritis nos juvenes admonere, dum vos senes ebriemini per incontinentiam vestram? Non enim nunc irridens seniores hæc dico, sed juvenes magis irrideo. Qui enim hæc agitis, etsi ad cen tesimum venialis annum, mihi juvenes videmini, et similes pueris. Juvenes enim, etsi mo dicam disciplinam accipiant et corrigantur, et senioribus meliores sunt. Et non iste sermo meus, sed Scriptura hanc novit discretionem: Senectus enim, inquit, honorabilis, non multi temporis; et ætas senectutis vita immaculata. Etenim nos honoramus [canitiem?], non quia colorem candidum habet, ideo ab nigro co lore amplius honoramus; sed quia indicium est vitæ in virtute provectæ, et videntes ex hoc conjicimus interiorem senectutem: si vero contraria senectuti gesserint, irrisibiles fiunt propter hoc potius. Nam et regem honoramus, et ejus purpuram et diadema, quoniam ista signa sunt principatus: si vero viderimus illum cum purpura conspui, ab armigeris suis conculcari, præfocari, in custodiam mitti, dissipari. numquid reveremur tunc purpuram, aut diadema? nonne et ipsum schema plorabimus? Noli ergo propter canos velle honorari, quando ipse illos injurias; nam et ipsi ulcisci se debent, quoniam schema splendidum et honorabile confundis. Non adversus omnes hæc dicimus, neque adversus senectutem abso lute nobis sermo est; non enim furiosus effectus sum; sed adversus animam juvenilem, quæ senectutem confundit: inde pro senibus dolentes hæc dicimus confundentibus canos. Rex quidem est senex si voluerit, et ab eo qui purpuram habet, magis regalis est, dum passio nes animi vicerit, et velut armigeros subjicit passiones. Si vero abstrahatur et dejiciatur a solio, et amoris pecuniarum, et ornandi corpus et deliciarum et ebrietatis et iracundiæ et venerearum rerum servus effectus; et habeat [add. capillos] oleo comptos, et totam ætatem suam per malam voluntatem injuriet, quali poena non sit dignus hujusmodi? Sed non efti ciamini tales, o juvenes, neque vobis peccantibus venia tribuetur. Quare? Quoniam licet tibi senem esse in juventute, sicut in senectute sunt juvenes: sic etiam e contrario. Sicut il lic neminem capillus albus salvat, sic neque hic nigellus capillus impedit. Si enim inhone stiorem hæc quæ dixi senem faciunt, multo amplius quam juvenem: verumtamen nec juvenis alienus est a culpa. Juvenis quippe ibi tantum habere veniam poterit. dum imprudens fuit, dum tempore indiget et experientia: cum autem opus erit temperantiam aut fortitudinem demonstrare, nequaquam, neque quando opus erit a pecuniis abstinere: nam est ubi magis plus sene juvenis culpatur. Ille quippe muita curatione opus habet, debilitante illum sene ctute iste autem fortis est, si voluerit seipsum regere. Qualem veniam mereatur, cum rapit amplius quam senex, cum tenet malum in corde, dum non adjuvat senem, dum multa super flua loquitur, dum injuriat, dum male dicit, dum inebriatur? Si autem de temperantia putat non posse culpari, attende illum et ibi multa adjutoria habentem, si tamen voluerit: ac si enim non validius eum, quam senem cupiditas stimulet, tamen sunt multa in quibus magis, quam senex poterit laborare, ut bestiam illam incantet. Quæ sunt ista? Labores, lectiones, vigilia. Sed quid ad nos hæc, inquis, qui non sumus monachi? Hæc mihi dicis? dic Paulo, cum dicit: Vigilantes in omni patientia et oratione; cum dicit, Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. Non enim monachis hæc scribebat tantum, sed omnibus qui erant in civita tibus. Non enim sæcu aris homo debet aliquid amplius habere monacho, quam cum uxore concumbere tantum. Hic enim habet veniam, in aliis autem nequaquam, sed omnia æquali ter sicut monachi agere debent. Nam et beatitudines quæ a Christo dicuntur, non monachis tantum dictæ sunt: alioquin totus mundus peribit, et accusabimus crudelitatem Dei. Si vero beatitudines solis monachis dictæ sunt, sæcularem autem hominem impossibile est eas im plere, cum ipse nuptias jussit, ipse ergo omnes perdidit. Si enim non potest ea cum nuptiis, quæ monachorum sunt, implere, omnia perierunt et corrupta sunt, et in angustum conclu sit ca quæ virtutis sunt. Et quomodo honorabiles sunt nuptiæ quæ nos tantum impediunt? Quid ergo? Possibile est, et valde possibile, etiam habentes uxores virtutem aggredi, si vo Juerimus. Quomodo? Si habentes, tamquam non habentes simus, si non gaudeamus in iis quæ possidemus, si mundo utamur, tamquam non utentes. Si autem aliqui impediti sunt ex nuptiis, sciant quoniam non nuptiæ illis impedimentum fuerunt, sed voluntas quæ male utitur nuptiis. Nam neque vinum facit ebrietatem, sed mala voluntas et excessus moderatio. nis. Utere cum moderatione nuptiis, et primus eris in regno, et omnibus frueris bonis: quæ omnia nos contingat promereri, gratia et misericordia Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri una cum sancto Spiritu gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæcule rum. Amen. Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet quemadmodum pro po pulo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Vult ostendere jam beatus Paulus quam multo melius est Testamentum hoc, quam Vetus. Facit hoc ergo, hoc longius a superioribus instruens, et præseminans ratiocinationes. Quia enim nihil erat corporeum neque imagi Darium, utputa, non templum, non sancta sanctorum, non pontifex tantam habens con

Homily XXIHomilia XXI

col. 291–292page 28 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. V. HOMIL. VIII. structionem, non observationes legales; sed altiora et perfectiora omnia, et nihil corporeu:, totum autem in spiritualibus erat; spiritualia vero non sic introducunt infirmos, sicuti cor poralia propterea omnem istum movet serinonem. Et intuere sapientiam: primo a ponti fice facit initium, et frequenter eum pontificem vocat, et ex hoc primum ostendit differen tiam. Idcirco definit primum, quid est pontifex, et demonstrat quæ pertinent ad pontificem, et signa hæc signa sunt pontificatus. Occurrebat autem ei, quoniam neque generosus erat, neque ex tribu pontificali, neque in hac terra sacerdos: quomodo ergo pontifex inquit? Et sicut in Epistola ad Romanos incredibilem sermonem suscipiens, Fides operatur, quod non valuit totus labor legis, neque conversationis sudor, refugit ad patriarcham, et ad illud tempus totum redegit: sic etiam hic ad alteram sacerdotii viam pergit; ex iis quæ jam dicta sunt eam proponens. Et sicut suppliciis non solum gehennam proponit, sed etiam quæ in pa tribus contigerunt: sic etiam hic primum ex præsentibus hoc confirmat. Oportebat quidem ab excellentibus terrenis fidem facere; sed quando infirmi fuerint auditores, e contra fit. Interim quæ sunt communia ipsa ponit prima, et tunc ostendit quoniam eminet. Eminen tia quippe quæ est secundum comparationem, sic fit, ut in quibusdam communicet, in qui busdam autem excellat: si vero non, nequaquam secundum comparationem fit. Omnis sa cerdos ex hominibus assumptus. Hoc commune est Christo. Pro hominibus constituitur. Et ad hoc. [. Etiam hoc.] Ut offerat dona et sacrificia pro populo. Et hoc, sed non totum: re liqua vero non sunt communia. Qui possit condolere iis qui ignorant et errant. Hic jam excel lentia est. Et ipse quippe circumdatus est infirmitate, et propter hanc debet, sicut pro po pulo, sic pro se offerre pro peccatis. Deinde et alium ab alio dicit fieri, et non ipse insílit eliam toc commune. Et non ipse sibi assumit honorem, sed vocatus a Deo, sicui ct Aaron. Hic aliud præstruit accurate, quoniam a Deo est missus. Sursum enim atque deorsum cum Judæis disputans, etiam Christus hoc dicebat: Qui misit me, major me est; et, meipso non veni. Hic mihi videtur etiam Judæorum sacerdotes significare, tamquam non exstantes sa cerdotes, sed insilientes, et legem ac sacerdotium corrumpentes. Sic et Christus non seipsum glorificavit, ut pontifex fieret. Ubi ergo ordinatus est, inquit? Aaron quippe ordinatus est sæpius in signo virgæ, et quando ignis descendit et consumpsit eos, qui insilire sacerdotio voluerunt hic autem contra se habet, non solum nihil passi, sed etiam probabiles parue runt. Unde ergo? Ex prophetia hoc ostendit. Nihil habet sensibile, nihil visibile: idcirco ex prophetia et futuris nihil [del. nihil] adstruit: Sed qui loquutus est ad eum, inquit, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et quid hoc ad Filium? Et multum, inquit: præstructio est eo quod ordinctus a Deo sit. Sicut et alibi dicit: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedec. Ad quem dictum est hoc? qui est secundum ordinem Melchisedec? Nullus alius omnes enim sub lege erant, omnes sabbatizabant, omnes circumcidebantur, nullum potue runt alium quemquam ostendere. Qui in diebus carnis sue preces et supplicationes ad Deum. qui potens est eum salvare de morte, et cum clamore forts et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Et quamquam esset Filius, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam. Vides quoniam nihil aliud facit, nisi curam de nobis illum habere asserit, et excellentiam caritatis ejus ostendit? Quid sibi vult quod dicit, Cum clamore forti? nusquam hoc Evange lium dicit, neque quia lacrymatus est orans, neque quia vocem emisit. Intueris quomodo humilitatis erat descensio? Non enim dixit quia Oravit, sed, quia Cum clamore forti. Et exauditus est, inquit, pro reverentia sua. Et quamquam esset Filius, didicit ex iis quæ passus est obedientiam. Et perfectus factus est omnibus obaudientibus sibi causa salutis, appellatus a Deo pontifex secundum ordinem Melchisedec. Esto, quia cum clamore: quare autem, et forti, et lacrymis? Offerens, inquit, exauditus est pro sua reverentia. Quid dicit? Erubescant hæretici, Filius Dei pro reverentia exaudiebatur. Et quid amplius de prophetis quis dixerit? Qualis autem ordo est quod dixit, Exauditus est pro reverentia? et, Quamquam esset Filius, didicit ex iis quæ passus est obedientiam? hæc de Deo quis dicat? Quis ita insaniet? quis ita demens ista loquatur? Exauditus autem pro reverentia sua didicit ex iis que passus est obe dientiam. Qualem obedientiamn? qui usque ad mortem antea fuit obediens, sicut patri filius, quomodo postea didicit? Vides quia de incarnatione dictum est? quod autem dicit tale est: Dic autem mihi, num Patrem orabat, ut salvaretur a morte, et propter hoc tristis erat, et dicebat: Si possibile est, transcat a me calix iste? Minime quippe pro resurrectione orabat Patrem, sed e contra ipse pronuntiat, dicens: Solvite templum hoc, et ego in tribus diebus suscitabo illud; et, Potesta tem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo auferet eam a me, ego a me ipso ponam eam. Quid ergo est? Quare orabat? Et iterum dicebat: Ecce ascen dimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur pontificibus et scribis, et damnabunt eur morte, et tradent eum gentibus ad illudendum et crucifigendum, et tertia die resurget. Et non dixit, Quoniam resuscitat Pater. Quid ergo? Non pro hoc orabat, sed pro aliquibus orabat qui crediderant in eum. Quod autem dicit, tale est: Exauditur facile. Quoniam quippe needum de co opinionem habebant competentem, ideo dixit: Et exauditus est: sicut et ipse consolans discipulos suos, dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, et Pater meus major me est. Quomodo autem non seipsum glorificavit, qui seipsum exina nivit, qui seipsum tradidit? Scipsum, inquit, pro peccatis nostris; et item, Qui seipsum dedit redemptionem pro omnibus nobis. Quid ergo est? Intueris quia propter carnem, quæ humilia sunt loquitur de seipso? Sic etiam hic: Et quamquam esset Filius, pro reverentia, inquit, exauditus est. Vult ostendere ejus esse magis effectum, quam gratiæ Dei. Tanta, inquit, erat ejus reverentia, ut etiam propterea eum revereretur Deus. Didicit, inquit, obedire Deo. Hic

Homily XXIHomilia XXI

col. 293–294page 29 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI NOMILLÆ IN EPIST. AD HEBR. iterum ostendit quantum lucrum passionum sit. Et perfectus, inquit, factus est obedientibus sibi cunctis causa salutis. Si autem ille Filius exstans, acquisivit ex passionibus obedientiam, multo magis nos. Intueris quanta de obedientia disputat, ita ut ad obedientiam eos adduce ret? Videntur enim mihi occultare seipsos. Ex iis quæ passus est, inquit, frequenter didicit obedire Deo, et perfectus per passiones. Hæc est integra perfectio, et per hæc veniri solet ad perfectionem. Non solum ipse salvatus est, sed etiam aliis facta est abundantia salutis Salvatus enim, inquit, factus est obedientibus sibi causa salutis: Appellatus a Deo pontifes secundum ordinem Melchisedec. De quo plurimus nobis erit sermo, et difficilis ad interpre tandum. Venturus ad differentiam pontificatus, primo cos increpat, ostendens quia et tanta ista humilitatis descensio lac erat, et quia adhuc parvuli erant, amplius immoratur huic Fermoni qui est secundum carnem, et veluti de aliquo justo disputat. Et attende quia nequo lacuit omnino de verbo, neque loquutus est: illud quidem, ut eorum intelligentiam suble varet, et persuadeat etiam ipsos perfectos esse, et non fraudarentur magnis dogmatibus; illud autem ut obruat eorum mentem. De quo plurimus nobis sermo erit, inquit, et difficilis ad interpretandum, quia imbecilles facti estis auditu. Quia illi non audiunt, propterea diffi cilis ad interpretandum est ejus sermo. Quando enim quis cum hominibus loquitur non va Jentibus assequi, neque quæ sibi dicuntur intelligere, interpretari eis non potest. Sed forte quisquam vestrum, qui hic adstant, miratur hanc causam, si propter Hebræos ipse impe ditus est perfectum audire sermonem. Fortassis enim etiam hic præter paucos multi sunt tales, ita ut posset hoc et de vobis dici: verumtamen propter paucos dico. Ergone siluit ali quid, an iterum idipsum repetivit in consequentibus, et idem ipsum egit, sicut in Epistola ad Romanos? Etenim et ibi primum increpans, siere faciens contradicentes, et dicens: 0 homo, tu quis es qui respondeas Deo? deinde solutionem infert. Ego vero eum neque omnino siluisse, neque dixisse arbitror, ut ad desiderium adduceret auditores. Mentionem quippe faciens, et dicens quædam majora contineri in hoc sermone, attende quomodo cum laude facit desiderium. Hoc quippe est semper sapientiæ Pauli, difficilia bonis intermiscentis: quod etiam in Epistola ad Galatas fecit, dicens: Currebatis bene, quis vos impedirit? et, Sine causa tanta passi estis, si tamen sine causa; et iterum, Certus sum de vobis in Domino. Hoc etiam et circa istos facit: Certus autem sum de vobis meliora, et salutem habentia. Duo namque ista facit add. neque nimis intendit] neque dimittit eos decidere [f. add. recte] quidem. Alio rum exempla valentia erant auditorem erigere, et ad æmulationem adducere. Quando [f. add. autem] aliquis a seipso exemplum habet, et seipsum æmulari videtur, amplius jami possi Eile quiddam introducitur. Et hoc etiam ostendit: et non dimittit veluti valde accusatos de ridcré, neque veluti malos semper exstantes, sed quia et aliquando fuerunt eliam boni. Etenim debebatis esse doctores, inquit, propter tempus. Hic ostendit ante multum tempus cos credidisse, ostendit etiam quia et laici debent docere. Attende ergo eum frequenter par turientem, ad introducendum sermonem de pontifice, et semper differentem. Audi quippo quomodo cœpit: Habentes pontificem magnum intrantem cælos; et transiens hinc, dixit qua liter sit magnus. Deinde inquit: Omnis enim pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur, in iis que sunt ad Deum; et iteram. Sic et Christus non seipsum glorificavit, ut feret pontifer in eternum secundum ordinem Melchisedec. Et iterum differt dicens: Qui in diebus carnis sure preces et supplicationes offerens. Quia igitur toties distulit, veluti excusans inquit: Causa ex vobis est. Papæ quanta dif ferentia debentes alios docere, neque simpliciter discipuli sunt, sed discipuli extremi. Ete nim debentes esse doctores propter tempus, iterum opus habetis, ut doceat vos aliquis elementa principii sermonum Dei. Hic humanitatem dicit. Sicut enim in literis sæcularibus primum elementa discuntur, sic etiam hic primum de humanitate docebantur. Intueris quæ sit causa, ut humilia loquatur? Sic etiam cuin Atheniensibus fecit disputans Paulus, dicens: Tempora ignorantiæ contemnens Deus, nunc præcipit hominibus omnibus ubique panilere, secundum quod constituit diem, in qua judicaturus est mundum cum justitia in viro in quo definivit, fi dem tribuens omnibus, exsuscitans eum a mortuis. Propterea si aliquid altum dicit, breviter hoc dicit; humilia vero plurimis Epistolæ locis aspergit, et sic quæ alta sunt, ostendit. Nam quæ humilia sunt valde, non permittunt, ut ipsa de divinitate suspicemur. Sic et hic caute fam exhibuit. Debilitas autem quid operetur, in Epistola ad Corinthios significavit, dicens Cum enim sit in vobis æmulatio et contentio, nonne carnales estis? Intuere itaque mihi sapien tiam Pauli quam magna est, quomodo proportionaliter semper et apte ad subjectas passio nes accedit. Illic enim infirmitas ex peccatis quamplurimum contingit, magis autem ex solis peccatis; hic autem non ex peccatis tantum, sed etiam ex tribulationibus frequentibus. Id circo et verbis utitur quibus hme ostendatur differentia, non dicens, Carnales facti estis, sed Imbecilles. Ilic carnales. hic autem major dolor: illic enim non poterant sustinere, ut pote carnales; istic autem poterant. Dicere enim, Quia imbecilles facii estis auditu, signifi– cantis erat, quia primum sani erant, fortes, alacritate ferventes, quod etiam illis postea te stificatur. Et facti estis opus habentes lacte, non solido cibo. Semper enim lac humilem ser anonem vocat et illic et hic. Debentes enim, inquit, doctores esse propter tempus. Propter học magis exsoluti estis et supini effecti, propter hoc maxime debebatis esse fortes, propter tem pus. Lac antem vocat, quia debilibus congruit; hoc autem perfectis contrarium est et no xium, ut in istis immorentur. Proinde non oportebit legalia nunc inferre, neque ex eis fa cere comparationem, quia pontifex sacrificavit, et oravit voce et deprecatione. Attende igi tur quomodo nos ista movent, sed illos tune nutriebant, et nequaquam cos moebant. Igitur

col. 295–296page 30 of 100

eibus veras eloquia Dei: Dabo enim illis, inquit, famem, non panis, neque sitim aquæ, sed famem audiendi verbum Domini, Lacte vos potavi, non esca. Nou dixit, Nutrivi, ostendens quoniam lac non est cibus, sed sicut in pueris minoribus qui non possunt pane nutriri: ta les enim potum non accipiunt, sed ipse potus illis pro cibo datur. Non dixit, Opus haben tes; sed, Effecti estis opus habentes lacle, non solido cibo. Hoc vos voluistis, vosmetipsos ad hoc redegistis et ad hanc necessitatem. Omnis enim qui participatur lacle, eapers est terbi justitia. Quid autem est, Expers verbi justitiæ? quid est verbum justitiæ? Hic mihi videtur et vitam significare: quod etiam Christus dicebat: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum. Hoc etiam iste dicit: Expers verbi justitiæ, hoc est, superna phi losophiæ expers non potest suscipere summam vitam et integram. aut justitiam. Hic enim Christum dicit, et altum de eo sermonem. Quia ergo imbecilles facti erant, hæc dixit; unde autem hoc facti erant non addidit, ipsis illis sciendum dereliquit, nolens molestum fa cere sermonem. In Epistola vero ad Galatas et miratus est, et movebatur, quod multo am plius est ad solatium, tamquam numquam tale aliquid fieri sperans: hoc enim est dubitatio. Vides aliam esse pusillanimitatem, aliam perfectionem? Efficiamur hac perfectione perfecti: licet enim et parvulis et juvenibus ad illam venire perfectionem: non enim naturæ est, sed virtutis. Perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui exercitatos ha bent sensus ad discernendum bonuin et malum. Non habebant illi sensus exercitatos, neque sciebant bonum et malum. Nunc non est ei sermo de vita, quando dicit, Ad discretionem boni et mali; hoc enim omni homini possibile est scire et facere; sed de dogmatibus sanis atque excelsis, et corruptis atque humilibus. Parvulus nescit probum probabilemque cibum dis cernere: sæpius enim et cinerem in os suum mittit, et noxium suscipit, et omnia indiscrete facit. Sed non est hoc perfectorum. Tales enim sunt qui omnibus simpliciter intendunt, et sudifferenter auditus suos tradunt: quod mihi videtur etiam in istis culpare, veluti qui sim pliciter lactabantur, et nunc quidem istis, nunc autem illis se præbentes: quod et circa fl nem hujus epistolæ significavit, dicens: Doctrinis variis et novis non transferamini; hoc est, Ad discretionem boni et mali. Palatuın enim sapores discernit ciborum, anima vero probat sermones. Et nos igitur hoc discamus, nec si audieris quia non est paganus, non est Judæus, statim putes esse Christianum, sed examina et alia cuncta. Nani et Manichæi et omnis hæres's hanc sibi personam imposuit, sic decipiunt simplices. Sed si habuerimus sensus animæ exercitatos ad discretionem boni et mali, poterimus hujusmodi discernere. Quomodo autem fiunt sensus nostri exercitati? Ex usu Scripturarum, ex frequenti auditione. Quando enim proponimus eorum errores, et hodie audieris, et crastina probaveris non bene se habere. cuncta doceris, cuncta cognoscis: et si hodie non assequeris, cras assequeris. Sensus, in quit, exercitatos habentes. Vides quia oportet exercitari auditum nostrum frequenti audi tione divinarum Scripturarum, ut nulla novitate expavescamus? Exercitatum, inquit, ad discretionem, hoc est, peritum esse. Alius quidem dicit non esse resurrectionem, alius au tem nihil futurorum exspectat, alius alterum dicit Deum, alius ex Maria dicit eum habere principium. Intuere confestim, quomodo ex immoderatione omnes ceciderunt, alii quidem semper modum excedentes, alii autem intra modum se coarctautes: utputa, prima quidem omnium hæresis fuit Marcionis; illa alterum Deum introduxit qui non erat, excessit modum. Post illam Sabellii, Filium et Spiritum et Patrem unum esse dicens. Deinde Marcelli et Pho tini, etiam isti hæc eadem prædicantes. Et Pauli Samosateni, de Maria dicens eum habero principium. Deinde Manichæorum; ista enim aliquantulum nova post illas: item Arii. Sunt autem et aliæ. Propter hoc fidem suscipimus, ut non cogamur decem millia hæreses et la borem habere, sed si quid addere aut detrahere illi quis molitus fuerit, hoc nothum esse judicemus. Sicut enim qui regulas didicerunt, non compellant decem millia metra scrutari, sed illud quod traditum est custodire jubent: sic et in dogmatibus. Sed nemo vull ad Scri pturas attendere: si enim adverteremus, non solum non incideremus in fallaciam, sed etiam alios deceptos inde liberaremus, et de periculis abstraheremus. Miles enim fortis non sibi soli sufficere potest, sed etiam juxta se exstantem custodire, et ab hostium malitia liberare. Nunc autem neque quod sunt Scripturæ quidam sciunt: sed Spiritus quidem ita dispensavit. it custodiantur. Et attendite ut discatis antiquitus Dei in nos misericordiam: inspiravit Mosi, et tabulas lapideas scripsit; detinuit eum quadraginta diebus in monte, et herum tantis, ut daret illi legem. Post hæc autem prophetas misit, multa millia sæva passi sunt irruit bellum, interempta sunt omnia et dirupta, ncensi libri. Inspiravit iterum alium viruni, nt mirabiles illas Scripturas repararet, Esdram dico, et ex reliquiis illarum componere fecit. Post hæc dispensavit, ut interpretarentur eas Septuaginta: interpretati sunt illi. Venit et Christus, susceperunt cas apostoli, disseminaverunt eas per omnes: signa et miracula fecit. Christus. Quid autem post tanta opuscula? Scripserunt etiam apostoli, sicut et Paulus dixit Ad admonitionem nostram scripta sunt, in quos finis sæculorum devenit. Et Christus iterum dicebat: Erratis nescientes Scripturas; el iterum, Scrutamunt Scripturas. Et Paulus item dicebat: Per patientium et consolationem Scripturarum spem habeamus; et iterum, Omnis scriptura divinitus inspirata, utilis est; item, Sermo Christi habitet in vobis abundanter. Et propheta: In lege ejus meditabitur die ac nocte; et alibi iterumn. Omnis expositio tua sit in lege Altissimi; et item, Quam dulcia faucibus meis verba tua (non dixit, Auditui meo, sed, Faucibus meis), super mel et fucum ori meo. Et Moses: Meditaberis, inquit, in illis semper, 6xsurgens, sedens, et dormitum iens. In sis persiste, inquit. Et decem millia quisque reperiet

Homily XXIIHomilia XXII

col. 297–298page 31 of 100

3. J. CHRYSOSTOMI HOMILIÆ IN EPIST. AD HEBR. de iis. Et tamen post tanta sunt quidam, qui neque sciunt quid sint Scripturæ. Propterca igitur nihil salvum, nihil utile apud nos fit. Etenim si aliquis ea quæ ad militiam pertinent scire voluerit, necesse est, ut leges militares quis discat: et si quis gubernatoriam discipli- nam, vel fabricam lignariam discere voluerit, aut aliquid aliud, necesse est eum quæ ad artem pertinent discere : hic autem nihil tale volunt, et hoc hac disciplina plurima vigilan- tia opus habente. Quia enim hæc arè est doctrina opus habens, adverte prophetam dicentem: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Vere doctrina opus est Dei timori. Deinde dixit: Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? etc. Vitam quæ illic erit dicit. Et iterum: Abstineat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum: quæ- rat pacem, et sequatur cam. Numquid scitis quis hæc dicit? an propheta, an historiographus? an apostolus, an evangelista? Non arbitror præter paucos: sed et isti ipsi, iterum si profe- ramus testimonium aliunde, idem quod vos patientur. Etenim dico eumdem ipsum sermo- nem aliis verbis: Lavamini, mundi estote, auferte malignitatem vestrum ab animabus restris in conspectu oculorum meorum: discite bonum facere, exquirite [add. judicium], abstinete linguam a malo, et facite bonum, discite bonum facere. Intueris quia doctrina opus habet vir- tus? iste quidem dicit, Timorem Domini docebo vos; ille autem, Discite bonum facere. Numquid nam scitis ubi hæc latent? Non arbitror præter paucos. Vix tamen per unamquamque septi- manam, secundo aut tertio hæc vobis leguntur. Ascendens enim qui legit, primo dicit librum cujus est; illius verbi gratia, prophetæ aut illius: et tunc dicit. Proinde annotata vobis esso debebant, et non solum ipsum textum debebatis scire: sed et causas eorum quæ scripta sunt, et quis hæc dixerit: sed omnia sine causa et supervacue. Omnis enim manifestatio in iis quæ ad vitam hanc pertinent, evacuatur: de spiritualibus autem nulla ratio est. Pro- pterea nobis neque illa pro voto proveniunt, sed plurimæ etiam ibi difficultates. Christus quippe dixit: Petite regnum Dei, et hæc omnia apponentur vobis. Et hæc quidem in apposi- tionis parte dicit datum iri; nos autem ordinem pervertimus, et petimus terram et bona in terra tamquam illis in additionis loco tribuendis nobis: idcirco neque ista, neque illa habe- mus. Evigilemus aliquando, et efficiamur futurorum desideratores: sic etiam ista sequentur. Impossibile est namque eum qui quæ Dei sunt quærit, non etiam quæ humana sunt assequi: sententia est ipsius veritatis hoc dicentis. Nequaquam igitur aliter faciamus, sed æquani- miter feramus voluntatem Christi, ne ab omnibus excidamus. Deus autem potens est com- paginare vos, ac meliores facere in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri una cum sancto Spiritu gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. HOMILIA IX. Quapropter intermittentes inchoations Christi sermonem, ad perfectionem feramur, non iterum fundamentum ponentes pænitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Dominum, bapti- smatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii eterni, Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. Audite quanta Hebræos culpavit Pau- Jus, volentes semper discere eadem ipsa : et merito. Debentes enim, inquit, esse doctores propter tempus, iterum opus habetis qui vos doceat, quæ sint elementa principii sermonum Dei. Timeo ne etiam ad vos ista dicendi tempus sit, quia debentes esse doctores propter tempus, neque discipulorum gradum habetis, sed semper eadem ipsa audientes, et eisdem ipsis, tamquam si nihil audieritis, sic dispositi estis. Et si vos quisquam interrogaverit, nemo vestrum poterit respondere, præter admodum paucos et facile numerabiles. Hoc au- tem non est parvum damnum. Sæpius quippe doctorem volentem in anteriora procedere, et secretiores altioresque sermones attingere, non permittit inhabitudo discentium. Sicut enim apud magistros ludi, si semper puer elementa audiens non tencat, semper illi neces- sitas erit eadem ipsa insonare puero; et non cessabit antea docens, usquequo illa integre valuerit discere: enimvero stultitiæ majoris est, ut qui prima non bene imposuerit, ad alia velit puerum adducere: sic itaque et in ecclesia, si semper eadem dicentibus nobis nihil amplius ediscatis, numquam eadem dicendo cessabimus. Si enim ostentationis nobis esset ratio et amor laudis, necesse esset semper transilire et præterire, nihil curantes vestri gratia, sed plausus vestros tantum appeteremus: quia vero non hoc studium nobis propo- suimus, sed omnia pro vestro juvamine laboramus, non quiescimus de eisdem ipsis vobis semper disputare, quamdiu illa in habitu percipiatis Cæterum possem plura et de pagano- rum superstitione dicere et Manichæorum et Marcionistarum, et fortiter eos percutere. gratia Dei adjuvante; sed non habet tempus sermo. Eis enim, qui necdum quæ sua sunt integre sciuni, et necdum didicerunt quia multi appetere malum est, quomodo quis dicat hujusmodi rationes, et ad alia deducat ante tempus? Nos ergo non quæ scimus (f. non quiescimus] cadem ipsa dicentes, sive persuadeamus, sive non: timeo tamen ne frequen- ter eadem ipsa dicendo, si non audiatis, majorem inobedientibus condemnationem opere- mur. Non quidem ad omnes hoc dicitur: scio enim plurimos juvatos ex isto conventu, qui justissime forsitan illos culpent, veluti insidiantes eis propter propriam indocilitatem et in- habitudinem. Speramus tamen, quia nec ipsi lædentur: frequenter enim eadem ipsa audi- re, et scientibus prodest. Quod enim novimus, ac si sæpius audiamus, amplius compun- gimur: utputa, scimus quia bonum est humilitas, et quia sæpius de illa loquutus est Chri- stus, sed quando etiam ista verba audimus et disputationes corum, amplius quid patimur:

col. 303–304page 32 of 100

sicut panem comedi, et potum meum cum fletu miscebam. Post orationem autem sic Intentam opus est eleemosyna multa. Medicamentum enim fortius, quod maxime operetur in pœniten- tiam, hoc est : et sicut in præceptis medicinæ et adjutoriís est medicamentum multas qui- dem berbàs accipiens, unam autem dominantissimam : sic et in pœnitentia ista herba do- minantior et potentior est, et universum ipsa efficit. Andi enim quid dicit divina Scriptura : Date eleemosynam, et erunt vobis omnia munda; et iterum, Eleemosynis et fide mundantur peccata: et, Ignem inflammatum exstinguit aqua; et, Eleemosyna exstinguit peccata magna. Deinde opus est nulli irasci, neque malum tenere, omnibus dimittere peccata: Homo, inquit, homini custodit iram, et a Deo quærit salutem? Dimittite, ut dimittatur vobis. Et convertere fratres ab errore: Vade, enim, inquit, et converte fratres tuos, ut dimittantur peccata tua. Et sic circa sacerdotes germane se quis habeat. Ac si peccatum, inquit, quis fecit, dimitte- tur: si adsit injustitiam patienti: non habere furorem, omnia mansuete portare. - Vide quomodo, antequam disceretis quia potest per pœnitentiam dimitti peccatum . ve- Inti in agone eratis, quoniam non est aliud lavacrum, et desperabatis de vobis. Nunc agnoscentes per quantam poenitentiam et remissio impletur, et quia poterimus omnia effu- gere, si voluerimus ea competenter uti: qualem merebimur veniam, qui neque in cogita- tionem venimus peccatorum nostrorum? Si enim hoc esset, omnia perficeremus. Sicut enim qui januam ingressus fuerit, jam intus est: sic quando propria quis cogitat mala, etiam ad curationem eorum utique veniet. Si autem dicat, Peccator sum, non autem ea recogitet considerans, et dicat quia hoc et hoc peccavi; numquam cessabit, semper quidem confi- tens, correctionis curam numquam faciens. Si enim principium posueritis, utique etiam cætera consequentur, sive ingressum, sive initium quis ostenderit: ubique enim principia et exordia difficilia sunt. Hæc ergo primum constituamus, et omnia facilia erunt et levia. Incipiamus igitur, rogo, et alter quidem orationes protelando, alter sæpius lacrymando, aller seipsum humiliando: neque enim hoc parvum est, vel inutile: Vidi enim, inquit, quia contristatus est, et processit tristis, et curavi vias ejus. Humiliemus autem nostras ani- mas, elcemosynas faciendo, et dimittendo in proximis peccata, et non retinendo malum, et non vindicando. Si enim cogitemus frequenter, quæ a nobis peccantur, nihil nos in su- perbiam poterit elevare eoruin quæ exterius adveniunt, non divitiæ, non potentia, non principatus, non honor, sed etiam si in ipso habitu regali sedeamus, gememus amare. Nonne et beatus David rex erat, et dicebat: Lavabo per singulas noctes lectum meum? et nibil ex ostro vel diademate tale usus [/ diad. læsus] est, non typho inflatus est: sciebat quippe seipsum hominem esse; et quia conterebatur corde, lugebat. Quid enim sunt hu- mana res? cinis et pulvis, et tamquam pulvis ante faciem venti, fumus et umbra, et folia cadentia, et flos, et somnium, et narratio, et fabula, aer solutus ac labilis, etenim qui non jam stat, fluxus decurrens, et si quid horum inferius. Quid enim, dic mihi, magnum pu- tas? quam æstimas magnam dignitatem? consulis? nihil enim ejus diguitatis amplius pu- tant plurimi, si quidem in tantam claritatem pervenit, et ad tantam admirationem. Qui autem non est consul, nihil habet minus in eodem dignamine: et iste et ille, similiter utri- que post paululum non erunt. Quando factus est? quantum tempus duravit? dic mihi, duo- rum dierum est? Hoc et in somniis solet fieri. Sed somnium est, inquit. Et quid boc ? illa quippe quæ in die sunt, non sunt somnia ? dic mihi, quare non magis ista dicimus esse somnia? Sicut enim somnia, adveniente die, redarguuntur nihil exstantia: æqualitatem namque sive nox sive dies temporis acceperunt, ex quo distributa sunt per omne sæculum. Sicut enim in die eis que per noctem fiunt non adgaudet quis, sic neque in nocte is quæ in die contingunt frui potest. Factus est consul? et ego per noctem. Sed ego in nocte, tu in die. Quid hoc? neque sic a me amplius habes, nisi forte quod diceris, Ille consul, et quod habes ex istis verbis aliquam delectationem, plus to aliquid facit: utputa, manifestius inds loquar, si dicam: Ille consul est, et præstem illi hoc nomen, nonne similiter quod dictum est et jam transivit? Sic etiam res istæ sunt: simul apparuit consul, et statim non est. Pona- mus autem annum, et duos annos, et tres et quatuor: sed et bi transeunt. Ubi namque sunt decem consules qui facti sunt? Nusquam. Sed Paulus non sic: fuit namque et vivens semper, non unum diem, non duos, non decem et viginti, non annos decem et viginti, neque triginta, et mortuus est. En quadringentesimus jam annus pertransiit, et adhuc etiam nunc est clarus, multoque clarior, quam cum viveret. Et hæc quidem in terra: claritatem autem sanctorum quæ est in cælis, quis valeat explicare sermo? Idcirco, obsecro, hanc claritatem quæramus, hanc insequamur, et hanc mereamur : vera namque claritas ista est. Desistamus Jam ab istis sæcularibus, ut inveniamus gratiam, et misericordiam Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri, una cum sancto Spiritu gloria, imperium, honor, nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen. HOMILIA X. Terra enim sirpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo ; proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.Cum timore audiamus sermones Dei, cum timore et tremore multo: Servite enim, inquit, Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Si autem etiam gaudium vestrum et exsultatio cum tremore debet esse : quando

col. 305–306page 33 of 100

vero jam terribilia fuerint quæ dicuntur, qualia sunt quæ nunc dicimus, quali pœna non erimus digni, si non cum tremore quæ dicuntur audiamus? Dicens enim quia impossibile est eos qui ceciderunt baptizari iterum, et per lavácrum remissionem accipere; et ostendens terribilitatem rei, infert: Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans her- bam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo; proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. Timeamus ergo, dilectissimi: non sunt hæ minæ Pauli, non sunt hominis verba: Spiritus sancti sunt, Christi sunt loquentis in eo. Quis namque, est ab istis spinis mundus? At si essemus mundi neque sic præsumptos nos esse oportet, sed timere et tremere, ne forte pullulent in nobis spi- næ: cum autem toti per totum spinæ simus et tribuli, unde præsumimus, dic mihi, et supini efficimur? Quid est quod nos facit negligentes? Si enim qui putatur stare, debet timere ne cadat: Qui putatur, inquit, stare, videat ne cadat: qui cadit, quomodo non debet sollicitus esse, ut valeat resurgere? Si Paulus timet, ne forte aliis prædicans, ipse reprobus fiat, qui sic erat probabilis, et tamen timet ne efficiatur reprobus : nos qui facti sumus jam reprobi, quam veniam habebimus, nullum timorem habentes, sed velut consuetudinem quamdam, sic implentes Christianitatem, et velut solemnitatem quamdam solventes? Timeamus igitur, dilectissimi; Revelabitur enim ira Dei de cœlo: timeamus; revelabitur enim non solum super impietatem, sed etiam Super omnem iniquitatem. Quid est, Super omnem iniquitatem? Et mi- norem et magnam. Hic misericordiam Dei magnificat. Imbrem autem doctrinam inquit: et quod supra dicebat: Debentes esse doctores propter tempus, hoc etiam hic dicit. Et in pluri- mis locis imbrem doctrinam Scriptura dicit: Mandabo enim, inquit, nubibus, ut non pluant super eos imbrem. De vinea dictum est: quod alibi famem panis, et sitim aquæ vocat. Et ite- rum: Fluvius Dei impletus est aquis. Terra enim bibens, inquit, venientem super se imbrem. Hic declarat quia susceperunt et combiberunt verbum, et sæpius hanc rem perceperunt, et nec sic utiles facti sunt. Si enim non excolereris, inquit, si non potareris imbribus, non es- set tantum malum : Si enim non venissem, inquit, et loquutus eis non essem, peccatum non haberent si vero sæpius bibisti et excepisti, qua ratione pro fructibus alia protulisti? Exspectavi enim, inquit, ut faceret uvas, fecit autem spinas. Intueris, quia ubique Scriptura spinas dicit peccata? Etenim etiam David inquit: Conversus sum in miseria mea, dum infige- rentur mihi spinæ. Non enim simpliciter penetrant, sed infiguntur : ac si parum eorum rema- neat, et non omnia evellamus, ipsum parum facit dolorem, similiter sicut in spinis. Et quid dico ipsum parum? et postquam exciduntur, per multum tempus plage percussionem relin- quit, et opus habet curatione multa et medicina, ut perfecte a dolore liberetur : non enim sufficit evellere tantum peccata, sed etiam curare locum qui percussus est. Verum timeo ne ad nos ista potius dicta sint, quam ad alteros: Terra enim bibens, inquit, venientem super se imbrèm. Semper esurimus, semper audimus, sed confestim humorem amittimus sole exorto, propter hoc spinas proferimus. Quæ sunt enim spina? Audiamus Christum dicentem : Quia cura sæculi hujus, et deceptio divitiarum præfocant verbum, et infructuosum efficitur. Terre enim bibens, inquit, sæpe venientem super se imbrem, et generans herbam opportunam. Nihil sic opportunum, sicut vita optima; nihil sic opportunum [?], sicut virtus. Et gene- rans, inquit, herbam opportunam illis a quibus colitur, percipit benedictionem a Deo. Hic Deum inquit causam omnium esse: percutiens sensim paganos, qui terræ potentiæ fructuum ge- nerationem adscribunt. Neque enim agricolarum manus, inquit, sunt, quæ terram ad afféren- dos fructus excitant, sed imperium Dei: propter hoc enim, inquit, Percipit benedictionem a Deo. Intuere quomodo in spinis non dixit: Generans spinas, neque utili hoc nomine usus est; sed quid? Et ferens spinas; veluti si dicat quis, ebulliens. Reproba, inquit, et maledictioni proxima. O quantam habet consolationem hic sermo! Maledictioni, inquit, proxima, non maledicta: qui autem necdum in maledictionem incidit, sed proximus est, et longe fieri poterit. Et non hoc solo consolatus est, sed etiam eo quod insequitur : non enim dixit: Reproba et maledictioni proxima, que comburetur; sed quid? Cujus consummatio in adustionem. Si usque ad finem permaneat, inquit. Proinde, si abscindamus, si aduramus spi- nas, poterimus mille bonis perfrui, et fieri probabiles et benedictionis participes. Recte autem peccatum tribulum appellavit, dicens: Proferens autem spinas et tribulos: unde enim tenere volueris, percutit et pungit, et est molestum etiam ad videndum. Postquam eos igitur increpavit sufficienter, et terruit et percussit, curat eos iterum, ne amplius eos dejiciat et su- pinos efficiat: tardum enim qui percutit, tardiorem efficit. Neque ergo in omnibus adulatur, ne supiniores efficiat; neque in omnibus percutit sed aliquantulum quidem percussoria ap- ponens, multum autem curatoria affert per ea quæ inferunt. Quid enim dixit? Non veluti culpantes vos hæc dicimus, neque veluti-putantes vos spinis plenos, sed timentes ne tales efficiamini melius quippe est verbis vos terrere, ne rebus ipsis doleatis. Et hoc sapientiæ Pauli est, et maximæ. Et non dixit, Pulamus, neque conjicimus, neque expectamus, nequo speramus: sed quid? Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et habentia salutem tametsi sic loquimur. Quod etiam ad Galatas scribens, dicebat: Confido autem de vobis, in Do- mino, quoniam nihil aliud sapietis. Illic enim, quia valde culpabiles erant, et non erat unde eos de præsentibus laudaret, ex futuris hoc facit: Quoniam enim aliud, inquit, sapietis: hic autem ex præseutibus, Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et habentia salutem, ac si sic loquimur. Et quoniam ex præsentibus non habuit tanta quæ diceret, ex præteritisa i- struit hanc consolationem, et dicit: Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ejus ministrantes sanctis. Quomodo recreavit anima

col. 307–308page 34 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. - CAP. VI. NOMIL. X. eorum et confortavit, antiqua cis in mentem revocans, et fecit eos ut non existimarent oblivisci Dominum. Necesse est enim peccare illum, cui non satisfactum est de spe. Proinde coegit eos omnibus modis exspectare illa futura. Eum enim qui desperat ex præsentibus et renuntiat, ex futuris confortare quis poterit? sicut et ipse Galatis scribens dicebat: Curre- batis bene; et iterum, Tantu passi estis sine causa? si tamen sine causa. Sicut enim hic cum increpatione ponit laudem, dicens: Debentes esse doctiores propter tempus: sic et illic, Mi- ror quia sic cito transducimini. Cum increpatione dicit, quod laudis est : de majoribus enim cum ceciderint, miramur. Intueris latenter inditam laudem accusationum [f.-oni]? Etnon de se solo hoc dixit, sed et de omnibus: non enim dixit, Confido, sed, Confidimus de vobis meliora et optima, inquit. Sive de conversatione, sive de liberalitate hæc dicit. Deinde dicens superius, quia reproba et maledictioni proxima, et quia in combustionem erit : Non utique, inquit, de vobis hoc dicimus? Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri et caritatis. Pro qua re ergo hæc dicimus? Desideramus unumquemque vestrum eamdem demonstrare festinationem ad satisfactionem spei usque ad finem, ne imbecilles efficiamini; imitatores autem eorum esse, qui per fidem et patientiam hereditati sunt promissiones. Desideramus autem, inquit. Non ergo festinamus tantum, neque usque ad verba volumus; sed quid? desideramus circa virtutem vos versari, non veluti priora vestra culpantes, inquit, sed pro futuris solliciti. Et non dixit, quia non sicut priora vestra culpantes, sed, Præsentia: soluti estis enim, et negligentiores effecti. Sed quomodo? Intuere quomodo procliviter et significavit, et non increpavit. Quid enim dixit? Cupimus autem unumquemque vestrum eam- dem ipsam festinationem ostendere usque ad finem. Hoc enim mirabile est in Pauli sapientia quoniam non ostendit, quia remissiores facti erant, vel opus aggressum reliquerant. Dicendo enim, Cupimus unum uemque vestrum, hoc est, veluti si quisquam dicat: Volo te festinare semper, et qualis fuisti primum, talem esse et nunc et in futurum. Hoc enim redargutionem ejus et faciliorem et tolerabiliorem operatur. Et non dixit, Volo, quod est auctoritatis do- ctrinæ, sed, quod erat paternæ dilectionis amplius quam velle, Cupimus, pene dicens, Igno- scite ac si grave quid loquimur. Cupimus unumquemque vestruin camdem ipsam ostendere festinationem usque ad finem, et satisfactionem speí. Spes, inquit, sustinet, ipsa est quæ re- creat: Ne dissolvamini, ne desperetis, et superflua sit vestra spes. Qui enim bona operatur, et bona sperat, et numquam desperat de seipso. Neimbecilles efficiamini : adhuc efficiamini : quamquam supra dicebat, quoniam imbecilles facti estis auditu. Sed intuere quomodo usque ad auditum imbecillitatem retinuit. Hic autem idipsum significat, prout si diceret: Ne rema- neatis. Sed iterum idipsum in futurum profert tempus, quod non est obnoxium, dicens : Ne imbecilles efficiamini. Tempori enim necdum præsenti obnoxii esse non possumus. Qui enim in præsenti petitur festinare, velut negligens, fortassis et segnis est: qui vero in futurum, non sic. Cupimus autem unumquemque vestrum, inquit. Multa dilectione majorum et mino- rum similiter curam gerit, et omnes scit, nullum despicit, sed eamdem circa singulum quem- que curam demonstrans, et æqualem honorem ad omnes. Unde et maxime persuadebat su- scipere quicquid esset in sermonibus ejus. Ne imbecilles efficiamini, inquit. Sicut vacuitas corpus lædit, sic et animam vacuitas a bonis supiniorem operatur et infirmam. Imitamini autem, inquit, eos qui per fidem et patientiam hereditati sunt promissiones. Et qui sunt isti, deinde dicit. Primum dixit, Imitamini vestra priora, vestros labores: deinde ne dicerent, Qualia? revocat cos ad patriarcham, exemplum eis laborum ejus et virtutum domesticum afferens. Ut autem non putarent se derelictos esse, ex patriarcha profert exemplum, ne pu- tarent quoniam nullius momenti digni sunt, et quia despecti derelicti sunt; sed ut possent scire, quia magis fortium virorum est illud, at per tentationes iter hujus vitæ pertranseant: quia admirandis et magnis viris sic utitur Deus. Oportet autem, inquit, cum patientia om- nia tolerare; hoc enim est credere. Si vero dicat quia dat, et accipias confestin, quod credi- disti? nequaquam tuæ fidei erit istud, sed meæ gratiæ, hoc est dantis. Si vero dicam, Quoniam dabo tibi post centum annos idem; tu vero non desperes: tunc me fidelem existimasti, tunc competentem de me opinionem habes. Vides quia sæpius infidelitas non ex infidelitate con- tingit tantum, sed etiam ex pusillanimitate, et ex eo quod non longanimiter fert quisquam, ex eo quod diffidit de promittente? Non enim injustus Deus inquit, ut obliviscatur caritatis vestræ et festinationis, quam ostendistis in nomine ejus ministrantes sunctis. Magna illis testi- ficatur, non opera tantum, sed etiam alacritatem operum: quod et alibi dixit: Non solum autem, sed etiam seipsos dederunt Domino et nobis. Quam ostendistis, inquit, in nomine ejus ministrantes sanctis. Intuere quomodo iterum eos curat inferens, Et ministrantes: adhuc, etiam nunc, inquit, ministrantes. Et erigit eos ostendens, quia non illis fecerunt, sed Deo. Quam ostendistis, inquit: et non dixit, In sanctos. sed, In Deum : hoc enim est, În nomine jus, propter nomen ejus omnia facientes. Qui igitur tanta vestra festinatione a vobis per- fruitus est, non contemnit unquam vos neque obliviscitur. Hæc audientes rogo, ut ministretis sanctis. Omnis enim fidelis sanctus est, secundum quod fidelis est; sive enim sæcularis est, sanctus est: Sanctificatus est enim, inquit vir infi- delis in muliere, et mulier infidelis in viro. Vides quomodo sanctificationem fides facit? Sive igitur sæcularem videamus in perturbatione aliqua, porrigemus manum ; nec ad eos tan- tum, qui in montibus sedent, efficiamur festinantes: sancti quidem sunt illi et vita et fide sancti autem et isti fide, multi autem et vita. Nec si viderimus monachum in custodia, tunc intremus ; si vero sæcularem, non intremus: sanctus est et iste, et frater. Quid ergo, inquis, si autem sit immundus aliquis aut pollutus? Audi Christum dicentem: Nolite judicare, ne . i

col. 309–310page 35 of 100

HOMILIA XI. judicemini. Tu propter Deum fac, Et quid dico? ac si paganum videamus in fluctuations, oportet benefacere: et simpliciter omnem in perturbatione constitutum, multo amplius au- tem fidelem sæcularem juvare debemus. Audi Paulum dicentem: Facile bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Sed nescio unde hoc introductum est et unde ista consue- tado obtinuit. Qui autem monachos solos quærit, et illis solum benefacere vult, etiam ipsos scrutatur, dicens: Si est dignus, si est justus; nisi fecerit signa, non porrigo manum. Maxi- mam partem eleemosyne amputavit, et hoc ipsum tempore procedente iterum amputaturus est, cum eleemosyna illa est quæ in peccatores fit, quæ in obnoxios. Eleemosyna enim hæc est, non in eos qui jam perfecti sunt, sed adhuc delinquentes misereri. Et ut discas, adverte parabolam: Descendit quis, inquit, de Hierosolymis in Hiericho, et incurrit in latrones el cadentes cum reliquerunt juxta viam semivirum. Venit quidam Levita, et videns eum per- transivit. Venit quidam sacerdos, et videns eum, percurrit. Venit quidam Samaritanus, et multam ejus curam fecit, ligavit vulnera ejus, infudit oleum, imposuit in jumentum suum . perduxit eum ad diversorium suum, dixitque stabulario: Adhibe illi curam. Et intuere abun- dantiam honoris plurimam: Et ego tibi dabo, inquit, quicquid erogaveris. Quis ergo est proximus hujus ? inquit. Qui fecit misericordiam. Procede ergo, inquit, et tu fac similiter. Et intuere qualem dixit parabolam. Non dixit quia Judæus in Samaritam fecit, sed quia Sa- márita honorificentiam illam totam ostendit. Hæc igitur audientes, non solum fidei dome- sticorum curam geramus, cæteros vero negligamus. Si igitur, inquit, et tu videas quemquam male pati, nihil jam scruteris : habet jus adjutorii quod male patitur. Si enim videas”asi-- nain præfocari, consurgis, et non scrutaris cujus sit: multo magis hominem non oportet scrutari cujus sit : Dei quippe est, sive paganus sit sive Judæus, sed adjutorio indiget. Si quidem discutere et judicare præceptus esses, bene ista diceres: nunc autem calamitas illius non te permittit hæc discutere. Si enim nec de sanis nos scrutari oportet, neque aliorum causas inquirere : multo amplius eos qui male patiuntur. Super hæc quid vidisti? numquid in abundantia constitutum ? num universis placentem, ut dicas: Quia malignus est, et pes- simus? Si vero patientem videris, noli dicere, Quia malignus est. Cum enim placet homini- bus quisquam, bene hoc dicimus: cum vero in calamitate est, et adjutorio indiget, non oportet hoc dicere, Quia malus est: crudelitatis hoc quippe est et inclementiæ et ambitionis. Quid Judæis crudelius fuit, dic mihi? Et tamen ultus est cos Deus, et juste et valde juste ; et tamen condolentes eis suscepit, eos vero qui eis insurrexerunt, et ultus est. Nihil patieba- ris, inquit, in contribulatione Joseph. Et iterum inquit, Secabas distinctos. Non dixit, Scrutare, et cognosce quis est: licet sæpius maligni sunt, consolationem præstemus: hoc quippe est maxina misericordiæ. Qui enim amico benefacit, non propter Deum utique facit: qui autem ignoto, iste pure propter Deum operatur. Noli parcere pecuniis ; ac si omnia indiget, evacua, da. Nos autem videntes qui tribulantur ululantes, et pejora mille mortibus patientes, et in- juste fortassis, parcimus pecuniis, et contemnimus fratres. De inanimatis quidem curam gerimus, animas vero negligimus, cum Paulus dicat: In mansuetudine docete eos qui con- trarii sunt, ne forte det eis Deus pœnitentiam ad agnoscendam veritatem, et resipiscant de dia- boli laqueis, captivati ab eo secundum ejus voluntatem. Ne forte, inquit: intueris quanta lon- ganimitate plenum est hoc verbum? Hunc et nos imitemur, de nullo desperemus. Etenim piscatores sæpius retia mittentes, omnia receperunt : sic et nos speremus, quoniam repenta ostendet nobis fructum maturum. Etenim agrícola cum seminal, primum diem et secundum sustinet, et multum tempus exspectat, et repente undique videt fructus germinantes : hoc etiam in nobis futurum esse exspectemus, gratia Domini nostri Jesu Christi, cui cum Patre una cum S. Spiritu gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habens per quem juraret majorem, ju- ravit per se ipsum, dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversia eorum finis ad confirmationem est juramentum. Postquam increpavit for- titer Hebræos, et terruit eos sufficienter, primum quidem laudibus cos consolatur; secundo autem, quod etiam fortius est, per id quod utique percepturos eos ostendit quæ sperabant: et hanc consolationem non ex futuris facit, sed iterum ex præteritis: quod magis eos cre- dere faciebat. Sicut enim in supplicio per illam magis terret, sic etiam in præmiis per hæc consolatur, ostendens consuetudinem Dei. Hæc autem est, ut non celeriter exhibeat pro- missa, sed per multum tempus. Facit autem hoc, mansuetudinis et virtutis ejus profercis argumentum, et nos ad fidem adducens, ut qui in tribulationibus vivimus et promissiones necdum accepimus, non desperemus mercedem laborum nostrorum. Et omnes relinquens, quamquam multos haberet ad dicendum, Abraham in medium adduxit, propter dignitatem personæ et propter quod maxime in eo istud contigerit: cum etiam in fine epistolæ dicat, quia bi omnes de longinquo illas videntes, et diligentes, non receperunt promissiones, no sine nobis perficerentur. Abrahce namque, inquit, promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret majorem, juravit per semetipsum, dicens: Nisi benedicens benedicam te, ct multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Quomodo

col. 311–312page 36 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. - CAP. VI. HOVIL. XI. non accepit quod adeptus est? Non de eisdem ipsis dicit et hic et illic, sed duplicem tacit consolationein. Promisit. Abrahæ, inquit, et quædam quidem hic post multuin temporis dedit, quædam autem illic necdum : et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem. Vides quia non repromissio sola totum operata est, sed et longanimitas? Hic lerret eos, os- tendens quia sæpius impeditur repromissio per pusillanimitatem: et hoc ostendit quidem per plebem. Quoniam enim pusillanimiter erant ferentes, propter hoc repromissiones non sunt adepti: e contra autem ostendit per Abraham. Deinde circa finem eliam aliquid plus facit: quoniam et longanimiter ferentes non sunt adepti, et neque sic contristantur. Homi- nes enim per majorem jurant, et omnis controversie eorum finis ad confirmationem est jura- mentum Deus autem, qui non habuit majorem per quem juraret, per semetipsum juravit. Optime. Quis est qui juravit Abrahæ ? nonne Filius? Non, inquit; magis autem ipse. Esto, non conteudo. Quando vero ipse jurat, Amen, amen dico vobis: nonne manifestum, quia non habens majorem per quem juret ? Sicut enim Pater jurat, sic et Filius per semetipsum jurat, dicens: Amen, amen dico vobis: Hoc eos commonefacit et juramentorum Christi, qui sæpius dicebat : Amen, amen dico tibi, qui credit in me, non morietur in æternum. Quid est, Et omnis controversia corum finis ad confirmationem est juramentum? Proinde si diceret, ex hoc sol- vitur totius controversiæ disceptatio, non illius vel illius, sed totius. Oportebat quidem et sino juramento credere. Deo. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationes here dibus, immobilitatem consilii sui interposuit jusjurandum. Hic et fideles includit. Propterea etiam hujus repromissionis mentionem facit, quæ ad nos communiter facta est. Interposuit jusjurandum. Iterum hic Filium dicit inter homines et Deum mediatorem. Ut per duas res immobiles quibus impossibile est mentiri Deum. Quale et quale? Hoc est, dicere et promittere, et juramentum addere promissioni. Quoniam enim apud homines hoc videtur fidele esse, cun juramentum interfuerit: propterea etiam hoc addidit. Intueris quoniam non dignitatem suam attendit, sed quomodo hominibus persuadeat, et indigna de se patitur dici? hoc est, satisfacere volens. Et de Abraham quidem ostendit Dei esse totum opus, non longanimitatis illins, siquidem et juramentum passus est addere, per quem jurant homines. et Deus per se ipsum ipse autem non sicut per majorem : et tamen fecit. Non æquale est hominem per se jurare et Deum : homo enim sui potestatem non habet. Intueris igitur, quia non ad Abraham magis, quam ad nos dictum est? Fortissimum, inquit, solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem. Et hic iterum lon- ganimiter ferens, adeptus est repromissionem. Nunc, inquit: et non dixit, Quia juravit. Juramentum autem quod est, aperuit, dicens: Per majorem jurare. Sed quia incredulum est humanum genus, condescendit ad nos. Sicut enim jurat propter nos, quamvis indignum ci sit non credi, sicut dictum est: Et didicit ex quibus passus est, quoniam homines hoc putant maxime esse dignum fide, ut per experimentum quis transeat. Propositam spem. Quid est . Propositam spem? Ex his, inquit, futura conjicimus. Si enim ista post tantum temporis facta sunt, utique et illa. Proinde ea quæ ad Abraham facta sunt, credere nos faciunt et de futu- ris. Quam sicut ancoram, inquit, habemus anime tutam ac firmam, et incedentem usque in in- teriora velaminis; ubi præcursor pro nobis introiit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. In mundo adhuc constitutos, et necdum translatos ex hac vita, ostendit et jam fuisse in eis qui promissi sunt. Per spem enim jam in cælo sumus, inquit: permanet permanete] ergo; utique enim erunt. Deinde satians, dicit: Magis autem spe. Et non dixit: Nos sumus in interioribus; sed, Quia ipsa ingressa est in interiora : quod vc- rum est et credibile. Sicut enim ancora jactata de navi non permittit eam circumferri, licet venti commoveant, sed jactata firmam facit: sic et fides. Intuere, quoniam valde convenien- tem invenit imaginem: non enim dixit fundamentum, quod dissonaret, sed ancoram. Quod enim in motu est, et non valde videtur fixum esse, quod est super mare, sicut quod super terram stat et movetur, et non movetur in valde firmis et philosophis fortassis. Ideo illam similitudinem posuit Christus, dicens: Si quis ædificat domum suam super petram. In eis qui dubitabant et debebant per fidem portari, proprium hoc posuit Paulus. Tempestas enim, et multus imber commovet ratem: spes autem non permittit eam circumferri. Proinde si hanc non haberemus, olim dimersi fuissemus. Non in spiritualibus tantum, sed etiam in sæ- cularibus mullam quis hujus invenit fortitudinem: utputa in negotiando, in agricultura, in nilitia nisi hanc quisquam primo proponat, numquam aliud attingit. Non simpliciter dixit ancoram, sed, Tutam et firmam, quæ non movetur, ingredientem usque ad interiora re. minis; ac si diceret, penetrantem cælos. Deinde etiam fidem intulit, ut non sola spes sit, sed et vera valde. Post juramentum enim aliud ponit, hoc est rerum approbationem: Quia jam præcursor pro nobis introiit Jesus. Præcursor autem quorumdam est præcursor, sicut Joannes Christi. Et non dixit simpliciter, Introiit, sed, Ubi præcursor pro nobis introiit, veluti oporteat consequi. Non enim multum est inter præcursorem et consequentem quod medium est, cæterum præcursor neque erit. Præcursorem etenim et consequentem in eadem ipsa via esse convenit, et alterum occupare. Secundum ordinem Melchisedec, inquit, pontifex factus in æternum. Ecce et alia consolatio: siquidem supra pontifex noster, et multo melius eo qui apud Judæos, non moribus tantum, sed etiam loco et tempore et testamento et persona. Hec autem de eo, qui secundum carnem est, dicitur. Oportet itaque et illos quorum est pontifex admodum esse mcliores; et quantum est inter Aaron et Christum, tantum inter nos et Judæos. Intuere quippe, in superioribus habemus pontificem, in superioribus sacrificium : talia etiam nos offeramus sicrificia, quæ in illo

col. 313–314page 37 of 100

sanctuario possint offerri: non jam pecudes vel boves, non jam sanguinem et adipem : omnia hæc soluta sunt, et pro eis introductum est rationabile obsequium. Quid autein est rationabile obsequium? Quæ per animam, quæ secundum spiritum offeruntur (Spiritus est, inquit, Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare): quidquid non indiget instrumentis, neque locis in quibus ipse quidem est pontifex ; veluti est mansuetudo, temperantia, misericordia, patientia, longanimitas, humilitas. Miracula enim hæc et in Veteri Testamento inveniet quis olim firmata. Sacrificate, inquit, Deo sacrificium justitiæ; et, Sacri- ficate sacrificium laudis ; et, Sacrificium laudis glorificabit me; ct, Sacrificium Deo spiritus con- tribulatus; et, Quid Dominus exquirit a te, nisi ut audias eum? Holocaustomata pro peccatis non suscipies. Tunc dixi : Ecce veniam, ut faciam voluntatem tuam; el iterum, Ût quid mihi libamen de Saba: discede a me. Sonum cantilenarum tuarum, et psalmum organorum tuorum non audiam, sed pro istis misericordiam volo, et non sacrificium. Intueris qualibus sacrificiis placatur Deus? intueris et retro jam tempora, alia quidem discedentia, alia introeuntia? Hæc igitur offeramus. Illa quidem divitiarum sunt et divitum, hæc autem virtutis: illa extrin- secus, ista intrinsecus: illa et quilibet operari potest, hæc autem pauci. Quanto enim melior est pecore homo, tanto hoc sacrificium illo: hic enim animam tuam oblationem offers. Sunt etiam aliæ oblationes, quæ vere sunt holocaustomata, martyrum corpora : ibi et anima et corpus [add. sancta]; illa sacrificia odorem suavitatis habent maximum. Poles et tu, si volueris, tale sacrificium offerre. Quid enim, si non igni comburatur corpus ? sed alio igni potest, utputa paupertatis voluntariæ tribulationis. Cum enim liceat deliciuse et optime degere, et eligatur laboriosa vita et amara, mortificasque corpus, nonne holocaustoma est: Mortifica ergo corpus tuum et crucifige, et accipis tu hujus martyrii coronam. Quod enim illic gladius operatur, hoc hic alacritas faciat. Non incendat, neque occupet pecuniarum amor; magis exstinguatur cupiditas ista importuna igne spirituali, excidatur gladio Spiri- tus. Istud sacrificium est bonum, non opus habens sacerdote, nisi ipso offerente : hoc est sacrificium bonum: deorsum quidem functio ejus exhibetur, sed sursum confestim ipsum ascendit. Nonne miramur, quia in antiquo tempore ignis descendens omnia consumebat? Licet tibi et nunc, ut descendat ignis multo mirabilior illo, et omnia consumat quæ offerun- tur: magis autem non consumere, sed sursum levare in cælum Hæc enim non rediguntur in cinerem, sed dona sunt Deo. Tales etiam erant Cornelii oblationes: Orationes tur, in- quit, et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Intueris conjugationem optimam? Tunc exaudimur, quando et nos audimus pauperes accedentes : Qui autem obtu- rat, inquit, aures suas, ut non audiat pauperem, deprecationem ejus non exaudiet Deus. Beatus item, inquit, qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala iiberabit cum Dominus. Quali mala? Sed illa mala erit peccatoribus. Quid est, Qui intelligit? Hoc est, qui cognoscit quid sit pauper, qui tribulationem ejus percipit : cognoscens enim tribulationem ejus, uti- que confestim miserebitur ejus. Si videris pauperem, non pertranseas; sed statim intellige quis fuisti, aut si tu esses in illo, quid non velles omnes facere. Qui intelligit, inquit. Intel- lige quia similis tibi liber est, et eamdem tecum participatur generositatem: et tanta tecum communia habet, et fortassis nec canibus tuis æqualis est; sed illi quidem saturantur, iste sæpius dormivit esuriens et servis tuis inhonorabilior est, qui liber consistit. Sed illi tibi necessaria officia complent. Quæ ista? serviunt tibi bene? Si autem ostendero necessarium officium tibi implere, multo amplius ab illis aderit tibi: quippe in die judicii et eruet te ex igne. Quid tale omnes servi faciunt? Quando Tabitha defuncta est, quis cam resuscitavit? servi circumstantes, an pauperes? Tu autem neque servis liberum æqualem facere voles. Frigus est, et jacet pannis circumdatus pauper moriturus, dentes qualiens, et vultu et ha- bitu deprecans: tu autem calefactus et ebrius pertransis. Et quomodo vis Deum, in calami- tatibus te constitutum liberare? Fortassis autem etiam hoc dices: Ego si essem et assume- rem quemquam qui multa peccavit, mitterem eum, et Deus non dimittit? Non hoc dicas, sed eum qui nihil peccavit, quem potes liberare, hunc despicis. Et quomodo te peccantem in illum dimittit? nonne hæc gehenna digna sunt? Et quid mirabile? sæpius quidem corpus mortuum sine sensu, necdum jam honorem sentiens, decem millibus, et variis auro textis vestibus induis corpus autem quod frigore afficitur et conciditur et cruciatur et distenditur ex fame et gelu, despicis, et amplius vanæ gloriæ subministras, quam timori Dei. Et utinam usque ad hoc tantum esses: sed confestim accusatio adversus interpellantem, Quid non operatur, inquis? quid vacans pascitur? Dic mihi, tu per operationem habes quæ habes? nonne he- reditatem paternam suscipiens? ac si et operans, num ideo exprobras alteri? nonne audis Paulum dicentem: postquam enim dixit: Quia qui non operatur, neque manducet: Vos autem bonum, inquit, facientes non deficiatis? Sed quid inquis, Impostor est. Quid dicis, o homo, propter unum panem et vestimentum impostorem eum vocas? Sed confestim vendet illud, inquis. Tu autem cuncta tua bene disponis? Quid autem? num omnes ex vacuitate egent? nemo per naufragium, nemo per judicia, nemo per furta, nemo per pericula, nemo per ægritudines, nemo per aliam calamitatem? Sed, si audierimus ali- quem talia deplorantem, majora clamantem, et nudum cælos inspicientem, et capillos demittentem, et pannis circumdatum, confestim eum impostorem, fallacem, irrisorem vo- camus. Non erubescis? quem impostorem vocas? Noli dare, et noli accusare hominem. Sed habet, inquis, et fingit. Hoc tua est accusatio, non illius: scit enim cum crudelibus se habi- tare, cum bestiis magis, quam cum hominibus, et quia, nisi miserabile proferal verbum, nul- lum ad miserandum adducit: et propter hoc compellitur et habitum miserabiliorem sibi

col. 315–316page 38 of 100

circumponere, ut tuam frangat animam. Si viderimus aliquem in habitu liberi interpellan- tem nos, iste, inquis, impostor est, et ut putetur ex generosis esse, isto modo interpellat., si viderimus in contrario habitu, et illum culpamus. Quid agant de cætero? O crudelitas et supinitas Quare, inquis, aliqui membra sua denudant? Propter te:și misericordes essemus istis, eis artibus opus non esset: si prima interpellatione persuasissent, non tanta com- menta exquisissent. Quis est ita miser, ut velit tantum clamare, ut velit ad confusionem venire, ut velit publice deplorare, cum nuda conjuge, cum filiis? Hæc qua paupertate non sunt pejora? Sed pro his non solum misericordiam nullam a vobis accipiunt, magis autem etiam accusantur. Adhuc autem et indignamur, quoniam Deum precantes non exaudimur adhuc graviter ferimus, quoniam non impetramus rogantes. Non contremiscimus, dilectis simi? Sed sæpius dedi, inquis. Tu autem non semper vesceris? infantulos autem sæpius petentes non advocas? O inverecundia! pauperem inverecundum vocas? tu rapiens non es inverecundus, ille autem pro pane deprecans, inverecundus judicatur? Non intelligis quanta est necessitas ventris ? nonne omnia propterea facis? nonne spiritualia propter hoc negligis? nou cælum tibi propositum est, et regnum cælorum? tu autem ventris timens tyrannidem, omnia sustines. et illa contemnis. Hæc est inverecundia. O vanitas! Ille, inquis, tantos aureos fœneratur, ille tantos, et mendicat. Puerorum hæ fabulæ sunt, et vanitales : etenim pueri tales fabulas a nutricibus audiunt. Non mihi persuadetur, non credo, absit. Ad usu- ram dat quis, et in abundantia constitutus mendicat. Qua causa? dic mihi : quid est confu- sibilius? melius quippe est mori, quam mendicare. Quamdiu ita supini sumus? Quid ergo? omnes ad usuram dant, omnes impostores sunt, nullus revera pauper est? Etiam, inquis, et multi, Quid ergo? Vel eis non exhibes auxilium: ut quid exsistis scrupulosus vitæ eorum enucleator? Sed hæ occasiones sunt et excusationes. Omni petenti te da, et volentem a te mutuari non averseris. Extende manum tuam, non sit contracta. Non enim vitarum consti- tuti sumus discussores; alioqui nullus hoc modo miserebitur. Quare, quando Deum rogas, dicis Peccatorum meorum ne memineris? Proinde, et si valde sit ille peccator, hoc ipsum et in ipso considera, et noli reminisci peccatorum ejus. Tempus est misericordiæ, non scru- pulosæ discussionis; misericordiæ, non ratiocinationis. Nutriri vult: siquidem vis, tribue; asi autem non vis, dimitte sine increpatione. Quare miser es et infelix? quare nec tu mise- reris, et volentes avertis? Quando enim ille audierit a te, Quoniam iste deceptor est, quo- niam ille fictor est, quoniam ille ad usuram dat, incipit neque istis dare, neque illis: omnes in suspicione habebit, tales esse putabit. Scitis enim quia quæ mala sunt facile suspicamur; quæ vero optima, non ita. Efficiamur misericordes, non quomodocumque, sed quomodo Pater noster cælestis: ipse et adulteros et meretrices et maleficos gubernat : et quid dico? omnem speciem iniquitatis habentes. In tanto enim mundo necesse est esse tales et pluri- mos verumtamen omnes nutrit, omnes induit: nullus fame periit aliquando, nisi forte sponte. Sic efficiamur etiam nos miseratores: si quisquam opus habuerit, et in necessitate fuerit, auxiliare. Nunc autem ad hoc irrationabilitatis venimus, ut non solum circa pau- peres hoc faciamus, qui per vicos ambulant, sed etiam circa viros monachalem vitam agentes. Ille impostor est, inquis. Non hoc dicebam pridem, quia si indifferenter omnibus demus, semper miserebimur; si autem cœperimus scratari, numquam misericordiam præ- stabimus? Quid dicis ? ut panem accipiat, impostor est? Si quidem auri talenta quæreret et argenti, aut vestes pretiosas, aut servos, vel aliud quidquam, merito quis istum diceret deceptorem si autem nihil horum, sed gubernationem, el vestimentum, quæ philosophiæ sunt, numquid hæc deceptoris sunt? dic mihi. Quiescamus ab hac absurda curiositate et diabolica et peremptoria. Si enim in clero electum se esse dicat, si sacerdotem nominet, scrutare; non enim sine periculo in talibus indiscussa communicatio est; circa majora periculum vertitur: si vero pro nutrimento postulat, nihil examines; non enim das, sed accipis. Quomodo Abraham hospitalitatem circa omnes transeuntes ostendebat? Si scrutator fuisset circa refugientes ad se, numquam angelos hospitio recepisset; fortassis enim non putans cos angelos esse, cum reliquis repelleret: sed quoniam omnes suscipiebat, suscepit et angelos. Non enim ex vita accipientium a te mercedem tibi retributurus est Deus; sed ex voluntate, ex honorificentia multa, ex misericordia, ex bonitate. Hæc si sint in te, et omnia adipisceris bona: quæ cunctis nobis contingat adipisci, gratia et misericordia Domini nostri Jesu Christi: cum quo Patri una cum sancto Spiritu gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. HOMILIA XII. Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abraha, regresso a crede regum, et benedixit ei, cui decimas omnium divisit; primum quidem qui interpretatur rex justitiae, deinde autem rex Salem, quod est rex pacis sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. Volens Paulus differentiam demonstrare novi et veteris Testamenti, in multis hoc disseminat, et jaculatur, et veluti quodam tintinnabulo præoccupat aures auditorum, et exercet. Confestim quippe ab ipso exordio hoc injecit, dicens: Quia illis quidem loquu- tus est in prophetis, nobis autem in Filio: et illis quidem multifariam et multis modis, nobis autem per Filium. Deinde de Filio loquutus, quis iste sit, et quid operatus sit, et admonens

col. 317–318page 39 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. . CAP. X. HOMIL. XVII. igitur illa sunt vera, hæc autem exemplaria: etenim templam ita constructum est, sicut calum cali. Quid dicis? nisi intraverit in cælum, non apparebit Deo, qui ubique est et om- nia implet? Intueris quia carnis sunt hæc omnia? Ut appareat, inquit, vultui Dei pro nobis. Quid est, Pro nobis? Cum sacrificio ascendit, inquit, potens propitiare Patrem. Quid enim, dic mihi? ipse erat inimicus? Angeli inimici erant, ipse non erat inimicus. Quia enim angeli inimici erant, audi quid dicit: Pacificavit quæ in terris, et quæ in cælis sunt. Proinde et ipse introivit in cælum, nunc ut appareat vultui Dei pro nobis : nunc ut appareat, nunc manifestetur, sed pro nobis. Neque ut frequenter offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno. Intuere quante differentiæ: sæpe et semel, in sanguine alieno et sanguine proprio. Multum interest. Ipse ergo et sacrificium et sacerdos et hostia. Si enim non hoc esset, multa oportebat etiam sacrificia offerri ; sæpius oportebat crucifigi. Alioquin oportebat eum, inquit, sæpius pati a constitutione mundi. Hic eliam quiddam velavit. Nunc autem, inquit, semel in consummatione sæculorum. Quare, In consummatione sæculorum? Post multa peccata. Si enim a principio fieret, deinde nullus cre- deret (non oportebat autem secundo eum mori). infructuosa essent omnia: quia vero post- ea passus est, postquam multa erant peccata, merito nunc apparuit. Quod etiam alibi dicit : Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Nunc autem, inquit, semel in consum- matione sæculorum ad destructionem peccati per sacrificium suum manifestatur. Et quemad- modum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium. Deinde dicit, Et seinel mortuus est, quia una morte redemptio facta est. Institutum est, iuquit, hominibus semel mori. Hoc ergo est, Semel mortuus est pro omnibus. Quid ergo? non jam morimur morte illa? Morimur quidem, sed non permanebimus in illa, quod etiam neque mori est. Mortis enim tyrannis et mors revera est illa, quando numquam permitti- tur mortuus ad vitam reverti : quando vero post mortem vivendum erit, et vitam meliorem, non est mors illa, sed dormitio. Quoniam ergo omnes retentura erat mors, propterea mor- tdus est, ut nos liberaret. Sic et Christus, inquit, semel oblatus est. A quo oblatus est? Ma- nifestum quod per semetipsum. Hic neque sacerdotem eum dicit solum, sed et victimam, et sacrificium per se oblatum. Semel, inquit, oblatus est ad multorum auferenda peccata. Quare multorum, et non omnium? Quia non omnes crediderunt. Pro omnibus quidem mortuus est, hoc est, quantum in ipso est: ejus momenti est illa mors, cujus momenti est omnium per-- ditio: non autem omnium peccata abstulit, propter quod noluerunt. Quid autem est, Abs- tulit peccata? Sicut enim in oblatione sursum offerimus peccata, et dicimus, Sive volentes, sive nolentes peccavimus, indulge; hoc est mentionem eorum lacimus primum, et tunc re- missionem petimus: sic etiam et hic factum est. Et ubi hoc fecit Christus? Audi eum dicen- tem: Et pro illis ego sanctifico meipsum. Ecce obtulit peccata, sumpsit ea ab hominibus, et obtulit illa sursum Patri, non ut aliquid decernat adversus eos, sed ut ea dimittat. In se- cundo sine peccato videbitur, inquit, exspectantibus se in salutem. Quid est, Sine peccato? Veluti non peccat. Non enim debitor mortis mortuus est, neque propter peccatum. Sed quo- modo videbitur? Puniens, inquit. Sed non hoc dixit, sed quod festivum et gratum est, Sine peccato videbitur exspectantibus se in salutem. Ut jam de cætero non opus habeant sacrifi- cio, ut salventur, sed ipsis hoc facient operibus. Umbram enim habens, inquit, lex bonorum futurorum, non ipsam imaginem rerum; hoc est, non ipsam veritatem. Usquequo enim veluti in pictura imponat quis colores, umbra quædam est; cum vero flores ipsos quis colorum inunxerit et imposuerit, tunc imago efficitur. Tale quiddam etiam erit lex. Umbram, inquit, habens lex bonorum futurorum, non ipsam imaginem rerum; hoc est, sacrificium remissionis. Per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest acceden tes perfectos facere: alioqui cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. Impossibile enim est sanguine tauroruin et hircorum auferri peccata. Ideo ingrediens mun- dum, dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi: holocautomata et pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio (in capite libri scriptum est de me; ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Superius dicens, quia hostias et oblationes et holocauto- mala et pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi qua secundum legem offeruntur; tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Aufert primum, ut sequens statuat. Intuere iterum abundantiam. Una est, inquit, ista hostia, illæ autem multæ sunt : propterca enim nec fortes erant, quia multæ. Quid autem opus erat multis, dic mihi, una sufficiente? Proinde quod multa et semper offerebantur, ostendit numquam eos purgari. Sicut enim medicamentum quando fuerit forte et salutis efficax, et valens cunctam valetudinem repellere, semel impositum totum opera- tur si ergo semel impositum totum operatum fuerit, ostendit suam virtutem, ut non ulte- rius apponatur; et hoc est ejus opus, ut jam non apponatur: si vero semper apponitur, manifestum judicium est, nihil illud prævaluisse; medicamenti quippe illa virtus est, ut se- mel imponatur, et non frequenter: sic etiam hic : qua ratione eisdem sacrificiis semper cu- rabantur? Si enim ab omnibus essent liberati peccatis, nequaquam per singulos dies offer- rentur sacrificia. Etenim erant definita, ut semper offerrentur pro omni populo et vespera et in die. Proinde accusatio peccatorum fuit, non solutio: quia fiebat accusatio infirmitatis, non virtutis ostensio. Quoniam quippe prima hostia nihil valebat, etiam secunda offereba- tur: quia etiam ipsa nibil proficiebat, altera item proinde redargutio peccatorum istud est. In eo enim quod offerebantur, redargutio peccatorum; in co autem quod semper

col. 319–320page 40 of 100

decimas homines morituri accipiunt, illic autem testimonium perhibetur, quia rivit. Sed ne dicamus [f. dicat aliquis], Quid ad antiqua reverteris? Dic nobis, " Quomodo dici solet Et bene illum appellavit. Per Abraham et Levi decimatum esse, qui decimas accepit. Quo- modo? Adhuc in lumbis erat, cum ei obviavit Melchisedec; hoc est, in eo erat Levi, quam- quam natus non esset. Et non dixit, Levitæ, sed, Levi. Intueris eminentiam? vides quan- tum interest inter Abraham et Melchisedec, qui typum gerebat pontificis nostri ? Et ostendit excellentiam potestatis, non ex necessitate factam. Ille quippe dedit decimas, quod pertinet ad sacerdotem; iste benedixit, quod melioris est. Ista excellentia et ad progenitos omnes pertransiit. Mirabiliter et fortiter exclusit Judaicas rationes. Propterea dicebat, Quia im- becilles facti estis: quia hæc evertere volebat, ne gloriarentur in eis. Talis enim est sa- pientia Pauli præstruit primum, et tunc ingreditur ad ea quæ vult ostendere. Duo ponens, genus humanum, et quia multa indiget diligentia, et ampliore quam arbusta vel surculi. Illic enim natura corporum est et terræ, serviens agricolarum manibus: hic autem voluntas est plurimas mutationes excipiens, et nunc quidem istud, nunc autem illud assumens ; et proclivis est ad malitiam. Propterea oportet undique cautelam exhibere nos, ne forte obdormiscamus. Ecce enim. inquit, non obdormiet, neque obdormiscet, qui custodit Israel: et, Ne des commotionem pedi- bus tuis. Non dixit, Commovearis, sed, Tu ne des. In nostro arbitrio est dare, et nullo alio : si enim voluerimus stare firmi, et immobiles, non commovebimur. Quid ergo? nihil Dei est? Omnia quidem Dei sunt, sed non ita, ut liberum arbitrium lædatur. Si igitur Dei sunt, in- quit, omnia, quid ergo nos culpamur? Propterea dixi, Ut liberum arbitrium nostrum non lædatur: in nostro itaque arbitrio est. Oportet nos quippe eligere primum quæ bona sunt; et tunc ipse, quæ ab ipso sunt, introducit. Non antecedit nostras voluntates, ne lædatur liberum arbitrium: cum autem nos elegerimus, multam tunc introducit auxiliationem. Et quomodo ergo Paulus inquit: Neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei? Pri- mum quidem non sicut propriam sententiam introduxit, sed veluti ex iis quæ proposita erant hoc collegit, et ex iis quæ ante præmiserat. Dicens enim, Scriptum est: Miserebor. cui miserebor: et dicitur igitur. Neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Dicis ergo mihi, quid adhuc quæritur? Secundum illud autem est dicendum, quia cujus est am- plius, totum esse dixit. Nostrum enim eligere tantum est et velle; Dei autem efficere et ad perfectionem perducere. Quia ergo illius est amplius, ejus dixit esse universum, secundum consuetudinem hominum: sic quippe etiam nos facimus. Verbi gratia : videmus domum bene ædificatam, et dicimus quia totum artificis est: et tamen non omne opus ejus est, sed etiam operariorum, et qui materiam tribuit domui, et aliorum plurimorum: verumtamen quoniam amplius ipse contulit, illius universum opus dicimus. Sic etiam et hic. Iterum in multitudine, ibi plurimi sunt, omnes esse dicimus; ubi autem pauci, nullum. Sic et Paulus dixit: Neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Adstruit autem hic duo quæ- dam magna, unum quidem, ne in superbiam erigamur ". Sive festines, inquit, non potest tuum esse effectum : si enim desuper non adveniat adjumentum, omnia in vano cruni. Ve- rumtamen quicquid adeptus fueris eorum ad quæ festinas, manifestum quia currendo et volendo adipisceris. Non ergo hoc dixit, quoniam in vauum currimus; sea quid? Quoniam in vanum currimus, si nostrum esse universum putaverimus, si non plurimam partem Deo tribuerimus. Neque enim Deus totum suum esse voluit, ne videatur sine causa nos coronare; neque iterum nostrum, ne in superbiam incidamus. Si enim minimam partem habentes, alta sapimus, quid, si totius nos operis nostri domini essemus? Multa quippe Deus ut am- bitionem nostram recideret fecit: Et adhuc altissima illa manus. Quantis nos passionibus circumdedit, ut nostram recidat arrogantiam? quantis circumvallavit bestiis? Etenim quando dicunt quidam, Quid hoc, aut cur hoc? contra quod Deo placet ista loquuntur. In tanto te timore constituit; et neque sic humilia sapis, sed si modicam prosperitatem arripias, ad ipsum cælum pertingis alta sapiendo. Propterea etiam celeres mutationes exsistunt et ruinæ, et neque sic corripimur: propterea mortes frequentes et immature; nos autem veluti immortales sapimus, ut numquam mo- rituri sic rapimus aliena, et sic ampliora cupimus, ut numquam reddituri rationem : sic sedificamus, tamquam hic perpetuo permansuri; et neque Dei verbum per singulos dies nobis insonans, neque ipsæ res nos corripiunt. Non est dies, non est hora, in qua non vi- deantur mortui frequenter efferri; sed omnia sine causa. Duritiam enim nostram nihil mi- tigat, neque ex alienis calamitatibus meliores effici possumus, magis autem nolumus: sed quando soli lugemus, tunc humiliamur; et si item manum suam porrigat Deus, nos manum nostram erigimus. Nemo divina sapit, nemo contemnit quæ in terra sunt, nemo ad cælum attendit: sed sicuti sues deorsum proni sunt, ad ventrem inclinati, in volutabris devoluti : sic et plurimi hominum deterioribus volutabris se polluant, et non sentiunt. Melius quippe est luto immundo pollui, quam peccatis. Qui enim illic polluitur, parvo tempore delavatur, et efficitur similis ei qui illic non cecidit: qui vero in barathrum ceciderit peccatorum, talem pollutionem accipit, quæ aquis non posset dilui, sed quæ multo tempore opus habeat, pænitentia diligenti et lacrymis et luctu, amplioreque tempore quam dilectissimis nostris solemus ostendere. Iste quidem sordes extrinsecus nobis adveniunt; propterea et citius eas amittimus : illæ autem intrinsecus generantur; propterea et vix delavantur et expur- gantur. De corde enim, inquit, exeunt cogitationes maligna, fornicationes, adulteria, furta, falsa testimonia. Idcirco el Propheta dicebat: Cor mundum crea in me Deus, etc.; alius au- PATROL. GR. LXIII.

col. 321–322page 41 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILLE IN EPIST. AD IJEBR. 1em, Lava a malitia cor tuum Jerusalem. Intueris quia et nostrum est opus bonum? Et iterum : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Efficiamur mundi, quantum valet virtus nostra, abstergamus a nobis peccata. Quod autem possint abstergi propheta docet, dicens : Lavamini, mundi estote, auferte malitias vestras ab animabus in conspectu oculorum meorum. Quid est, In conspectu oculorum meorum? Quia putantur esse quidam non maligni, sed ho- minibus, Deo autem manifesti sunt: sepulcra sunt dealbata: propterea sic dixit: Auferte, sicut ego video. Discite bonum facere, exquirite judicium, juste judicate egenum et pauperem: et venite disputemus, dicit Dominus: et si fuerint peccata vestra sicut phonicium, sicut nivem dealbabo; si vero fuerint sicut coccinum, sicut lanam alba facio. Intueris quia prius nos a nobisipsis oportet mundari, et tunc Deus mundat? Primo quidem dicens: Mundi estote, tunc intulit, Ego dealbabo. Nemo igitur etiam eorum, qui in profundum iniquitatum deve- nerunt, desperet de seipso. Ac si in habitum, inquit, venias, et pene in naturam ipsius ini- quitatis, non timeas. Propterea enim colores non tenues nominavit, sed pene qui consub- stantiales videntur subjectis in quibus sunt. Quod dixit in contrarium statum et habitum convertere, non simpliciter se lavare dixit, sed sicut nivem et sicut lanam dealbare, ut nobis spem meliorem proponat. Major itaque est pœnitentiæ virtus, si quidem nos sicut ni- vem efficiet, et sicut lanam dealbat, ac si antecedens peccatum inficiat animas nostras. Fe- stinemus itaque mundi effici, nihil grave nobis imperavit : Judicate pupillo, et juste judicate viduam. Vides quomodo ubique multa cura est Deo, et multa ratio misericordiæ, et patro- cinii exhibendi eis qui opprimuntur? Hæc et nos aggrediamur opera, et poterimus gratia Dei bona futura adipisci: quorum contingat nos omnes dignos effici, in Christo Jesu Do- mino nostro, cum quo Patrí, una cum S. Spiritu gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. HOMILIA XIII. Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit), quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedec alium surgere sacerdotem, et non so- cundum ordinem Aaron dici? Translato enim sacerdotio necesse est, ut et legis translatio fiat. In quo enim hæc dicuntur, ex alia tribu est, de qua nullus altario præsto fuit. Manifestum est enim quod ex Juda ortus est Dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses loquu- tus est. Si ergo consummatio per Leviticum sacerdotium erat, inquit. Dicens de Melchise- dec, et ostendens quantum melior esset Abraham, et multam differentiam prædicans: hinc jam incipit ipsius Testamenti differentiam ostendere, et quomodo illud quidem imperfectum est, istud autem perfectum. Et necdum in ipsas res ingressus est; sed ex sacerdotio interim pugnat et ex tabernaculo. Hæc enim credibiliora erant infidelibus, quando ex iis quæ ante- cesserant et credita sunt probatio fit. Ostendit ergo quia multum el a Levi et ab Abraham melior Melchisedec in ordine sacerdotali factus est. Ex alio iterum argumentatur; ex isto: Cur, inquit, non dixit, Secundum ordinem Aaron? Et considera mihi excellentiam. Unde enim posset excludere sacerdotium, quoniam non secundum ordinem Aaron fuit: inde istud quidem statuit, illos autem excludit. Hoc ipsum, inquit, dico: Cur non secundum ordinem, inquit, Aaron factus est? Sed etiam quod dixit, Quid adhuc necessarium, multam habet expressionem. Si enim Christus secundum carnem ante esset secundum ordinem Melchi- sedec, deinde lex facta esset, et ea quæ circa Aaron disposita sunt: merito quis dixisset, Quia istis perfectis illa soluta sunt, et ex istis ingressis, illa discesserunt: si vero Christus postea venit, etiam sacerdotium aliam suscipere formam manifestum est, utpote illis præte- ritis imperfectis exstantibus. Ponamus autem, inquit, omnia perfecta esse, et nihil imper- fectum remansisse in sacerdotio antiquo: quid ergo opus erat secundum ordinem Melchi- sedec dici, et non Aaron? pro qua re hoc, ut relicto Aaron, aliud introduceret sacerdotium, hoc est Melchisedec, si consummatio, hoc est regnum [(. rerum], dogmatum, vitæ perfe- etio per Leviticum sacerdotium erat? Et attende quomodo recta via provehitur. Postquam dixit: Quia secundum ordinem Melchisedec; ostendens quia melius sacerdotium secundum ordinem Melchisedec, multum quippe melius est: deinde ex tempore hoc demonstrat, quia post Aaron fuit; unde certum est, quia fuit melior. Quid sibi vult quod sequitur, Populus, inquit, in illo legem accepit? quid est, in illo? Ipsi obediet, per illud omnia gerit: non ením dici potest, quia perfectum quidem erat, non autem præpositum erat populo: in illo enim legem accepit, hoc est, eo usus. Quid ergo alio sacerdotio opus erat? Translato quippe sacerdotio, necessario et legis translatio fiet: si vero alium oportet sacerdotem esse, magis autem aliud sacerdotium, necessario et legem alteram. Hoc ad eos qui dicunt, Quid opus erat novo testamento? Habet quidem suffragans et testimonium ex prophetia, Hoc est testamentum, quod disposuit patribus nostris interim nunc ex sacerdotio dimicat. Et intuere quomodo ex superioribus narrans, dixit, Secundum ordinem Melchisedec. Hoc dicto exclusit sacerdotium Aaron: nequaquam enim secundum ordinem Melchisedec diceret, si illud sacerdotium melius esset. Si igitur sacerdotium introductum est, aliud oportet et testa- mentum esse: neque enim potest sacerdos sine testamento esse et sine lege et sine præceptis; neque aliud accipientes sacerdotium, sed illo vetere uti oportuit. Deinde quod opponi pos- set tractat, quomodo sacerdos esse possit, qui non est Levita. Hoc in superioribus præ- struens, neque solvendo dignum putavit, sed in transcursu hoc introducit, dicens, inquit,

col. 323–324page 42 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. VII. HOMIL. XIII. - quia translatum est sacerdotium: ergo et testamentum. Translatum est autem non ordine tantummodo, neque præceptis, sed etiam tribu: oportebat quippe, ut etiam tribus mutare- tur. Et quomodo translatum est sacerdotium ex tribu ad tribum, de sacerdotali ad regalem? Ut eadem ipsa sit et regalis et sacerdotalis. Et intuere mysterium: primo fuit regalis, postea facta est sacerdotalis. Sic etiam in Christo: rex quippe erat semper, sacerdos autem factus est quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit. Vides mutationem? Quæ enim per translationem facta sunt, hæc veluti ex rerum consequentia veniant introducit. In quo enim ista dicuntur, inquit, alterius tribus particeps erat. Et ego novi, quia nihil sacerdotale habuit: translatio quippe est. Ego autem etiam aliam, inquit, ostendo differentiam, non solum ex tribu, neque solum ex persona, neque ex domo, neque ex testamento, sed ipso typo. Qui enim non secundum legem præcepti carnalis factus est, sed secundum potentiam vile insolubilis. Factus est, inquit, pontifex, non secundum legem præcepti carnalis: lex quippe illa ex multa parte carnis erat. Quid est, Præcepti carnalis? Circumcide, inquit, carnem : unge, in- quit, carnem, lava carnem, munda carnem, tonde carnem, liga carnem, nutri carnem; submini- stra carni. Bona autem retributionis quæ erant? Multa vita carni, mel et lac carni, pax carni, delicia carni. Ex hac lege sacerdotium suscepit Aaron: Melchisedec autem non-sic, Sed am- plius: adhuc manifestum erit, si secundum similitudinem Melchisedec exsurget pontifex alter. Quid est, Manifestum erit ? Quanta inter utrumque sacerdotium differentia, quantum melior qui non secundum legem præcepti carnalis factus est. Quis iste? num Melchisedec? Non, inquit, sed Christus. Sed qui secundum potentiam vitæ insolubilis. Testificatur enim, quia tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedec. Hoc est, non temporalis neque finem habens, sed secundum potentiam : hoc est per vitam, per potentiam insolubilem. Et tamen, quamquam non videatur esse hoc consequens in eo, Qui non secundum legem præcepti car- nalis factus est : consequens enim est dicere, Secundum legem spiritualem: verum per car- nalem, quia subjaceret tempori, demonstravit : sicut et alibi dicit, Usque ad tempus cor- rectionis repositas justificationes carnis, secundum potentiam vitæ : hoc est, quia propria virtute vivil. Postquam dixit, quia et legis translatio futura est, ei ostendit hoc interim. deinde quærit et causam; quod maxime omnium hominum animis satisfacit, si causam rei alicujus agnoverint: et ad fidem nos adducit amplius, cum causam et rationem percipimus secundum qualitatem ejus quod efficitur. Reprobatio enim fit, inquit, antecedentis præcepti, propter infirmitatem suam et inutilitatem. Hic hæretici insurgunt; sed adverte integre: non dixit, Propter malignitatem, neque, Propter malitiam, sed, Propter infirmitatem et inuti- litatem. Nam et alibi ostendit infirmitatem ejus, cum dicit, In quo infirmabatur per carnem. Non ergo ipsa infirmata est, sed nos. Nihil enim perfecit lex. Quid est, Nihil perfecit? Nullum perfectum operata est, dum ei non obeditur. His adde, quia neque si audiretur, perfectum quemquam faceret et virtutis compotem. Interim autem non hoc dicit hic, sed quia nihil va- luit; et recte literæ erant propositæ: Hoc fac, illud non facias: proposita crant hæc tan.. tum, non autem et virtutem inspirabant, quia spes non erat talis. Reprobatio quid est? Ex- clusio. Reprobatio quippe eorum quæ obtinent est jam, quia nihil proficit. Nihil ergo pro- fuit lex? Profuit quidem, valde profuit, sed ad faciendos perfectos nihil profuit. Nihil ergo perfectum fecit lex: juxta hoc quippe dicit omnia legis formas esse et umbras, circumcisio, sacrificium, sabbatum. Non valebat ergo pertransire in animam: propter hoc etiam cedit atque discedit. Introductio melioris spei, per quam appropinquamus Deo; et secundum quod non sine jurejurando. Intueris quia necessarium illic fuit jusjurandum? ut propter hoc multa superius philosopharetur: Quia juravit Dominus, et juravit ad multam nostram satisfactio- nem. Introductio, inquit, melioris spei. Habuit quippe et illa spem, sed non talem spera- bant enim bene placentes possidere terram, nihil ærumnosum pati; hic autem speramus quia placentes non terram possidebimus, sed cælum; magis autem, quod cælo multo melius est, speramus proximi Deo consistere, ad ipsum paternum solium pervenire, ministrare ci cum angelis. Et vide quomodo hæc sensim et pedetentim proponit: illic namque, Intrantem in interiora velaminis, hic autem extra velamen. Per quam appropinquamus, inquit, Deo, et secundum quod non sine jurejurando. Quid est, Et secundum quod non sine jurejurando? Hoc est, ***Ecce et alia differentia; et non simpliciter hæc promissa sunt. Illi quidem sine jurejurando sunt sacerdotes effecti: iste cum jurejurando per dicentem ad eum: Juravit Domi- nus, et non panitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedec. In tan- tum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. Duas ponit differentias, quia non habet fi- nem sicut legalis, *** hoc autem facit ex persona Christi: Qui ingressus est, inquit, secundum virtutem vitæ insolubilis. Facit autem hoc ex jurejurando, quo juravit, et ex re: si enim quo- niam infirma erat illa, exclusa est: ista quoniam valet et fortis est, et manet. Facit autem hoc et ex pontifice. Quomodo? Quia unus est: non enim unus esset, nisi esset immortalis. Sicut enim multi sacerdotes sunt, quia mortales sunt: sic unus, quia immortalis est. In tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus, secundum quod juravit semper eum esse mansurum nequaquam enim hoc faceret, nisi major esset. Unde et salvare in perpetuo po- test accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis. Intueris quía de eo, qui secundum carnem est, ista dicit? Quando enim sicut pontifex est, tunc etiam interpellat. Proinde et quando dicit Paulus, Qui etiam interpellat pro nobis, hoc idem significat: hoc est, pontifex interpellat. Alioqui qui resuscitat mortuos quos vult, et vivificat sicut Pater: quomodo ubi salvatione opus est interpellat, qui omne judicium habet omnium ? interpellat qui mittit angelos, ut alíos quidem in caminum mittant, alios

col. 325–326page 43 of 100

autem salvent? quomodo interpellat? Unde, dixit, etiam salvare potest. Propterea ergo qui salvat, non moritur, quia semper vivit et non habet successorem : si vero non habet suc- cessorem, potest etiam omnibus adesse. Hic enim pontifex hc si mirabilis esset, ad usque tempus illud erat, in quo vitam agebat, sicut Samuel et si qui tales; postea vero nequa- quam erant, siquidem moriehantur; hic autem non ita est, sed salvat in perpetuo. Sacra- mentum quoddam significat: non hic solum, sed etiam illic salvat accedentes per semetipsum ad Dominum. Quomodo salvat? Semper vivit ad interpellandum pro nobis.Vides humilitatem, vides humanitatem? Non enim dixit eum obtinuisse, sed ut obtineat semper interpellare pro eis. Quid est, In perpetuo? non ad tempus tantum, sed etiam illic in futura vita. Semper ergo opus habet deprecari? et quomodo hoc rationem habebit? et homines enim justi sæpius ex una petitione totum impetrant; ipse autem semper postulat? quare ergo considet? Intueris quia descensio est ista? Hoc est, Noli timere, nec dicatis etiam, Diligit quidem nos, et fidu- ciam habet ad Patrem, sed non potest semper vivere: Semper, inquit, vivit. Talis enim de- cebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus. Vides quia de humanitate totum hoc dictum est? Quando autem [totum] dico humanitatem, dico divinitatem habentem; non dividens, sed permittens, quæ condecet inspici. Vides differen- tiam pontificis? Recapitulavit quae dicta sunt: Tentatus in omnibus juxta similitudinem sine peccato. Talis enim decebat, inquit, ut nobis esset pontifex sanctus, innocens. Quid est, In- nocens? Sine malignitate; quod dicit alius propheta: Nec dolus inventus est in ore ipsius: hoc est, subdolus. Num hoc quisquam de Deo dixerit, et non erubescit dicens, Quia Deus non est subdolus neque dolosus? De eo autem qui secundum carnem est, habet rationem. Sanctus, inquit, impollutus. Num et hoc quisquam de Deo dixerit? num habet naturam, quæ pollui possit? Segregatus, inquit, a peccatoribus. Hoc itaque solum ostendit differen- tiam, quamvis etiam ipsum sacrificium idem ostendat. Quomodo? Non habet, inquit, quoti- die necessitatem quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc quippe semel fecit seipsum offerendo. Hic jam distinguit spiritualis sacrificii eminentiam, et quantum interest dixit: quod esset pontificis dixit, dixit quod esset testa- menti: non quidem totum, dixit tamen. Hoc jam ante repercutit et ipsum sacrificium. Noli igitur putare, pontificem eum audiens, quod semper pontificali fungatur officio: semel quippe functus est pontificatu, deinde jam considet. Ne putes eum sursum stare, et mini- strum esse. Unde ostendit, quia dispensationis res facta est. Sicut enim servus factus est, sic et pontifex et minister; sed sicut servus factus, non mansit servus, sic et minister factus, non mansit minister: non enim ministri est sedere, sed stare. Hoc ergo hic significat ma- gnitudinem sacrificii, ostendens quod sufficiat, quamvis unum esset et semel esset oblatum, et tantum prævaluit, quantum omnia cætera non valebant. Sed necdum ne de istis loquitur. Hoc enim fecit, inquit, hoc fecit | 1. Hoc enim semel fecit, inquit. Quodnam hoc fecit?] Ne- cessarium enim habuit, inquit, etiam hoc quod offerret, non pro se : quomodo enim pro se offerret? sed pro populo. Quid dicis? Et valet hoc etiam, inquit. Lex enim homines consti- tuit sacerdotes infirmitatem habentes. Iste autem non pro se offerre opus habuit? Non, in- quit. Ne enim putes in eo quod dixit, Semel fecit, etiam de eo dici ostendit. Audi ergo quid dicit: Lex, inquit, homines constituit pontifices habentes infirmitatem. Propterea et semper pro se offerunt: iste autem potens, qui non habet peccatum, quare ergo pro se offerret? pro aliis autem fortassis habet rationem. Sermo autem, inquit, jurisjurandi, qui post legem est, Filium constituit in perpetuum perfectum. Quid est, Perfectum? Non ponit Paulus di- stinctiones. Postquam enim dixit, Habentes infirmitatem, non dixit, Filium potentem, sed, Perfectum hoc est, potentem. Tamquam si díceret: Vides quoniam Filii nomen ad distin- clionem servi dictum est. Infirmitatem autem aut peccatum dixit aut mortem. Quid est, In perpetuum? Non nunc solum sine peccato, sed semper. Si igitur perfectus est, si numquam peccat, semper vivit, cur pro nobis offerat multa sacrificia? Sed interim de hoc non con- tendit, sed pro eo, quia pro se sacrificium non offerret, hoc affirmat. Quoniam itaque talem habemus pontificom, imitemur eum, ejus vestigia consequamur. Non est aliud sacrificium, unum nos purgavit; post istud ignis et gehenna. Etenim propterea sursum atque deorsum revolvit, dicens: Unum sacerdotem, unum sacrificium, ne quis putans mulia esse, sine timore delinquat. Quotquot igitur digni facti sumus signaculo, quotquot sacerdotio potiti sumus, quotquot ex immortali mensa participamur, permaneamus custodientes generositatem nostram et hono- rem: non enim sine periculo est nobis ruina. Quotquot autem necdum digni facti sunt istis, neque ipsi propterea præsumant: quando enim quis propterea peccat, ut sanctum baptisma in novissima sua exspiratione suscipiat, fortassis non adipiscitur. Et credite mihi, nou ter rens vos dico, quod dicturus sum: multos novi, qui hoc passi sunt, qui spe baptismatis multa peccabant, circa diem autem mortis discesserunt vacui. Deus enim propter hoc bapti- sma tribuit, ut abluat peccata, non ut addat: si vero quis ad hoc baptismate utitur ul am- pliora delinquat, ipsum fit negligentiæ causa. Si enim non esset lavacrum, munitius viverent non habentes peccata. Intueris quia quod dictum est, Faciamus mala, ut veniant bona, nos sumus, qui faciamas ut dicatur? Idcirco obsecro, ut et vos, qui adhuc necdum estis imbuti, evigiletis. Nemo sicut mercenarius, nemo sicut ingratus, aggrediatur virtutem, nemo sicut grave quiddam et importabile. Cum alacritate igitur hanc aggrediamur et gaudentes. Ac si enim merces nobis non esset proposita, nonne oportebat bonos esse? Saltem cum mercede jam efficiamur boni. Et quomodo non erubescis? in hoc major est reprehensio ista: Nisi

col. 327–328page 44 of 100

inihi dederis mercedem, inquis, non efficior castus. Proinde audeo aliquid dicere: numquam eris castus, neque aliquando [f. neque si q.]eris castus; si quidem pro mercede facis ; nihil æstimas virtutem,si non ipsam ames. Sed Deus propter multam nostram infirmitatem interim vel propter mercedem eam fieri voluit: nos autem neque sic eam aggredimur.Constituamus autem, si vultis, quia homo quidam mille mala operatus discedit, et dignus factus baptismate: quod non facile arbitror contingere: quomodo illuc pergit? dic mibi. Veluti qui pro eis, quæ operatus est, non culpandus, sed sine ulla fiducia erit. Qui enim centum annos vivens nullum opus bonum de- monstravit, sed tantum quia non peccavit; magis autem, quia neque hoc, sed quia gratia sola salvatus est, alios autem videt coronatos, splendidos el probabiles, ac si non eat in ge- hennam, numquid sustinebit mororem? dic mihi. Ut autem sub exemplo hanc rem manifestiorem faciamus, proponamus duos milites : et unus quidem furetur et appetat aliena; alius autem nihil horum operetur, sed benignitatem solam ostendat, virtutes pluri- mas operetur, in præliis tropea multa constituat, dexteram suam efficiat ex hostibus cruen- talam; deinde tempore adveniente, ille quidem ex illa dignitate militiæ, in qua et fur ille erat, repente ad regale solium et ad purpuram provehatur; ille quidem illic permaneat ubi crat, sed ex misericordia sola imperiali non luat supplicia eorum quæ gessit, sit autem in loco novissimo, et sub Imperatore constituatur: non . num] sustinebit moerorem, dic mihi, cum viderit illum quidem, qui cum eo erat, ad summam ascendisse dignitatem, et ita clarum factum, et totum mundum obtinere; se autem in infimis perdurantem, et idipsum, quod non suppliciis afficitur, sine aliquo honore habentem, sed ex gratia sola et misericordia Impe- ratoris ? Ac si eum dimittat Imperator et a criminibus liberet, verumtamen confusio perma- nebit: non enim alii eum inirabuntur. In talibus enim indulgentiis non eos, qui dona perci- piunt, sed eos qui bona tribuunt admiramur. Quanto majora donaverint, tanto magis con- fundentur qui percipiunt, quanto eorum erant delicta majora. Qualibus ergo oculis intueri potest hujusmodi eos, qui sunt in Imperiali aula constitutí, ut, illis decem millia sudores et vulnera sustinentibus, ipse nihil habens quod ostendat, sed etiam ipsum quod salvatur, ex sola Dei misericordia possidet? Quomodo enim, si quis hominem homicidam, furem, adul terum, ducendum occidi postulet, et jubeat esse ante limina regalis aulæ, nullum valebit respicere, licet etiam a suppliciis liberatus sit: sic et iste. Non enim quia regnum dicitur, putetis omnes eadem adipisci. Si enim et præfectus, et omnes qui circa Imperatorem sunt in aula regali, et alii valde infimi, et qui locum qui dicitur deca- norum obtinent, in aula regali sunt: quamvis tantum intersit inter præfectum et decanum, multo amplius in superioribus regnis hoc idem erit. Et hoc non ex me dico. Etenim aliani ponit differentiam Paulus. Quante quippe differentiæ, inquit, a sole usque ad lunam et ad stellas et minimam stellam, tantæ erunt differentiæ et eorum qui in regno Dei erunt. Et quia multo amplius ab eo qui decanus dicitur et a præfecto. solis et stellæ minimæ exstat diffe- rentia, manifestum est omnibus. Sol quippe omnem simul illustrat mundum, et festivum facit, et lunam et stellas obscurat: iste autem fortassis nec paret, in tenebris constitutus : inulla quippe sunt stellarum, quas non videmus. Quando ergo alios viderimus soles effectos. nos autem stellarum minimarum locum habentes, pene non apparentium, quale nobis erit solatium? Nolite obsecro, nolite ita graves corde fieri, nolite ita segnes. Non negotiemur adeo salutem ad desidiam et negligentiam, sed nundinemur eam et multiplicemus. Ac si cate- chumenus sit aliquis, sed Christum novit, sed fidem percepit, sed oracula divina advertit. sed non est longe ab intellectu, novit voluntatem Domini ejus. Quare differt ? pro qua causa vult tale differre negotium? Nihil melius quam vita bona, et hic et illic, et in baptizatis et in catechumenis. Quid enim grave est, dic mihi, quod nobis imperatur? Habeto, inquit, uxorein tuam, et castus esto. Non hoc difficile est. Quomodo? Multi enim sine uxoribus ca- stitatem servant, non solum Christiani, sed etiam pagani. Transcendit paganus propter va- nam gloriam; tu autem neque hoc custodis propter timorem Dei. Da, inquit, pauperibus ex iis quæ sunt tibi. Num hoc grave est? Sed hic accusant nos pagani, dicentes: Integras sub- stantias exinaniunt propter vanam gloriam. Noli, inquit, turpia loqui. Num hoc difficile est? Ac si non esset imperatum, nonne debebaunus hoc implere, ne inhonesti appareamus? Quia vero magis contrarium hujus difficile est, hoc est turpia loqui, manifestum est ex eo quod reveretur et confunditur anima, cum tale aliquid dicere fuerit concitata, et non dicit, nisi forte cum est chria. Quare enim in publico non loqueris aliquid turpe, sed in domo hoc facis et secreto? Illic non facis propter præsentes. Quare ante conjugem tuam non facile turpia loqueris? Ne ad injuriam ejus hoc facere videaris. Ne injuries igitur mulierem, non facis: Deum qui ubique præsens est, injurians non confunderis? Ubique enim præsens est, et omnia audit. Noli, inquit, inebriari. Hoc enim et per seipsum jam supplicium est. Non dixi Coarcta corpus tuum; sed quid? Non ita illud luxuriare facias, ut auferas ab anima princi- patum: Noli ad replendam cupiditatem ejus procurationem facere. Non rapias, inquít, qua tua non sunt, noli avarus esse, noli pejerare. Qualibus laboribus hæc opus habent? quali- bus sudoribus? Non accuses, inquit, neque calumnieris. Econtra autem magis labor est, cum maledixeris. Statim enim in periculum devenies, et in suspicionem, ne forte audierit de quo maledixeris, sive magnus ille sit, sive minimus: si enim magnus fuerit, ipsis operibus confestim periclitaberis: si autem minor, similibus te ulciscitur, magis autem et pejoribus et majoribus te maledictis afficiet. Nihil difficile est, nihil grave est quod nobis imperatur : si noluerimus, etiam quæ facilia sunt, gravia nobis videbuntur. Quid facilius quam vesci ?

col. 329–330page 45 of 100

Capitulum autem in iis quæ dicuntur: Talem habemus pontificem qui sedet ad dexteram sedis majestatis in cælestibus, minister sanctorum et tabernaculi veri, quod constituit Deus, non ho— mo. In uno commiscet humilia cum excelsis apostolus Paulus semper Magistrum suum se- ctans, ut per humilia et per hæc ad illa deducantur, ut venientes a sublimibus, facilis efficiatur vía, magna discant, quia illa descensionis erant. Postquam itaque dixit, Qui obtulit seipsum; postquam eum ostendit pontificem, quid intulit? Capitulum autem in his quæ di- cuntur: Talem habemus pontificem, qui in dextera sedet majestatis. Et tamen hoc non pontificis est, sed ejus cui ab illo exhiberi oportet sacerdotii functionem. Minister sanctorum. Neque minister simpliciter dictus est, sed, Sanctorum minister. Et tabernaculi veri, quod constituit Deus, non homo. Vides descensionem? Nonne paulo ante discernit, dicens: Nonne omnes sunt ministri spiritus? Et propterea dixit, Non audiunt: Sede a dextris meis: utpote illo qui se- derit non exstante ministro. Quomodo ergo hic minister dictus est, et minister sanctorum? Tabernaculum quippe hic dixit. Vide autem quomodo adstruxit animas eorum, qui ex Judæis crediderant. Quoniam enim fortassis imaginabantur quia tabernaculum tale non habemus : Ecce, inquit, pontifex, et magnus, et multo major illo, et sacrificium mirabile obtulit. Sed intuere ne forte hic sermo tantum habeat (f. habeatur), ne forte amplificatio et animatio sit. Propterea primo fidem fecit ex jurejurando, deinde ex tabernaculo: quod quidem et de- monstrat differentiam. Ipse autem et aliam adinvenit: Quod constituit, inquit, Deus, non homo. Ubi sunt qui dicunt significari cælum? ubi sunt, qui sphæroides a sphæra illud esse pronuntiant? utraque enim ista exclusa sunt in hoc loco. Capitulum autem, inquit, in iis quæ dicuntur. Capitulum semper quod maximum est dicitur. Iterum deponit sermonem suum, postquam dixit quæ alta sunt, quoniam sine timore jam loquitur. Deinde ut agnoscas, quia minister de humanitate dictus est, intende quomodo idem hoc ipsum annotat. Omnis enim pontifex, in- quit, ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat. Ne forte, quia audis quod sedeat, totum eum putes pontificem dictum illud quídem dignitatis est divinæ, hoc est, sedere; hoc autem misericordiæ multæ et amoris quem nobis impendit. Propterea hoc inculcat, et in hoc amplius commoratur: veretur enim ne illud refutet. Propterea jam ad hoc suum deponit sermonem, quoniam quærebant quidam cur mortuus sit. Pontifex, inquit, erat: pontifex autem sine hostia non est: oportet igitur et hunc habere hostiam. Et aliter dicens, quia sursum est, dicit et ostenditundique, quia ponti- fex est, ex Melchisedec, ex jurejurando, ex offerendo hostiam. Deinde etiam ex hoc et necessa- rium construit alium syllogismum. Si enim esset super terram, inquit, nequaquam esset pontifex, cum essent qui offerrent secundum legem munera. Si igitur est pontifex, sicuti est, oportet eum [f. ei] locum alium quærere: super terram quippe exstans, nequaquam esset pontifex ; quomodo enim qui neque obtulit, neque sacerdotio functus est? Et merito: erant enim et alii sacerdotes. Ostendit ergo quoniam neque possibile est super terram esse sacerdotem : quomodo enim, ubi neque resurrectio erat, inquit? Hic necessarium est elevare mentem no- stram, et contemplari apostolicam sapientiam: iterum namque aliam differentiam demonstrat sacerdotii Qui exemplari et umbræ deserviunt cælestium. Quæ hic dicit cælestia? Spiritualia. Ac si enim et in terra geruntur, verum cælis hæ dignæ sunt functiones. Cum enim Dominus noster Jesus Christus fuerit occisus, cum Spiritus sanctus advenerit, cum qui sedet in dextera Patris præsens affuerit, cum filii efficiuntur per baptisma, cum cives efficiuntur eorum qui in cælis sunt, cum patriam supernam habuerint, cum civitatem et conversatio- nem, cum peregrini fuerimus hujus habitationis, quomodo non sunt cælestia ? Sed quid [sunt]? nonne sunt hymni cælestes? nonne cantilenam in supernis exercent? nonne chori sunt (f. nonne quæ ch. canunt] divini incorporearum virtutum ? hæc etiam nos qui deorsum sumus concinentia illis eloquimur. Nonne et altare cæleste consistit? Quomodo? nihil habet carnale: omnia spiritualia fiunt quæ proponuntur : non in ciuerem resolvuntur, non in fumos extenuantur, non in vaporationes diffunduntur sacrificia, sed clariora et festi- viora efficiuntur, quæcumque proponuntur. Quomodo itaque non cælestia celebramus? Cum enim dicitur, Et quorumcumque tenuerint peccata, detenta sunt ; et cuicumque dimissa fuerint, dimittuntur; et claves habuerint cæli, quomodo non cælestia? Qui exemplari, inquit, et um- bræ deserviunt cælestium, sicut responsum est Mosi, cum consummaret tabernaculum: Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte. Quoniam auditus noster minus aptus est ad disciplinam percipiendam, quam visus (non enim ita animo com- mnendamus quæcumque audimus, quomodo illa quæ ipso visu percepimus), ostendit illi omnia. Sive ergo dicit exemplar et umbram, sive de templo: subjunxit enim, Vide et facito inquit, omnia secundum exemplar quod tibi ostensum est. Utrumne de constructione templi tantum vidit, an et de hostiis, et cæteris omnibus ? Magis autem minime quisquam peccave- Ex multa vero dissolutione plurimi etiam in hoc difficultates patiuntur : multos audio di- centes, quia et audire et comedere labor est. Horum autem nihil habet laborem, si volueris : in voluntate omnia constituta sunt, per gratiam dumtaxat quæ desuper est. Festinemus igitur ad bona, ut etiam æterna bona adipiscamur in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri una cum sancto Spiritu gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

col. 331–332page 46 of 100

serabilis judicatur; et quisquis hereditatem amiserit, videtur omnibus esse dolendus : qui cælo privatur, qui illic repositis bonis, quantis lacrymis iste plangendus est? magis autem ( 1. neque plang.] plangendus: plangitur enim quisquam cum passus fuerit aliquid, cujus ipse causa non est; cum autem ex propria voluntate semetipsum quisquam infigit iniqui- tati, neque lacrymis dignus, sed lamentationibus, magis autem luctu. Nam et Dominus no- ster Jesus Christus Jerosolymam, licet impie agentem, luxit et lacrymatus est. Revera de- cem millibus lacrymis digni sumus, decem millibus lamentationibus. Si omnis habitatio terræ extollat vocem suam, et lapides, et ligna, et arbores, et bestiæ, et volatilia, et pisces. et ut simul dicam, totus mundus si vocem extollat ad lamentandum nos, qui ab illis bonis excidimus, ninil dignum lamentabuntur. Qualis enim sermo exprimere poterit, qualis mens illam beatitudinem illamque virtutem, illam delectationem, illam gloriain, illam jucundita- tem, illam claritatem? Quæ oculus, inquit, non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascendit. Non dixit quia transcendit cor hominis, sed quia neque intellexit quisquam aliquando, quæ præparavit Deus diligentibus se. Quorum bonorum præparator et opifex Deus est, qualia esse possunt? Si enim faciens nos, statim adhuc nobis nibil agentibus fanta bona largitus est, paradisum, coLfabulationein suam, immortalitatem, promisit vitam beatam et a curis liberam : eis qui tanta fecerint et qui certaverint et qui pro co sustinac rint, quid non præstaturus est? Unigenito Filiosuo non pepercit, propter nos Filium suum proprium in mortem tradidit, propter nos inimicos dum inimici essemus: quibus rebus non nos dignabitur, si amici fuerimus effecti? quid nobis non tribuet? Est enim dives, et infinitus, et desiderat et festinat nostram amicitiam habere, nos autem non festinamus : et quid dico, non festinamus? neque volumus adipisci ejus bona, sicut ille vult, et amplius vult: nam ex iis quæ fecit ostendit. Nos enim pro nobisipsis vix paucos contemnímus aureos: ipse autem pro nobis etiam Filium suum tradidit. Utamur igitur ad commodum nostrum caritate Dei, fruamur ejus amicitia. Vos enim, inquit, amici mei estis, si feceritis quæ dico vobis. O inenarrabilis misericordia! inimicos et infinito intervallo ab eo distantes. à quibus incomparabili eminentia in omnibus differebat, hos amicos et facit et vocat amicos. Quid igitur pati non debemus? quid non libenter tolerare pro hac amicitia? Pro amicitia etenim hominum sæpe periclitamur, pro Dei amicitia nec pecunias patienter amittimus. Luctu vero digna res nostræ sunt, luctu et lacrymis et lamentationibus et ululationibus magnis. Humiliati sumus de sublimitate nostra, indigni honore Dei claruimus, ingrati tanto beneficio facti sumus et sine gratia, nudavit nos omnibus bonis diabolus: qui dignitatem filiorum acceperamus, qui fratres, qui heredes eramus, ab inimicis ejus nihil differimus in- juriantibus eum. Quod nobis erit solatium de cætero? Ipse nos vocavit ad cælum, nos autem nosipsos in gehennam impulimus. Mendacium et adulterium et furtum diffusa sunt super terram alii quidem sanguinem super sanguinem fundunt, alii causas agunt sanguine pejores. Plurimi vero eorum qui injuriantur, plurimi corum quorum res auferuntur, decem millia mortes imprecantur, quam illa pati; et si non timore Dei revocarentur, seipsos inte- rimerent. Hæc igitur non sanguinę pejora sunt? Heu mihi anima, quoniam pervit justus de terra, et rectum agens in hominibus non est. Nunc etiam nos clamemus de nobisipsis primum. Sed mihi consociamini ad luctum. Fortassis enim quidam augurantur et irrident. Propterea oportet magis extendere luctum, quia ita insanimus et dementes facti sumus; et neque quia ita insanimus, agnoscimus, sed in quibus oportebat gemere, ridemus. Revelabitur, o homo ira Dei de cælo super omnem impietatem et iniquitatem. Omnibus Deus manifestus veniet, et ignis ante ipsum præcedet, et circa eum tempestas valida. Ignis in conspectu ejus consumet et conflammabit inimicos in gyrum. Dies Domini veniet, ut clibanus ardens. Et nemo hæc in mentem suam mittit, sed veluti fabulas contemnimus hæc terribilia et metuenda decreta. Nullus audiens obstupescit vel congelasci, omnes irrisores et illusores facti sunt. Quis nobis crit aditus, unde salutem reperiemus? Perivimus, consumpti sumus, facti sumus irrisio inimicorum nostrorum, et illusio paganorum, simul et dæmoniorum. Quantum exsultat nunc et diabolus, et gestiens lætatur: angeli vero quibus commissi su- mus, in confusione sunt. Omnes in proclivo sumus, nullus convertitur, superfluo cuncta nobis expensa sunt, nos quoque videmur vobis delirare. Opportunum est etiam nunc advo- care cælum, quoniam nullus est audiens, testificari elementa: Audi, cælum, et auribus percipe, terra, quia loquutus est Dominus. Date manum, porrigite qui necdum dimersi estis cum iis qui in ebrietate iniquitatis perierunt, vos qui sani estis laborantibus, qui sobrii estis furentibus et bacchantibus. Nemo, obsecro, gratiam saluti amicorum præponat : et in- juria et increpatio ad unum tantum attendat, hoc est, ad utilitatem proximi. Cum febris oc- cupaverit quemquam, etiam servi dominantur dominis. Cum enim ille incenditur, anima cjus confunditur. Adstat ergo ordo servorum, nulli obsequuntur, neque cognoscunt jura dominica ad læsionem domini. Convertant vos igitur, obsecro, bella quotidiana, dimersio- nes, perditiones decem millia circumcirca: undique ira Dei nos circumsepsit. Nos vero ve- Juti complacentes Deo, summa cum confidentia manus ad avaritiam præparamus; nemo ad juvandum omnes ad rapinam, nullus ad patrocinandum : unusquisque festinat quomodo substantiam suam faciat ampliorem; nullus quemadmodum adjuvet indigentem : unusquis- que quomodo addat pecuniis suis excogitat, et multam habet sollicitudinem; nullus qualiter animam suam salvet : timor continuit omnes, ne ad pauperiem redigantur; ut autem non incidamus in gehennam, nullus laborat, nullus tremit. Hæc luctibus digna sunt, hæc ac- cusatione, hæc incusatione. Non hæc dicerem, sed dolore compellor. Ignoscite, nimio luctu

col. 333–334page 47 of 100

runt. Hoc ergo demonstro per ca, quæ dixit: quia quod impossibile erat legis, in quo infir- mabatur per carnem; et iterum, Quid tentatis imponere jugum super collum discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos valuimus portare. Sed illi quidem non manserunt, inquit. Hic autem ostenditur quia majorum nos dignos facit spiritualium rerum. In omnem, inquit terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba corum. Hoc est, Non dicet unusquisque ad proximum suum, cognosce Dominum. Et iterum : Multiplicabitur terra, ut cognoscat Do- minum sicut aqua multa cooperuit mare. In eo quod dixit, inquit, novum, vetustum ostendit primum. Quod autem vetustum erit et senescit, proximum erit interitui. Vide quomodo quod absconsum erat, revelavit, et ipsam mentem propheta aperuit? Honoravit legem, et nolait eam dicere vetustam nominatim, verumtamen hoc dixit : si enim illud novum esset, nequa, quam etiam istud Testamentum postea novum vocaret. Proinde amplius quidem dans, et al- terum, Antiquatum est, inquit. Ergo solvetur et periet, et jam non erit. Sumens igitur a propheta fiduciam, paulo amplius in illud Testamentum invehitur, commode ostendens, quo- niam nostra nunc florent, illa vetusta sunt. Deinde sumens nomen vetustatis, et aliud de suo adjiciens, hoc est senectutem: quod reliquum erat ex aliis assumens, inquit, Proximum est interitui. El non simpliciter quiescere factum est a novo vetus Testamentum, sed veluti quod senuisset, veluti inutile. Propterea dicebat, Propter infirmitatem et inutilitatem, et, Nihil perficit lex, et quia, Si primum inculpabile esset, nequaquam secundi locus quæreretur. Non veluti obnoxium criminibus, sed veluti effectum non habens, more idiotarum loquutus est: veluti si quis dicat, Non est inculpabilis hæc domus; hoc est, habet vitium, debilís est: Non est inculpabile hoc vestimentum; hoc est, jam putre est. Non veluti malignum igitur hic accusavit, sed veluti habens querelam et vitium. Ita et nos novi sumus, magis autem, novi facti sumus; nunc autem veteruimus pro- pterea proximi sumus interitui et perditioni. Expoliemur isto senio. Lavacro quidem jam im- possibile est, sed pœnitentia dum hic sumus possibile est. Si quid vetustum est in nobis, abjiciamus; si qua ruga, si qua macula, si qua sordes, delavemur; efficiamur boni, ut con- cupiscat Rex pulchritudinem nostram. Licet enim et iis qui ad infirmam cæcitatem deciderunt recreare pulchritudinem illam, de qua dixit David: Concupivit Rex pulchritudinem tuam: Audi, filia, et vide, et obliviscere populi tui, et domum patris tui, et concupiscet Rex pulchri- tudinem tuam. Et tamen oblivio pulchritudinem non facit inesse, hoc est pulchritudinem ani- mæ. Sed qualis oblivio facit pulchritudinem? Oblivio peccatorum. Ad Ecclesiam quippe, quæ ex gentibus est, loquitur, admonens eam parentum suorum non recordari, hoc est sa- crificantium idolis: ex talibus quippe congregata est. Et non dixit, Non opereris; sed quod amplius est, Neque in mentem recipias. Quod et alibi dixit : Non recordabor nominum illo- rum per labia mea; et iterum, Ut non loquatur os meum opera hominum. Sed necdum hæc magna virtus est; magna quidem, sed non talis. Illic enim quid dixit? Non dixit, Et non loquaris, quæ patrum tuorum sunt, neque, Ne dicas quæ sunt patrum tuorum; sed quid dixit? Ne recorderis eorum, neque in mentem tuam veniant. Vide quanto intervallo nos se- parari vult a malitia? Qui enim non recordatur, neque considerat; qui non considerat, ne- que loquitur; qui non loquitur, neque operatur. Intueris quantis nos circumsepsit muni- mentis, et quantis intervallis separavit? Audiamus igitur et nos, et obliviscamur malorum nostrorum, eorum quæ peccavimus dico. Recordare, inquit, tu primus, et non recordabor ego. Veluti quod dico, non recordemur rapinæ, sed etiam quæ rapuimus reddamus : hoc est, oblivisci malitiæ, et excludere cogitationem rapacem, et numquam suscipere, sed etiam pec- cata quæ sunt a nobis diluere. Et unde nobis contingat, fortasse quæritis, oblivio malignitatis? Ex memoria bonorum, ex memoria Christi: si Dei semper recordati fuerimus, non poterimus illorum non reminisci. Recordabor, inquit, tui in strato meo, et in matutinis meditabor in te… Oportet igitur hoc facere, maxime autem tunc oportet recordari Dei, quando in silentio cogita- tio nostra est, quando per memoriam illius condemnare seipsum potest, quando in memoria rétinere potest. Per diem cnim si recordemur, introeuntes aliæ curæ et perturbationes exclu- dunt eam per noctem semper poterit recordari, quando in tranquillitate est et in requie anima, quando in portu, quando in sereno: Loquimini, inquit, in cordibus vestris, et in cu- bilibus vestris compungimini. Oportebat quidem et per diem semper istam habere memoriam; sed quia cogitatis semper, et multa cogitatio vestra dispergitur propter sæcularia, saltem func recordamini Dei in cordibus vestris, in matutinis meditemur in illo. Si in matutinis ta- lia meditabimur, cum multo munimine procedimus ad causas, si propitium Deum nobis primitus faciamus interpellatione et supplicatione, et procedamus, nullum habebimus inimi- cum ac si habeas, irridebis eum, Deum habens propitium : ac si bellum sit in plateis, ac si pugna sit: quippe res quotidianæ fluctuatio sunt et tempestates. Opus itaque nobis est ar- nis: majora autem arma sunt oratio. In prosperitate ventorum oportet nos discere omnia, ut possimus longitudinem diei sine naufragio pertransire, et sine vulneribus: multi quippe per singulos dies scopuli oppositi sunt, et sæpius in illos elisa ratis demersa est. Propterea opus est nobis oratione, maxime autem matutina et nocturna. Olympiaca certamina plurimi vestrum spectaverunt, et non solum spectaverunt, sed et festinatores et miratores certan- tium fuerunt et alius quidem illius, alius autem illius amator fuit. Scitis ergo quomodo et dies certaminis, et noctes illas per omnem noctem præco nihil aliud curat, de nullo alio sollicitus est, nisi quomodo exiens non erubescat. qui certaturus est: illi autem qui assident cornici monent neque loqui alicui, ne spiritum suum expendens derisui fiat. Si igitur ille, qui inter homines certaturus est, tanta providentia utitur, multo amplius nos convenit sem-

col. 335–336page 48 of 100

HOMILIA XV. Habuit quidem et prius justificationes culture, et sunclum sæculare. Tabernaculum enim constructum est primum, in quo erat candelabrum et mensa, et propositio panum, quæ dicun- fur sancta. Post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicebatur sancta sanctorum, aureum habens thuribulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro : in qua erat urna aurea habens manna, et virga Aaron quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, super quæ erant Cherubin gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. Ostendit ex sacerdotio et ex Testamento, quia finem habiturum erat illud: osten- dit autem jam ex ipso tabernaculi schemate, quomodo hæc, inquit, sancta, et sancta san- ctorum. Et sancta quidem prioris sunt indicia temporis; ibi quippe per hostias omnia fic- bant in sanctis autem sanctorum hujus temporis signum est, nunc præsentis. Dicit autem sancta sanctorum esse cælum, et velamentum cælum, et carnem intrantem in interiora velaminis hoc est, velamen carnis ejus. Bonum vero est ex paulo superioribus hunc lo- cum repetentes dicere. Quid ergo, inquit? Habuit quidem primum testamentum, scilicet ju- stificationes cultura. Quid est, Justificationes? Signa el sanctiones quæ tunc erant. Tamquam quod nunc, inquit, non habeat, ostendit illud cessasse. Tunc enim non habuit, inquit: proinde nunc, ac si adhuc instantia, non est. Tunc sanctum sæculare. Dicit, quoniam om- nibus licebat intrare, et manifestus erat ille locus in illo tabernaculo, ubi sacerdotes sta- bant, ubi Judæi, ubi proselyti et gentiles et Nazaræi. Quoniam ergo et gentibus accessibile erat, sæculare illud appellat: non enim Judæis totus mundus erat. Tabernaculum enim, inquit, constructum est primum, quod dicebatur sancta, in quo erat candelabrum et mensa, et propositio panum. Hæc signa erant mundi. Post secundum velamen. Sicut apparet, non erat unum velamen, sed etiam foris velamen erat, Tabernaculum, quod dicitur sancta san- ctorum. Attende quomodo ubique tabernaculum vocat, ex eo quod ibi habebitur. Aureum, inquit, habens thuribulum, et arcam testamenti circumseptam ex omni parte auro: in qua urna erat auṛea, habens manna, et virga Aaron quæ fronduerat, et tabulæ testamenti. Omnia venerabilia erant et clara ingratitudinis Judaicæ monumenta. Et tabulæ, inquit, testa- menti. Fregerat quippe eas. Et manna. Murmuraverunt enim et ut deduceretur ad poste- ros memoria, imperavit illud in urna aurea reservari. Et virga, inquit, Aaron, quæ from- duerat, super quæ erant Cherubin gloria? Quid est, Cherubin gloria? Sive gloriosa, sive quæ sub Deo sunt constituta: Obumbrantia, inquit, propitiatorium? Sed et elevat hæc sua oratione, ut ostenderet quia majora sunt quæ post ista sunt. De quibus, inquit, non est nunc dicendum per singula. Hic significavit quoniam non hæc sola erant, quæ vide- bantur, sed ænigmata quædam erant. De quibus, inquit, non est nunc dicendum per singula; fortassis quia opus multo sermone haberent. His igitur ita constructis inquit, in primum quidem tabernaculum semper intrabant sacerdotes, cultura officia consummantes. Hoc est, erant quidem ista, sed non eis fruebantur Judæi: non enim vide- bant ca. Proinde non illis magis erant constituta, quam illis quibus prophetabantur. In secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine quem offerret pro se et pro populi ignorantia. Intueris jam formas ante præmissas? Ne enim dicerent, Quomodo unum est sacrificium? ostendit illud jam inde ab initio siquidem quod sanctius erat unum erat et terribile.Et quomodo pontifex semel hoc offerebat, si (f. offerebat? Sic] consuetudinem ab initio acceperant: etenim tunc pontifex, inquit, semel offerebat. Et bene dixit, Non sine sanguine. non quidem sine sanguine, sed isto sanguine: non enim tantum erat negotium. Ostendit quia erit sacrificium, quod igni non consumatur, sed ex sanguine quidem demonstrandum sit. Quoniam sacrificium vocavit crucem, neque ignem habentem, neque ligna, neque obla- tionem, sed semel in sanguine oblatum, ostendit quia et vetus sacrificium tale erat: semel offerebatur in sanguine. Quem offerret, inquit, pro se et populi ignorantia. Non dixit, Pec- catis, sed, Ignorantia, ne magnum sapiant. Si enim non volens peccabas; sed nolens igno- per curam habere et sollicitudinem, quibus omnis vita certamen est. Omnis igitur nox sit nobis pervigil, et curam geramus quomodo pertranseamus diem, ne forte derisui habeamur. Atque utinam solum derisui: nunc autem sedet in dextera Patris spectator certaminis, au- diens diligenter, ne forte aliquid absonum proloquamur, ne aliquid præter modulamen: non enim rerum solarum, sed etiam verborum judex est. Vigilemus itaque, dilectissimi: habea- mas et nos studiosos, si voluerimus: unicuique nostrum angeli assisterent : nos autem stertimus per totam noctem. Atque utiuam hoc solum : multi autem et flagitia plura commit- tunt, alii quidem ad ista prostibula euntes, alii autem domos suas domos fornicationis facien- tes, meretrices illuc adducendo. Isti satis bene cogitant de certamine, quod cum diabolo certaturi sunt. Alii ebrii sunt, ita ut aliena loquantur: alii perturbationes faciunt, ali tota nocte vigilant, sed male, ita ut dormientibus pejores sint, plectentes dolos; alii usuras nu- inerantes, alii curis et sollicitudinibus cruciantur, et omnia magis faciunt quam ea qua pertinent ad certamen. Idcirco obsecro, ut omnia relinquentes, unum attendamus, qualiter possimus palmam accipere et corona indui. Omnia ergo propter hoc faciamus, per quæ po- terimus adipisci quæ nobis promissa sunt bona: quæ nos contingat percipere, in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri una cum S. Spiritu, gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

col. 337–338page 49 of 100

rabas, et ab hoc nullus est mundus. Et ubique quod suum est ostendit, quoniam Christos multo melior est pontifex. Si enim separatur a peccatis nostris, quomodo pro se obtulit? Quare ergo hac dixisti, inquit? Nam hoc melioris sacerdotis est. Nusquam hic contempla- tiva expositio est. Jam nunc considera quid dixit: Hoc, inquit, significante Spiritu sancto nondum manifestam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo stutum habente. Propterea, inquit, ista ita constructa sunt, ut discamus, quia sancta sanctorum, hoc est cælum, adhuc est inaccessibile. Ne putemus ergo, quoniam ingredi illud, inquit, non possumus, ideo non esse: nam nequo sancta ingressi sumus. Que comparatio est, inquit, temporis instantis. Instans tempus quale dicit? Ante præsentiam Christi: post adventum enim Christi non jam est instans. Quomodo? nam urgens est, et finem habens. Aliud item significans, hoc dixit: Quæ comparatio instantis est temporis : hoc est, forma facta est. Secundum quam mu- nera et hostia offeruntur, non valentes secundum.conscientiam perfectum facere cultorem. Attende quid hoc est, Nihil perficit lex, et, Si inculpabilis esset illa prima. Quomodo? Se- cundum conscientiam. Hostiæ, inquit, non sordes animæ dimittebantur, sed tantum circa corpus erant, Secundum legem mandati carnalis : non enim adulterium, non homicidium, non sacrilegium dimittere poterant. Intueris quid ait: Hæc comede, illud non comedas? Qua crant indifferentia solummodo, inquit, In cibis et in potibus, et variis baptismis. Hoc pola- re, inquit, hoc noli. Et tamen de potu nihil erat dispositum; sed in contemptum mittens hæc dicit. Et variis, inquit, baptismis, et justificationibus carnis usque ad tempus correctionis eminentis. Hæc enim erat justitia carnis. In hoc dejecit illa sacramenta, ostendens quia uul- lam habebant virtutem, et quia usque ad tempus correctionis erant; hoc est, tempus susti- nebant corrigens omnia. Christus autem adveniens pontifex bonorum, quæ facta sunt per ma- jus, et perfectius tabernaculum non manufactum. Carnem dicit in hoc loco. Bene et majorem et perfectiorem dixit, siquidem et Deus Verbum, et cuncta Spiritus operatio habitat in ea Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Perfectiorem autem dixit, utpote incapabilem, et majora perficientem. Hoc est, non istam creaturam. Ecce quantum majorem. Non enim sine spiritu eam construxit, neque ex hac creatura est : hoc est, non est ex his creaturis, sed spiritualis ex Spiritu sancto. Intueris quomodo et tabernaculum et velamen et cælum illud corpus vocat? Per majus et perfectius tabernaculum; Per velamen, hoc est, carnem ejus; et iterum, In interiora velaminis; et iterum, Intrantem in sancta sanctorum, adstare vultui Del. Quare ergo hoc facit? Secundum aliam et aliam signification nem utputa veluti quod dico, Velamen cælum est: sicut enim muro quodam discer– mit sancta velamen, sic et caro abscondens divinitatem : similiter et tabernaculum habens in se divinitatem, tabernaculum autem cælum illic enim est intus pontifex. Chri- stus autem, inquit, veniens. Non dixit, Factus, sed, Veniens: hoc est, ad hoc ipsum ve– niens, non alii succedens. Non primo advenit, et tunc factus est, sed simul advenit. Et non dixit, Adveniens pontifex hostiarum, sed, Bonorum quæ facta sunt: veluti non valente sermone universum exprimere. Neque per sanguinem, inquit, hircorum, aut vitulorum. Omnia permutata sunt. Per proprium, inquit, sanguinem introivit semel in sancta. Et hic cælum vocavit. Semel, inquit, introivit in sancla, æternam redemptionem inveniens. Et quod dixit, Inveniens, ostendit corum esse, quæ ante non inveniebantur : et præterquam quod sperabatur, iste per unum ingressum æternam redemptionem invenit. Deinde probationem adjungit : Si enim sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitula aspergens immundos saneti- ficat ad emundationem carnis: quanto amplius sanguis Christi, qui per spiritum æternum seipsum obtulit immaculatum Deo, mundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ut serviamus Deo vivo? Si enim carnem, inquit, potest mundare sanguís taurorum, multo amplius animæ sordem diluct sanguis Christi. Ne enim audiens, Sanctifical, magnum ali- quid putes, annotat et ostendit utriusque mundationis differentiam. Et quomodo hoc? Ista quidem excelsa, illa autem humilis et dicit, quia merito, siquidem ille quidem sanguis taurorum erat, iste autem Christi. Et non ci sufficit nomine tantum hoc signare, ponit eliam modum differentiæ. Qui per Spiritum, inquit, æternum seipsum obtulit immaculatum Deo : hoc est, sacrificium immaculatum erat mundum a peccatis. Hoc enim est, Per spiritum æter- num; non per ignem, non per aliena quædam. Et mundabit conscientiam nostram, inquit, ab operibus mortuis. Bene dixit, Ab operibus mortuis : si quis enim tangebat mortuum polluebatur et hic si quis tetigerit opus mortuum, contaminatur per conscientiam. Ad ser- viendum, inquit, Deo vivo. Hic manifestat quia opera mortua habentes, non possunt ser- vire vero et vivo Deo, quia illa mortua sunt et falsa; et merito. Nullus igitur opera mortua habens ingreditur hic. Si enim cum, qui corpus mortuum tangebat, non oportebat intrare in templum, quanto magis eum, qui opera mortua habet? pollutio quippe est pessima. Mortua quippe omnia opera sunt, quæ vitam non habent, quæ foris spirant. Sicut enim mortuum corpus ad nullum sensum est utile, verum etiam con- tristat appropinquantes : sic et peccatum confestim rationabile nostrum percutit, et non permittit neque intelligentiam ipsam quiescere, sed perturbat et commovet. Dicitur autem. quia et morbus cum generatur, corrumpit corpora. Tale quiddam est et peccatum : a morbo nihil differt, non quia aerem corrumpat primum, deinde corpora, sed continuo in animam insilit. Non vides cos, qui morbo afficiuntur, quomodò tumore quodam occupantur, quo- modo convertunt se atque revertunt, quomodo fœtoribus sunt repleti, quomodo turpes sunt eorum facies, quomodo per totum immundi sunt? Tales quippe sunt eliam peccantes, ac si non videant. Dic enim mihi, nonne homine febriente pejor est qui cupiditate pecunia-

col. 339–340page 50 of 100

rum vel corporum captivus est? nonne immundior ab istis omnibus est, omnia turpe faciens et patiens? Quid enim turpius viro pecunias amante? Quæcumque enim meretrices mulieres faciunt, quæcumque in scena committuntur, non evitat efficere; sed quanta illæ, tanta et iste operatur. Magis autem fortassis illæ aliquid evitant, quam iste. Nam iste etiam res ser- vis dignas perpetitur, adulans quibus non oportet: exasperatur iterum ubi non oportet: ubique inæqualis est: malignis hominibus et senibus, fortassis etiam perditis, multo am- plius pauperibus et infirmioribus suis assidens adulatur, et alios bonos ex omni parte virtutem habentes injuriat ferociter. Intueris ex utraque parte confusionem et impudentiam? et humilis est præter modum et ambitiosus. Sed stant ante domos meretrices; et hoc est earum crimen, quia corpus suum venumdant pecuniæ causa: sed paupertas, inquit, et fames compellit: licet neque hoc idoneum ad excusationem; poterant enim opus facientes enu- triri. Hic enim [f. autem] stat avarus, non in domo, sed in media civitate; non corpus, sed animam suam tradens diabolo, ut et voluptetur cum ea, et intret ad eam veluti ad mere- tricem, et cupiditatem suam totam explens egreditur et videt tota civitas, non duo viri. aut tres. Et hoc proprium est meretricum, quia dantis aurum efficiuntur: sit ille servus, sit monachus, sit quilibet, proponat autem mercedem, suscipiunt. Hoc etiam hic isti fa- ciunt : rectas quidem cogitationes, quando pecuniam non habent, aversantur: malis autem et vere bestialibus commiscentur, et pulchritudinem animæ perdunt. Sicut enim illæ, qua natura nigræ sunt et agrestes et pingues. et deformes et male formatæ, et ex omni parte tarpes sic etiam istorum efficiuntur animæ, et neque exterius videntibus deformitatem suam possunt obvelare. Cum enim extremus fuerit fætor, quæcumque adinveniant, quæcum- que excogitent, neque sub fictione latere poterunt. Quoniam vero impudentia facit meretri- ces, audi prophetam dicentem: Impudens facta es ad omnes, facies meretricis facta est tibi. Hoc etiam ad avarum dici potest, Impudens factus es ad omnes, non ad istos aut ad illos, sed ad omnes: quomodo? Non patrem, non filium, non conjugem, non amicum, non fratrem, non benefactorem, nullum, ut absolute dicam, reveretur hujusmodi. Et quid dico amicum et fratrem et patrem? ipsum non reveretur Deum, sed omnia fabulæ illi videntur et risus; ex multa cupiditate ebrius, et neque auditu percipit aliquid, quæ illi prodesse possunt. O absurditatem, et qualia loquuntur! Væ tibi mamona, et ei qui te hic non habet. Idcirco dissipor ex indignatione. Væ quippe ista dicentibus, ac si per risum hæc dicunt. Dic mihi, talem comminationem comminatur Deus, dicens: Non potestis duobus dominis servire? tu autem dissolvis comminationem? nonne idololatriam hanc dixit Paulus, et avarum idolola- tram vocat : tu autem istud dicens (f. stas ridens] secundum sæculares mulieres, quæ iu scena sunt risum faciens? Hoc est, quod omnia subvertit, hoc omnia dejicit: in risum[f. irrisus] omnia nostra facta sunt et urbanitas, et facit jam [f. et facetia: jam] nihil stabile, nihil grave. Non enim ad sæculares viros ista loquor tantum, sed novi quos significo: risu enim repleta est ecclesia. Si ille et ille facetum quiddam loquatur, risus confestim sedentes occupat : et quod adhuc mirabilius est, in ipso tempore orationis non quieseunt multi a risu. Ubique vagatur diabo- lus, omnes illigavit, omni dominatur: exhonoratur Christus, contemnitur, nullius mo- menti habetur ecclesia. Nonne audistis Paulum dicentem: Turpitudo et vaniloquium et scurrilitas abjiciatur a vobis ? Cum turpitudinem et scurrilitatem posuit, tu autem rides? Va- niloquium quid est? Quod nullam habet utilitatem. Vel omnino rides et effundis faciem tuam, qui monachum profiteris? qui crucifixus es, qui luges, rides? Dic mihi, ubi Christus hoc fecit? audisti hoc alicubi ? Nusquam, sed contristatum quidem sæpius legisti. Etenim quando Jerusalem vidit, lacrymatus est; et quando traditorem intellexit, turbatus est; et quando Lazarum suscitaturus erat, ploravit: tu autem rides? Si propter aliorum peccata quis non dolet, accusatione dignus est: qui in suis sine dolore exsistit et ridet, quali venia dignus erit? Tempus est luctus et tribulationis, sub afflictione et servitute certaminum et sub doloribus res agitur, et tu rides? Non intueris quomodo increpata est Sara ? non adver- tis Christum dicentem: Væ nobis, qui ridetis, quoniam plangetis? Ista psallens per singulos dies, quid dicis? Dic mihi, num alicubi dicis, Quoniam risi? Nequaquam, sed quid? Defeci in gemitu mev. Fortasse etiam sunt aliqui ita dissoluti et remissi, ut etiam in hac increpa- tione rideant, quoniam de risu disputamus. Etenim talis est dementia, talis est stupor, ne- que increpationem sentit. Stat sacerdos Dei orationem faciens cunctorum; tu autem rides, nihil timens ? et ille quidem tremens orationem pro te offert, tu autem contennis? Non advertis Scripturam dicentem: Væ contemptoribus? non contremiscis, non colligis temet- ipsum? Et in aulam quidem regiam intraturus, et habitu et oculis et incessu et in cunctis alus componis et ornas temetipsum : huc autem ingressurus, ubi vere aula est regia, et talis qualis cælestis est, rides ? Et tu quidem scio quia non vides: audi tamen quia angeli præsentes sunt ubique, et maxime in domo Dei adstant Regi, et omnia plena sunt incorpo- reis illis virtutibus. Iste mihi sermo etiam ad mulieres dicitur. Et ante viros quidem non citius audent hoc facere ; ac si faciunt, non tamen semper, sed in tempore remissionis : hic autem et velas te, obnubis caput tuum, dic mihi, et rides, o mulier in ecclesia sedens? in- gressa es confiteri peccata tua, procidere Deo, postulare et deprecari pro delictis tuis, et cum resu hoc facis? quomodo ergo eum propitiare poteris? Et quid? malum est risus, in- quis? Non est malum risus. Itane non est malum? Sed valde malum, importuno tempore, immoderate. Risus enim inest nobis, ut quando amicos viderimus, post multum temporis hoc faciamus quando aliquos delinquentes et timentes, ut refoveamus eos risu, non ut

col. 341–342page 51 of 100

HOMILIA XVI. Et propterea testamenti novi mediator est, ut morte facta, ad redemptionem earum trans- gressionum primi testamenti repromissionem accipiant, qui vocati sunt hereditatis æterna. Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testantis: testamentum quippe in mor- tuis confirmatur; alias numquam valet dum vivit qui testatus est. Unde neque primum sine sanguine dedicatum est. Lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum, cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit, dicens: Hic sanguis testamenti quod mandatit ad vos Deus, etc. Fortassis enim possent multi, qui infirmius afficiebantur, ex eo quod mortuus est Christus, maxime non credere promissionibus ejus. Paulus igitur ex abundanti hoc ponit, et exem- pla ex communi assumens consuetudine. Quale autem hoc est? Propterea igitur, inquit, oportet confidere. Quare? Quia non viventibus testatoribus, sed mortuis, tunc firma sunt testamenta et fortitudinem accipiunt. Propterea, inquit, Novi testamenti mediator est. Te- stamentum enim circa novissimum diem fit defunctionis. Tale autem est testamentum : alios quidem heredes habet, alios autem exheredat. Sic etiam hic, Volo ubi ego sum, inquit Chri- stus, et isti sint. Et iterum de exheredatis audi illum dicentem: Non de omnibus rogo, sed pro credentibus per verbum eorum in me. Iterum testamentum quædam habet testatoris, quæ- dam eorum qui suscipiunt, ita ut quædam suscipiant, quædam faciant. Sic etiam hic: postquam enim promisit decem millia bona, exegit el ab eis dicens: Mandatum novum do vobis. Iterum testes debet habere testamentum. Adverte illum iterum dicentein: Ego sum qui testimonium perhibeo de memetipso, et testimonium perhibet de me qui me misit; et iterum, Ille testimonium perhibet de me, de Paracleto dicens : et duodecim apostolos misit, dicens : Testificamini in conspectu Dei. Et propterea inquit, Testamenti novi mediator est. Quid est Mediator? Mediator enim non est dominus rei cujus est mediator, sed et alia quidem res. alter est mediator: utputa, mediator nuptiarum fit, non qui nuptias facit, sed adjuvans eum qui facturus est. Sic etiam hic mediator Filius factus est Patris, et noster. Nolebat nobis dimittere Pater hereditatem istam, sed irascebatur nobis et indignabatur tamquam abalie- natis: mediator autem factus est noster et Patris, et persuasit illi. Et quid igitur? quomodo mediator factus est? Sermones detulit, et attulit nobis a Patre per transvectores: addit etiam mortem. In offensione quippe eramus, mori nos oportebat: mortuus est pro nobis, et fecit nos dignos testamenti. Hoc modo firmum factum,est testamentum: ac non in indignos jam factum. In ipso quidem initio utpote Pater in filios testatus est; sed quia indigni facti su- mus, non jam testamento nobis opus erat, sed pœna. Quid igitur gloriaris, inquit, in lege? In tantum peccatum quippe nos constituit, ut salvari non possemus aliquando: nisi pro nobis Dominus moreretur, nequaquam valeret lex, siquidem est infirma. Et non tantum ex communi consuetudine hoc confirmat, sed etiam ex iis quæ in veteri Testamento continge- bant, maxime cos introducit. Nullus fuit qui mortuus est illic: quomodo ergo firmum est testamentum? Per eumdem ipsum modum, inquit. Quomodo enim et illic sanguis, sic etiam hic sanguis. Si autem non erat Christi sanguis, non mireris; typus enim erat: unde dixit, Neque primum sine sanguine dedicatum est. Quid est, Dedicatum est? Firmum factum est, roboratum est. Quod autem dixit, unde, tale est quale si diceret : Propterea oportebat testamenti solemnitatem compleri, etiam per mortem. Cur enim, dic mihi, codex testamenti aspergitur? Dixit enim, Postquam dictum est omne mandatum secundum legem Mosi omni plebi, accipiens sanguinem vitulorum, cum aqua et lana coccinea et hyssopo, et ipsum librum et omnem populum aspersit, dicens: Hic sanguis testa- menti quod mandavit ad vos Deus. Cur ergo, dic mihi, liber testamenti et populus aspergitur, nisi quod pretiosus jam inde ab initio illo schemate prænuntiabatur? Quare autem hysso- cogamus nosipsos, et semper rideamus: risus inest animæ nostræ, ut remissionem ali- quando habeat anima, non diffundatur. Nam et cupiditas corporum inest nobis, et non necesse est utique, quia inest nobis, aut uti illa, aut immoderate uti; sed retinemus eam, et non dicimus, Quoniam inest, utamur. Cum lacrymis servi Deo, ut possis diluere peccata tua. Novi quia multi nos subsannant, dicentes: Ecce statim lacrymas nominat : propterea et tempus lacrymarum facturus est. Scio quia et augurantur qui dicunt : Mandu- cemus et bibamus, cras enim moriemur. Vanitas vanitatum, omnia vanitas. Non ego dico, sed ipse qui experimentum cunctarum rerum accepit, hæc dixit: Edificavi mihi domos institui et natatorius aquæ, feci mihi vini fusores, et vini fusitrices: et quid post hæc omnia? Vanitas, inquit, vanitatum, omnia vanilas. Lugeamus ergo, dilectissimi, lugeamus, ut re- vera rideamus, ut vere gaudeamus in tempore gaudii sinceri. Huic enim gaudio omnibus modis etiam tristitia permixta est, et numquam id purum inveniri potest: illud gaudium sincerum quiddam est et sine fraude, et nihil habens subdolum neque permixtum. Illud orgo gaudium gaudeamus, illud insequamur: alias neque adipisci potes istud gaudium, ac si velis. Proinde non quæ voluptuosa sunt, sed quæ prosunt, eligamus, et paululum affligamur volentes, et cum gratiarum actione omnia tolerantes. Sic enim poterimus et regnum cælorum adipisci : cujus nos contingat omnes dignos effici, in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Deo Patri gloria una cum S. Spiritu, nunc et semper, et in sæcula sæculo- rum. Amen.

col. 343–344page 52 of 100

ECLOGA DE AVARITIA, HOMIL. XV. cessitate, sed ultro, voluntate sua catenam sibi attra- bens. Rursus tu adversus divites, rursus vos adversus cos qui diripiuntur. Vos non satiamini edendo, et commordendo pauperes : neque ego satior vos corri- gendo. Semper tu divitibus inhæres : semper et tu pauperi inhæres. Abstine ab ove mea: abstine a gro- ge meo. Quod si vastas gregeni meum, Succonses quod te persequar? Minimete persequor, sed lupum; si non lupus es, te ergo non persequor: si vero persequor te, tibi ipsi imputa, quia lupus factus es. Si rex quidem jubeat alterius pecuniis abstinere, imo vero etiam suas dare, omnes prompte conferimus : Deo vero mandante ne quis rapiat, non ferimus, sed homines pluris facimus quam Deum. Et quomodo hoc indignum non est? Si enim æqualem homini atque Deo tribuentes honorem, ignominia Deuin afficimus: quanto magis, si homines præferamus? Grave est hoc verbum et molestum : scio et ego, sed ostendite molestum esse, ipsum opus fugiendo: quod si factum non timeatis, quomodo vobis credere possum dicen- tibus, vos verba timere, et nos graves esse? ipsimat vos facto gravatis, nullus vero sermo. Quod si ego verba proferam, quorum vos opera facitis, indigna- mini? Et quomodo hoc absurdum non est? Utinam falsa sint, quæ a me dicta sunt. Malo ipsemet calu - mniator videri in illa die, tamquam vos temere et sine causa repréhendissem, quam videre vos de istis reos peragi. Qui enim proximo foveam fodit, incidet In eam. Et quemadmodum mulieres parturientes do- loribus disrumpuntur : sic qui fraudem facit, ante- quam proximum injuria afficiat, ipse prius discerpi- tur et dolore cruciatur: idque non quomodocumque, sed multa cuin acerbitate. Etiamsi enim decies millies quis improbus sit, judicium conscientiæ tamen non corrumpitur : naturale non est, et a Deo nobis ab initio inditum. Etiamsi in infinitum contendamus, illud adstabit contra clamans, castigans, condemnans. Nec quisquam est ex iis qui in vitio vitam agunt, qui non immensum dolorem ferat, et quando de malis perpetrandis consilium capit, et quando consilium in opus educit. Quid enim Achabo improbius? Et tamen is, cum vineam concupivisset, animadverte, quantum dolorem ceperit. Rex igitur cum esset, et omnibus dominaretur, nec haberet quemquam contradicen - tein, tamen cum conscienti:e calculum non ferret, ingressus est tristis, demisso vultu, confusus, multam caliginem ferens in oculis, conscientiæ condemnantis se redargutionem v Itu prædicans, nec valens legere dolorem ex mæstitia conceptum. Vultis liquido nosse, quomodo divitiæ homines non sinant esse homines, sed feras atque demonas? Siccitas quondam occuparat civitatem nostram, et videre erat cælum factum æneum, et mortem om- nium gravissimam in dies exspectari, Deumque in- vocari, ut metu illo liberaret: cujus benignitate, præter omnem spem, multa et immensa pluvia su- perne decidit. Omnibus igitur celebritatem et festinn diem agentibus, quippe qui ab ipsis portis mortis reverterentur, dives quidam tristis, dejecto animo, . mærore mortuus obambulabat. Cumque multi ouni causam rogarent, ne continere quidem intus potuit, sod cum tyrannide acerbi istius morbi pungeretur, `causam in medium protulit: Decies enim mille, in- quit, frumenti mensuris instructus, deinceps quid faciam, non habeo. Quid ais? Doles quod non omnes perierint, ut tu aurum accumulares? Non audisti quid dicat Salomon : Qui ad pretium augendum as- servat frumentum, vulgo est exsecrabilis (Prov, 11. 16)? sed obambulas communis bonorum totius orbis ini- micus, et liberalitatis Domini hostis, et mamnionæ amicus, atque adco servus? Annon præcidi linguam illam oportuit? annon exstingui cor, quod talia verba peperit? Quid enim potest esse divite ipso miserius, propterea dolente et indignante, et periisse se pu- tante, quod infinita possident: et quotidio optante famem, ut aurum ipsi augeatur? Quomodo vultis vo- bis delineem avari et raptoris affectiones et morbos? Quid enim manibus illis sceleratius? quid oculis illis impudentius, et caninum magis? Non aspicit homines ut homines, nequo cælum ut cælum, sed omnia pe- cuniam esse putat. Hominum enim oculi, cum pau- peres vident amictos, vicem corum solent indolere; raptores vero cum intuentur pauperes, magis offeran- tur. Hominum oculi ca, quæ aliis data sunt, non appetunt, sed sua quoque in alios effundunt: isti vero non ferunt, nisi quæ omnium synt, accipientes, sun faciant. llominum oculi nudum proximi corpus aspi- cere non sustinent: isti vero nisi omnes denudavo- rint, et quæ onines habent, domi sux recondant, nunquam satiantur. Quin ne eo quidem explentur : eoque non modo ferarum manus, manus ipsorum quispiam esse dixerit, sed his etiam truculentiores multo et acerbiores. Ursi enim et lupi ubi saturati sunt, abstinent se tali cibo : isti vero non satiantur. Enimvero propterea manus nobis fecit Deus, ut aliis opitulemur, non ut insidiemur. Etenim si ad hoc eis usuri simus, satius esset eas præcidi, et absque cis esse. Cum enim ovem a fera discerpi quis videns, dolet et angitur animo, in contribuiem vero idem ipse patrans, nihil acerbi se putat facere; quomodo homo hic fuerit, ac non fera potius, et fera deterior ? Feræ enim natura sunt hujuscemodi : avari autem cum natura lenitatem habeant, præter naturam in feritatem sese transferre vi contendunt. Talium ora etiam, ferarum ora sunt, quin his etiam truculen- tiora. Etenim verba promunt, n'agis quam illarum dentes venenum emittentia, et necem patrantia. Quod si mentem quoque talium quis excutiat, janı non feras modo, sed etiam dæmones ipsɔs appella- bit. Multa siquidem immanitate pleni sunt et hostili - tate adversus conservum. Dæmones enim adjutores habent eos homines, quibus insidiantur. Quod ni adjuvarent, plurimum insidiarum in nos, ipsis in irritum caderet : isti vero resistentes, etiam sibi eos, quos impetunt, subigere nituntur. Ac neque regni amor est illic, neque gehennæ metus : non pudor ho- minum, non misericordia, non condolentia: sed ¡m- pudentia et violentia, et futurorum omnium conten-

col. 345–346page 53 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILIÆ IN EPIST. AD HEBR. Non attendentes quæ videntur, sed ea que non videntur. Intueris quia neque videbat quæ vi- dentur, sed quæ non videntur? intueris quia neque videbat quæ in præsenti sunt? Ut autem tibi ostendam, quoniam cælis superior erat, audi illum dicentem: Certus sum enim quoniam neque mors neque vita, neque præsentia neque futura, neque altitudo neque profundum, neque alia creatura, poterit nos separare a caritate Christi. Intueris quomodo cuncta pertransiens ejus animus, superiorem eum fecit, non ab hac tantum creatura, non his cælis, sed ab aliis etiam quæcumque sunt? Vides altitudinem men- tis? vides tabernaculorum opificem quid factus est, quoniam voluit, qui in plateis totam vitam transigebat? Nihil est enim, nihil est omnia transcendere, si tamen voluerimus. Si enim artes ita percepimus quæ excedunt multos : multo amplius quod tanto non indiget la— Lore. Quid enim, dic mihi, difficilius, quam super funem extensum ambulare veluti super quale solum, et sursum ambulantem vestiri, spoliari, tamquam in lecto sedeat? nonne mi- rabilis nobis ista res videtur et terribilis, ut etiam videre nolimus, sed timeamus et trema, mus ad ipsum aspectum? Quid autem, dic mihi, difficilius, quam contum in fronte portare, - et impositum puerum multa millia schemata facientem, ibidem bajulare, et delectare spe- ctantes? quid autem difficilius, quam cum gladiis pilarum more ludere? quid autem gravius, dic mihi, quam profundum pelagi scrutari? Et decem millia alias artes quis dicere possel : sed omnium istarum facilior est virtus, si voluerimus, et in cælum ascendere : velle enim hic opus est tantum, et omnia sequuntur. Non potest enim dici, Non possum; neque accu- sare potes Conditorem: si enim impossibiles nos fecit, deinde imperat, accusatio ejus est. Quomodo ergo, inquis, multi non possunt?** Quomodo ergo mulli nolunt? Si enim voluc rint, omnes poterunt: propter hoc et Paulus dixit: Volo omnes homines esse sicul meipsum, quoniam sciebat quod omnes poterant esse sicut ipse: nequaquam enim hoc diceret, si im- possibile esset. Vis fieri? principium tantum apprehende. Dic autem mihi: in artibus cun- ctis, cum voluerimus in eis perfecti fieri, num sufficit nobis velle, an etiam aggredimur ip- sas res? Veluti quod dico: vult aliquis fieri gubernator: non dicit, Volo, et hoc ei sufficit, sed eliam rem ipsam aggreditur. Vult fieri negociator: non dicit, Volo, tantum, sed etiam rem aggreditur. In longinqua vull pergere, non dicit, Volo, sed etiam rem ipsam aggredi- tur. Et sic in omnibus non sufficit vello tantum, sed etiam opus oportet addere: in cælum autem volens ascendere, dicis tantum, Volo? Quomodo ergo dicebas, inquis, quia velle sufficit? Sed velle cum opere, apprehendens etiam rem cum labore. Habemus quippe coope- ratorem et adjutorem.Deum; tantum rem assumamus, tantum veluti ad opus accedamus, ad rem tantum curam geramus, tantum in mentein ponamus, et cuncta sequentur. Si vero dormierimus, et stertentes speremus intrare in cælum, quando poterimus hereditatem cælo- rum apprehendere? Desideremus ergo hæc, obsecro, desideremus. Quid omnia ad præsen- tem vitam negotiamur, quam crastina derelinquimus? Assumamus igitur virtutem, quæ no- bis in perpetuum sufficiet, in qua crimus semper, et æternis bonis fruemur: quæ nos omnes contingat adipisci in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri una cum sancto Spiritu gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. HOMILIA XVII. Non enim in manufacta sancta introivit Christus, exemplaria verorum, sed in ipsum cœlum ; nunc præsens est vuliui Dei pro nobis: neque ut sæpe offerat seipsum, quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno: alioquin oportebat eum sæpius pati a constitutione mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destructionem peccati per hostiam suam apparuit. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc au- tem judicium: sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata; secundo sine peccato apparebit omnibus exspectantibus se in salutem. Alta sapiebant Judæi de templo et ta- bernaculo: propter quod dicebant: Templum Domini, templum Domini, templum Domini. Ne- que enim alibi in terra constructum erat tale templum, non opulentiæ gratia, non alia qua- cumque re. Deus enim qui imperaverat, jusserat illud cum honestamento multo fieri, quia et illi corporalibus magis attrahebantur et alliciebantur. Lateres quippe habebat aureos in parietibus, et licet unicuique volenti in secundo libro Regum et in Ezechiel hoc cognoscere, et quanta auri talenta expensa sunt in illo tempore. Secundum vero ædificium clarius factum est, et in pulchritudine et in aliis omnibus. Et non ex hoc solum erat venerabile, sed etiam quod unum erat: omnes quippe a finibus terræ illuc veniebant, sive ex Babylonia, sive ab Ethiopia. Et hoc manifestans Lucas in Actibus dicebat: Erant illic habitantes Parthi et Medi et Elamita, et qui habitant Mesopotamiam, Judæam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Ægyptum et partes Libya que est juxta Cyrenen. Omnes ergo un- dique mundi illuc conveniebant, et multum erat nomen illius templi. Quid ergo Paulus facil? Sicut enim illic mortem opposuit Christi, sic etiam et hic cælum totum opponit templo. Et non hanc solam differentiam ostendit, sed etiam pontificem proximum facto [1. factum Deo] : Ut appareat, inquit, vultui Dei. Proinde non ex cælo tantum, sed etiam ex ingressu rem venera- biliorem facit. Non enim simpliciter sicut hic per signa quæ:lam, sed ipsum Deum videt illic. Intueris quia descensionis gratia ubique humilia dicta sunt? Quid jam admiraris si in- terpellat, cum eum constituat veluti sacerdotem? Neque ut frequenter semetipsum offerat. sicut pontifer. Neque in manufacta sancta ingressus est, inquit, Christus, exemplaria verorum.

col. 347–348page 54 of 100

taxat respicit, nec quidquam futurorum cogitat. Igi- tur ipsuni hic jain doceas quia terra et cinis est, ut vivens medicinam accipiat. Qui enim dixit, Quid su- perbit terra et cinis? subjicit, Quoniam etiam in vita sbjecta sunt intima ipsius (Eccli. 10. 10); intima vocans viscera, ventrem illum stercoribus mulțaque immun- ditia et fœtore plenum. Vide vilitatem et imbecilli- tatem essentiæ. Ne exspectes diem mortis, ut tuain discas infirmitatem: adhuc viventem mihi hominem perscrutare, et ad viscera ipsius animo descende, et universam nostram vanitatem conspicies. Sed ne animo concide: neque enim odio nostri, sed parcens, hoc modo Deus fecit, magnas humilitatis causas nobis præbens. Si enim homo, cum terra sit et cinis, di- cere ausus est, In cœlum conscendam (Isai. 14. 13) : quo non animo erupisset, si naturæ frenum non ha- beret? Cum igitur videris aliquem inflaturn, cervicem erigentem, supercilia contrahentem, curru vehi, mi- mantem, in carcerem conjicientem, infestantem, morti tradentem; dic ad ipsum Quid superbit terra et cinis? quoniam etiam in vita sua abjecta sunt intima ipsius. llæc non de homine privato solum dicta sunt, sed et de illo ipso, qui in regio solio considet. Ne enim purpurain aspexeris, neque diadema, neque vestimenta aurea; sed naturam ipsam excutias, et harum rerum fundamentum videbis esse terram. , Omnis enim gloria hominis tamquam flos fœni (1.Petr. 1. 24). Cujus causa altum sapis, o homo, propter quid? descende ab inani isto statu, considera natu- ræ vilitatem : terra et cinis es, cinis et pulvis, fumus et wubra, herba et flos herbæ. Cum tali vero natura vivens, altum sapis, dic mihi? et quid magis ridicu- lum esse potest? At multis dominaris hominibus? sed quid prodest, si hominibus quidem domineris, affe- etionum vero tuarum captivus sis et servus? quen- admodum si quis domi quidem a sertis vapularet, vulneraque acciperet, extra autem in Yorum erum- pens ob aliorum dominatum sese efferret. Omnium affectionum servus es, et gloriaris quod iis, qui ejusdem tecum sunt generis, domineris? Utinain illis domineris, et horum sis æqualis! Si enim, qui in verbis bonis superbit, dignus est accusatione om- nemque illorum merceden perdit: quomodo non omnium erit risu dignissimas, qui in iis quæ nihil sunt sese extollit, et propter præsentem gloriam se- ipsum inflat? Miser et ærumnosè, dum anima tua gravissimo morbo contabescit, dumque extrema pau- pertate laboras, animo efferris, quod tot et tot auri babeas talenta? quod turbam mancipiorum? Atqui hæc non sunt tua. Quod si verbis meis fidem non adhibes, ab experientia rerum præcedentium discas. Si vero ita ebrius sis, ut neque iis, quæ cæteris con- tingunt, erudiare; paululum exspecta, et ex iis quæ ad Le pertinent cognosces, quod nihil tibi ista conferant; quod animo deficiens, et nullius horæ neque brevis momenti potestatem habens, invitus præsentibus ista transmittas; et sæpe quidem his, quibus tu minime cupis, sed coactus illis concedis, quos ista prius ne aspicere quidem volebas. Hominum enim substantia INANI GLORIA, HOMIL. XVI. : aliud nihil est, quam cinis et pulvis et fumus et um– \bra, et si quid istis vanius est. Quid enim. dic mihi, magnum putas? quamnam existimas magnain digni- tatem esse? num consulis? nihil enim hac dignitate majus esse vulgus arbitratur. Eo igitur, qui in tanto splendore constitutus est, qui in tanta admiratione est, nihilominus habet is, qui consul non est, sed in ipsa eadem ille quoque dignitate est : similiter eniın uterque paulo post non est. Quando fuit, et quanto tempore, dic mihi? per duos dies? hoc etiam in somniis fit. Sed somnium est, inquit. Et quid tum postea? quæ enim per diem funt, nonne somnium sunt, die mihi? Quare non ista potius somnium dici- mus? Quemadmodum enim sominia, postquam dies illuxit, nihil esse deprehenduntur : sie nocte adve- niente, illa quoque nihil esse arguuntur. Et sicut de die nemo gaudet iis quæ noctu fuerunt, ita nec fieri potest, ut quis nocte iis fruatur quæ in die sunt. Con - sul factus es? et ego nocte. Ast ego, inquis, de dic, et tu de nocte. Sed quid tum postea? neque sic plus aliquid habes quam ego, nisi forte eatenus, quod dicatur, Ilic consul est, et hanc ex verbis volupta- tem habes. Quomodo facit? Si dicam Ilic consul est, et indulgeam verbo, nenne sinal dictum est et recessit? Eodem modo se etiam res habent : simul ac consul apparuit, non amplius est. Sed ponamus etiam annum et tres et quatuor : ubi sunt qui dècơm annis consules fuerunt? nusquam. At Paulus non ita : semper enim etiam vivens, splendidus erat, non per unum diem, non duos, non deeem aut viginti, non etiam annos decem aut viginti; sed et mortuus est, et quadringentesimum deinde annum superavit, et etiamnum splendidus est, multoque splendidior quam cum viveret. Et hæc quidem in terra : quem vero in cælo habet splendorem, quis sermo ostendere poterit ? Et quemadmodum videre est fluctus maris, jam quidem in immensam altitudinem elevari, subito vero rursus deprimi : sic et eos, qui superbiam per- sequuntur, videmus modo efferentes animuin, et sii- percilia contrahentes, rebusque præsentis vitæ ges- tientes, repente vero humiliarl et ad extremam inopiam devenire. Ilos beatus quoque David insi- nuans dixit : Ne timueris cum dives factus fuerit homo, aut cum multiplicata fuerit gloria domus ipsius. Bene dixit: Ne timueris. Ne te turbet, inquit, divitiarum abundantia et gloriæ splendor: videbis enim non multo post bumi jacentem, inutilem, mortuum, pro- jectum, vermium escam factum, nudum ab omnibus istis stantem, nec quidquam omnino secum asportare potuisse (non enim simul peregrinantur cum iis, qui hinc decedunt), sed omnia hic reliquisse sola malitia collectisque sibi ex ea peccatorum sarcinis circum- datum. Merito sane ab antiquis dicta est inanis gło- ria : inanis enim est intus, non quidquam utile la- bens; sed sicuti larvæ splendidæ quidem et amabiles esse videntur, intrinsecus autem inanes sunt; idcirco etiam faciebus corporeis ut venustiores sint, nemi- nem tamen umquam ad sui aspectus amorem allexe- runt: sic etiam, imo miserius quid est, apud vul-

col. 349–350page 55 of 100

redargutio infirmitatis. In Christo autem e contrario semel oblata est. Nam quæ formam habent alicujus, tantum exemplar ostendunt, non autem virtutem: sicut in imaginibus, exemplar hominis habet imago, non etiam virtutem. Proinde veritas et exemplar commu- nicant invicem : exemplar enim æquale est, virtus autem nequaquam. Sic etiam in cælo et in tabernaculo, quippe æquale exemplar est, sancta enim erant; virtus autem et cætera non eadem. Quid autem est, Ad destructionem peccati, per sacrificium manifestatus est? Quid est destructio? Hoc est contemptus. Non jam fiduciam habet; reprobatum est enim peccatum, debens quidem recipere ultionem, non accipiens autem; hoc est, violentiam påssum est : quando sperabat omnes absumere, tunc absumptum est. Per sacrificium suum manifestatus est: hoc est, manifestus est effectus Deo et adstitit. Nec enim quia sacerdos sæpius hoc eff- ciebat in anno, propterea vano jam hoc efficitur, ac si sit: quid enim opus erat medicamen- tis, non exstantibus vulneribus? Propter hoc imperavit, inquis, semper offerri propter in- firmitatem, ut et memoria peccatorum fieret. Quid ergo nos? nonne per singulos dies offerimus? Offerimus quidem, sed ad recordationem facientes mortis ejus : et una est hæc hostia, non multæ. Quomodo una est, et non multæ ? Et quia semel oblata est illa, oblata est in sancta sanctorum: hoc autem sacrificium exemplar est illius. Idipsum semper offerimus, nec nune quidem alium agnum, crastina alium, sed semper idipsum. Proinde unum est hoc sacrifi- cium: alioquin hac ratione, quoniam in multis locis offertur, multi Christi sunt? Nėqua– quam, sed unus ubique est Christus, et hic plenus exsistens, et illic plenus, unum corpus. Sicut enim qui ubique offertur, unum corpus est, et non multa corpora: ita etiam et unum sacrificium. Pontifex autem noster ille est, qui hostiam mundantem nos obtulit. Ipsam of- ferimus et nunc, quæ tunc oblata quidem, consumi non potest. Hoc autem quod nos facimus, in commemorationem quidem fit ejus quod factum est: Hoc enim facite. inquit, in meam commemorationem. Non aliud sacrificium, sicut pontifex, sed idipsum semper facimus; ma- gis autem recordationem sacrificii operamur. Sed quia sacrificii hujus mentionem feci, volo pauca ad vos dicere, quæ recordamini : pauca quidem mensura, magnam autem habentia virtutem et utilitatem : non enim nostra sunt, sed divini Spiritus, quæ dicuntur. Quæ ergo sunt? Plurimi ex hoc sacrificio semel accipiunt in toto anno, alii bis, alii sæpius. Ad omnes ergo nobis sermo est, non ad eos qui hic sunt tantum, sed etiam ad eos qui in eremo sedent: illi enim semel in anno parti- cipantur; fortassis enim et post duos annos. Quid ergo est ? quos magis acceptamus ? eosne qui semel, an eos qui sæpius, an illos qui raro accipiunt? Neque illos qui semel, neque qui sæpius, neque qui raro, sed eos qui cum munda conscientia, qui cum mundo corde, cum vita irreprehensibili: isti semper accedant; qui vero tales non sunt, neque sc- mel. Quid ita? Quia judicium sibi accipiunt et damnationem et supplicium. Et non mireris : sicut enim cibus naturaliter nutritorius exstans, si in eum qui pravis cibis corruptus est incidat, omnia perdit et corrumpit, et efficitur occasio morbi: sic etiam ista quæ ad hæc terribilia pertinent sacramenta. Frueris mensa spirituali, mensa regali, et iterum polluis cœno os tuum? perungis unguento pretioso, et iterum fœtoribus illud imples? Dic mihi. rogo, post annum perceptionem participaris [f. participans]: quadraginta dies putas tibi sufficere ad inundationem peccatorum totius temporis, et iterum septimana transeunte tra- des teipsum sordibus primis? Dic enim mihi, si salvus factus quadraginta diebus ab ægri- tudine longa, iterum te illis mortificatoribus cibis tradas, nonne et primum laborem perdes? Si enim naturalia sic mutantur, quanto amplius voluntaria? Utputa veluti quid dico: Natu- raliter videmus, et sanos habemus oculos secundum naturam; sed aliquando ex mala quadam affectione læditur noster obtutus. Si igitur naturalia mutantur, quanto amplius quæ ad voluntatem pertinent? Quadraginta dies tantum tribuis saluti animæ tuæ : arbitror autem, quia neque quadraginta dies, et speras propitiari Deum? Jocaris magis. Dic mihi, hæc di- cens non ab una in anno perceptione nos veto, sed volo semper vos accedere: sanctis hæc concessa sunt. Hoc etiam diaconus insonat in illa hora sanctos vocans, et per hanc vocem veluti maculas inspiciens. Sicut enim in grege, ubi multæ quidem salvæ sunt pecudes, multæ autem scabie plenæ sunt, necesse est ut hæ prohibeantur a sanis: sic etiam in ec- clesia, quoniam aliæ quidem sunt salvæ pecudes, aliæ autem vitiatæ, per hanc vocem pro- hibentur hæ ab illis, penetrans ubique per vocem illam tremendam sacerdos sanctos vocans et attrahens. Quia enim impossibile est hominem scire interiora proximi: Quis enim scit hominum, inquit, quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? hanc emittit vocem postquam sacrificium perficitur, ut nullos simpliciter et quomodolibet ad fontem spiritualem veniat. Etenim in grege (nihil prohibet eodem iterum exemplo uti) morbidas quidem intro recludimus, et in tenebris habemus, et altera nutrimenta tribuimus, neque ex aere mundo, neque ex pascuis puris, neque ex fonte qui foris est, cas permittimus ® sumere. Et hic igitur ipsa vox pro vinculis quibusdam est. Non potes dicere: Nesciebam, ignorabam quia periculum sequitur hanc causam. Maxime autem et Paulus testificatus est hanc causam. Sed dicis, Non legi. Non est hæc excusatio, sed crimen. Per singulos dies intras ecclesiam, et adhuc istud ignoras? Verumtamen ut neque hanc tibi excusationem invenias, propterea in altiori loco stans magna voce et trementi conclamat, veluti quidam præco, manus sustollens in altum, altius etiam ipse stans omnibus manifestus efficitur; et manu illa tremenda, et continua voce re- clamans, aiios quidem vocat, alios autem prohibet: non manu hoc faciens, sed lingua cla- rius quam si manu hoc faceret. Vox enim illa in auditum irruens nostrum, veluti manus

col. 351–352page 56 of 100

rit et hoc dicens: cælestis est Ecclesia, et nihil aliud est quam cælum. Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est. Vides, inquit, quanto melior hæc illa celebratione? siquidem illa exemplar et forma, ista vero veritas. Sed nihil hoc proderat auditoribus, neque lætificabat. Propterea igitur quod maxime. eos lætificabat dicit: Quod in melioribus promissionibus sancitum est. Transiens a loco et a sacerdote et a infirmum est et inutile. Et intuere qualia ponit monimenta accusaturus illud. Hic enim di- cens, Secundum potentiam vitæ insolubilis, tunc intulit: Quoniam reprobatio fit antecedentis mandati: deinde postea magnum quiddam posuit dicens, Per quod appropinquamus Deo. Hic autem ad cælum nos elevans, et ostendens quia pro templo cælum habemus, et velera exem- plaria erant nostrorum, et celebrationem nostram istis rebus sublimans, et merito jam sa- cerdotium exstat [excitat?]. Sed, sicut dixi, quod maxime eos lætificat, ponit dicens, Quoil in melioribus promissionibus sancitum est. Unde hoc certum est illis? Quoniam illud quidem exclusam est, istud autem pro illo introductum est: propterea enim et obtinet, quia melius est. Sicut enim, Quin perfectio per illud, quid ergo, inquit, opus est secundum ordinem Mel- chisedec alium suscitari pontificem: sic etiam hic eodem utitur syllogismo, dicens : Si enim primum culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur; hoc est, si inculpabiles face- ret. Quid enim de hoc dixit? Non dixit, Illud culpans, sed, Illos: proinde dicit, Ecce dies veniet, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod feci patribus eorum, in die qua apprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, dem et ex sacerdote; ostendit autem nunc et manifestius ipso verbo, quoniam exclusum est. Quomodo hoc? In melioribus promissionibus. Ubi sunt isto, dic mihi? Terræ et cælum. Tu autem contemplare quomodo et illic promissiones dixit, ne in isto hoc ipsum accuset. Etenim illic, Quoniam approximamus Deo, spem meliorem ostendit, quia et illic spes; et hic promis- siones meliores significans, quia et illic repromisit. Quoniam autem culpabant semper. Ecce enim dies venient, inquit, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda testamentum novum, non antiquum. Quod testamentum dicit? Ne forte hoc possent di- cere, et tempus definivit. Non enim dicit simpliciter, Secundum testamentum quod testatus sum ad patres eorum, ne illud quod ad Abraham factum est, ipsum esse dicerent, aut ad Noe; sed quale dicit? Non secundum testamentum, quod constitui patribus eorum, cum exirent dè terra Egypti. Propterea etiam intulit: In die qua apprehendi manum eorum, ut educerem cos de terra Ægypti, et ipsi non manserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. negligentia; bona vero a Deo, quæ ad beneficia pertinent dico. Hic veluti excusationem constituit, causam ostendens propter quam dereliquit eos. Quoniam hoc est testamentum, inquit, quod constituam domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dans leges meas in menti- bus eorum, et in cordibus eorum conscribam eas: et ero illis in Deum, et ipsi erunt miki in pu- pulum. Sic, inquit, de novo Testamento ista dicit: Non secundum testamentum quod consti- tuit. Qualis est autem alia differentia quam ista? Si autem differentiam esse quis dicat, non mentum, sed in cordibus. Ostendat itaque hoc factum aliquando Judæus; sed non inveniet: iterum enim in literis factum est post regressionem ex Babylonia. Ego autem ostendam aposto- los nihil accipientes scriptum, sed in cordibus suscepisse per Spiritum Sanctum: propter quod etiam Christus dicebat: Ille veniens, commemorat vobis omnia, et docebit vos. Et non docebit, inquit, unusquisque proximum suum, et unusquisquè fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum : quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatis eorum, et iniquitatum eorum jam non memorabor. Ecce et aliud signum: A mi- nore, inquit, usque ad majorem eorum scient me, et non dicent, Cognosce Dominum. Quando istud contigit, nisi modo? Manifestum quippe est quod circa nos actum est: quod autem circa illos, non est manifestum, sed reclusum erat in augulo novo [del.]. Novum tunc dicitur, quando aliud ostendit, vel quando a vetere amplius habet. Ecce, inquit, et istud novum exsistit, cum quædam ejus remota sunt, quædam autemmanent: utputa, si quis domum ve- tustam el casuram, totam immutans et fundamenta nova constituens, confestim dicimus, enim cælum novum dicitur sic, quando nequaquam æreum erit, sed cum pluviam dederit, cum infructuosum non est, non quando mutabitur,*** non quando aliqua quidem ejus ex- clusa fuerint, aliqua permanserint. Proinde Testamentum, inquit, novum bene quis dicit. Si enim [f. sic enim ostendo quoniam vetustius factum est testamentum illud, secundum quod nemo in illo fructificat. Et ut agnoscas integre, lege quid dixit Aggæus, quid Zacha- rias, quid angelus, necdum reditu eorum impleto, quid etiam Esdras increpat. Quomodo cor- ripuerunt eum, quomodo nemo interrogat Dominum, ubi etiam ipsi transgressi sunt, et ne- que ipsi sciebant. Intueris quomodo violentiam patitur tuum? Ego autem meum ostendam, quoniam novum proprie ipsum dicitur. Sed neque illud concedo de hoc dictum esse, Quo- æreum, hoc posuit ad differentiam significandam: Si autem audieritis, erit novum ? Et qui- dem propterea, inquit, aliud Testamentum dare repromittit, quoniam in primo non manse- sacrificio, tunc demum et Testamenti differentiam ponit. Dixerat quidem et primum, quía et ego neglexi eos, dicit Dominus. Et jam unde certum est, quia finem accepit? Ostendit qui- Intuere a nobís primum incipere mala: Ipsi, inquit, primi non manserunt. Ex nobis est secundum hoc, sed secundum quod datur in cordibus eorum: non enim præceptorum indu- cit differentiam, sed modum dandi ostendit alterum. Non jam in literis, inquit, erit testa- Fecit eam novam, cum vero (f. vere] aliqua quidem ejus auferat, aliqua vero immutet. Et- niam erit cælum novum. Quare non magis quod dicitur in Deuteronomio, Quia erit cœlum

col. 353–354page 57 of 100

8. J. CHRYSOSTOMI HOMILLÆ IN EPIST. AÐ HEBR. offerentibus, ostendens quia hæc non propter malignitates corum non suscepit, [sed] sicut alibi dixit; sed quia redarguta erat hæc res et reprehensa erat, nullam habens virtutem, neque tempus aliquod opportunum. Quid ergo hoc sibi vult ad illud, quod sæpius offere- bantur sacrificia? Non solum ex eo quod sæpius, manifestum est, inquit, quia debiles sunt el quia nihil profecerunt, sed etiam ex eo, quod non eas acceptabiles habeat Deus, veiuti infructuosas et inutiles. Et alibi inquit: Quia si velles sacrificium, dedissem utique. Ergo ci propter f. per hoc manifestat quia non vult. Proinde non sacrificia sunt voluntatis Dei. sed oblatio [f. ablatio] sacrificiorum:'ergo præter voluntatem Dei sacrificant. Quid est, Lt faciam voluntatem tuam? Meipsum, inquit, tradere, hoc est Dei voluntas. In qua voluntate sanctificati sumus. Ac etiam aliud dixit, quoniam non sacrificia hominis mundant, sed vo- luntas Dei. Proinde igitur sacrificare non est voluntas Dei. Et quid miraris, si nune non est voluntas Dei, cum quidem neque ex initio voluntas erat? Quis enim inquisivit, inquit, ista de manibus vestr is? Quomodo ergo ipse imperavit? Condescendens. Sicut enim [/. etiam] dixit Paulus, Volo omnes homines esse, sicut et meipsum, in continentia; et iterum inquit. Volo juvenes nubere, filios procreare. Et duas voluntates constituit, sed non ambæ ejus sunt, ac si imperet; sed illa quidem ejus est, idcirco etiam sine cautione eam constituit: illa autem non est ejus, ac si ipse velit: propterea et cum excusatione proponitur. Pri- inum enim accusans eos, quia luxuriabantur adversus Christum, tunc dixit: Volo ju- venes nubere, filios procreare. Sic etiam hic non erat ejus voluntas præcedens, ut sacrifi- cia Gerent. Sicut enim [f. etiam] dicit, Non volo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vi‑ cat; et alibi dicit quia non solum voluit, sed etiam desideravit hoc quamvis contra sit [f.suppl. desideratio], quæ superdisposita est voluntas. Quomodo ergo non vis, et quo- modo desideras, quod validæ voluntatis est indicium? Sic et hic. In qua voluntate, inquit. salvi facti sumus. Quomodo salvi facti sumus? Per oblationem corporis Jesu semel. Et omnis quidem sacerdos stat per singulos dies ministrans, et easdem ipsas hostias frequenter offerens. Nam stare signum est ministrationis: ergo sedere signum est ut ei ministretur. Iste autem unam pro peccatis offerens hostiam, in perpetuum sedel in dextera Patris, de cætero exspe- clans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Una quippe oblatio perficit in per- petuum eos, qui sanctificantur. Testificatur autem nobis et Spiritus sanctus. Dixit quia illa non offeruntur; et argumentatus est et ex Scripturis et sine Scripturis ; sed etiam dictum propheticum adhibuit, dicens: Quia sacrificium et oblationem noluisti. Dicit quidem, Dimi- sit peccata. Iterum et hoc ex scripto testimonio approbat: Testificatur quippe nobis, in- quit, Spiritus sanctus. Postquam enim dixit, Hoc testamentum, quod testabor ad eos post dies illos, dicit Dominus; dans legem meam in cordibus eorum, et in mentibus eorum scribam cam: et peccatorum eorum et iniquitatum jam non ero memor amplius, ubi remissio horum, necdum jam oblatio pro peccato. Ergo dimisit peccata quando testamentum dedit: testamentum autem per sacrificium dedit. Si igitur dimisit peccata per unam hostiam, nec- dum jam opus est secunda. Sedet, inquit, in dextera Dei, de cætero exspectans. Pro qua causa est ista dilatio? Ut ponantur, inquit, inimici ejus sub pedibus ejus. Una quippe oblatio per- ficil in perpetuum eos, qui sanctificantur. Sed fortassis dicit aliquis, Quare non confestim po- suit? Propter fideles nascituros. Unde ergo certum quia ponentur? Propter quod dixit quia sedet. Mentionem iterum facit testamenti illius, dicentis: Donec ponam inimicos ejus sub pedibus ejus. Inimici autem ejus Judæi sunt. Deinde quoniam dixit, Donec ponantur inimici ejus sub pedibus ejus, salis autem festinabant: pro hac re quæ sequuntur ponit, quæcumque de fide loquitur. Qui sunt autem inimici ? Infideles omnes. Et hic nimietatem et potentian subjectionis significans, non dixit, Ut subjiciantur, sed, Ut ponantur sub pedibus ejus. Non igitur efficiamur ex numero inimicorum : non enim soli illi inimici, qui infideles sunt, sed etiam isti, qui vita immunda pleni sunt. Prudentia autem carnis inimica est in Deum : legi enim Dei non subjicitur, neque potest. Quid ergo, inquit? num est hoc crimen? et valde qui- dem crimen est: malus enim úsquequo est malus, non subjicitur quidem, mutari autem et fieri bonus potest. Abjiciamus igitur intelligentias carnales. Quæ sunt autem carnalia ? Quæcumque corpus quidem florere faciunt et luxuriari, vitiant autem animam : utputa, veluti quid dico: divi-- tiæ, deliciæ, gloria: cuncta hæc carnis sunt: amor corporum. Non igitur amemus ampliora, sed paupertatem semper consectemur: ista enim magnum bonum est. Sed humilem facit, inquis, et infirmum. Hoc quippe nobis opus est: multum namque nobis hoc conducit. Pau- pertas quippe, inquit, humiliat virum. Et iterum Christus dixit: Beati pauperes spiritu. Propter hoc ergo dicis, quia habemus viam ad virtutem ducentem? nescis quia ista multam fiduciam nobis tribuit? Sed sapientia, inquit, pauperis pro nihilo habetur. Etiterum alter quidam dixit: Divitias et paupertatem ne dederis mihi; et, Ex camino paupertatis libera me. Quomodo autem ite- rum, si divitiæ et paupertas ex Deo sunt, malum est paupertas, aut divitiæ? Quare ergo hæc dicta sunt? Hæc dicebantur in Veteri Testamento, ubi muita ratio divitiarum habebatur, ubi paupertatis plurimus erat contemptus, ubi hoc quidem maledictum erat, illud benedi- ctio. Sed nunc nequaquam ita est: sed vis audire paupertatis prædicamenta? ipsam profes- gus est Christus et dixit: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Et iterum discipulis dicebat, Nolite possidere aurum, neque argentum, nec duas tunicas. Et Paulus scribens, dicebat: Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Et Petrus dicebat ci, qui ex nativitate sua claudus erat: Argentum et aurum non est mihi. Et in jpso Veteri Testa- mento, ubi in admiratione habebantur, et erant quidem mirabiles? nonne Elias præter nie-

col. 355–356page 58 of 100

lotidem nihil habebat? Nonne Elisæus. nonne Joannes? Nemo igitur sit humilis propter paupertatem non est paupertas que facit humilem, sed divitiæ quæ cogunt quemque opus habere plurimis, multas grates debere compellentes. Quid Jacob erat pauperius, dic mihi? qui dicebat: Si dederit mihi Dominus panem comedere, et amictum indui. Numquid sine fi- ducia erant Helias, et Joannes? nonne ille quidem Achab redarguebat, ille autem Herodem! Ille quidem dicebat, Non enim tibi licet habere uxorem fratris tui: Helias vero ad Achab cum fiducia dicebat, Non ego perverto Israel, sed tu et domus patris tui. Vides quia hoc ma- xime facit fiduciam, hoc est paupertas? Nam dives servus est, obnoxius exstans damnis, et tribuens omni volenti eum nocere: ille autem nihil habens, proscriptionem non timet ne- que condemnationem. Nequaquam ergo paupertas facit sinc fiducia esse: Christus autem cum paupertate mittebat apostolos in causam fiducia opus habentem multa. Valde enim fortis est pauper, et non habet unde injuriam patiatur, vel lædatur. Dives undique facilis est ad captivandum : contingit cidem veluti si aliquis funes trahat multos et longos, et fa- cile sit cum apprehendere. Sic etiam in divite contingit: sunt enim servi, aurum, argentum, et decem millia rerum, et decem millia curæ, et discrimina multa, necessitates plurimæ, quæ omnibus cum captivabilem faciunt. Nullus igitur jam paupertatem calamitatis causam esse pulet: si enim virtus adsit, omnes divitiæ mundi neque ut lusus, neque ut stipula, erunt apud eum. Hanc igitur consectemur, si volumus intrare regnum coelorum. Vende enim omnia tua, inquit, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo; et iterum, Difficile est divitem intrare in regnum cælorum. Intueris quia et si non adsit tempore, et eam arripere bonum est. Paupertas est manuductrix quædam in via, quæ ducit ad cælum, unctio athletica, exercitatio quædam magna et admirabilis, por- tus tranquillus. Sed opus habeo plurimis, et volo ab aliquo gratiam accipere. Sed et hoc di- ves te miserior est: tu quidem fortassis gratiam pro cibo postulas, ille autem pro decem millibus causis impudens exsistit, ut plura habeat. Proinde divites magis sunt qui multos postulant, et sæpius etiam indignos: utputa veluti quid dico, sæpius eos, qui in ordine mi- litari sunt, et servos necessarios habent. Pauper autem neque ipso Imperatore indiget; ac si opus habeat, magis in admirationem erit, quoniam ad hoc semetipsum deposuit, cum possit etiam dives fieri. Nemo igitur causetur de paupertate, tamquam causa sit multorum malorum, neque obloquatur Christo, qui perfectionem illam dixit esse virtutis, dicens: Si vis perfectus esse. Hoc enim ipse et verbis dixit, et operibus ipsis ostendit, et per discipulos suos docuit. Sectemur ergo paupertatem: maximum quippe bonum est paupertas vigilan- tioribus. Fortasse sic enim nonnulli ex audientibus augurantur; et non est mihi incredibile. Multus quippe est morbus apud plurimos hominum, et tanta pecuniarum tyrannis, ut nec vel verbis patiantur ei renuntiare, sed et omne putant adversum, si vel verbo repudient pe- cunias. Longe absit hoc ab anima Christiana; nihil enim opulentius co, qui paupertatem sponte deligit et cum alacritate suscipit. Quomodo autem hoc, inquit? Dicam, et si vultis ipso Imperatore ditiorem esse pronuntio. Quis potius assumpsit paupertatem? Ille quidem opus habet pluribus, et in curis est constitutus, ct veretur ne minus ei fiat ad ea quæ ne- cessaria sunt stipendiis militaribus: iste autem omnia affluenter habet, et de nulla re timet, ac si timet, non pro tantis. Quis, dic mihi, ditior est : qui per singulos dies exigit, et festinat plura colligere, et timet ne aliquid ei deficiat an ille, qui nihil colligens affluentia multa sibl sufficiente consistit, et nullum postulans? Fiduciam quippe virtus tribuit et Dei timor. non pecuniæ illæ namque et in servitutem redigunt. Munera, inquit, et dona excæcant ecu- los, et sicut mutus in ore versat redargutiones eorum. Considera quantum pauper Petrus Ang- niam divitem ultus est: nonne ille quidem dives erat, iste autem pauper? sed vide illum qui- dem cum auctoritate loquentem et dicentem, Dic mihi, si tanti vendidisti agrum : illum au- tem cum subjectione dicentem, Ita est, tanti. Sed quis dabit, inquis, mihi esse sicut Petrus? Licet tibi, sicut et ille esse, si volueris: jacta quæ possides, distribue, da pauperibus, se- quere Christum, et eris talis. Quomodo, inquit? ille signa faciebat. Hoc namque est, die mihi, quod Petrum fecit operari miracula? annon fiducia, quæ erat ex conversatione? non advertis Christum dicentein, Nolite gaudere, quia dæmones vobis subjecti sunt? Si volucris perfectus esse***. Audi quid dixit Petrus, Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, tibi do. Si quis habet argentum et aurum, illa non habet. Quid ergo? inquí: plurimi neque illa, neque ista habent. Quanti habentes [f. quando lubentes] pauperes sunt, omnia bona ha- bent. Si enim mortuos non resuscitant, neque claudos curant; sed, quod omnibus majus Pst, fiduciam habent ad Deum : audient enim in die judicii, beatam illam vocem : Venite, benedicti Patris mei. Quid isto melius? Hereditamini præparatum vobis regnum a constitu- tione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: silivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus eram, et operuistis me: infirmus eram et in carcere, et visita- stis me. Hereditamini præparatum vobis regnum a constitutione mundi. Fugiamus igitur cu- piditatem, ut adipiscamur regnum : nutriamus pauperes, ut nutriamus Christum, ut co heredes ejus efficiamur, in Jesu Christo Domino nostro, cum quo Patri una cum Spiritu sancto, gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

col. 357–358page 59 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI NOMILIÆ IN EPIST. AD HEBR: HOMILIA XIX. Habentes ergo, fratres, fiduciam in introitum sanctorum in sanguine Jesu Christi; quam nobis dedicavil viam novam et vivam per velamentum, hoc est carnis sue, et sacerdotem ma- gnum in domo Dei: accedamus cum véraci corde in satisfactione fidei, aspersa habentes corda a conscientia malu; et lavalum corpus aqua munda; retineamus confessionem spei indeclina- bilem. Habentes ergo, fratres, fiduciam in introitum sanctorum in sanguine Christi, quam nobis dedicarit viam novam et tivam. Ostendit distantiam pontificis, et hostiarum, et taber- naculi, et Testamenti, et repromissionis, et multam differentiam: siquidem illa quidem tem- poralia, hæc autem æterna; illa quidem de proximo pereuntia, hæc autem permanentia; illa quidem infirma, hæc autem perfecta; illa quidem figuræ, hæc autem veritas: Non enim juxta legem mundati, inquit, carnalis, sed juxta virtutem vitæ insolubilis; et, Tu es sacerdos in perpetuum (ecce perpètuitas sacerdotis): et de Testamento illo dixit, quod vetustum est: Quod autem veterascit atque senescit, proximum est interitui: hoc autem Testamentum no- vum, et remissionem peccatorum habens; illud autem nihil hujusmodi: Nihil quippe per- fecit lex, inquit; et iterum, Sacrificium et oblationem noluisti: illud quidem manufactum, hoc autem non manufactum; illud quidem sanguinem hircorum habebat, hoc autem Deum; illud quidem stantem sacerdotem, hoc autem sedentem: quoniam igitur cuncta illa minora sunt, hæc autein majora, propterea inquit: Habentes igitur, fratres, fiduciam. Unde? Sicut enim confusionem faciunt peccata, sic fiduciam omnium remissio peccatorum: et quod quide.n coheredes facti sumus, et quod tanta dilectione fruimur. In introitum,inquit,sanctorum. Introi- tum hic cælum dixit, et accessum ad spiritualia. Quam dedicavit. Hoc est, quam construxit, quam præparavit, et quam initiavit: dedicatio quippe dicitur initium utendi. Quam præpa- ravit, inquit, et per quam ipse perrexit. Viam novam et vivam. Et hic satisfactionem spei declarat, novam dicens. Conatur enim ostendere cuncta majora nos habere, siquidem nunc apertæ sunt portæ cæli, quod neque Abraham contigit. Viam novam dixit vitæ: sed viam ✓. vitæ... sed vivam] illam vocavit, hoc est præcepta dicit. Per velamentum, inquit, car- nis suæ. Hæc quippe caro secabat primo viam illam, ipse autem dedicaviť novam: dedicavit autem illam hac ratione, quoniam ipse in ea perrexit. Velamentum autem merito vocavil: cum enim elevatus esset in cælum, tunc apparuerunt cælestia. Accedamus itaque, inquit, cum veraci corde. In quo accedamus? Sanctitate, fide, spiritali cultura. In veraci corde, in satisfactione fidei; quia nihil et visibile horum, neque sacerdos jam, neque sacrificium, neque altare: quamquam nec le sacerdos visibilis esset, sed intus staret, illi autem foris, hoc est universus populus. Hic autem non solum hoc facit, quia sacerdos in- gressus est in sancta, sed etiam quia nos intramus. Propterea, inquit, In satisfactione fidei. Potest quippe credi et simpliciter cum hæsitatione, quales sunt nunc plurimi, dicentes: Quoniam quorumdam erit resurrectio, quorumdam autem non. Hoc non est fides: In satis- factione, inquit, fidei. Sic oportet credere, quomodo certi sumus de visibilibus, et adhuc amplius. Hic enim aliquando erratur, hoc est, in iis quæ videntur; illic autem nequaquam: hic quidem sensu percipimus, illic autem spiritu. Aspergit corda nostra a conscientia mala. Ostendit quia non fides sola, sed etiam vita cum virtute quæritur, et ut nihil sibi quisque conscius sit malignitatis. Non enim suscipiunt cum satisfactione sancta eos, qui non ita afficiuntur : ut sapeta enim sunt, et ut sancta sanctorum. Hic autem homo nullus profanus ingreditur. Illi autem corpus aspergebant, nos conscientiam: proinde possumus etíam nunc aspergi eadem ipsa virtute. Et abluti, inquit, corpus aqua munda. Lavacrum baptismatis in hoc loco dicit: baptismus enim corporum mundatio non est, sed animæ. Fidelis enim est qui repromisit, quoniam oportet ire illuc, intrare in regnum. Nihil igitur scruteris, neque rationes expetas: de opus habent nostræ causæ. Et intelligamus, inquit, invicem ad pro- vocationem caritatis et bonorum operum, non derelinquentes congregationem nostram, sicut consuetudo est quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis, quanto videtis appropinquantem diem. Et iterum alibi dicit: Dominus prope est, nihil solliciti sitis. Nunc autem propinquior est nobis salus. Tempus jam abbreviatum est. Quid est, Non derclinquentes congregationem nostram? Scit ex coetu et congregatione multain esse fortitudinem. Ubi enim fuerint duo, vel tres, inquit, congregali in nomino meo, ibi sum in medio eorum; et iterum, Ut sint unum. sicut et nos; et iterum, Omnium erat cor unum et anima una. Non autem hoc solum, sed quia eliam caritas incrementatur per congregationem: caritatem autem incrementatam necesse est etiam quæ Dei sunt consequi. Oratio autem, inquit, intentata populo fiebat. Secundum quod consuetudo est quibusdam. In hoc loco non solum admonuit, sed etiam culpavit. Intel- ligamus, inquit, invicem ad provocationem caritatis, et bonorum operum. Scit etiam hoc so- lere fieri ex congregatione. Sicut enim ferrum aliud ferrum reddit acutum, sic etiam cœtus caritatis facit augmentum. Lapis ad lapidem contritus ignem emittit, quanto magis anima animæ commixta? Sed non ad æmulationem, inquit, sed ad provocationem caritatis. Quid est, Ad provocationem caritatis? Et amplius diligere et diligi. Et bonorum operum : ut in hoc habeant æmulationem. Si enim facere quam dicere majoris virtutis est, quantum ad doctrinam pertinet, multos habetis etiam vos doctores in vestra multitudine per opera ipsa hoc facientes. Quid est, Animadvertamus cum veraci corde? Hoc est, sine simulatione. Ve enim, inquit, timido cordi, et manibus dissolutis. Nihil sit, inquit, falsum in nobis: non alia quidem dicamus, alia vero cogitemus; hoc enim mendacium est: neque simus pusillanimes;

col. 359–360page 60 of 100

hoc etiam est, non vericordes [f. veri cordis]: non credendo enim pusillanimitas efficitur.[Quid autem erat, pusillanimitas efficitur?] Quomodo autem erit hoc? Si satisfaciamus vobis per fidem. Aspersi corda. Quare non dixit, Mundati? Differentiam aspersionis volens ostendere, aliud quidem esse Dei, aliud autem nostrum. Ablucre quippe et aspergere conscientiam, Dei est; cum veritate autem accedere et in satisfactione fidei, nostrum est. Deinde ctiam fidei dat propriam virtutem ex veritate profitentis. Quid est, Abluti corpus aqua munda? Quæ mundos facit: an forte, quod non habeat sanguinem. Deinde subjungit jam quod perfectum est, hoc est caritatem. Non derelinquentes, inquit, congregationem nostram: quod facientes nonnulli, congregationes scindunt. Frater quippe a fratre adjutus, sicut civitas munita est. Sed intelligamus invicem ad provocationem caritatis. Quid est, Intelligamus invicem? Si quis fuerit virtute præditus, hunc imitemur, in cum intendamus, ut diligamus et diligamur: ex dilectione quippe bona opera fiunt. Magnum quippe bonum est congregatio: ipsa namque caritatem operatur ferventiorem, et ex ea cuncta optima generantur: nihil namque bonum est, quod non per caritatem fit. Istam igitur confirmemus in invicem : Plenitudo quippe legis caritas est. Non enim labore opus habemus, aut sudoribus: si dilexerimus invicem, spontanea nobis via prosternitur, ducens ad virtutem. Sicut enim in itinere contingit, si quis initium comprehendat, recta via ducitur, et non oportet declinare: sic etiam in caritate; tantum arripe principium, et statim manum tibi præbens ipsa te deducit et dirigit. Caritas proximi malum non operatur, non co- gitat malum. Consideret quisque semetipsum, quomodo afficitur erga seipsum: non sibi invidet, omnia in se continet bona, omnibus se præhonorat, omnia sub se vult constituere. Si igitur et circa alios sic afficiamur, omnia mala solvuntur : non erunt inimicitiæ, non cu- piditas: quis enim non [f. del. non] velit seipsum amplius habere? nullus; sed e contra ha- bebimus communiter cuncta, et cessabimus congregantes nobisipsis. Et hoc si fecerimus. retentio mali in corde locum non habebit. Quis autem velit retinere malum? quis velit si- biipsi irasci? nonne maxime nobisipsis, quam omnibus, ignoscimus? Si ergo sic in proxi- mos afficiamur, numquam remanebit in corde mali retentio. Et quomodo possibile est hoc, inquis, diligere proximum sicut seipsum? Si non fecerunt etiam hoc alii, bene putas impos- sibile si autem fecerunt, manifestum est, quia per negligentiam a nobis non efficitur. Sed et alias nihil impossibile imperat Christus, in tantum ut ctiam multi supergrederentur ejus præcepta. Quis ergo, inquis, fecit hoc? Fecit hoc Paulus, Petrus, omnis chorus sanctorum. Sed si dicam quia proximos dilexerunt, nihil magnum dico: inimicos sic amaverunt quo. modo non amavit quisquam snos unanimes. Quis enim suscipiat pro unanimis in gehennam ire, cum ire possit ad regnum? Nullus: at Paulus pro inimicis hoc susceptum habebat, pro lapidantibus et flagellantibus cum. Qualis ergo nobis erit venia, qualis excusatio, si vel minime parti caritatis similem, quam ostendit circa inimicos Paulus, non erga amicos ostenderimus? Et beatus item Moses ante istum pro inimicis voluit lapidantibus eum deleri de libro Dei. Et David rebellantes adversus se videns interemptos, dixit: Ego pastor peccavi. et isti quid fecerunt? et Saülem inter manus habens, occidere noluit; quin etiam salvavit, præsertim cum ipse in periculo esset constitutus. Si autem hæc in veteri Testamento, qua- lem veniam nos habebimus in novo Testamento conversantes, et neque ad mensuram illo- rum pervenientes? Nisi enim abundaverit, inquit, justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. Cum ergo etiam minus habemus ab illis, quomodo intrabimus? Diligite, inquit, inimicos vestros. Dilige igitur inimicum; non eniu illi præstas, sed tibi. Quomodo? Similis efficieris Deo. Ille igitur si ametur a te, nihil lucra- tur; a conservo quippe dilectus est: tu autem si dilexeris conservum, magnum lucrum fit- cies, et efficieris similis Deo. Vides quia nihil gratiæ illi præstas, sed tibi? ipsum merituin enim non illi, sed tibi comparas. Quid ergo, inquis, si sit malignus? Tanto amplius major eris et meritis: pro malignitate sua debes illi gratiam, et [f. etsi ] multa millia bencfi- ciorum suscipiens, adhuc malus permanes [f. permanet ]. Si enim non esset valde malus, neque tibi merces valde cresceret. Proinde causa non amandi et dicendi, Quia malignus est, causa amandi. Aufer contrarium certatorem, et auferes occasiones coronarum. Non intue- ris præcones quomodo sacculos arena replentes, ita exercitantur? Tu autem opus non ha- bes studium his impendere: plena est vita humana exercitantium te, et facientium fortio- rem. Non vides quia et arbores quanto ventis commoventur, tanto amplius fortiores efficiuntur et densæ? Et nos igitur, si fuerimus longanimes, fortiores crimus. Vir longa- nimis, inquit, multus est in sapientia: qui autem est pusillaminis, fortis stultus. Intueris quanta hujus viri laus est, et quanta illius accusatio? Fortis, inquit, stultus, hoc est, valde stultus. Proinde non simus pusillanimes ad invicem: non enim hoc ex inimicitiis contin- git, sed ex pusillanimitate animæ. Si vero fuerit fortis, omnia facile tolerat, et nihil eam po- terit demergere, sed ad tranquillos eam portus adducet: quos contingat nos omnes adipisci, gratia et misericordia Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri una cum sancto Spiritu, gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

col. 363–364page 61 of 100

ECLOGA DE IRA ET FURORE, HOMIL. XXI. salutem donate consuevit : ut etiam de S. Paulo fecit, qui totius terrarum orbis magister erat, qui ubique doctrinæ suæ radios emittebat. Cum enim hic Romam abduceretur, gravi tempestate in mari exorta, omnibusque qui in navi erant saluti su metuentibus, nec ullam spem bonam propter æstus magnitudinem habentibus, omnibus convocatis inquit: Bono animo estote, viri : amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. Adstitit enim mihi hac nocte ange- lus Dei, cujus sum et cui deservio, dicens: Ne timeas, Paule; donavit enim tibi Deus omnes qui navigant tecum (Act. 27. 23-24). Hujus assidue recordemur, mihil enim tantopere nos juvat, quam jugiter bencfi- ciorum Dei tum communium, tum privatorum, me- munisse. Si enim benefactorum amici recordati, aut jucundo verbo vel re audita, incalescimus: multo magis, si cognoscainus quanta in pericula incideri- mus, quodque ab omnibus nos Deus exemnerit, prom- ptiores in virtutis studio erimus. Quemadmodum ipse quoque Paulus : cujus famem quidem et sitim et nu- ditatem et naufragia et timores et insidias et carceres et verbera aliaque omnia quæcumque præconii evan- gelici causa beatus Paulus sustinuit, nihil opus esse arbitror commemorare. Sufficit namque horum anum- quodque et vehementer conturbasse et fregisse sall- ctam illam animam. Cum vero dicit, Quis infirmatur, el ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror (2. Cor. 11.29)? hoc est quod oinnium maxime ipsi assiduam et intolerabilem exhibuit animi ægri- tudinem. Si enim ob unumquemque eorum qui scan dalizabantur, ipse urebatur, non potuit restingui in- cendium ex ipsius anima : nec enim deerant qui scandalizarentur, ignique materiam præberent. At vero Judros infideles videre, quam vel exiguam tristitia: et doloris requiem habere potuit? Optabam enim, inquit, anathema esse a Christo pro fratribus meis qui mihi cognati sunt secundum carnem, qui sunt Israelite (Rom. 9. 3). Quod vero dicit, ejusmodi est : Opabilius erat mihi in gebennam incidere, quam Israelitas infideles videre. Qui vero gehenne pœ- nas elegit, ut Judæos omnes adducere posset, hunc manifestum est, istud non consequutum, acerbio- rem egis-e vitam iis qui in inferno sunt. Ad quein De Ira et Furore. etiam illud dictum est, Sufficit tibi gratia mea; virtus enim in infirmitate perficitur (2. Cor. 12. 9). Hoc est, Sufficit tibi quod mortuos excites, quod excos cures, quod mundes leprosos, aliaque miracula edas : ne quæras etiam absque periculis esse et so- cure vivere et sine molestiis prædicare. Sed doles et tristaris? ne opineris id meæ imbecillitatis esse, quod multi sint qui insidias tibi moliuntur, el ver« berant et ejiciunt et flagellis cædunt: quin hoc ipsum meam potentiam ostendit (Virtus enim mea, inquit, in infirmitate perficitur), cum persequationem patien- tes persequentibus superiores evaditis; cum exagitati vincitis exagitantes; cum ligati ligantes convertitis. Verum grave quidem est, a quovis etiam male audire : si vero aliquis ex iis, qui beneficia acceperint, hoc faciat, collataque in se beneficia vituperet et expro- bret; tunc vero, tunc conturnelia fit non ferenda, tantamque cum tristitia iram quoque adducit, ut vel· suffocare injuria affectum queat. Certe qui a viro miagno injuriam tulit, ei non parvo honori est ipsa malefacientis excellentia : qui vero a vili et abjecto,- majorem sustinet dolorem, et intolerabileın reputat calamitatem. Sed non illud attende, an nos aliqni cavillentur, sed an fecto et merito : et siquidem recte, illis etiam non ridentibus, nos lacrymemur; sin immerito, licet omnes rideant, ipsi quidem nos beatos prædicemus, illos vero velut omnium, miserrimos nihilque ab insanientibus differentes deploremus : etsi dolentibus nihil molestius est, quam sermo ad animum mordendum idoneus. Hæc turn vobis ipsis, tum alter alteri quotidie loquimini, cum tempus op- portunum habetis. Si enim qui rogare aliquem velit, licet rationi consentanea petat, temporis commodi - tatem exspectat, ut illum qui petita dare debet mitem et bene affectain conveniat, et temporis opportunitate adjutus, gratiam consequitur: multo magis dicentem tempus quærere idoneum oportet. Sic enim pro nobis invicem solliciti esse debemus, sicut pro nobis ipsis, et parcere proximis, quemadmodum nobis quoque Deus. Nemo enim ita sibi parcit, sicuti nobis omnibus Deus: qui multo magis quam nos ipsi desiderat, ut nihil mali patiamur : quem decet gloria, imperium, honor et adoratio, nunc et in sæcula sæculorum. Amen. Vis discere quantum malum sit irasci? adsta pugnan- tibus in foro. In teipso enim dedecus non facile cer- nere poteris, tenebras jam offusɔs habente et ebrio; sed cum a perturbatione liber fucris, tunc potius tua conteniplaberis. Cum enim ira circa péctus consurgit et sævit, os ignem spiral, flammain oculi emittunt, tumet undique facies, manus immoderate extendun - tur, pedes ridicule saltant, in cohibentes insiliunt; noc quidquam distant ab insamientibus, imo nec a feris asinis, calcitrantes, mordentes: tain fœdus et male compositus est homo iracundus. Sed tumet, inquit, pectus, et injuriis mordetur. Scio et ego: ob id enim eos qui vincunt suspicio. Si enim velimus hunc animi morbum repellere, possumus. Quare enim magistratibus nobis insultantibus, eumdem non patimur? Quia æqualis huic affectioni metus nobis adstat. Quare etiam famuli, infinitis licet a vobis con- tumeliis afficiantur, cum silentio tamen omnia tole- rant ? Quia et ipsi idem impositum habent vinculum. Jam vero hominum quidem gratia etiam non ferenda ferimus, et ad injurios et contumeliosos dicimus : Quidam me injuria affecit, non tu : erga Deum vero non tantam habebimus reverentiam? Dicamus etiam ad animam nostram : Deus jam nos lædit qui tacere jubet : ne insultemus, neque Deus vilior sit homini- bus. Cum igitur aliquis te contristaverit, cogita quæ to in Deum peccata admiseris, et quod tua erga illum

col. 365–366page 62 of 100

HOMILIA XXI. blasphemum. Sic etiam in cansa beati Jub, non hoc festinabat tantum, ut cum pauperem faceret, sed ut blasphemiam ore proferret. Cum ergo omnibus eum nudaret, attende quid dixit ad eum per mulierem: Die verbum in Deum, et morieris. Iniquissime, omnibus eum nudasti: quid amplius quaeris? Sed non hoc festinabam, inquit: aliud est propter quod ista feci omnia, nondum ad quod volebam profeci: festinabam enim nudare eum divino auxilio : propterea eum pecuniis nudavi. Hoc est quod volo; illad autem nihil est, si hoc non fe- cerit non solum nihil læsus est, sed etiam justior effectus. Intueris quia scit etiam malignus dæmon ille, quantum damnum est hujus rei. Et adhuc vide illum per mulierem insidias consuentem. Advertite omnes viri, qui uxores habetis amatrices pecuniarum, et cogentes vos blasphemare Deum, recordamini Job. Sed videamus, si placet, ejus etiam multam mausuetudinem, quomodo eam obmutescere fecit. Et quid, inquit, velut una ex insipientibus mulieribus loquuta es. Vere Corrumpunt mores bonos col- loquia mala semper quidem, sed maxime in ærumnis et in cladibus; tunc qui mala suadent, habent virtutem. Si enim etiam a seipsa anima prona est ad morores et anxietates : quanto magis cum consultor et suasor affuerit? nonne ad ipsum infernum demergitur ? Magnum quippe bonum est mulier, sed etiam malum magnum. Quia vero malum magnum est attende ex qua parte vult suffodere murum tam fortem. Non eum domuit, inquit, abla- tio pecuniarum, nihil magnum operatum est hoc damnum; propterea, inquit, Nisi in faciem tibi benedixerit. Intendis ad quid festinabat, ad quam rem aspirabat? Si igitur grate fera- mus, et hæc recipiemus: at si non recipiamus, major erit merces. Cum enim certasset fortiter, tunc ei et hæc restituta sunt: cum ostendisset diabolo, quoniam non propter hæc eum coleret, tunc et ista ei tribuit. Talis enim est Deus noster ; cum nos viderit non affixos rebus sæcularibus et caducis, tunc nobis ea largitur: cum nos viderit spiritualia præpo- nentes, tunc et carnalia donat; ante autem nequaquam, ne quando defluamus a spiritali- bus. Custodiens autem nos, non dat carnalia, ut vel nolentes ab eis separet. Non, inquis, sed si accepero, saturabor, et magis gratias agam. Falsum est, o homo: tunc enim maxime eris negligens. Quid ergo est, inquit, quod plurimis tribuit? Unde certum est quia ipse tribuit? El quis, inquit, alius triouit? Avaritia eorum. Et quomodo, inquit, permittit hæc feri? Sicut et homicidia et furta et violentias cæteras. Quid ergo, inquit, dicimus de iis, qui ex parentibus suscipiunt hereditates, et ipsi multis malis pleni sunt? quid hoc est, inquit? quomodo eos permittit Deus iis perfrui? Permittit eos sicut et fures et homicidas et cæteros male facientes: non enim est tempus judicii nunc, sed conversationis bonæ. Sicut jam dixi, et nunc iterum dico, quia amplius luent supplicium, quando cunctis perfruuntur bonis, neque meliores efficiuntur. Non enim omnes æqualiter punientur, sed ii qui etiam post be- neficia mali permanserunt, amplius punicntur; qui autem cum paupertate vixerunt, non ita. Et quia hoc ita est, audi quid dixit ad David: Nonne dedi tibi omnia domini tui? Cum ergo videris juvenem sine laboribus hereditatem paternam suscipientem, et in malitia perseverantem, certe scito quia supplicium ei adjicietur et poena crescit. Non ergo hos æmu- lemur, sed eos patius qui virtutem suscipiunt, qui divitias spirituales possident. Væ enim, inquit, qui confidunt in divitiis suis. Beati omnes qui timent Dominum. Ex quibus esse vis, dic mihi? Utique ex iis qui beatificantur. Ergo eos æmulare noli (1. non illos], ut possis etiam illa bona quæ eis reposita sunt, nancisci: quæ contingat nos omnes participari in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri una cum sancto Spiritu gloria, imperium, ho- nor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum et nunc opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, nunc autem socii taliter patientium, vinctis compassi estis, et rapinas substantiarum vestrarum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere.meliorem in cælis substantiam et permanentem. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum- que qui venturus est veniet, et non tardabit : justus autem meus ex fide vivit : quod si sub- iraxerit se, non placebit animæ meæ. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem. sed fidei in acquisitionem anima. Optimi medicorum cum alte secuerint, et per incisionem fecerint doloris augmentum, solatium statim afferunt et remedium illi loco, ubi dolor inest, et perturbatam refovent animam: postquam autem recreaverint, alteram jam non adjiciunt sectionem; quin etiam illa quæ facta sunt, medicaminibus mitioribus, et valentibus ampli- tudinem mitigare doloris, confovent. Hoc etiam Paulus fecit: postquam autem concussit animas eorum, et compunxit mentione gehennæ; et fidem faciens, quia omnibus modis opor- tet perire injuriantem Dei gratiam; et hoc ex lege Mosi docens, quia perirent, et aliis testi- moniis amplius hoc affirmaus, et dicens: Metuendum est incidere in manus Dei viventis: proinde, ne multo timore desperantem animam absorberi faceret, consolatur eos per laudes et hortationes, et æmulationem domesticam eis proferens. Rememoramini, inquit, pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum. Multa namque est con- solatio vel hortatio, quæ ipsis fit operibus. Eum enim qui aggressurus est rem aliquam, processu temporis promoveri et profiteri [f. proficere! oportet. Tamquam si diceret, Quando

col. 367–368page 63 of 100

- MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. X. HOMIL. XXI. introducti estis, quando in ordine discipulorum eratis, tantam alacritatem demonstrastis fortitudinem, nunc autem minime: et qui consolatur vel bortatur, ex domesticis ac familia- ribus rebus maxime hoc agit. Et non simpliciter dixit, Certamen sustinuistis, sed addidit, Mu gnum. Et non dixit, Tentationes, sed, Certamen, quod est maximus titulus laudis, et maxi- marum prædicatio laudum. Deinde et exsequitur minutatim, dilatans sermonem suum et laudes plurimas proferens. Quomodo hoc? Nunc quidem, inquit, opprobriis tribulationi- bus spectaculum facti. Gravis quippe res opprobrium, et idonea ad animam subvertendam, et ad excæcandam mentem: nam audi quid dicit propheta, Cum dicunt mihi, inquit, per sin- gulos dies, Ubi est Deus tuus? et iterum, Si inimicus exp waret mihi, sustinerem. Quoniam enim valde appetens est gloriæ genus humanum, propter etiam facile opprobriis captiva- tur. Et non simpliciter dixit, Opprobriis, sed etiam hic augmentum fecit dicens, Spectaculum facti. Cum enim quis secretim exprobatur, contristatur quidem, sed multo amplius, cum coram omnibus. Dic enim mihi, quantum erat malum descendentes ab infirmitate Judaica,et ad optimam vitam transeuntes, et paternas traditiones contemnentes, ut ab ipsis domesticis paterentur multa mala, et nullam haberent defensionem? Nou habeo, inquit, quod dicam quia hæc passi quidem estis, et forte doluistis, imo magis gaudebatis. Hoc significavit, di– cens: Socii taliter patientium facti : et ipsos apostolos producens in medium. Non solum inquit, in propriis passionibus non erubescitis, quin etiam aliis taliter patientibus socii facti estis. Hoc et consolantis est et hortantis. Non dixit, sustinete tribulationes meas, efficimini socii mihi; sed, Verecundamini passiones vestras. Et vinctis, inquit, compassi estis. Vides quia de seipso dicit et de aliis vinctis? Non enim putastis vincula esse illa vincula, sed sicut athlete fortes, sic stetistis quia non solum in vestris opus non habuistis hortatione vel consolatione, verum etiam aliis hortatio et consolatio facti estis. Et rapinas substantiarum vestrarum cum gaudio suscepistis. Mirabiliter satisfacit et comprobat. Deinde causam quoque ponit non solum ad certamina eos exhortans, sed etiam ut non commoverentur in fide. Ve- stras, inquit, divitias futuras videntes, sustinuistis: quod necdum apparet, tamquam præsens appareret, cernebatis: quod sinceræ fidei est; et ea in ipsis operibus ostendistis. Nam ra- pina illa fortassis violentia raptorum adscribitur; nullus enim posset violentos forsitan prohibere. Proinde necdum hoc certum est, utrum propter fidem illam rapinam sustinuistis. Quamvis hoc quoque certum sit: possit quippe, si velitis, non esse rapina, abnegantes fidem: sed quod isto multo amplius, hoc fecistis, ut cum gaudio ista toleraretis. Quod erat totum apostolicum opus, et dignum illis fortibus animabus, ut flagellati gauderent. Reverte- bantur enim, inquit, a facie concilii gaudentes, quia digni facti erant pro nomine Jesu inhono- rari. Qui enim cum gaudio fert, ostendit quia habet mercedem; et quia patitur damnum fru- ctus illi magnus sit illa res. Sed etiam quod dixit, Suscepistis, ultroneam eorum patientiam declaravit. Quoniam suscepistis, inquit, cognoscentes vos habere meliorem substantiam in cœlis et permanentem. Ac si diceret, firmam et stabilem, et quæ perire non possit, sicut ista terrena perit. Deinde laudans cos, dicit: Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. Quia dicis? Non dixit, Quia amisistis, sed recuperate; sed quid dixit? Quod magis eos faceret fortiores: Quid habetis illam, inquit. Quod enim amittitur, ut ite rum acquiratur, labore multo indiget: quod autem tenetur non amittere, non sic se habet. Ad Galatas autem e contrario dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus; et merito. Illi enim suppliciis affligebantur; propterea opus illis erat incre- pativo sermone: isti autem aliquantulum frigidiores erant; unde mitiore magis sermone opus habebant. Nolite itaque amittere, inquit, confidentiam vestram. Apparet ergo, quia in confidentia multa erant ad Deum. Quæ magnam, inquit, habet remunerationem. Et quando eam sumemus, inquit? Ecce quæ ex nobis erant omnia facta sunt. Propterea ante [ſ. ante- capit] eorum cogitationem pene dicens: Si in cælis intelligitis vos habere substantiam me- liorem, nihil requiratis, sed tantum hic patientia opus est; et non ut addatis, sed ut in eis- dem ipsis permaneatis, ut non abjiciatis quod vobis impertitum est. Nullo vobis alio opus est, nisi ut stetis sicut stabatis, ut ad finem venientes, participetis repromissionem. Patien tia, inquit, vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis repromissionem. Unum opus habetis tantum, ut perseveretis, et exspectetis futura, non ut iterum certetis: ad ip- sam jam coronam proximi facti estis : certamina cuncta sustinuistis, vincula, tribulationes, substantiæ vestræ direptæ sunt: quid est ergo, nisi quia de cætero ad hoc statis, ut corone- mini? hoc solum tolerate, adventum coronæ. O quanta magnitudo exhortationis et conso- lationis ! veluti si quis ad athletam hoc diceret, qui cunctos superasset ac dejiceret, et nul- Jam reliquum haberet qui sibi concertaret; et deinde futurum non nisi ut coronaretur, et dilationem pati non ferentem, dum arbiter certaminis adveniret qui coronam daret : ille autem impatienter ferens, vellet exire et fugere, non tolerans sitim et flanımam æstuatio- nis. Hoc igitur et ipse significavit, dicens: Adhuc enim modicum aliquantulumque, qui venturus est veniet, et non tardabit. Et ne forte dicerent, Quando veniet? ex Scripturis éos consolatur. Etenim, inquit, Prope est salus nostra. Ergo hoc dicit, consolatur [f.-turus] eos tamquam parvum sit tempus ut remaneat. Hoc non ex seipso dicit, sed ex Scripturis. Si enim jam diu est, ex quo dicitur: Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est veniet, et non tardabit : manifestum est, quia nunc multo proprior est. Proinde et perseve rare et exspectare non minima merces est. Justus autem meus, inquit, ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. Magna est ista consolatio et exhortatio, quando

col. 369–370page 64 of 100

8. J. CHRYSOSTOMI. HOMILIÆ IN EPIST. AD HEBR. quisque perseverat : quia qui in omnibus correcti sunt, si modicam negligentiam habue- rint, totum amittunt. Nos autem, inquit, non sumus filii subtractionis ad perditionem, sed idei in acquisitionem anima. Est autem fides sperundarum substantia rerum, conjunctio corum quæ non videntur : in hac antiqui testimonium consequuti sunt. O quam mirabili verbo usus est, dicens, Conjunctio eorum, qua non videntur. Conjunctio (a) quippe est in rebus admodum manifestis. Fides igitur visio est, inquit, non apparentium, et ad eamdem satisfactionem ducit, ad quam etiam quæ videntur. Proinde neque circa ea quæ videntur credulitas, vel incredulitas dici potest; neque iterum fides dici potest, nisi cum circa ea quæ non videntur, amplius, quam circa ea quæ videntur, satisfactionem quisquam habue- rit. Quoniam ea quæ sunt in spe, sine substantia esse putantur, fides eis tribuit substan- tiam; magis autem eis non tribuit, sed ipsa est essentia eorum. Utputa, resurrectio necdum facta est, et necdum est in substantia, sed spes facit eam subsistere in anima nostra. Hoc est, quod dixit, substantia. Si igitur est conjunctio eorum quæ non videntur, quid est quod ea vultis jam videre, ut excidatis a fide, et desinatis justi esse? siquidem justus ex fide vivit, vos autem si volueritis ea videre, jam non eritis fideles. Laborastis, inquit, certamina plurima sustinuistis: etiam ego hoc dico, inquit; sed exspectate : hoc est, nolite hic quæ- rere quæ speratis. Hæc dicta quidem sunt ad Hebræos; communis est autem admonitio, etiam ad plurimos eorum, qui hic congregati sunt. Qualiter, inquit, et quali modo? Ad pusillanimes et impa- tientes ista dicuntur. Cum enim viderint malignos prosperitatem habere temporalem, semet- ipsos autem adversitatem, affliguntur et impatienter ferunt, et desiderant ultionem corum et vindictam, et sibi mercedem laborum suorum jam reddi cupiunt. Adhuc enim modicum inquit, et aliquantulum, qui venturus est veniet. Et nos igitur ad negligentes ista dicimus, Quia omnibus modis erit ultio, omnibus modis ventura est, in januis est jam resurrectio. Unde boc dicis, inquit? Non dico ex prophetis; neque enim ad Christianos solos nunc sermo est, sed etiam si paganus sit, confido valde, et approbationes affèro, et eum doceo. Quomo- do, inquit? Multa namque prædixit Christus: si non evenerunt illa, neque istis credamus; si autem.evenerunt omnia illa, quid de reliquis dubitas? Esset fortassis difficile ad creden- dum, cum adhuc nihil evenisset illorum; nunc autem cum illa evenerint universa, his reli- quis non credere, irrationabile est. Magis autem sub exemplo hanc rem faciam clariorem. Dixit Christus quia Hierosolyma ad captivitatem ventura est, et captivabitur captivitate, qualis non fuit antea, et quia numquam resurget vel instaurabitur : hoc jam evenit, et ipso opere percepit effectum. Dixit item quia tribulatio erit magna: et similiter evenit. Dixit, quia sicut granum sinapis séminatum, ita dilatabitur verbi prædicatio: et hoc videmus per singulos dies, per totum mundum discurrere. Dixit quia quí derelinquant patrem, aut ma- trem, aut fratres, ant sorores, habebunt et patres et matres: hoc ipsis operibus intuemur impleri. Dixit, Quia tribulationem habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum; hoc est, nemo prævalet: et hoc rebus ipsis evenisse conspicimus. Dixit, Quia porta inferni non præ- valebunt adversus Ecclesiam, licet persequutionem patiatur; et quia nullus exstingueré po‐ terit ejus prædicationem: huic prophetiæ testificatur experimentum ipsarum rerum, et tamen valde erat hoc incredibile, cum diceretur. Quare? Quia sermones erant tantum et verba, et necdum ulla demonstratio prolata erat dictorum. Proinde valde credibilia nunc facta sunt. Dixit quia cum prædicatum fuerit hoc Evangelium in omnibus gentibus, tunc ve- niet finis, ecce jam ad finem pervenimus: maxima quippe pars mundi evangelizata est : jam ergo finis instat et imminet. Metuamus igitur, dilectissimi. Quid autem est, dic mihi? de fine tu sollicitus es? Et ecce finis prope est, sed et vitæ finis uniuscujusque prope est. Dies, inquit, annorum nostrorum in mororibus septuaginta anni; si vero in potentatibus. octuaginta anni. Prope est dies judicii; timeamus itaque, fratres dilectissimi. Frater non li- berat, liberat homo? Multum pœnis arsuri sumus illic, sed in morte nullus confitebitur illi. Idcirco dicit: Præoccupemus faciem ejus in confessione, hoc est, adventum ejus et præsen- tiam. Hic enim quodcumque fecerimus, prævalet; illic autem nequaquam. Si quis nos, dic mihi, in camino Dammante vel parvulo constituat tempore, nonne cuncta tolerabimus, ut liberemur, sive pecunias proferimus, sive servitutem toleramus? Quanti in morbos acer- rimos inciderunt, et omnia dare prompti fuerunt, ut salvarentur, si eis optio proponeretur? Si igitur in bac vita morbus parvi temporis ita nos afficit et contristat, quid faciemus illic, ubi nulla erit utilitas pœnitentiæ ? Quantis nunc repleti sumus omnes malis, et non sentimus? invicem mordemus, invicem consumimus, injuriantes, accusantes, incusantes, mordemur gloria proximorum. Et attende, quod pejus est: cum voluerit quispiam suffodere opinionem, et famam proximi, dicit: Hoc dixit ille de illo; Deus, ignosce mihi, noli me de hoc discutere, auditionis debeo rationem. Quid ergo dicis? quid dicis omnino, si non credis ? quid dicis, ut incredibile [imo credibile] facias multa de seminatione [f. multa dissemina tione] famæ? quid deportas ubique sermonem qui verus non est? tu ipse non credis, et Deum postulas, ut te non de hoc discutiat? Noli ergo dicere, sed potius face, et omnino ti- “ore liberaberis. • Sed nescio unde morbus hic in homines incidit : verbosi namque et susurrones facti su- inus, nihil nobis remanet in animo. Audi sapientem quendam monentem, et dicentem: Audisti verbum, in te moriatur, confide, non te dirumpet; et iterum, Audivit verbum stultus, (a) Hic conjunctio pro convictio positum videtur.

col. 371–372page 65 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. - CAP. XI. HOMIL. XXII. et parturivit sicut a facie nascentis mulier quæ generat. Parati sumus ad maliloquia, ad con- demnationes instructi: ac si nihil aliud mali operaremur, hoc idoneum esset ad perdendos nos, et in gehennam mittendos, et decem millibus malis nos obruere. Et ut integro cogno- scas, adverte prophetam dicentem: Sedebas, inquit, et loquebaris adversus fratrem tuum. Sed non ego, inquis, sed ille. Imo quidem tu : si enim tu non diceres, alius non audiret: at si posset audire, sed tu illius peccati non esses occasio. Oportet quippe obumbrare et contegere delicta proximorum: tu autem in pompam deducis sub prætextu bonitatis, et non efficeris accusator, sed susurro, et delirus et stultus. Ore vitiato teipsum confundis cum illo, et non sentis. Intuere autem quanta mala ex hoc propagantur: ad indignationem provocas Deum. Nonne advertis Paulum dicentem de viduis et mulieribus? Non solum otiosæ discurrunt, inquit, sed et verbose, et curiose circumeuntes domos, et loquentes que non oportet. Proinde et quando credideris eis, quæ dicuntur adversus fratrem tuum, nec sic ea dicere oportet, ne dicam dum [f. dum non credis. Sed ubique quæ tua sunt inspicis, metuis examinari a Deo? Metue ergo, ne etiam pro verbositate discutiaris; hic enim non potes dicere, Quia non me discutiet Deus pro verbositate: hæc enim res verbositas est. Quid publicasti malum? quid augmentasti? hoc enim exterminaturum est nos: propterea dicebat Christus: Nolite judi- care, ne judicemini. Sed de hoc nobis nulla ratio est, neque nobis Pharisæi parabola illa im- ponit moderationem. Et ille veram rem dicebat, Quia non sum sicu: et hic publicanus, et dice- bat nullo audiente, et tamen damnatus est. Si ille verum dicebat, et nullo audiente, et tamen damnatus est : qui falsa dicit, et quæ nec ipse credit, ubique deportat sicut verbosa mulie- res, quid mali non patietur? quid mali non sustinebit? Imponamus jam ori nostro ostium atque custodiam. Decem millia enim mala ex verbositate sæpius acciderunt: domus eversæ sunt, amicitie dissipatæ et alia decem millia pessima contigerunt. Noli scrutari, o homo, causas proximi tui, sed si loquax es, et hoc vitio detineris, loquere quæ tua sunt ad Deum: sic enim non erit vitium illud vitium, sed virtus: loquere quæ tua sunt ad amicos, qui tibi valde amici sunt et justi, in quos habes confidentiam, ut orent pro peccatis tuis. Si enim Alienas causas dicas, nihil tibi proderit, neque aliquid lucraris, quinetiam damnificaberis: si vero quæ tua sunt pronunties, a Domino tuo multam habebis mercedem. Dixi enim, in- quit, pronuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino, et tu abstulisti impietatem cordis nei. Vis judicare? quæ tua sunt judica: nullus te culpat, si te condemnaveris: culpaberis autem, si non te condemnes; culpaberis, si non te redarguas; culpaberis, si non dolueris. Vi- disti illum irascentem, considera confestim etiam tu, quæ tua sunt. Et sic neque tu illum valide condemnabis, et teipsum liberabis pondere peccatorum. Si sic nostra vitia moderemur, si sic negotiemus vitam nostram, si condemnemus nosipsos, non peccabimus. Fortassis etiam plurima bona operabimur in mansuetudine ac modestia constituti, et omnibus fruemur quæ promissa sunt diligentibus Deum : quæ contingat pos omnes adipisci gratia et misericordia Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri, una cum sancto Spiritu, gloria, imperium, ho- nor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. HOMILIA XXII. Fide intelligimus perfecta esse sæcula verbo Dei, ut ex non apparentibus visibilia fierent File ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consequutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo; et per illam defunctus adhuc loqui- tur. Fides forti anima et virili opus habet, et omnia supergrediente sensibilia, et infirmita- tem ratiocinationum hominum transeunte. Non enim potest aliter quisquam fidelis fieri, nisi seipsum a consuetudine communi abducat. Quia ergo animæ Hebræorum debiles erant, et a fide quidem initium sumpserant, ex passionibus autem tribulationum pusillanimes effi- ciebantur, et minus patienter ferebant et concutiebantur, primo eos ex eis ipsis adhortatu♥ cst, dicens, Rememoramini dies pristinos: deinde ex Scriptura divina dicente, Justus ex fide vivit : deinde ex ratiocinationibus dicens, Fides est sperandarum substantia rerum, conjunctio corum quæ non videntur. Nunc autem ex progenitoríbus incipit loqui, magnis viris et mira- bilibus illis, pene dicens: Si illic ubi ante pedes erant bona, omnes fide salvati sunt, multo amplius nos. Cum enim invenerit ani:na in eisdem passionibus socium, requiescit et respi- rat. Hoc et in fide, hoc et in tribulatione solet accidere. Proinde sit in vobis consolatio, in - quit, per mutuam fidem. Valde enim incredulum est genus humanum, et neque de seipso confidens, et timens pro iis, quæ se habere judicat; sed multam habet curam gloriæ quæ ex plurimis defertur. Quid ergo Paulus fecit? Ex patribus eos hortatur, et primo ex communi intellectu. Dic enim mihi, inquit, quia fides accusatur veluti res quæ non possit ostendi, et quæ deceptio magis sit: propterea ostendit, quia maximæ res per fidem, et non per ratio- cinationes perfectæ sunt. Et quomodo hoc ostendit, dic mihi ? Manifestum, inquit, est, quia et nou exstantibus quæ sunt Deus effecit, et ex non apparentibus apparentia, et ex non subsistentibus subsistentia. Et unde hoc? Quia et verbo hæc fecit. Ratiocinatio quidem in hoc nihil nobis suffragatur, sed et contra, veluti ex apparentibus apparentia putet esse facta. Propterea maxime philosophi nihil dicunt ex nullis exstantibus esse, animales exsi- stentes, et nihil fide percipientes: reprehenduntur autem etiam ipsi; quando magnum ali- quid et validum dixerint, fide dicunt percipiendum, veluti quod Deus sine initio dicitur et ingenitus ratiocinatio quippe in hoc nobis non suffragatur, sed et contra se babct. Attende

col. 373–374page 66 of 100

S. J. CHRYSOSTOM: HOMILIÆ IN EPIST. AD HEBR. nunc mihi multam vanitatem ipsorum Deum sine initio dicunt, et ex nullis exstantibus. Multum autem hoc mirabilius est, quam dicere quia ex nullis exstantibus quæ sunt Deus fecit. Nam dicere, sine principio est Deus, quia ingenitus, quia neque a seipso, neque ab alio genitus est, amplius est hæsitabile, quantum ad ratiocinationem attinet, quam dicere, Ex nullis exstantibus Deus fecit quae sunt. Hic enim multa sunt credibilia : hoc est, quia fecit aliquis, quia initium habuit quod factum est : illic autem, sponte ingenitus, neque ini- tium habuit neque tempus, nonne magis bæc fide indigent, dic mihi? Sed non posuit hoc, quod multo erat amplius, sed et contra. Unde, inquit, babemus quia Deus bæc fecit? ratio- cinatio non suffragatur, aliquis quando hæc ficbant non aderat. Unde ergo certum est? Ma- nifestum est? quod fidei res sit. Fide intelligimus, inquit, perfecta sæcula esse verbo Dei Qua fide? Quia ex non apparentibus facta sunt quæ videntur; hoc autem est fidei. Postquam au- tem dixit quod commune est, deinde et in personis hoc enucleat. Etenim vir gloriosus mundo æquandus est: hoc autem et postea significavit. Quia ergo in personis centum, vel ducentis hanc causam constituit; deinde videns parvam numeri quantitatem; subjunxit: Quibus di- gnus non erat mundus. Et contemplare quem primum ponit: eum, qui mala passus est, et hoc a fratre. Propria istorum erat hæc passio: Etenim vos, inquit, eadem passi estis a con- tribulibus vestris. Abel occisus est a fratre nihil injuriato, sed propter Deum invidente; os- tendens quia et ipsi invidiam patiebantur. Honorabat ille quidem Deum, et mortuus est pro honore Dei, ct necdum resurrectionem adeptus est; sed desiderium quidem ejus manifestum est, et quæ ab illo fieri debebant, facta sunt: quæ vero a Deo donari sperabantur, necdum illi collata sunt. Hostiam in hoc loco dicit honorabiliorem et clariorem et necessariam. Et non possumus dicere, inquit, quia non est suscepta: suscepit quidem Deus, et dixit ad Cain Si recte offeras, recte autem non dividas. Ergo Abel et recte obtulit, et recte divisit. Sed pro his quam retributionem accepit? Interemptus est manu fraterna, et condemnationem, quam pater propter peccatum promeruit, hanc ipse primus excepit, rectus exsistens: et in tantum crudelia passus est, in quantum etiam a fratre, et primus occisus: et tam probabiliter et recte vivens, nullius exemplum habens, quem imitaretur. Ad quem enim attendens imitatus est hic, ut sic honoraret Deum? ad patrem et matrem? sed illi magis injuriaverunt Deum pro tantis beneficiis. Num ad fratrem attendit? etiam ipse injuriavit. Proinde ex seipso hoc bonum invenit. Qui ergo tanto dignus erat honore, quid palitur? Interimitur. Qualiter au- tem etiam aliud testimonium consequutus est, quod esset justus? Dicitur ignis descendisse el assumpsisse hostias ejus. In Abel, inquit, inspexit, et in hostias ejus. In Syrorum autem lingua, Et ignivit, habet. Cum et in verbis et in operibus ejus testificatus sit de justitia, et cum eum propter se exstinctum videret, necdum ei retribuit, sed adhuc sic dimisit. Nostræ autem res non tales sunt. Quomodo, inquit? qui enim et exempla multa habe- mus, et hortamenta atque consolationes, decem millia et signa et miracula facta. Proinde illud erat vera fides. Quæ enim miracula ille vidit, ut crederet quia erit a Deo aliquando re- tributio bonorum? nonne ex fide sola habuit hanc virtutem? Quid est, Et propterea mortuus adhuc loquitur? Ne in multam cos desperationem adduceret, ostendit eum ex parte perfrui- tum retributione. Quomodo? Speculatio quippe ejus multa est, Et adhuc loquitur: hoc est, interemit quidem eum, sed non cum eo interemit ejus gloriam atque memoriam: non est ille mortuus: ergo nec vos moriemini. Quanto cnim quis acerbiora passus fuerit, tanto magis gloria ejus excrescit. Quomodo adhuc loquitur? Hoc enim indicium est quod vivat, quod in ore omnium versatur, quod omnes eum admirantur et beatificant. Qui enim admonet alios ut justi sint, loquitur : non enim tantum proficit sermo, quantum passio illius. Sicut enim cælum tantum apparens loquitur, sic et ille dum in memoriam venit. Numquam enim in tanta esset admiratione, si mille linguas haberet, si viveret, in quanta nunc admiratione est. Hæc gloria non acquiritur sine periculis aut simpliciter, neque periet. Fide Enoch translatus est, non ut videret mortem.* Fide quam Abel ostendit. Qua ratione? Ac si post illum fuit, sed illa, quæ circa, illum provenerunt, idonea erant ad revocandum euin et dehortandum. Quomodo, inquit? Prævidebat Deus, quoniam periturus erat: dixit enim ad Cain, Peccasti, non adjicias adhuc. Honoratus quidem est ab eo, sed necdum ei retribuit. Neque hoc eum ad segnitiem adduxit*** apud seipsum, quid opus est laboribus et periculis? ecce Abel honoravit Deum, et non ei retribuit? quid ei utilitatis est discedenti? pœnas (f. quod pœnas] a fratre percepit? quid illi ex hoc proderit? Ponamus quia frater acerbam re- cipiet ultionem: quid ad occisum? Nihil tale apud seipsum dixit, neque cogitavit; sed hæc hujusmodi cuncta pertransiens, intellexit quoniam si est Deus, omnibus modis etiam retri- butio erit, cum nihil adhuc de resurrectione scirent. Si autem ini qui de resurrectione nihil sciebant, el in hac vita contraria videbant, sic placuerunt Deo: quanto magis nos? Illi enim neque de resurrectione aliquid sciebant, neque exempla quæ intenderent habebant. Et hoc ipsum magis eum placere fecit, quia nihil retributum illi erat. Sciebat enim quoniam mer- cedis retributor est Deus. Unde hoc? Abel enim retribuit, inquit. Proinde ratiocinatio alia suggerebat; fides autem, contraria his quæ videntur. Et vos igitur, inquit, attendite vobis, et si videtis nihil vos hic recipere, non perturbemini. Quomodo hoc? Fide translatus est Enoch. Ut enim transferretur causa fuit, quod placuerat: ut autem placeret Deo, causa erat fides nisi enim sciret, quia recepturus esset retributionem, quomodo placeret Deo? Sine fide enim impossibile est placere Deo. Quomodo hoc? Credebat enim quia si quis crediderit esse Deum, etiam retributionem habebit. Unde ergo placetur Deo? Credere, inquit, opus est quia est, non quid est. Si autem quia est, fide, non ratiocinationibus opus habet: ita nec : ...

col. 375–376page 67 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. XI. HOMIL. XXII. - quid sit ratiocinatione comprehendi potest. Si quia retributio mercedis est, fide opus habet, el non ratiocinationibus: quomodo ca, quæ ad essentiam ejus attinent, ratiocinatione po- terunt comprehendi? qualis cnim est ratiocinatio quæ poterit ad ista pertingere? quidam enim casu et sponte dicunt omnia, quæ sunt, exstitisse. Vides quia nisi crederemus de omnibus, non tantum retributionem, sed etiam de eo ipso quid sit Deus, labuntur nobis omnia, et non stant? Multi autem quærunt, quo translatus sit Enoch, et quare translatus sit, et quare non fuerit mortuus, neque ipse, neque Helias; et si adhuc vivunt, quomodo vivunt, et in quali habitu. Sed supervacaneum est ista requirere. Quia vero translatus est iste, et quia assumptus est ille, Scripturæ dixerunt; ubi autem sint et quomodo, non addiderunt. Nihil autem amplius, quam quæ necessaria sunt, dicunt. Hoc enim factum est, hoc est, quod de translatione dicitur, ipsis initiis statim, ut anima humana spem accipe- ret, et quia solveretur mors, et damnaretur diabolica tyrannis: translatus est enim non mortuus, sed ut non videret mortem. Propterea addidit, Vivus translatus est, quia placuit Deo. Sicut enim pater quisquam comminatus filio, volens confestim quando comminatus est, remissiorem facere comminationem : sic et Deus sustinet ac patienter tolerat, ut inte- rim illum corrigat, et moneat, permittens firmam permanere comminationem. Sic et Deus, ut pene dicam humano more, non sustinuit, sed continuo ostendit quia soluta est mors. Et primum permittit fieri mortem, terrere volens per filium patrem. Volens quippe ostendere, quia revera permanet firma sententia, non malos statim, sed etiam eum qui placuerat subjecit supplicio, beatum illum Abel dico, et pene post illum confestim transtulit Enoch, et non resuscitavit illum, no præsumerent, nec confidentes efficerentur, sed transtulit illum vivum; per Abel quidem perterrens, per istum autem excitaus ad æmula- tionem placendi sibi. Proinde qui casu regi ac ferri cuncta dicunt, et non sperant retribu- tionem, non placent Deo, sicuti p gani. Inquirentibus namque opera bona, et per intellectum mercedis retributor efficitur. Quia ergo habemus mercedis retributorem, sic cuncta geramus, ut non privemur merce- dibus, quæ virtuti sunt constitute. Etenim multis lacrymis est dignum, ut talis vicissitudo despiciatur, talis retributio contemnatur. Sicut enim eum inquirentibus mercedis retributor efficitur: ita etiam non inquirentibus Deum e contra eveniet: Querite, inquit, et invenietis. Quomodo autem Dominus potest inveniri? Intellige quomodo invenitur aurum, cum multo labore. Manibus meis quæsivi, inquit, nocte in conspectu ejus, et non sum fraudatus. Hoc est, sicut quærimus quod perierat, sic Deum requiramus. Nonne cum aliquid perdiderimus, mentem nostram illuc convertimus? nonne omnes examinamus? nonne, si opus fuerit per itinera longa pergere, vadimus? nonne pecunias promittimus? Verbi gratia, pone filium nobis perisse, quid non agimus? quam terrain, quod mare non pererramus? nonne et pe- cuntas erogainus, et cuncta postremo facimus ut illam inveniamus? At si invenerimus, continemus, constringimus, amplexamur, non derelinquimus. Et inquisituri omnia_nego- tiamur, ut iuveniamus quod quærimus, et invenientes plurimum gaudemus: quanto magis ergo in inveniendo Deo hoc facere convenit? sicut cum aliquid necessariorum requirimus, magis autem nec sic, sed multo amplius. Verumtamen quía infirmi sumus, saltem sicut pecunias tnas inquiris vel filium, ita require Deum. Pro hoc in itinera prolixa non commeas? Rogo, num aliquan lo pro hac causa aliqua itinera perrexisti? Nempe pro pecuniis cuncta curiose perquiris, nempe cum eas inveneris, tunc confidens ac præsumptior efficeris. Quærite, in- quit, et invenietis. Quæ quæruntur enim, multa cura opus habent, maxime in causa Dei : multa quippe sunt impedientia, multa prohibentia, multa obumbrantia intellectum nostrum. Sicut enim sol est quidem clarus, et in medinm cunctis propositus, et non opus habemus eum quærere; si vero nosmetipsos in inferioribus obumbramus, ac si ubique nos circum- versemus, multo labore opus habebimus, ut solem videre possimus: sic et in hac causa, si in profundo cupiditatum malarum, si in tenebris passionum, et sæcularibus rebus obruamus nosmetipsos, vix poterimus oculos aperire, vix respicimus, vix intuemur. Qui in inferioribus obrutus fuerit, quanto ad superiora quisquis intendit, tanto appropinquat ad solem. Excu- tiamus igitur pulverem, dirumpamus superjacentem et imprimentem nos nebulam : densa quidem est et arcta, et non nos permittit inspicere. Et quomodo dirumpitur, inquis, hæc nubes? Si ad nos attrahamus radios solis justitia. Elevatio, inquit, manuum mearum sacri- ficium vespertinum. Cum manibus etiam mentem elevemus. Scitis qui imbuti estis, quidnam arbitror, quod agnoscatis quod dicitur, et videtis quid significavi. Elevemus in altum men- tem nostram. Novi plures viros ego, pene pendentes ex terra supra modum, et manus ex- tendentes, et exanimatos, quia non possunt in aerem suspendi, et cum tanta alacritate oran- tes. Ita et vos esse desidero semper; et si non semper, saltem sæpius; si nor sæpius vel plerumque, vel in matutinis, vel in vespertinis. Dic enim mihi, extendere manus non potes? extende voluntatem: quantum vis istam extende: si vis usque ad ipsum cælum, si vis nsque ad verticem pertingeré, ac si adhuc desuper volueris intendere. licet tibi: omni namque penna altior et sublimior mens nostra est. Cum autem et a sancto Spiritu acceperit gratiam, et [f. hei] quantum efficitur velox et pernix, quomodo cuncta circuit; quomodo non fertur deorsum, neque ad solum decidit! Has nobis pennas præparemus; per istas et pelagus pervolare poterimus, et fluctuationes hujus vitæ evadere. Avium celerrimæ et montes et colles et maria et scopulos in parvo momento temporis sine ullo impedimento transvolant. Talis est etiam mens, cum pennas acceperit, cum a sæcularibus abscesserit, nihil eam apprehendere poterit, omnibus erit emínentior jaculis ignitis diaboli. Non est

col. 377–378page 68 of 100

ECLOGA DE PATIENTIA ET LONGANIMITATE, HOMIL XXII. beatam illam naturam irruere conantur? Hanc ob causam Paulus obstupescens dicebat: O altitudo di- vitiarum et sapientire et scientiæ Dei! quam inscrutabi- lia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus (Rom. 11. 35)! Non dixit, Incomprehensibilia, sed, Inscru- Labilia. Quod si inscrutabilia sunt, multo minus com- prehendi poterunt. Et investigabiles viæ ejus. Viæ ejus investigabiles sunt, et ipse erit comprehensibilis? Quid dicis? inscrutabilia sunt judicia ejus, et inve- stigabiles viæ ejus, et quæ præparavit diligentibus se, in cor hominis non ascenderunt; magnitudo ejus terminum non habet, et sapientiæ ipsius non est nn- merus; omnia incomprehensibilia sunt; et ipse solus comprehensibilis erit? et quomodo hoc non sunima dementiæ fuerit? Quis autem vos ob vecordiam istam ot extremam insaniam non deploret? Quam nos pro viribus abjicere studeamus, carissini, semper Paulum ante oculos nostros stare putantes, cum stupore claman- tem et dicentem : Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Ipsi gloria in sæcula. Amen. HOMILIA XXII. De Patientia et Longanimitate. LAELIO TIFERNATE INTERPRETE. Proponamus vobis, carissimi, si placet, pro exhor- tatione ad patientiam justi Job fortia facta. Isto enim, iste inquam, qui tanta fruebatur gloria, et ab omni- bus protegebatur, et ubique multo cum splendore proclamabatur, in ignominiam et inopiam repente dejectus, cuin paupertate et morbo et amissione li- herorum, cum inimicorum quoque insultu amico- rnmque infidelitate, cum ſame et carnis doloribus, emin conviciis et calumniis colluctabatur : et quod gravius est, hæc ipsum securum et nihil tale cogi- tantem invadebant. Qui enim pauperibus parentibus natus est, et tali in domo educatus, tamquam exer- citatus jam et meditatus facile paupertatis molestiam tulerit : qui vero tantis circumfluit opibus tantisque mitet divitiis, deinde vero subito in contrarium inci- dit, non facile talem mutationem sustinuerit. Et rursus qui liberos amittit, etiamsi omnes amittat, non uno tamen tempore, is pro mortuorum consola- tione habet eos qui superstites sunt; et cessante animi ægritudine ex morte priorum hausta, si mors secundi post aliquod tempus accedat, eo ipso mitius ei malum efficitur. Non enim recenti vulneri, sed compresso jam et obliterato supervenit: quod qui- dein dolorem non parum imminuit. Iste vero univer- sum cœtum uno temporis momento ereptum videbat, idque acerbissimo mortis genere, et tempore convi- vii, et domò peregrinis patente, et sepulcrum ipsis domus fiebat. Quis vero edicat famem illam, tam inusitatam et que explicari nequit; voluntariam illam sive non voluntariain? nescio enim quomodo illam appellem: voluntariamne? at degustare cupiebat qua erant posita : an non voluntariain? atqui aderant cibi, nemoque erat qui prohiberet; apposita tamen abstinebat mensa, et quos videbat non attingebat cibos. Nam vulnerum, quae in corpore habebat, oc- currens graveolentia appetitum destruebat, ipsamque fastidio replebat mensam. Fremitum enim, inquit, vi- deo cilos meos (Job 6. 7). Et famis quidem necessitas proposita gustare cogebat; sed nimius fœtor, qui ex carnibus illis oriebatur, vim superabat famis. Que- modo explicem dolores, vermium scatebras, defluen tom saniem, amicorum probra, contemptum famulo- rum? Non enim cohibuerunt, inquit, famuli mei spu- tuin a facie niea : et quos dignos non duxi, qui cnm canibus gregis mei essent, jam irruerunt in me, el increpant me minimi (Job 30. 10. 1). Nonne gravia hæc omnia esse videntur? enimvero gravia sunt et intolerabilia. Attamen postquam benignus Deus digna- tus est ipsi horum causam certaminum aperire, quod scilicet hæc permissa essent, ut justus ostenderetur, ita recreatus est, ut nihil molestiarum illarum passus videretur. Quemadmodum enim in certamine athle- tam cum sudore et pulvere et æstu multo, cum labo- ribus et ærumnis pugnare oportet: sic justum quoque in hac vita multa tolerare est necesse, omniaque gr- neroso ferre animo, si quidem splendidas ibi coronas recipere debet. Si enim beatum judicamus corpus, quod frigus et ærstum citra molestiam ferre potest; famein quoque et egcstatem et iter cæterasque æru- minas : multo magis animam beatam prædicare opor- fet, quæ constanter fortiterque omnes malorum in- sultus ferre, et invictam perpetuo mentem conservare valet. Quemadmodum igitur anima quæ in otio vivit et securitate, facile ab affectionibus capitur : ita etianı quæ assidue certaminibus pro pietate susceptis occu- patur, non aliquando cessat ista cogitare, cura quæ circa luctationes est eam ab omnibus illis abducente. Nec enim boni aliquid agere dumtaxat, sed etiam malum pati, multa habet præmia. Ostendit hoc Job, qui ob mala quæ perpessns est, potius quam ob recte facta, clarus factus est. Non enim tam illustris erat, · quando pecunias possidebat, domumque aperiebat pauperibus, et facultates elargiebatur; quam cum domum corruisse audiens, id inique non tulit: non ita erat clarus, quando ex ovium tonsura nudos vestie. bat, quain erat nobilis et admirandus, cum ignem de celo cecidisse et omnia consumiɲsisse audiens, gratias egit. Tunc erat amator hominum; jam factus est amator sapientiæ: tunc miserebatur pauperum; at jain Domino gratias agit. Nec ad seipsum dixit, Quidnam hoc est? greges consumpti sunt, unde infi niti pauperes alcbantur : et, Si ego indignus eram ut illa rerum copia fruerer, propter egenos saltem par- cerc oportebat. Sed nihil tale dixit, aut cogitavit, sed Deni sciebat ad utilitatem omnia disponere. Atque ut intelligas quod majus postea diabolo vulnus in- flixerit, quando rebus suis spoliatus gratias egit, quam cum possessor miserebatur, attende. Cum pos. sideret, suspicionem aliquam habuit diabolus, ut diceret, Numquid gratis colit Job (Job 1. 9)? post quam vero omnia abstulisset, omnibusque cum exuis- set, cum hic eamdem in Deum benevolentiam serva-

col. 379–380page 69 of 100

- MUTIANO SCHOL.. INTERPRETE. CAP. XI. HOM:L. XXBI semen tibi, sed, Tibi et semini tuo: el tamen neque ipse, neque Isaac, neque Jacob potiti sunt hoc promisso. Ille quidem servivit mercenaria servitute, hic autem exagitabatur, iste vero pene exciderat timens: et alias quidem interemit hostes in bello, alias autem, nisi Dei adesset præsidium, fortassis etiaia periisset. Propterea dixit: Quia cum coheredibus repro- missionis ejusdem. Non ipse solus, inquit, sed etiam heredes. Secundum fidem mortui sunt, inquit, hi omnes, non reportantes repromissiones. Duo quædam hic dignum est quærere, quomodo cum supra dixisset, Translatus est Enoch, et non invenicbatur, ne videret mortem. hic dicit, Secundum fidem mortui sunt hi omnes. Et iterum cum dixisset supra, Non repor- tantes repromissiones, dicit Noc recepisse mercedem ad salutem domus suæ, et Enoch translatum esse, et Abel adhuc loqui, et Abrabam accepisse terram: et dixit, Secundum fidem mortui sunt hi omnes, non reportantes repromissionem. Quid ergo est? Necessarium itaque videtur, primum primo solvere, deinde secundum. Juxta fidem, inquit, mortui sunt hi omnes. Hoc in loco omnes dicit, non quia omnes mortui sunt, sed quia præter illum solum hi omnes mortui sunt, quos scimus mortuos fuisse. Quod autem dixit, Non reportantes repromissiones, verum est: non enim hæc promissio cral Noc. Isaac enim et Jacob fortassis, inquit, acceperunt repromissionis terram; Noe vero et Abel et Enoch quid retributionis acceperunt? Aut igitur de tribus istis dixit, aut si etiam de illis. non erat repromissio, ut in admiratione esset Abel, ut transferretur Enoch, aut salvaretur Noe et sed et] hæc quidem illis propter virtutem provenerunt, libamina vero quædamı crant et primæ degustationes futurorum. Deus enim ex initio sciens genus humanum multa humilitate et descensione opus habens, non solum quæ futura sunt nobis largitur, sed etiam quæ hujus vitæ sunt nobis præstat: sicut et discipulis suis dicebat: Qui dimiserit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, centuplum accipiet, et vitam æternam hereditabit: et iterum: Quærite primum regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis. Intueris quia hæc adjectionis et additamenti loco ab eo dantur, ut non defatigemur. Sicut enim athlete per- fruuntur quidem omni curatione, et co tempore quando sunt in certamine constituti; sed non omni quiete nec plena remissione perfruuntur, sub legibus viventes, sed postea omni plenaque fruuntur: sic et Deus non ita præstat, ut omnem hic quietem percipiamus; tribuit quidem etiam hic. De longe, inquit, cas videnies, et salutantes. In hoc loco quiddam mysti- cum significat, quoniam omnia antecesserunt quæ illic de futuris dicta sunt, de resurrectione. de regno cælorum, de aliis, quæ veniens Christus prædicavit repromissiones enim has qui [f. quidem] dicit. Aut ergo hoc dicit, aut certe quia non quidem eas acceperunt, sed confi- dentes pro eis hinc discesserunt: confidebant enim sola fide. De longe eas videntes, ante quatuor generationes: post tantas quippe generationes reversi sunt de Ægypto. Et salutantes, inquit, et gaudentes. Ita confidebant de illis, ut etiam salutarent cas. Ex metaphora navigantium hoc dixit, qui a longe prospiciunt civitates desideratas, quas antequam ingrediantur, saluta- tione præveniunt et eas sibi familiares efficiunt. Exspectabant enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et opifex Deus est. Contemplare quia hac re acceperunt repromissio- nes, hoc est, exspectando atque confidendo quod acciperent. Si igitur confidere accipere est, possumus sic accipere. Isti enim etsi nihil potiti sunt horum, tamen desiderio intuebantur ea. Quare hoc fiebat? Ut nos erubescamus, quia illi quidem repromissionibus in terra factis non attendebant, sed futuram civitatem requirebant: nobis autem sursum atque deorsum Deus de superna loquitur civitate, nos tamen terrenam quærimus. Dixit eis, Quia dabo vobis præsentia : quoniam videbat eos: magis autem quia ostenderunt ei scipsos majoribus esse dignos, non eos permisit hæc accipere, sed illa majora eis tribuit: nobis volens ostendere, quia majoribus digni sunt, nolentes alligari ad ista terrena: sicuti quispiam puerulo sapienti promittat puerilia, non ut accipiat, sed ut ostendat ejus philosophiam, dum ille majora postulat. Hoc enim est ostendentis quia cum tanto studio abducebant animos suos a terra, quia neque quæ dabantur accipiebant. Etenim propterea nepotes eorum accipiunt: illi quippe erant terra digni. Quid est, Civitatem fundamenta habentem? isti enim non erant fundamenta? Qui [Quia] ad comparationem illorum non sunt. Cujus artifex et opifex Deus est. O qualis laus illius civitatis! Fide, inquit, et ipsa Sara sterilis. In hoc loco verecundiam eis excitans dicit, siquidem super mulierem pusillanimes apparuerunt. Sed fortassis dicat aliquis, Quo- modo fide, quæ risit? Risus quidem est ex infidelitate, timor autem ex fide: quod enim dixit, Non risi, ex fide factum est. Proinde evacuata infidelitate introducta est fides. Fide, inquit, et ipsa Sara virtutem ad suscipiendum ac retinendum semen suscepit. Virtutem accepit quæ jam mortificata erat et sterilis. Duplex enim erat præclusio, una ex tempore; senuerat quippe jam : alia vero ex natura sterilis etenim erat. Idcirco etiam ex uno geniti sunt omnes, sicut stellæ cæli et sicut arena quæ est ad oram maris. Idcirco ergo. inquit, ex uno geniti sunt omnes: non hoc solum voles significare quia genuit, sed etiam quia tantorum mater effecta est, quantorum neque fœcundæ. Sicut stelle, inquit, cæli. Quo- modo ergo sæpius eos enumerat, cum dixerit: Quemadmodum non numerantur stellæ cæli, sic neque semen vestrum. Aut igitur hyperbolice dixit, aut certe omnes significavit, qui semper ex illa origine procreantur. Unius autem domus progenitores numerare facile est: Ille illius pater aut filius, et ille illius • Si in hac vita tales repromissiones Dei sic facile implentur, si quæ in additionis loco pro- misit ita mirabilia sunt et gloriosa, et ita magnifica: qualia erunt illa, quorum ista addita- menta sunt, quibus hæc ex abundantia dantur ad cumulum? Quid igitur aut adipiscentibus beatius, aut non adipiscentibus infelicius? Si enim patria quis expulsus, ab hominibus mi-

col. 383–384page 70 of 100

Paso. Gn. LXIII, compellor : mulla etiam quie nolo, cogor ore proferre : sievissimam intueor plagam, el sino remedio video cladem consolatione vel exhortatione superiorem : majora ioa sunt , quie nos occupaverunt: perivimus. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut lugeam? Ploremus igitur, dilectissimi, ploremus et ingemiscamus. Fortassis enim sunt hic modo aliqui dicentes , Semper iste nobis luctum nominat, semper lamenftationes , semper lacrymas. Credite mihi, nollem quidem hec, sed pradicationes vestras et laudes percur- rere; nunc autem tempus haec Weis Non lamentari , dilectissimi , malum est, sed lamen- tationibus digna facere; non deploratio evitanda est, sed deploratione digna facerc : non tradaris suppliciis, οἱ non lugeo; non moriaris , et non deploro. Si enim corpus jaceat mor- tuum , omnes conrogas , ut Songregentar, et sine compassione reputas qui forte non luxe- rint : anima vero periit, el dicis, Non lugeas? Sed non valeo pater esse, et non lacrymari : pater sum affectu eirca vos et amore confectus. Audite qualia clamat Paulus : Filioli mei, quos iterum parturto. Veluti mater parturiens » ita amaras voces emillit : sicut enim illa, et ego. Atque utinam possibile esset ipsum experimentum mentis vobissinnotescere, ut agno— scerelis quia ab omni muliere et pueda vidua immature viduata amplius ardeo. Non sic illa virum suum luget, neque pater filium, sicut ego populum istum nostrum. Nullum video profectum , omnia in crimina et accusationes conversa sunt : nullus propositum habet pla- cere Deo ; sed illum, inquit, et illum male loquamur; ille indignus est clero, ille turpiter vivit. Qui debebamus mala nostra lugere, alios judicamus : at si mundi essemus a pecca— lis, non deberemus hoc facere. Quis enim te discernit? inquit, quid enim habes, quod non aecepisti? si autem. accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Τὰ autem quid judicas fratrem tuum, malis decem millibus cumulatus? Cum dixerís, Ille malignus est et prodi- gus et pessimus , intellige teipsum et examina cum diligentia que tua sunt, οἱ peenileat te de dictis tuis. Non enim est omnino, non est ad virtutem ulla talis exhortatio , qualis pec- catorum recordalio. Si hec duo in mente nostra versemps, poterimus adipilel bona quae promissa sunl, poterimus mundari et dilui : tantum conslituamus in mentem , dilectissimi , sollicitudinem hujus rei habendam esse : doleamus hic animo, ne doleamus illic supplicio , sed potius ut [ruamnr sempilernis bonis , ubi nullus erit dolor, nulla tristitia, nullus gemi- tus , ul percipiamus illa bona, quie excedunt humanam mentem, in Christo Jesu Domino nostro, quoniam ipsi gloria in secula sa»culorum. Amen. uzrta fidem defuncli sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspi Mes εἰ salutantes, et confitentes quia peregrini sunt et hospites in terra. Talia enim dicentes uficabant quoniam quarebant patriam. Et siquidem illius meminissent de qua exierunt , bant utique tempus reveriendi : nunc autem meliorem appetunt , id est celestem. Ideo non funditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim ilis civitatem. Prima virtus est, el tota us, percgrinum esse mundi hujus et hospitem, et nihil commune habere cum rebus hujus uli, sed removeri ab eis sicut peregrinum, sicut etiam illi beati de quibus dicit: Circumibant iclotis, in pellibus capris, eyentes , tribulati , afflicti quibus dignus non erat mundus. lli n peregrinos seipsos esse dicebant. Paulus autem aliquid amplius dixit : non peregrinum sum dixil, sed mortuum mundo, et mundum sibi : Mii, inquit, mundus eruci fixus est, εἰ mundo. Nos vero sicut hujus mundi cives viventes, ita cuncta in hac vita negoliamur : et 4 erant isti mundo, hoc est, peregrini et mortui ; hioc sumus nos calo; quod autem it illi eielo, hoc est viventes οἱ cives, hoc sumus nos mundo. Propterea mortui sumus , | vitam quie vere vita est abnegavimus, ct istam temporalem elegimus : propterca irri- us Deum, quia proposito nobis caelesti fructu οἱ gaudio, nos terrenis inhiamus, et a ter- s nolumus abscindi ; sed veluti vermes quidam ex terra in terram, ct itcrum ex ipsa in m convertuntur : sie et nos penilus, nec modicum respicere volumus, nec auferre nos a jis hominum ; sed veluti quadam satietate οἱ ebrietate demersi ac perculsi , obslupemus ginautes : οἱ sicut qui gravi et dulci somno detinentur, non solum nocte, scd ctiam ipsa veniente, et claro die facto jacent in lecto, et non erubescunt voluptati suz indulgentes, :mpus operationis et festinationis, tempus semni ct segnitiei facientes : sic eliam nos die ropinquante , nocte discedente , magis autem die exstante. Operamini, inquit, donec dies Die ergo exstante, cuncta qui noclis sunt opcramur, dormientes, somnia vident:s, ima- lionis [f.-aibus] deliciantes, et clausis oculis mentis et corporis insanimus, aliena loqui- ; ac si nos quisquam alto confodiat vulnere, neque sic sentimus, ac si omnem nobis diripiat quam substantiam, ac si ipsam nobis incendat domum : magis autem non exspectamus 5 qui hoc faciant, sed nosipsi hoc facimus, stimulantes nosmetipsos per singulos des, et ;ulientes , turpiter jacentes , et nudati omni gloria, omni honore; et opera nostra turpia ue nos celamus, neque alios ut ea obcelent postulamas.sed in media turpitudinetranseun- s el videntibus propositi sumus ad risum οἱ crimen. An putatis, quia et ipsi maligninon lent similes morum suorum { culpant 605] οἱ culpantes? Ostendit quippe nobis Deus, et Kit judicium inviolabile, quod numquam corrumpi valeat , si ad fundun iniquitatis vc- nus ldcirco el si maligni sunt, condemnant Scipsos; et si eos aliquis vocet hoc ipsum d sunt, crubescunt, indignantur, injuriam putant : tametsi non operibus, sed verbis con- nant. quie agunt in consci»ntia su3, magis autem el ipsis operibus. Cum enim L:tentzr et Pargoi. Ga. LNIHI. dd

col. 385–386page 71 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILIÆ IN EPIST. AÐ HEBR. absconse faciunt, magnum judicium proferunt sententiæ suæ, quam de illa re habeant. Sie enim manifesta est malitia, et omnes accusatores ejus exstant, etiam ii qui eam aggredian- tur, et in ca versantur. Talis autem est virtus, ut ca apud illos, qui eam non sectantur, in admiratione sit. Etenim fornicator laudat pudicum, et avarus accusat iniquitatem, et iracundus admiratur patientiam et culpat pusillanimitatem, et luxuriosus luxuriam. Quo- modo ergo ista gerit delicta aliquis? Non quia bonum judicat esse, sed ex negligentia multa alias non erubesceret, non se commisisse negaret, cum accusatur ab alio. Plurimi autem præoccupati confusionem non ferentes, laqueo se suspenderunt. Tantum nobis inest boni honestique testimonium, sicut honesta clariora sunt etiam sole, et contraria eorum deformia. : : : Peregrini, inquit, et hospites erant sancti. Qualiter et quali modo? ubi autem confitetur Abraham, quod peregrinus et hospes sit? Fortassis enim etiam ipsum hoc confessum esse reperiemus; confessus est tamen David: Quia peregrinus sum, inquit, sicut et omnes patres mei, qui in tabernaculis habitabant, qui sepulcra pecuniis comparabant : certum quoniam peregrini erant, ut etiam nec ubi sepelirent suos haberent. Quid ergo est? num illius torræ, quæ in Palæstina est, dicebant se peregrinos esse? Nequaquam, sed totius mundi; et me- rito nihil quippe conspiciebant in eo eorum quæ volebant, sed omnia peregrina et aliena. Ipsi quidem virtuten colere desiderabant, in hoc autem mundo erat iniquitas multa, et peregrina eis erant omnia: nullum amicum, nullum familiarem habebant præter paucos. Quomodo, inquit, peregrini erant? Non erat diligentia eorum circa ea quæ hujus mundi sunt et hoc non verbis solum, sed etiam rebus ipsis et operibus demonstrabant. Quo- modo? Dixit Deus Abrahæ, Dimitte patriam, quæ putabatur esse patria, et veni ad aliam terram : et non est retentus amore propriorum, sed sicut peregrinus egressurus de aliena 'erra, sic sine aliqua compassione illam patriam dereliquit. Dixit ei, Offer mihi filium ɩuum : et veluti non habens filium, sic cum obtulit: tamquam si non haberet humanam nihilo naturam, sic eum obtulit. Pecunias cum transeuntibus communiter possidebat, pro eas existimabat: primatum aliis cedebat, in pericula seipsum dabat, decem millia mala patiebatur: non domos construebat claras, non deliciabatur, nec circa vestimenta diligens erat, quæ omnia in hac vita esse solent; sed cuncta, quæ ad supernam pertinent civitatem, gerebat hospitalitatem demonstrabat, fraternam oilextionem, eleemosynas, patientiam, Contemptum pecuniarum, contemptum præsentis gloriæ et cæterorum omnium, quæ in hoc mundo sunt. Filius etiam ejus talis erat: exagitabatur, persequutiones patiebatur, debella- batur, et cedebat et obsequebatur, ut in peregrinis constitutus. Peregrini quippe quæcum- que patiuntur tolerant, utpote qui in patria non sunt. Et uxore ablata, et hoc toleravit, utpote in peregrinis. Omnia vero, quæ gerebat, ad supernam patriam pertinebant, pudici- tiam, honestatem demonstrans. Etenim postquam desponsavit, non est conversatus cum illa muliere, sed transeunte vigore juventutis, tunc eam accepit: ostendens quoniam non libidinis causa hoc fecit, sed ministrans et deserviens promissioni divinæ. Quid autem Ja- cob? nonne panem tantum quærebat et vestimentum, quæ pertinent ad peregrinos, qui in paupertatem deveniunt multam? nonne persequutionem patiens discessit, sicut peregrinus? nonne mercenarius erat? nonne decem millia ubique patiebatur mala, sicut peregrini? Hæc autem, inquit, dicebant patriam quærentes. O quanta differentia! illi quidem parturiebant per singulos dies, liberari volentes de hac vita et ad suam patriam remeare: nos autem econtra facimus: si febris accedat, omnia relinquimus, sicut pueruli planctuosi mortem timemus. Et merito hoc patimur: quasi peregrini conversamur in hac vita, et non veluti qui festinant ad patriam, sed veluti ad pœnas ituri. Propterea dolemus et timemus, quo- niam istis rebus non sumus usi sicut oportet, sed pervertimus ordinem: propterea lamen- tamur, quando magis gaudere nos oportebat: idcirco pertimescimus veluti homicidæ qui- dam et duces latronum, cum perducendi sunt ad tribunal, et omnia mala considerantes quæ gesserunt, et propterea timent et tremunt. Illi vero patres non erant tales, sed festina- bant: Paulus autem et congemiscebat: Nosipsi, inquit, in hoc mundo congemiscimus gravati. Tales erant Abraham, et illi alii: peregrini quippe erant in hoc mundo universo, et patriam quærebant. Quamnam istam vel qualem? num illam, quam reliquerant? Nequaquam : quid enim illos prohibebat, si vellent iterum reverti, et effici cives? sed illam quærebant quæ in cælis est, el sic festinabant, ut hinc discederent: sic placuerunt Deo. Unde non erubescit Deus vocari Deus eorum. O quanta dignitas, ut dignaretur vocari Deus eorum. Quid dicis? Deus terræ vocatur, et Deus cæli, et veluti magnum aliquid posuit quod dixit: Non confun- ditur Deus vocari Deus eorum. Magnum est hoc, et revera magnum, et multæ beatitudinis indicium. Quomodo? Quia terræ quidem et cæli vocatur Deus, sicut vocatur et paganorum Deus, quia ipse condidit et construxit omnia : sanctorum vero illorum non sic dicitur Deus, sed sicut amicus aliquis germanus. Sub exemplo vobis hoc, quod dico, clarum fa- ciam. Verbi gratia: tamquam in magnis domibus, cum aliqui probabiles fuerint eorum qui in domo primi sunt, et admodum fuerint approbati, et omnia ipsis credita fuerint, et mul- tam circa dominos suos fiduciam habuerint, tamen [f. tum] dominus eorum dicitur : et mul- tos quis inveniet ita vocatos. Quid autem dico? sicut enim dici potest Deus, non gentium solum, sed totius mundi: ita posset dici Deus Abraham. Sed nescitis quanta est ista digni- tas, quia neque adipiscimur illam. Sicut enim nunc Dominus Deus Christianorum dicitur, et tamen excedit hoc nomen dignitatem nostram : quanto magis, si unius vocatur Deus? Intellige quanta est magnitudo, qui [f. cum qui] mundi vocatur Deus, non erubescat trium

col. 389–390page 72 of 100

Fide obtulit Abraham Isaac cum tentaretur, et unigenitum offerebat, quem repromissione susceperat, ad quem dictum : In Isaac vocabitur tibi semen: existimans quia et a mortuis re- suscitare potens est Deus: unde et eum in parabolis accepit. Vere magna erat fides Abrahæ. In Abel quippe et in Noe et in Enoch ratiocinationum erat rixantium (f. rixa tantum], et opus erat humanas ratiocinationes superare : hic autem non solum opus habet humanas ratiocinationes excedere, sed etiam quiddam amplius demonstrare: nam præcepta quippe Dei cum præceptis Dei litigare videbantur, et fides fidei repugnabat, et mandatum Dei erat repromissioni contrarium. Ut puta veluti quid dico: dixit Deus, Exi de terra tua, et de ge- neratione tua, et dabo tibi terram hanc; et non ei dedit illam terram hereditatem, nec gres- sum pedis. Intueris qualiter quæ præcipiebantur, repromissionibus videbantur esse con- iraria ? Iterum dixit, Quoniam in Isaac vocabitur tibi semen; et credidit: et iterum dicit, Sacrifica mihi illum, ex cujus semine totus mundus erat replendus. Contemplaris litem præ- coptorum et repromissionum? contraria quippe repromissionibus imperabat; et neque sic obstupuit justus ille, et neque se deceptum dicebat. Vos enim non potestis, inquit, hæc di- cere, quia requiem vobis el repromissionem promisit, et tribulationem intulit: hic enim quæ promisit, hæc etiam operabatur. Quomodo hoc? In mundo, inquit, tribulationem habe. Qui non acceperit crucem suam, et sequutus fuerit me, non est me dignus. Qui non oderit ani- mam suam, non inveniet cam; ct, Qui non abnegaverit omnia sua, et sequutus me fuerit, non est me dignus; et iterum, Ante reges et præsides inducent vos propter me; et iterum, Inimici hominis domestici ejus. Quæ vero ad remissionem pertinent et quietem, illic promissa sunt. Abrahæ vero econtra factum est: contraria quippe promissionum ei imperabantur, ut fa- ceret; et neque sic turbatus est neque obstupuit, nec se deceptum arbitrabatur. Vos autem nihil extra repromissionem patimini, et turbamini : ille vero contraria repromissionum au- diebat ab codem ipso, qui illa promiserat, et non turbabatur, sed veluti concinentia gere- bat: et revera concinentia erant: contraria quidem humanis ratiocinationibus videbantur, concinentia vero erant fidei. Et quomodo, inquis? Ipse nos docuit Apostolus. Cum enim di- xissct, Existimans quod et a mortuis resuscitare potens est Deus : ut ostenderet ex eadem ipsa fide, ex qua crediderat quoniam non exstantem ci donaret, ex hac etiam credere quod et inortuum resuscitare posset, adjecit, Quia cadem ipsa fide etiam occisum resuscitari credi- dit. Similiter quippe dubium erat humanæ ratiocinationi, ut ex vulva emortua et senili et ineptajam facta ad generandum donaret filium, et interemptum iterum suscitaret. Sed dux et viatrix est fides præcedens ad futura. Et intuere: quæ prospera enim erant, prima illius fue- runt, adversa vero posteriora circa senectutem. Nobis autem econtra promisit : quæ tristia namque sunt, prima erunt; novissime prospera et felicia. Hoc dictum est propter eos, qui dicere audent, quia post mortem nobis bona promisiť: Fortassis enim, inquiunt, etiam fe- fellit nos. Ostendit quippe quia etiam ex mortuis suscitare potens est Deus: si enim ex mor- tuis suscitare potens est, utique cuncta restituet que repromisit. Si enim Abraham credidit primus ante tot annos quia ex mortuis suscitare potens est Deus: multo amplius nos credere debemus. Contemplaris quia, sicut jam dixi, necdum intraverat mors, et jam cos ad spem resurrectionis adduxerat; et ad tantam eos satisfactionem perduxit, ut etiam interimere suos filios jussi, ex quibus sperabant repleri mundum, propter eum offerrent. Hic etiam aliud ostendit in co quod dixit: Tentabat Deus Abraham. Quid ergo? ignorabat Deus, quia fortis erat ille vir et probabilis? quare ergo cum tentabat? Non ut ipse cognosceret, sed ut aliis demonstraret, et manifestam ejus fortitudinem constitueret universis. In hoc loco etiam ostendit causam tentationum, ne putarent tanquam derelicti a Deo illa se perpeti. Nunc enim necesse est tentari, propter quod multi sunt persequutores, multi insidiatores: tunc autem quæ necessitas erat? et tamen non exstantibus tentationibus aliæ adinvenieban- tur. Et ista quidem tentatio manifesta fuit, quoniam Deo præcipiente ei facta est: aliæ vero tentationes ipso permittente eveniebant, ista vero etiam ipso jubente. Si igitur ita probatos tentationes reddunt, ut etiam non exstante causa, Deus tamen exerceat suos athletas: multo magis nos cuncta oportet fortiter tolerare. Hic autem significans etiam aliud dixit, abstrahamus manus a cupiditate ampliora habendi, et tunc faciamus eleemosynam. Non omnia passim confundamus, ut eisdem manibus et occidamus, et eisdem iterum miserea- mur. Post hanc etiam virtutem ad aliam transeamus, et ab illa ad aliam. Turpitudo et vaniloquium et scurrilitas neque nominetur in vobis. In his interim nos corrigamus : non sunt negotia laboribus aut expensis aut sudoribus indigentia : sufficit velle tantum, et omnia promoventur. Non opus est longam viam pergere, neque pertransire pelagus infinitum, sed festinare tantum, alacritatem exhibere, et frenum imponere linguæ. Injurias vanas, iracun- dias, cupiditates, absurdas delicias, elegantiam circa corporalia repellamus; cupiditatem pecuniarum, perjuria, juramenta frequentia ex animis nostris abjiciamus. Si tali nosipsos agricultura colamus, et priores spinas exstirpantes, et semen cæleste jactantes, poterimus adipisci bona quæ promissa sunt. Veniet quippe verus agricola, et nos recondet in horreis et merebimur omnia : quæ nos omnes contingat percipere, gratia et clementia Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri una cum Spiritu sancto gloria, imperium, honor, nunc et sem- per, et in sæcula sæculorum. Amen.

col. 393–394page 73 of 100

ripuit, inquit, noli ejus velle diripere: injuriavit, non injuries. Dic mihi, obsecro, si quis- quam pauper lutum jacens in atrio tuo tolleret, num propterea eum ad judicium traheres ? Nequaquan. Quare? Ne teipsum injuries, ne te omnes inculparent. Hoc etiam fac : pauper quippe est ille dives, et quanto ditior fit, tanto pauperior exsistit, paupertate quæ revera paupertas est. Lutum est aurum in atrio projectum, non in domo tua: domus quippe tua cælum est. Propterea itaque, si moves judicia, putas quod non te culpabunt cives superioris patria? non te excludent a sua patria, te tam humilem, tai sordiduin, tam infirmum, tam abjectum, nt etiam pro modico luto eligas litigare? Si enim mundus ipse tuus esset, deinde quisquam tibi illum auferret, converti le magis oportebat, quam litigare. Ignoras quia si decuplum mundi hujus, vel centuplum, vel decies millies tantum, et adhuc co amplius assumas, neque minimo bono cælesti comparandum est? Qui igitur res hujus sæculi miratur, illas injuriat, siquidem ista appetenda esse arbitraris, quæ plurimum infe- riora illis sunt : magis autem neque mirari illa poteris : quomodo quippe qui ad ista sic expavescis? Abscindamus igitur funes, quibus ligati sumus et implicamenta: hoc quippe sunt omnes res terrenæ. Usquequo deorsum intenti sumus? usquequo invicem insidiamur sicut bestiæ, sicut pisces maris? Magis autem bestiæ non insidiantur invicem, sed alienige→ nis: utputa ursa ursam non facile interimit, neque serpens serpentem, cognationem generis reverentur tu autem cum indigena etiam decem millia habens jura naturæ, cognationem, ationem, cognitionem Dei, et alia decem millia, interimis cum, qui eamdem tecum cogna- tionem habet naturæ, et in omnibus quæ naturæ sunt, tecum communicat; eum tu interi- mis, et involvis decem millibus malis. Quid enim fit? tu quidem gladium non mergis, neque tingis in jugulo, et in sanguine ejus dexteram tuam; alia vero sæviora committis. Illud enim si operaris, simul eum curis omnibus liberares; nunc autem fame, servitute, deje- ctione et aliis multis iniquitatibus affligis. Hæc dico, et non cesso, non ad homicidia vos pro- vocans, veluti ad minora mala descendere vos exhortans; sed ut non dicatis quia minora sunt ista quæ facitis, velut si exinde non sitis sumpturi supplicia. Qui amittit, inquit, guber- nationem, ct panem petit, affligitur. Contineamus itaque manus nostras aliquando; magis autem non contincamus, sed extendamus eas bene, non ad aliena auferenda, sed ad eleemo- synam faciendam: non habeamus manum infructuosam, neque aridam. Manus quippe non faciens eleemosynam arida est: quæ vero etiam aliena aufert, scelesta est et impura. Nullus cum talibus manibus cibum sumat; injuria quippe est hæc discumbentium. Dic enim mihi, si quis in tapetis et straminibus mollibus et auro textis linteaminibus discumbere nos faciat in domo ampla et splendida, et multitudinem ministrantium ante nos constituat, deinde vas aureum vel argenteum præparans, et cibis plurimis et opiparibus cumulans, et facultatem nobis vescendi tribuat: si modo patiamur eum manus cœno vel fimo perungere, et sic no- biscum ad comedendum simul discumbere, numquid hoc supplicium sustineret, et injuriam non judicaret? Ego enim existimo quia statim exsiliret et effugeret. Nunc autem cono non solum manus vides repletas, sed etiam ipsos cibos, et non exsilis, non refugis, non increpas; sed si in potestate vel potentia fuerit, etiam magnun aliquid arbitraris, et animam tuam deliciari existimas talia vescens, quæ omni cœno pejora sunt. Animam quippe, non corpus, polluit, et facit eam ut difficile diluatur. Vides ex hoc cœno discumbentem perunctum et manus et vultum, et repletam ejus domum, et repletam etiam mensam stercore; et quidquid aliud adhuc immundius, et spurcius dici potest, illi cibi pollutiores et scelestiores sunt. Tu autem veluti honoratus sic afficeris, et veluti deliciaturus; et neque Paulum revereris, ad mensam quidem paganorum si volueris ire, sine ulla prohibitione permittentem, ad mensam autem avarorum et aliena auferentium, neque volentem permittere. Si enim quis frater, in- quit, nominatur inter vos. Fratrem in hoc loco omnem fidelem simpliciter intellige, non monachum tantum. Quid autem est quod facit fraternitatem, nisi lavacrum regenerationis, quod facit posse vocari Deum Patrem? Proinde, inquit, catechumenus, ac si monachus sit, non est frater: qui vero fidelis est, ac si sæcularis sit, frater est. Si quis, inquit, frater no- minatur. Neque vestigium tunc monachi erat, sed omnia ad sæculares tunc loquebatur bea- tus Paulus. Si quis, inquit, frater nominatus fuerit fornicator, aut avarus, aut ebriosus, cum hujusmodi nec cibum sumere. Cum autem de paganis ageret, non ita; sed, Si quis vos voca- verit ex infidelibus, paganos significans: si vultis ire, omne quod apponitur vobis comedite. Si quis frater, inquit, nominatur ebriosus. O quanta integritas! Nos autem non solum non fugimus ebriosos, sed etiam imus ad eos, participantes cum eis. Ob hoc universa mala fiunt, cuncta confusa sunt et perversa, omnia perierunt. Dic enim mihi, si te vocaverit talium quisquam ad convivium, et pauperem et qui putaris infirmus; deinde si a te audiat quia hæc quæ apposuisti ex avaritia sunt acquisita, non patiar ex illis contaminari animam meam : nonne reveretur? nonne crubescit? nonne confunditur? Hoc solum sufficiens erat corrigere, et facere illum quidem cum divitiis suis infelicem seipsum judicare, admirari autem te illa paupertate. Si enim videret seipsum cum tanto studio a te contemni, quomodo putas corrigi potuisset? Sed facti sumus servi homi- num, ignoro qua ratione, cum Paulus sursum atque deorsum clamet: Non efficiamini servi hominum. Quare ergo nos effecti sumus hominum servi? Quia primum ventris servi facti su - mus et pecuniarum et gloriæ et aliarum similium rerum, et perdidimus libertatem, quam nobis largitus est Christus. Quid ergo exspectat eum, qui servus factus est, die mihi? Aull Christum dicentem: Servus non munet in domo in sempiternum. Habes sententiam plenam atque perfectam, quoniam numquam intrabit in regnum: domus quippe hoc cst. In domo,

col. 397–398page 74 of 100

sed etiam patrem inde revocaret. Quid ergo sibi vult, quod sua ossa inde revocari debere consideravit? Incertum igitur est quapropter hoc. Quid autem, dic mihi? num ipsius Mosi ossa? nonne in peregrinis jacent, et Aaron et Da- nielis et Jeremiæ? Apostolorum autem plurimorum ossa nescimus vel ubi jacent. Petri et Pauli quidem, et Joannis, et Thomæ, manifesta sunt sepulcra; aliorum vero cum tanti sint, minime cognitum est ubi sint. Nihil igitur pro hac re lugeamus, neque pusillanimiter fera- mus: ubicumque enim sepeliamur, Domini est terra et plenitudo ejus: scilicet, quod oportet fieri efficitur. Lugere autem et deplorare e lamentari eos qui de hac vita discedunt, ex pusillanimitate contingit. Fide, inquit, Moses natus, absconditus est tribus mensibus a paren tibus suis. Contemplaris quia hæc post mortem sperabant impleri in terra, et multa quidem effecta sunt post mortem ipsorum. Hoc autem dictum est propter aliquos qui dicunt: Post nortem implentur ista circa illos, quæ non sunt adepti viventes: illi autem neque post mor- temp se credebant adipisci. Non enim dixit Joseph quia me vivente hanc terram non dedit neque patri meo, neque avunculo meo, quorum virtutem magni pendebat. Non istos mali- gnos dignos facturus est, ut percipiant quæ illi non sunt digni facti percipere? Nihil horum dixit, sed fide cuncta et superavil et transcendit. Itaque percurrit Abel, Noe. Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, et omnes gloriosos et admirabíles viros: deinde augmentum facit consolationi et exhortationi suæ, ad personas infirmas deponens orationem. Ut enim admi- rabiles personæ hæc fortiter paterentur, mirum nihil est, et inferiores illis claris viris [add. esse, non ita grave est : ut autem minorum inferiores fierent, hoc est grave. Et incipit a parentibus Mosis, ignobilibus quibusdam viris, et nihil tale habentibus quale filius eorum. Propterea et procedens augmentum facit quasi absurditati, et meretrices mulieres et viduas enuinerans. Fide, inquit, Rahab meretrix non periit simul cum infidelibus, suscipiens explo- ratores cum pace. Et non solum fidei, sed etiam infidelitatis ponit vicissitudines, sicut in per- sona Noc. Interim de parentibus Mosi necessarium est dicere. Omnes quippe infantulos masculos interimi Pharao jusserat, et nullus effugit hoc periculum. Unde igitur sperave- runt isti, ut salvarent puerum? Ex fide, inquit. Quali fide? Quia viderunt elegantem infan- tulum, et ipse vultus ad fidem cos attraxit. Sic jam inde ab initio ex ipsis incunabulis multa erat illi justo infusa gratia, natura hoc non operante. Incisus est [f. intuere] enim : statim ut genitus est, honestus apparebat infantulus, non erat despectus. Cujus ergo erat hoc opus? Non naturæ, sed gratiæ divinæ, quæ etiam barbaram illam mulierem Egyptiam excitavit, ut amaret, ut sumeret, ut arriperet, et tamen fides in istis non habuit idoneum afgumen- tum. Quid hoc et quantum erat, ut ex ipso vultu crederent? Sed vos, inquit, ex rebus ipsis credite, et multa habebitis fidei pignora. Ut enim cum gaudio rapinam rerum vestrarum suscipiatis, et quacumque talia passi estis, fide actum est et patientia. Sed quoniam et isti crediderunt, deinde pusillanimiter afficiebantur, ostendit quia et fides illorum per multa tempora tendebatur, sicut contigit in Abraham, quamvis videretur sibi res ipsæ repugnare. Non timuerunt, inquit, præceptum regis, quamquam illud quidem opere exercebatur, hoc autem suspicio est et timor nudus, et hoc quidem parentum erat. Ipse autem Moses quid attulit? Deinde familiare illis et domesticum profert exemplum, magis autem ab illo majus et amplius. Fide. inquit, Moses magnus factus, abnegavit dici filius filiæ Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalem habere jucunditatem peccati, majores divi- tias existimans thesauris Egyptiorum improperium Christi: respiciebat quippe in remissio- nem. Tamquam si diceret ad eos, Nullus vestrum dimisit aulam regalem amplam et claram, neque tales thesauros, neque cum posset filius regis esse, contempsit, sicut Moses fecit. Et quia non simpliciter dimisit, significavit dicens: Abnegavit. Hoc est, horruit, aversatus est. Celo quippe proposito, superfluum erat aulam admirari Ægyptiaci regni. Et vide quam mirabiliter illud posuit Paulus. Non dixit, Majores divitias existimavit the- sauris Egypti cælum, et ea quæ in cælis sunt ; sed quid dixit? Improperium Christi. Pro Christo enim improperium sustinere melius judicavit, quam in delíciis esse: sic etiam hoc per se solum merces erat. Eligens magis affligi cum populo Dei. Vos enim pro vobisipsis patinini, ille autem pro aliis hoc elegit, et ultro seipsum projecit in tanta pericula, cum ei liceret et pie vivere, et sæcularibus perfrui bonis, quam temporalem habere peccati jucun- ditatem. Peccatum duxit, nolle affligi cum aliis; hoc peccatum esse putavit. Si igitur ille, non alacriter affligi cum cæteris, peccatum esse judicavit: magnum ergo bonum est affli- ctio, ad quam ex fastigio regali seipsum projecit. Hæc enim faciebat, magna quædam præ- veniens. Majores, inquit, divitias existimans thesauris Egyptiorum improperium Christi. Quid est, Improperium Christi? Hoc est, improperia talia sustinere, qualia nunc vos: quale Christus etiam sustinuit improperium. Et quomodo pro Christo sustinuit Moses? Petra enim erat Christus? Sic etenim et ille improperium sustinuit, sicut et vos. Quid autem est, Improperium Christi? Quia respuimus paternos errores, improperium sustinemus quia patimur mala concurrentes ad Deum. Sic etiam ille improperium Christi sustinebat quando audiebat: Numquid interimere me vis, sicul interfecisti heri Ægyptium? Hoc est im- properium Christi, usque in finem et novissimum spiritum pati mala: sicut etiam ipse improperia sustinebat, et audiebat, Si Filius Dei es, et ab eis audiebat pro quibus crucifi- gebatur, id est a contribulibus. Hoc est improperium Christi, quando quisquam a domesti- cis, quando quisquam ab his, quibus beneficium præstitit, sustinet improperium : etenim ille quoque pro beneficio suo hæc patiebatur. Hic cos excitavit, ostendens quia et Christus eadem passus est et Moses, duæ personæ claræ et divulgatæ. Proinde Christi magis est im

col. 399–400page 75 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. - CAP. XI. HOMIL. XXVI. properium istud, quam Mosis, quoniam a propriis ista passus est. Sed neque ille fulgorem emittebat, neque iste passus est aliquid, sed improperíum sustinebat et patienter cuncta ferebat, illis moventibus capita sua. Quia ergo poterunt fortasse his auditis desiderare etiam ipsi retributionem, dicit: Quia et Christus et Moses talia passi sunt. Proinde delicia, inquit, et remissio ad partem peccati pertinent, improperia vero sustinere, ad Christum. Quid enim vis, improperium Christi an remissionem et delicias? Fide reliquit Egyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. Quid dicis quia non timuit? et tamen Scriptura hoc dicit, quia audiens veritus est, et propterea fuga salutem acquisivit et in fugam versus est et furatus seipsum de medio, et post hæc in timore erat. Intende igi- tur diligenter in hoc dicto: quod dicit: Non veritus animositatem regis, et ad instandum ite- rum, dixit. Timentis quippe erat, non reverti iterum ad patrocinium, neque rem aggredi ; sed tamen quod reversus est iterum, animi erat Deo se committentis. Non enim dixit, Quia quærunt me et scrutantur, non me igitur iterum eisdem ipsis committam. Proinde etiam quod a fuga reversus est, fidei fuit. Quid ergo? Non permansit, inquit, ne se in apertum præcipitaret periculum: quia hoc jam tentantis esset, insilire in media pericula, et dicere: Videamus si me liberet Deus. Hoc etiam Christo dixit diabolus: Mitte le deorsum. Intueris quia hoc diabolicum est, ut supervacue ac superflue se quisquam in periculuin jactet, ten- tare Deum si salvet? Etenim præesse jam illis ad regimen corum non poterat, ita ingrate affectis illis, quibus tanta præstiterat. Stultum itaque erat et insensatum permanere illic. Hæc autem omnia facta sunt, quia veluti videns invisibilem sic sustinebat. Si igitur videmus mente semper Deum, si semper in recordationem ejus convertimus mentem nostram, om- nia nobis facilia apparebunt, omnia portabilia, omnia leviter sustinemus, omnibus superio- res efficimur. Si enim quisquam dilectum videt, magis autem recordatus illius, erigit animam suam et mente sublimis efficitur, ut omnia facile toleret, delicians ex memoria illius. Qui enim in mente habuerit eum, qui nos diligere vere dignatus est, et recordatus fuerit ejus : quando poterit aliquam sentire tristitiam, aut terribile aliquid, aut periculosum timere? quando pusillanimitate afficiatur? Numquam scilicet. Omnia quippe nobis difficilia videntur, quia Dei memoriam non habemus, sicut oportet habere quia non eum semper in mente nostra portamus. Juste quippe nobis dixerit: Oblitus es mei, obliviscar et ego tui. Et duplum efficitur malum: quia et nos ejus obliviscimur, et ille nostri : hæc quippe duo colligata sunt ex invicem, duo namque duo sunt. Magnum quippe operatur memoria Dei, id est, cum nostri Deus recordatur; magnum autem etiam, cum et nos ejus habeamus me- moriam hoc quippe facit eligere bona, illud autem impetrare et ad effectum perducere. Propterea dixit propheta: Recordabor tui de terra Jordanis, et Hermoniim de monte parvo. Hæc dixit populus in Babylonia constitutus, Recordabor tui. Et nos igitur tamquam in Babylonia constituti ** ac si non in medio hostium considemus, verumtamen inter inimicos sumus. Alii quidem tamquam captivi sedebant, alii autem neque sentiebant captivitatem, sicut Daniel, sicut tres pueri, qui in captivitate quoque constituti, ab ipso rege qui eos captivos habebat clariores erant effecti in ipsa illa provincia, qua captivi erant, adorabantur. Vides quantum virtus est? in ipsa captivitate constitutos cura- bat ut dominos, ita ut putares illum magis, quam illos esse captivum. Nempe mirabile erat, cum, si in sua patria essent constituti et regnarent, veniens adoraret eos ? Quod autem adhuc mirabile erat, quia ligans cos et sumens ut captivos et habens in sua potestate, omnibus videntibus non erubuit eos adorare, et agnum immolare. Intuemini quia revera res illæ veræ sunt, quæ ad Deum pertinent; res vero humanæ umbræ sunt. Ignorabat igitur quod sibi dominos adducebant, et quos adoraturus erat ; misit eos quippe in caminum : sed sicut somnium hoc illis erat. Timeamus itaque, dilectissimi, Dominum, timeamus, ac si etiam in captivitate simus, omnibus erimus clariores : timor adsit Dei, et nihil erit triste. Tametsi paupertatem dicas, tametsi ægritudinem, tametsi captivitatem, tametsi servitutem, et si quid aliud tristium, non solum gravia non erunt, sed imo magis adjumenta nobis erunt in adversis. Captivi erant justi, et adoravit eos rex: tabernaculorum erat factor Pau- lus, et sacrificabant illi sicuti Deo. In hoc loco quæstio occurrit, cur apostoli sacrificia prohibuerunt, et vestimenta sua scindentes, abduxerunt eos a disposito et molimine suo, et cum fletu clamabant, dicentes: Viri, quid hæc facitis? similiter enim et nos homines passibi- les sumus. Daniel enim (f. autem] nihil tale fecit. Quia enim et ipse humilis erat, et non mi- nus ab istis Deo offerebat gloriam, ex multis causis manifestum est; maxime autem ex eo, quod amabatur a Deo, certum est: non enim sibi assumentem honorem Dei permitteret saltem vivere, non dicam etiam probabilem demonstrare. Secundum est, quia cum multa fiducia dicebat: O rex ! non in sapientia mea mihi revelatum est mysterium istud; et iterum. In lacu erat propter Deum; et quia cibum ei attulit propheta, dixit, Recordatus est mei Deus. Ita erat humilis corde, et contritus circa Deum. In lacu enim erat propter Deum, et indi- gnum se judicabat ut recordaretur ejus vel ut exaudiretur ab eo: nos autem decem millia scelesta cum præsumptione committimus, et omnibus scelestiores exstantes, nisi in prima oratione exauditi fuerimus, discedimus. Revera multum interest inter illos et nos, et quan- tum inter cælum et terram est, et si quid amplius? Quid dicis? cum tantis meritis postquam factum est illud in Jacu miraculum, sic seipsum humilem existimabat. Ita est, inquit : Quan- tacumque operati fuerimus, inutiles servi sumus. Sic et ille antecedens evangelicum præ- ceptum implebat, et nihil seipsum judicabat. Recordatus est, inquit, mei Deus. Sed oratio cjus quanta humilitate plena est? Et iterum tres pueri sie dicebant: Peccucimus, iniquitatem fecimus. Et ubique humilitatem suam demonstrant: cum haberet Daniel decem millia orca-

col. 401–402page 76 of 100

siones, quibus in superbiam efferretur; sed sciebat quoniam ipsæ causæ pro quibus posset extoll, propterea illi erant, quia non extollebatur, et quia non corrumpebat thesaurum suum. Apud omnes enim homines, et in toto mundo non jucundabatur (f. incantabatur] quia jactabat seipsum rex in faciem, et immolavit ei, et deum illum esse putabat, qui abi- que terrarum sicut deus honorabatur: omnem enim terram ipse obtinebat: et manifestum hoc est ex Jeremia: Complicans, inquit, terram sicut vestimentum; et iterum, Ego dedi eam Nabuchodonosor servomeo. Et ex his quæ omnibus scribebat, hoc approbatur : et quia non ibi solum, ubi erat, admirabilis habebatur, sed ubique, et adhuc amplius existimabatur. Sicut enim præsentes videbant cum cæteræ gentes, in tantum ut etiam per literas confite- rentur propriam servitutem et quod mireris, quia etiam in sapientia admirabilis erat: Nec sapientior es, inquit, tu Daniele. Et post hæc omnia tamen admodum erat humilis : de- cies millies propter Deum mortificatus est. Quid ergo, quod cum ita humilis esset, non prohibuit neque adorari se a rege, neque im- molationes? Hoc non dico; suflicit enim mihi quæstionem proposuisse, cætera vero præter- mitto, ut vel sic excitem mentem vestram. Illud autem moneo, ut omnia pro timore Domini suscipiatis. Exempla quippe habemus talia, quia revera etiam in hac vita adipiscimur bona, si de futuris germane et integre curam gesserimus. Quia vero non hoc superbia, vel arro- gantia fecit, manifestum est ex eo quod dixit: Dona tua tibi sint. Etenim eliam hic alia quæstio est, quomodo sermone pellens, operibus suscepit illum honorem, et indutus torque. Et Herodes quidem audiens, Vox Dei, et non hominis, quia non dedit gloriam Deo, crepuit," et effusa sunt viscera ejus : iste autem et honorem Deo exhibuit, non verba tantum. Sed necessarium est dicere, cur ita esset. Illic quidem ad idololatriam immaniorem homines decidebant, hic autem nequaquam. Quomodo hoc? Ut enim iste putaretur talis, aut non pu- taretur, ad Deum redigebatur: propterea enim antecedens hoc dixit: Mihi autem non in sapientia revelatum est. Deinde neque apparet alicubi, quia suscepit illas immolationes: dixit enim, inquit, quia oportet immolare, sed non est manifestum utrum etiam opus con- sequutum sit. Illic autem adduxerunt tauros, ut immolarent, et vocabant illum quidem Jo- vein, illum autem Mercurium. Torquem itaque suscepit, ut manifestum se faceret : immo- lationem autem cur non repulerit? Etenim illic non fecerunt, sed conati sunt, et prohibue- runt apostoli proinde hic etiam oportebat celeriter et confestim prohibere. Item illic populus multus erat, hic autem tyrannus. Cur ergo eum non revocavit? In præcedentibus dixit quia non sicut Deo immolabat ad eversionem culturæ Dei, sed propter magnum mira- culum. Quomodo hoc? Propter Deum edictum quippe posuerat, ut non minueretur honor Dei. Illi autem non sic, sedipsos putabant esse deos: propter hoc prohibebantur. Hic autem postquam adoravit, tunc hoc fecit; neque enim sicut Deum adoravit, sed sicut hominem sapientem. Clarum autem non est quia immolavit, si autem et immolavit, non suscipiente Daniele. Quid quod etiam Balthasar cum nominavit nomine dei sui ? Ita nihil magnum exi- stimabat deos suos; quando etiam captivum sic vocabat qui cunctos jusserat imaginem adorare variam et multifariam, sed etiam draconem colebat. Ab illis autem qui erant in Ly- stra, multum erant stultiores Babylonii: idcirco non posset statim revocare eos in hoc. Et multa alia in hac quæstione dici possunt; interim hæc modo suffecerint. Si igitur volumus adipisci omnia bona, quæ ad Deum pertinent quæramus. Sicut enim qui ea quæ hujus sæ- culi sunt, quærunt, ab istis et ab illis excidunt: sic qui quæ Dei sunt, præponunt, utraque adipiscuntur. Non itaque ista quæramus, sed illa, ut bona quæ promissa sunt, percipere nereamur in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri una cum sancto Spiritu gloria, imperium, honor, in sæcula sæculorum. Amen. HOMILIA XXVII. Fide celebravit pascha et sanguinis effusionem, ne qui vastavit primitiva, tangeret eos. Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Egyptii absorpti sunt. Fide muri Jericho corruerunt circumiti diebus septem. Fide Rahab meretrix non périit cum infidelibus, excipiens exploratores cum pace. Plurima Paulus inter ipsa quæ loquitur solet argumentari, et densus est in sententiis. Talis quippe cst Spiritus sancti gratia : non in abundantia verborum paucas continet sententias, sed in brevitate verborum magnum ha- bet et plurimum intellectum. Intuere igitur quomodo sub occasione exhortationis et de fide disputans, cujus cos typi commemorat, et quanti mysterii, cujus habemus veritatem. Fide, inquit, celebravit pascha et effusionem sanguinis, ne qui vastavit primitiva, tangeret eos. Ef- fusio sanguinis agni sacrificabatur in domo, et in sanguine perungebantur postes, et hoc erat tutamen a perditione Ægyptia. Si igitur sanguis agninus in medio Egyptiorum, et in tanta devastione illæsos servabat Judæos: multo amplius salvabit nos, non postes, sed ani- mas nostras Christi sanguine perungentes. Etenim etiam nunc qui devastat in profunda hac nocte circumit, sed induamur arma justitiæ, hoc est illo sacrificio. Effusionem sangui- nis perunctionem appellat: ex Egypto enim eduxit nos Deus, hoc est, ex tenebris et ido- lolatria. Quamvis quod fiebat, nihil esset, sed quod per illud perficiebatur, magnum erat : quod enim fiebat, sanguinis erat effusio; quod autem perficiebatur, salus, et conclusio et prohibitio perditionis. Timuit illum sanguinem angelus; sciebat enim cujus erat typus ; diriguit, Dominicam mortem intelligens: propterea non tetigit postes. Dixit Moses, Un

col. 403–404page 77 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. XI. HOMIL. XXVII. - gite: et unxerunt, et confessi sunt. Vos autem ipsius agni habentes sanguinem, non confi- ditis? Fide transierunt mare Rubrum, sicut per aridam terram. Iterum populum perfectum comparat plebi unius loci, ne dicant quia non possumus secundum quod isti potuerunt. Fide, inquit, transierunt per mare Rubrum, sicut per aridam terram: quod experti Agyptii absorpti sunt. In hoc loco ad recordationes eos adducit passionum, quas in Egypto passi sunt. Quomodo hoc? Quia fide sperabant per mare transire; propter hoc orabant: magis autem Moses erat qui orabat. Contemplaris quia ubique fides ratiocinationes humanas ex- cedit, et infirmitatem atque humilitatem hominum superat? Intueris quia jam simul ut cre- debant, etiam supplicia declinabant, nunc quidem in sanguine postium, nunc autem in mari Rubro? Et hoc manifestabat aquam esse, quia illi venientes absorpti sunt : ex hoc apparebat non esse phantasiam, sed sicut in leonibus illis, qui ab eis devorati sunt, osten- debant veritatem rerum; et sicut in camino, qui incensi sunt: sic etiam nunc inspicis easdem res aliis quidem ad salutem et gratiam, aliis autem ad perditionem valuisse. In tantum est fides magnum bonum, quoniam etiam, quando ad desperationem aliquam ve- nerimus, tunc quoque liberamur; ac si usque ad ipsam mortem veniamus, ac si de nobis ab omnibus desperetur. Quæ namque jam spes erat? Hinc Egyptii, inde mare, et ipsi inermes : aut enim in mari erant perituri, si vellent fugere, aut in manus Egyptiacas inci- dere. Verumtamen ex majore desperatione eos liberavit: idipsum mare istis est substratum sicut terra, hos autem demersit sicut mare: illic oblitum naturæ suæ, bic autem etiam ar— matum est adversum eos. Fide, inquit, Jericho cecidit circumitis muris ejus per septem dies. Non enim tubarum sonitus murorum saxa dejecit, ac si per decem millia annos quis tubis insonet, sed fides omnia valet. Sed Intueris ubique neque conscientia [f. consequentia] ulla rerum, neque naturæ lege omnia permutari, sed propter [f. præter] spem cuncta fieri? Proinde etiam hic propter (f. præter] spem cuncta fiunt. Quoniam enim sursum atque deorsum dicebat, quia oportet credere et spebus futuris regi, omnem istum sermonem movit, ostendens quia non tunc, sed ex initio omnia miracula per fidem impetrata sunt et perfecta sunt. Fide, inquit, Rahab meretrix non periit una cum infidelibus, suscipiens exploratores cum pace. Proinde admodum turpe est, si meretrice infideliores exstitissent; tamen illa homines audivit nuntiantes, et confestim cre- didit. Nam et eam effectus consequutus est: omnibus quippe pereuntibus, sola salvata est. Non dixit ad seipsam, Quia cum plurimis meis ero: non dixit, Num ego prudentior istis esse possun sapientibus viris, qui non credent, et ego credam? Nihil tale dixit, sed credidit dictis eorum, quod possent illa contingere. Et quid adhuc, inquit, dico? deficiet enim me tempus enarrantem. Jam non ponit nomina, sed finem faciens in meretrice, et in verecundiam cos excitans qualitate personæ, non jam dilatat historiarum commemorationem, ne videatur sermonem suum protelare. Tamen non ea explanat, sed percurrit, sapienter valde utrumque faciens, et tempus fugiens, et densitatem sententiarum non auferens: neque enim omnino tacuit, neque dicens molestus effectus est; utrumque enim fecit. Cum enim fortiter quisquam decertat, si in certamine perseveraverit, defatigat auditorem. Quí enim jam credenti longi- tudine sermonis molestus esse voluerit, opinionem ambitionis incurrit: oportet enim utilitati prospicere, et coaptari. Et quid adhuc, inquit, dico? deficiet enim me tempus enarrantem do Gedeon, Barac, et Sampson, et Jephthe, et David, et Samuel, et prophetis. In hoc loco culpant quidam Paulua, quoniam Barac et Sampson et Jephthe inter istos constituit. Quid dicis? meretricem ponit, istos autem non ponat? Nec mihi nunc dicas aliam vitam eorum, etsi non crediderunt, etsi non claruerunt in fide. Et prophetis, inquit, qui per fidem expugna- verunt regna. Intueris quia non vitæ eorum hic testificatur quod clara fuerit; neque enim hoc quærebatur, sed de fide crat ratio. Die enim mihi, si non cuncta fide impetraverunt? Por fidem, inquit, expugnaverunt regna. Gedeon quippe etiam justitiam operatus est. Quinam, in- quit, eorum? qui sunt isti quos dicit? Misericordiam enim dicit in hoc loco, quam habuit David de eo enim hoc eum dicere arbitror. Adepti sunt repromissiones. Quales? Istas de quibus dicebatur, quia semen ejus sedebit super solium ejus. Obturaverunt ora leonum, exstinxerunt virtutem ignis, effugaverunt ora gladiorum. Contemplare quomodo in ipsa morte erant : Daniel circumdatus a leonibus, tres pueri in camino deambulantes, Israelitæ, Abra- ham, Isaac, et Jacob in variis tentationibus; et neque sic desperaverunt. Hoc enim est fides, ut cum res nobis in contrarium exeunt, tunc credamus: quia nihil contrarium factum est sed cuncta consequentia et ordinata venerunt. Effugaverunt ora gladiorum. De tribus pueris eum iterum puto dicere. Convaluerunt ex infirmitate. Tempus postquam reversi sunt de Ba- bylonia significat. Ex infirmitate enim hoc esse puto; id est ex captivitate, quando jam in desperatione erant Judaicæ res, quando jam a mortuis nihil distabant. Quis enim non despe- rabat de Babylonia eos posse reverti? et non dico reverti solum, sed etiam fortiores effici. Verterant castra exterorum. Sed vobis nihil tale contigit, inquit. Sed hæc formæ sunt futuro- rum. Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Ea quæ circa prophetas provenerunt, dicit, Helisæum et Heliam significans, qui mortuos suscitabant. Alii vero, inquit, distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem resurrectionem adipiscantur. Sed nos non adepti sumus resurrectionem. Sed possumus ostendere et illos, inquit, excisos, et non suscepisse, ut meliorem resurrectionem adipiscantur. Nam cur, dic mibi, in præsenti vita nolebant vivere ? nonne quia meliorem exspectabant? ut cum alos suscitarent, ipsi tamen mori desiderabaut. Clarum ergo est quia ut meliorem resurrectionem adipiscerentur, non enim [ſ. autem] talem, qualem resurrectionem acceperant illi filii illarum mulierum. In ..

col. 405–406page 78 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILLE IN EPIST. AD HIEBR. hoc loco videtur mihi quia Joannem et Jacobum significat: distentio quippe dicitur decolla- tio. Nam possent videre solem, possent non redarguere, et elegerunt magis mori, cum ipsi alios suscitarent, ut meliorem resurrectionem adipiscerentur. Alii autem ludibria, et verbera experti sunt, insuper et vincula et carceres. In istis facit finem, quia maxime isti familiari similitudine jungebantur, et maxime illis ista afferebant consolationem. Quando enim quis in eadem causa, vel in eadem passione aut tristitia detinetur, solatium ex similitudine compatientis accipit: alioquin ac si pejorem aliquam passionem dicas, si non ex eadem causa orta sit, nihil prodest. Propterea in hoc sermonem suuin concludit, vincula nominans et carceres et verbera et lapidationes. Stephanum significans et Zachariam. Propterea adjunxit: In occisione gladii mortui sunt. Quid dicis ? alii quidem effugaverunt ora gladiorum, alii vero in occisione gladii defecerunt. Quid est hoc? quid horum laudas, quid admiraris? hoc an illud? Ita, inquit: hoc quidem vobis proximius est, illud autem laudabile est, quia et circa ipsam mortem prævaluit fides, et lypus futurorum. Duo quippe sunt miracula fidei, quia et impetrat magna, et patitur magna, et nihil reputat pati. Et non potestis dicere, inquit, quia peccatores quidam erant et infimi. Si enim ex alia parte parte totum mundum compares, illos invenio virtutis pondere meliores, et trutinam attra- hentes, et honorabiliores valde exstantes. Quid igitur possent hic recipere? In hoc loco exci- tat eorum mentem, ut non adhærcant præsentibus, sed superiora sapiant, et eminentiora omnibus quæ sunt in hac vita: siquidem omnis mundus non est dignus in eorum compara- tione. Quid igitur vis in hac vita recipere? injuria quippe est, si in hac vita mercedem recipias. Non itaque sæcularia sapiamus, neque in hac vita quæramus reciprocationem, neque in tantum simus pauperes. Si enim omnis mundus non est dignus cis, cur parlem aliquam quæris ? Et merito: amici quippe sunt Dei. Mundum autem in hoc loco dicit aut multitudinem hominum, aut ipsam creaturam, aut utrumque: solet enim Scriptura utraquo mun um appellare. Si cuncta creatura, inquit, cum omnibus hominibus constituatur, num- quam in comparatione horum digna esset: et merito. Sicut enim decem millia pondera pa- learum vel feni in comparatione decem margaritarum digna non essent: sic neque illi, Melior, inquit, unus faciens voluntatem Dei, quam decem millia iniqui. Decem millia enim non plurimos dixit, sed multitudinem infinitam. Intellige ergo quantus est justus. Dixit Jesus Nave, Stel sol circa Gabaon, et luna circa vallem Haylon; et factum est. Veniat igitur omnis mundus, magis autem duo, aut tres, aut quatuor, et decem, et viginti, dicant et faciant hoc; sed non poterunt. Amicus vero Dei creaturis amici sui imperabat, magis autem amicum suum postulavit, et obedierunt servi : et ille qui deorsum erat, superioribus impe- rabat. Intueris quia hæc ad servitutem facta sunt, cursum dispositum peragentia ? Hoc etiam ab illo opere Mosis majus est. Quid ita? Non enim æquale est mari imperare, et cis qui in cælo sunt.Magnum quidem et illud est, et valde magnum, verumtamen nihil simile. Quid igitur? Forma erat Jesu illud nomen: idcirco igitur hoc factum est: etiam propter ipsum vocabulura reverita est creatura. Quid ergo? alter aliquis non est vocatus Jesus, nisi iste? Sed iste ad hoc vocatus est in typo: etenim Auses dicebatur. Propterea mutatum est nomen ejus : præ- nuntiatio quippe fuit et prophetia: quippe introduxit populum in promissionem, sicut Je- sus in cælum non sicut lex, neque Moses, sed deforis permansit: non valet lex intro- ducere, sed gratia. Intueris formas jam inde ab initio descriptas? Imperavit creaturæ, ut ita dicam, ipsi capifi deorsum stans: ut quando vides in hominis habitu Jesum cadem ipsa di- centem, non turberis neque mireris. Ipse etiam Mose vivente superavit bella: sic etiam lege vivente ipse cuncta dispensat, sed non manifeste. Attamen videamus quanta virtus est san- clorum. , Si in hac vita tanta operantur, si hic tanta faciunt, quæ et angeli: quid jam illic? quantam habebunt claritatem? Arbitror quod unusquisque vestrum vellet esse talis, ut posset impe- rare soli et lunæ. In hoc loco qui dicunt sphæram esse cælum, quid dicunt? Quare enim non dixit, Stet sol; sed addidit, Stet sol circa Gabaon, et luna circa vallem Haylon? Hoc est, ma- jorem diem operentur. Hoc etiam in Ezechia contigit; repedavit sol. Hoc enim illo mirabi- lius est, ut contrariam viam pergeret, qui nondum suum cursum peregerat. Sed his majora adipiscimur, si voluerimus. Quænam sunt? Quæ nobis Christus promisit: non solem statuere, non lunam, non repedationes solis; sed, Veniemus ad eum, inquit, ego et Pater, et mansio– nem apud eum faciemus. Quid mihi opus est sole et luna et istis miraculis, ipso Domino cun- cloruin apud me habitante et permanente? Quid mihi opus est cæteris? ipse mihi erit sol ipse lumen. Dic enim mihi, quid velles intrans in regnum cælorum posse? commovere ali- quid eorum, quæ in cælo fixa sunt, et transmutare de loco ad locum: an ipsum Regem sic tibi familiarem efficere, ut impetrares ab eo, apud te cum commanere? Multo amplius arbitror quod istud eligas, quam illud. Quid autem mirum est, inquit, si ea que homo impetrat, hæc etiam Christus? Sed Christus inquit, non rogat Patrem, sed ex auctoritate propria facit. Bene dicis: proinde confitere primum hoc, et dic quoniam non rogat Patrem, sed ex auctoritate facit: et tunc interrogabo. Oratio igitur descensionis et dispensationis indicium est? non enim inferior est Christus Jesu Nave; sed ut nos doceret. Sicut enim magistrum audiens balbutientem, et singulas literas dicentem, non eum dicis ignorare, cum interrogat, ubi sit illa vel illa litera: scis quia non ignorans interrogat, sed discipulum volens instituere: sic et Christus non opus habens oratione, orabat; sed te volens instituere, ut assiduus sis ad orationem, ut sine præ- termissione, ut sobrie et cum multa vigilantia ores. Vigilare autem non in hoc dico, ut nocle surgatur, sed etiam in die sobrium esse in oratione: vigilans quippe vocatur, qui talis est,

col. 407–408page 79 of 100

Nam potest quisquam et noctibus orans dormire, et in die orans vigilare: quando fuerit anima intenta, quando intelligit cui loquitur, ad quem illi sermo est, quando in mente percipit quia angeli sunt præsentes cum timore et tremore; ipse autem accedit oscitans et scabens se- ipsum. Magna arma sunt oratio, si cum integra mente fiat. Et ut agnoscas ejus virtutem, etiam impudentiam et iniquitatem et crudelitatem et supinitatem frequens vincit oratio. Audistis, inquit, quid dixerit judex iniquitatis? Sed etiam pigritiam superavit : et quod amicitia promereri non potuit, hoc promeruit assidua oratio. Et si non, inquit, propter amicitiam dabit illi, verumtamen propter molestiam ejus exsurgens dabit illi. Sed etiam indignam dignam facit oratio continua. Non, inquit, est bonum accipere panem filiorum, et dare canibus. Etiam, Domine, inquit : nam et canes comedunt de mensis dominorum suorum. Instemus igitur orationi: magna arma sunt oratio, si cum intentione fuerit, si sine vana gloria, si cum animo sincero. Ipsa bella devicit, et vertit in fugam ipsam gentem inte- gram, et indignam beneficium promereri facit: Audivi, inquit, gemitum eorum, et descendi liberare eos. Ista medicamentum est salutare, et prohibitio peceatorum, et medicina deli- clorum cum hac vidua desolata permanebat. Si cum humilitate oremus, si pectus tunda- mus, sicut publicanus; si illa loquamur, quæ ille loquebatur; si dicamus, Propitius esto Domine mihi peccatori, omnia adipiscemur. Ac si enim non sumus publicani, verum alia plura habemus ab illo non minora peccata. Nec mihi dicas qucniam in parvo aliquo pec- cavi eamdem enim naturam habet hæc res. Sicut enim similiter homicida dicitur, qui sive puerum, sive virum occidat : sic et avaru, et qui plura, et qui parva diripuit. Et tenere malum in corde non est parvu:n, sed etiam grande peccatum: Qui etenim tenet, inquit, in corde malum, viator est ad mortem; et, Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit ge- hennæ; et qui dixerit fratrem suum fatuum, et stultum; et decem millia alia. Et participa- mur et tremendis et terribilibus sacramentis, et invidemus et detrahimus: quidam autem vestrum etiam sæpius ebriantur. Horum unumquodque etiam solum per se sufficit ad ex- cludendum de regno : cum autem in unum coacervata fuerint, quod solatium habebimus? Multa nobis opus est poenitentia. fratres dilectissimi, multa oratione, multa perseverantia. ut possimus adipisci bona quæ promissa sunt. Dicamus ergo et nos: Deus propitius esto mihi peccatori; magis autem non dicamus tantum, sed etiam sic sapiamus, ac si nos alter appellet, non indignemur. Audiebat enim ille, Quia non sum sicut hic publicanus; et non est irritatus, sed magis compunctus est. Suscepit improperium, et caruit improperio. Dixit ille vulnus, et quæsivit iste remedium. Dicamus iterum Propitius esto mihi pecca- tori: verumtamen ac si alius dicat, non irascamur. Si enim nosipsi nobis dicamus [, si] plu- rima mala, ab aliis autem audientes inæquanimiter feramus, non erit boc humilitas neque confessio, sed ostentatio et vana gloria. Ostentatio quippe est, vocare seipsum peccato- rem; humilitatis quippe opinionem volumus acquirere, apud alios autem in admiratione esse: laudari enim volumus: nam si e contrario dicamus nosipsos justos, contemnimur. Proinde etiam hoc propter gloriam facimus. Quid est autem humilitas? Ut cum ab alio im- properium audimus, toleremus, agnoscamus peccatum nostrum, et patienter feramus ac- cusationem. Et neque hoc adhuc humilitatis est, sed et ingenuitatis. Nunc autem nos- metipsos quidem dicimus peccatores, indignos, et cætera plura si vero alius quisquam nobis unum horum impingat, sævimus, exasperamur. Intueris quia non est hoc confessio, sed [f. nec] ingenuitas? Dixisti temetipsum esse talem: non indigneris etiam cum ab alio audis, et cum redargueris: sic enim tibi peccata levigabuntur, cum alii improperant : sibi- melipsis quidem onus imponunt, te autein ad philosophiam intromittunt. Adverte quid di- xit beatus David, cum ei malediceret Semei: Sine illum, inquit: Dominus præcepit ei, qua- tenus agnoscat humilitatem meam, et retribuat mihi Dominus bona pro maledictione hac hujus diei. Tu autem de teipso dicens nimietatem malorum, ab aliis autem nisi magnorum justo- rum laudes audias, exasperaris. Intueris quoniam laudaris in rebus non laudandis ? Etenim laudes cupiditate aliarum laudum repellimus, ut majores iterum mereamur, magis in admiratione simus. Proinde nequaquam desiderio laudum appetamus humili- tatem, ut laudes nostræ amplificentur. Si enim omnia propter gloriam faciamus, nihil propter veritatem. Propterea cuncta vacua, cuncta fuenea. Idcirco obsecro, ut vel nunc recedamus a matre malorum omnium, hoc est a vana gloria, et vivamus secundum quod Deo placet, ut valeamus futura bona adipisci, in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri gloría, una cum sancto et bono ejus Spiritu, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, tribulati, afflicti: quibus dignus non erat mundus iste : in solitudinibus errantes et in montibus et in speluncis et in cavernis terræ, etc. Semper quidem, maxime autem cum sanctorum recogito virtutes et rectitudines operum, tunc mihi occurrit desperatio mei: quia neque vel in somnis experimentum accipimus bonorum, quæ illi per totum vitæ suæ tempus gerebant, viri qui non pro peccatis luebant supplicia, sed semper ad rectitudinem proficiscentes et semper tribulabantur. Intellige quippe Heliam,

col. 409–410page 80 of 100

S. J. CHRYSOSTOMI HOMILIE IN EPIST. AD HEBR. ad quem hodie sermo noster pervenit: ipsum quippe hoc in loco nominat, et in ipso defini- vit exempla: quod erat familiare istorum et proprium. Et cum dixisset ea quæ circa apo- stolos gesta sunt, quia in occisione gladii mortui sunt, lapidati sunt, recurrit ad Heliam, qui cadem passus est. Fortassis enim, quia necdum de apostolis tantam opinionem habebant, merito ex illo, qui assumptus est, sermonem facit, qui maxime erat in admiratione. Ex hoc ergo afferre orationem (f. hortationem] et consolationem voluit. Circumierunt, inquit, in melotis, et in pellibus caprinis egentes, tribulati, afflicti, quibus dignus non erat mundus iste. Neque vestimentum habebant, inquit, sed erat eis nimietas tribulationis, non civitatem, non domum, non receptaculum. Quod etiam Christus dicebat: Quoniam Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Quid dico receptaculum non habebant, nec stare permittebantur: nc- que enim vel cum ad ipsas solitudines veniebant, otiosi erant. Non enim dixit, In solitudi- nibus sedebant, sed etiain ibi fugiebant, et inde exagitabantur, non ex mundo tantum, sed etiam ex inhabitabilibus locis, quæ ibi facta sunt. Sic est, inquit, nos culpant propter Christum : Heliam vero in quo potuerunt culpare? Exagitabant illum et insequebantur, et cum fame pugnare cogebant: quod etiam isti tunc patiebantur. Decreverunt, inquit. illis mittere fratres, eis qui tribulabantur discipulis. Secundum quod facultatem unusquisque habebat, definivit unus- quisque eorum in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus. Quod etiam ad istos pertinebat. Afflicti, inquit, et male patientes, in itineribus et in periculis. Quod autem dixit: Circumierunt quidem in solitudinibus errantes, et in montibus et speluncis et cavernis terræ, sicut profugi et perfuga, inquit; sicut qui in turpibus est deprehensus, sicut indigni solent videri. Neque in solitudinibus inveniebant refugium, sed semper fugiebant, diversiones ali- quas quærebant, vivos seipsos obruere volebant, semper in timore erant. Quæ est ergo mer- ces, vel quæ tanta retributio el vicissitudo? Necdum, inquit, receperunt mcrcedem, sed adhuc permanent; et ita mortui, et in tanta tribulatione, necdum receperunt: tantum tempus ha- bent ex quo vicerunt, et necdum receperunt : vos autem in certamine constituti, mærore afficimini. Intelligite itaque quale et quantum est Abraham sedere, et apostolum Paulum; exspectantes quando perficiatur, ut possint tunc mercedem recipere. Nisi enim etiam nos illuc venerimus, tunc prædixit cis Pater non dare mercedem: sicut pater bonus, amator filio- rum, probabilibus filiis et opus perficientibus dicit non se daturumi comedere, nisi venerint etiam alii fratres. Tu autem anxius es, quia necdum mercedem accipis. Quid itaque faciet Abel, qui ante omnes vicit, et adhuc sine corona sedet? Quid Noe? quid cæteri illorum temporum? quia ecce [f. qui et te] exspectaverunt, et alios exspectant qui post te futuri sunt. Vide quia nos in hoc superamus eos: de nobis enim dixit, Melius aliquid providit Deus. Ne aliquid a nobis plus habere viderentur, si primi quam nos coronarentur, unum de- finivit tempus omnium coronarum; et qui ante tantos vicit annos, tecum accipiet coronam. Contemplaris curam et delectionem divinam? Et non dixit, Ne sine nobis coronentur, sed, Ne sine nobis consummarentur. Proinde etiam perfecti tunc parebunt. Prævenerunt nos in certaminibus, sed non præveniunt in coronis. Non enim illos fæsit, sed nos honoravit : nam et ipsi fratres libenter nos exspectant. Si enim corpus unum omnes sumus, major ex hoc efficitur corpori jucunditas, cum simul et communiter coronatur, et non per partes. Et- enim justi eliam in hoc sunt mirabiles: quia sicut de propriis bonis, sic gaudent et de bonis fratrum. Proinde etiam in illis hoc juxta votum procedit, ut cum fratribus coronentur : ut simul glorificentur, magna jucunditas. Ideoque, inquit, et nos tantam habentes impositam nubem testium. , In multis consolationem Scriptura assumpsit majorum ex accedentibus rebus: sicut solent prophetæ, Ex astu, ex duritia, ex imbribus. Hoc igitur etiam hic dicit, quia memoriam illorum sanctorum, sicut nubes inflammans ex radio igneo", sic animam malis oppressam excitat et recreat. Et non dixit, Super nos apparentem, sed, Impositam nobis: quod amplius erat. Proinde in majori nos fiducia esse facit nubes testium et moles. Et merito testes eos appellavit: non eos qui in Novo Testamento fuerunt tantum, sed etiam illos qui in Veteri erant, significavit. Etenim quia etiam illi testificati sunt majestati divinæ, sicut tres pueri, sicut Helias, sicut omnes prophetæ. Deponentes, inquit, omnia. Omnia quæ dicit? Hoc est, somnum, anxietatem, cogitationes infimas, omnia humana. Et circumstans nos, inquit peccatum. Circumstans dixit, sive quod nos facile circumveniat, sive quod ipsum circumve- niri facile possit: magis autem hoc arbitror dici: facile enim si velimus, prævalemus pec- cato. Per patientiam, inquit, curramus propositum nobis certamen. Non dixit, cestibus dimi- cemus, neque athletico more pugnemus, neque bella geramus; sed, quod omnibus est levius, hoc nominavit, cursum appellans. Neque dixit, Addamus cursui nostro; sed in eodem ipso permaneamus, non dissolvamur. Curramus, inquit, propositum nobis certamen. Deinde ad- jungit suminam et caput orationis: quod enim primo posuerat, hoc etiam novissime ponit, hoc est, Christum : Aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum. Quod etiam ipse Christus discipulis suis sæpius commendabat: Si patrem familias, inquit, Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? et iterum: Non est discipulus super magistrum, neque servus super dominum suum. Aspicientes, inquit, hoc est ut discamus currere. Sicut enim filii parentes, et discipuli in certaminibus magistros attendunt, informantes mentem ex parte doctorum, per vi- sum regulas quasdam sumentes : sic etiam hic, si volumus currere, et discere ut bene curramus. ad Christum attendamus. Auctorem, inquit, fidei nostræ, et consummatorem Jesum. Quid est hoc? Hoc est, quia ipse nobis fidem infundit: etenim ad discipulos suos dicebat: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Et Paulus iterum dixit: Tunc cognoscam, sicul et cognitus sum. Ipse initium no-

col. 411–412page 81 of 100

bis imposuit, ipse etiam finem ponet. Qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confu- sione contempta. Hoc est, licebat illi nihil pati, si vellet: non enim peccatum fecit, neque dolus inventus est in ore ipsius: sicut et ipse dixit in Evangelio: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Adjacebat igitur illi, si vellet, non venire ad crucem : Potesta- tem quippe habeo, inquit, ponere animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi cam. Si igitur qui nullam habuit necessitatem ut crucifigeretur, crucifixus est propter nos: quanto magis nos justum est omnia fortiter tolerare? Qui pro gaudio sibi proposito, inquit, susti- nuit crucem, confusione contempta. Quid est, Confusione contempta? Probrosam, inquit, susti- nuit mortem. Esto igitur, moriebatur: quid etiam, ut probrose moreretur? Pro nulla alia causa, nisi ut nos doceret, nihil existimare gloriam, quæ ab hominibus defertur. Idcirco non subjectus morti suscepit mortem, docens nos præsumere contra mortem, et eam nul- lius existimare, momenti. Quare non dixit, Tristitia contempta, sed Confusione contempta ? Quoniam non cum tristitia mortem sustinuit. Novissime autem quid factum est? In dextera, inquit, sedis Dei considet. Vides præmium? Quod etiam Paulus sciens, dicit: Propter quod et Deus illum superexaltavit, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur. Eum qui secundum carnem est significat. Maxime autem, ac si nullum esset præmium, ipsum solum exemplum idoneum erat ad persuadendum omnia to- lerare: nunc autem etiam præmia promittuntur, non quælibet, sed valde magna et ineffa- bilia. Proinde etiam nos cum aliquid tale passi fuerimus, ante apostolos ipsos Christum cogitemus. Quare? Quia tota vita ejus cum multa fuit injuria. Etenim semper audiebat, quod insanus esset et seductor et magus: et nunc quidam dicebant Judæi, Non, inquit, sed seducit populum; et iterum, Seductor ille dixerat adhuc vivens, quia post triduum resur- get. Iterum eum de arte magica criminabantur, dicentes: In Beelzebub expellit dæmonia, et quia insanit et dæmonium habet. Nonne bene dicimus, inquiunt, nos quia damonium habet et insanit ? Et hæc audiebat ab illis, ipse beneficia præstans, mirabilia faciens, opera Dei demonstrans. Et si quidem nihil faceret, et sic ista audiret, nihil esset mirabile: cum vero docens quæ ad veritatem pertinebant, audiebat quod seductor esset, et dæmones excludens. dæmonium habere dicebatur, et omnia mala subvertens, magus appellabatur: res valde Jugenda est; sic quippe cum sæpius accusabant. Si autem vis et reprehensiones et irrisiones agnoscere, quas adversus eum faciebant, quæ solent maxime animas nostras mordere, adverte. Primuin ex genere illi detrahebant : Nonne hic est filius fabri, cujus novimus nos patrem et matrem? nonne fratres ejus omnes apud nos sunt? Iterum detrahebant illi de patria, dicentes ex Nazareth illum esse : et ite- rum, Interroga, inquit, et vide, quia ex Galilæa propheta non exsurget. Et tolerabat tantas calumnias patiens. Et iterum dicebant: Nonne Scriptura dicit quia Christus ex Bethleem vico venturus est? Vis autem audire irrisiones quas faciebant? Venientes, inquit, ad ipsam crucem, adorabant illum et cædebant et colaphizabant, et dicebant ei : Dic nobis, quis est qui te percussit? et acetum dabant ei dicentes: Si Filius Dei es, descende de cruce. Adhuc etiam et servus principis sacerdotum alapam dedit ei; et dixit, Si male quidem loquutus sum, testificare de malo : si autem bene, quid me cædis? Et illudentes chlamydem coccineam circumdederunt eum, et spuebant in faciem ejus : sed etiam tentamenta ei sæpius ingere- bant, tentantes eum. Vis etiam accusationes audire, sive quæ secreto, sive quæ palam ab cjus discipulis fiebant? Numquid et vos, inquit, vultis abire? Sed etiam, Dæmonium habes, a fidelibus jam dicebatur. Nonne et ipse semper fugiebat? et nunc quidem in Galilæam, nunc autem in Judæam? nonne ab incunabulis ipsis plurimæ illi tentationes factæ sunt? nonne adhuc infantulo constituto mater ejus cum accipiens descendit in Ægyptum? Propter hæc igitur omnia dixit: Attendentes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, et in dextera sedis Dei considet. Nunc igitur intendamus in ea, quæ discipuli ejus perpessi sunt: legamus dicta Pauli, et audia- inus eum dicentem: In sustinentia multa, in tribulationibus, in angustiis, in plagis, in carce- ribus; et iterum, Usque ad hanc horam esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphizamur, et inquietamur, et lugemus, operantes manibus nostris: maledicti benedicimus, pussi perse- quutionem patienter ferimus, blasphemati obsecramus. Rogo quis vel minimam partem ho- rum passus est ? Sicut seductores, inquit, sicut inhonorati, sicut nihil habentes: et iterum, Quinquies quadragenas una minus accepi a Judæis, ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum, die et nocte in profundo maris fui, in itineribus sæpe, tribulationibus, angustiis fui, et fame. Et quia hæc Deo placebant, audi eum dicentem: Propter hoc tertio Dominum rogavi, et dixit mihi Sufficit tibi gratia mea: virtus enim in infirmitate perficitur. Propterea, inquit, glorior in infirmitatibus meis, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carce- ribus, ut inhabitet in me virtus Christi. Sed etiam audi Christum dicentem: In mundo, inquit, tribulationem habebitis. Recogitate, inquit, talem contradictionem cum a peccatoribus esse passum, ne fatigemini animis vestris dissoluti. Si enim proximorum passiones erigunt nos, quantam alacritatem nobis effecerint Domini passiones? quid vos non estis operati? Prætermittens ommia "per contradictionem totum significavit. Addendum etiam tale, hoc est, plagas quas accipiebat in capite, irrisiones, injurias, improperia, illusiones. Omnia hæc nomine contradictionis intimavit : et non illa tantum, sed et alia, quæ circa vitam sunt passiones Christi, et passiones apostolorum. Sic enim sciebat meliorem hanc viam esse vir- tutem, ut etiam ipse qui ea opus non habebat, per eam pergeret: in tantum noverat tribu- lationem conducibilem nobis esse, et magis causam esse quietis. Audi enim ipsum Dominum

col. 413–414page 82 of 100

dicentem: Nisi enim quis tulerit crucem suam, et venerit post me, non est me dignus. Si disci- pulus es, inquit, Magistrum imitare, hoc quippe est discipuli. Si vero ipse quidem per tribu- lationes perrexit, tu autem per requiem vis ire, non eamdem viam vis pergere quam ille perrexit, sed aliam. Quomodo ergo sequeris non sequens? quomodo eris discipulus, non sectans Magistri vestigia? Hoc etiam Paulus dixit: Nos infirmi, vos autem fortes; nos ignobi- les, vos autem nobiles. Et quomodo, inquit, hoc habet rationem, si contraria æmulamini? et vos quidem estis discipuli, nos autem doctores? Magnum itaque bonum, fratres dilectis- simi, est tribulatio: duo namque perficit magna, et a peccato mundat, et fortiores reddit. Quid ergo est, dicet aliquis, si subvertat aliquem et perdat? nonne tribulatio hoc facil? Sed si hoc contingit, nostra hoc ignavia facit. Quomodo, inquit ? Si sobrii simus, si Deum deprecemur, ut nos non derelinquat tentari supra quam possumus, si semper ipsum tenea- mus, si stemus fortiter et aciem componamus, usquequo ipsum habebimus auxiliatorem : ac si omnibus ventis vehementius irruant tentationes, veluti stipula nobis erunt et folium quod fertur in aere. Audi Paulum dicentem: In his omnibus supervincimus; et iterum, Existimo enim quoniam non sunt condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelanda est in nobis; et iterum, Momentaneum enim et leve tribulationis, excellens pondus æternæ gloriæ in nobis operatur. Attende igitur qualia pericula, quanta naufragia, et continuas tribulationes, et alia hujusmodi levia esse dicit: æmulare hunc adamantem, qui veluti si jam supervacue indueretur corpore, ita gerebat hanc vitam. In paupertate es? sed non es in quanta fuit Paulus, qui etiam in fame examinatus est el siti ac nuditate. Sed neque uno die hæc passus est. sed perpetuo talia sustinebat. Unde hoc certum est? Adverte illum dicentem: Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus. O rem admirabilem, cum tantam in prædicatione gloriam possideret, cum tanta patiebatur, et for- tassis reliquum annum vitæ agebat, quando ista scribebat. Scio enim hominem ante annos quatuordecim, sive in corpore, sive extra corpus, nescio; et iterum, Post tres annos, inquit, ascendi Jerosolymam. Et iterum audi eum dicentem: Bonum mihi est mori, quam ut gloriam meam exinaniat quisquam. Non solum autem hoc, sed etiam iterum dicebat, scribens: Sicut purgamenta mundi facti sumus. Quid est, inquam, fame et siti deterius? quid frigore sævius? quid fratrum insidiis periculosius? quos etiam falsos fratres appellat. Nonne morbus mundi vocitabatur, atque deceptor? nonne subversor? nonne verberibus concidebatur? Hæc in mentem sumamus, fratres dilectissimi, hæc consideremus, hæc in memoria teneamus, et numquam dissolvemur, ac si injurias patiamur, ac si rapinas, ac si decem millia pessima patiamur. Contingat nos in cælis probabiles apparere, et omnia hæc portabilia sunt: con- tingat nos illic bene agere, et res hujus vitæ nullius momenti sunt. Uinbræ sunt ista el so- mnium qualiacumque sint, illa speremus et spectemus: ista nobis mala nulla apparebunt vel ex naturæ consideratione vel temporis. Quid enim valent esse, cum ad illa sævissima comparantur? quid ad ignem inexstinguibilem? quid ad vermem, qui non moritur? quid ex hujus vitæ rebus æquale possis edicere? quid stridori dentium, vel vinculis, vel exteriori- bus illis tenebris comparabis? quid illi iræ, quid tribulationi, quid angustia? quod tempus poteris comparare? quid sunt decem millia anni, cum sæcula cogitas infinita? nonne quan- tum est stillicidium minimum abysso comparatum? An forte illis bonis hæc bona compa- randa putantur? Sed illic immensitas est bonorum, Quæ oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascenderunt. Sed hæc etiam per infinita sæcula protenduntur. Pro his itaque millies concidi quis non eligat, occidi, comburi et mille mortibus subjici, et quidquid dici potest sævissimum tolerare vel verbo vel opere? Si enim in ignis combustione esset vi- vendum, nonne tolerandum erat, ut possimus adipisci illa quæ nobis repromissa sunt bona? Sed quid hæc loquor pene deliraus, ad homines loquens, qui necdum pecunias contemnere patiuntur, sed veluti immortales, ita custodiunt, ac si parva ex plurimis dederint, integrum opus se existimant perfecisse? Sed non est hæc eleemosyna: eleemosyna enim illa est, qua- lis fuit illius viduæ, quæ totam vitam suam evacuavit. Si autem non poteris tantum dare, quantum illa vidua dedit, saltem quod tibi superabundat non dubites impartire. Habeto sufficientiam, quid tibi supervacaneis opus est? Sed nullus est, qui vel illud quod supera- bundat offerre velit. Donec enim habes servos plurimos el vestimenta serica, cuncta hæc cognosce superflua: necessarium horum nihil est, vel quos [1. quo] usus indigeat, vel sine quibus vivere non valeas. Hæc ergo superflua esse cognosce, et omnia quæ exterius adja- cent nobis, et sine quibus vivere possumus; superflua esse certum est. Videamus itaque, si placet, si solos duos servos habeamus, utrum vivere possimus. Nonne sunt plurimi, qui sine servulis vivunt? Qualem ergo nos excusationem habere possumus, quibus non suff- ciunt duo servi? Possumus etiam domum ex lateribus habere constructam, duo vel tria habitacula concludenten, quæ usui nostro sufliciant. Nonne sunt etiam plerique, qui cum filiis et uxore unum habitaculum possident? Sint tibi etiam, si volueris, pueri duo. Sed con- fusio, inquit, est, si cum duobus servulis matrona procedat. Non est confusio, sed magis confusio est cum plurimis ambulare. Fortassis enim etiam irridetis hæc audientes. Credite mihi quia hæc est confusio. Sicuti nundinatores pecorum, vel sicut caupones venalium ser- vulorum, ita magnum hoc putatis cum servis plurimis ambulare. Typhus est istud, et vana gloria: illud autem philosophia et honesta moderatio. Matronam quippe non ex numerosi– tate servorum condecet apparere : quæ namque vel virtus, vel laus est servos plurimos pos- sidere? Hoc quippe ad animam non pertinet: quod autem ad animam non pertinet, nullum ostendit libertatis vel honestatis indicium. Quando enim parvis contenta est, tunc se veram

col. 415–416page 83 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. XII. HOMIL. XXVII. matronam esse declarat: quando vero multis indiget, tunc vere ancilla est, ancillisque leterior. Dic enim mihi, nonne angeli soli totum mundum circumcunt, et pedissequis nullis egent ? num propterea nobis inferiores exsistunt, indigentibus non indigentes? Si itaque nequaquan: indigere pedissequo, angelicum quidem est: quæ est ergo quæ angelicæ vitæ propinqua est? illane quæ plurimis indiget servis, an quæ paucis? Itane hoc non est confusio? confusio namque est, absurdum aliquid operari. Dic enim mihi, quæ ad se convertit stantes in pu- blico, quæ habet servorum obsequium plurimorum, an illa quæ paucorum? Sed etiam ea quæ perpaucos secum adducit, nonne illa honestior est quæ sola procedit, et pene nullius occurrit obtutibus? Intueris quia illud magis est confusio? Quæ namque convertit oculos adstantium in plateis, quæ pulchris et pretiosis utitur vestimentis, an illa quæ simpliciter suum contegit corpus, et cum decore honestatis ac pudore incedit? Nonne istam pêne nec videmus, ac si videamus, oculos revocamus : illam autem non solum compelluntur plurimi contueri, sed etiam interrogant, quænam illa sit et unde. Et prætermitto dicere, quanta ex hoc invidia generatur. Quid ergo est turpe videri? quando confusio major est, quando illam omnes attendunt; an quando nullus attendit? quando de illa cognoscunt, an quando curam faciunt requirendi? Contemplaris quia non pro confusione, sed propter vanam gloriam geri- mus universa. Verumtamen, quia impossibile est mentes vestras abducere, sufficit mihi in- terim ut doceamini quia non est ista confusio. Solum quippe peccatum judicandum est esse confusionem, quod magis minime judicamus, sed omnia potius quam hoc confusionem esse decernimus. Vestimenta habenda sunt necessaria: num etiam supervacanea? Verumtamen ne vos in multam angustiam retrudamus, illud admoneo, quia auro vobis opus non est ne- que subtilissimis vestibus. Et hæc non ego dico; et quia non mea sunt ista verba, audi bea- tum Paulum dicentem et admonentem mulieres, Ut ornent seipsas, non in tortis crinibus, vel auro vel margaritis vel vestibus pretiosis. Sed qualiter ornari præcipis mulieres, o Apostole, dicito: fortassis enim dicunt, quoniam quæcumque aurea sunt, illa sunt pretiosa, serica vero non sunt. Dic ergo qualibus vestibus vis mulieres ornari? Habentes, inquit, victum et tegumentum, his contenti simus. Tale sit ergo hominis vestimentum, ut tantummodo conte- gatur. Propterea euim nobis ista tribuit Deus, ut operiamus nuditatem: hoc autem quale- cunque vestimentum valet efficere, quod parvi sit pretii. Fortasse ridetis, quæ sericis cir- cumdata estis vestimentis. Oportet quidem ridere, si attendamus quid Paulus præcipiat, quid nos e contrario faciamus. Non enim mihi ad solas mulieres sermo dirigitur, sed etiam ad viros. Omnia reliqua quæ habemus, supervacua sunt. Soli pauperes supervacanea et vana non possident, fortassis autem etiam ipsi ex necessitate: cæterum si liceret, neque illi pror- sus abstinerent. Verumtamen, sive per occasionem sive per veritatem, interim illi superflua non habent. Et talibus quippe debemus indui vestimentis, quæ necessitatem suppleant. Quid enim opus est plurimis aureamentis? Eis enim qui in scena sunt, ista conveniunt: hæc illa- rum sunt indumenta mulierum : hoc est meretricum, quæ omnia ad hoc faciunt, ut libenter spectentur. Illa igitur quæ descendit in scenam, componatur, quæ ingreditur in orchestram; omnes enim cupit ad se attrahere: quæ autem pietatem profitetur, non ita se debet ornare, sed aliter. Habes namque ornatum satis illo majorem, habes et tu spectaculum ad illud te spectaculum compone, illo te ornatu circumdato. Quod ergo tibi est spectaculum? Angelorum innumera multitudo, non virginum tantum dico, sed etiam sæcularium mulierum quæ in Christo crediderunt, illud habent spectaculum. Talia fabulemur, ut jucunditatem illis spe- ctatoribus afferamus: talibus circumdator vestimentis, ut illos exhilares. Dic enim mihi, si mulier meretrix dimissis aureis ornamentis et pretiosissimis indumentis, et risu, et facie jam turpitudine infecta et urbanitate condita, vili circumdetur indumento, et sine aliquo stu- dio componat se vel arte, et intret, et verba quæ ad pietatem pertinent eloquatur, et de pu- dicitia sermonem faciat, nihil turpe permiscens: nonne confestim universi consurgent? nonne spectaculum dimittetur? nonne abjicietur velut inconcinna et nesciens populo coaptari, et extranea loquens, quæ nihil theatro conveniunt? Sic etiam, si tu illius ornatu volueris de- corari, et ingrediaris spectaculum cæli, confestim te spectatores abjiciunt. Illic enim non est opus aureis indumentis, sed aliis opus est rebus, istis de qualibus dixit propheta: In Ambriis deauratis circumsepta varietate: non ut candidum corpus efficias, vel ut nitorem et splendores adjicias, sed ut animam tuam aureis reddas virtutibus decoratam: ipsa quippe est quæ in illo spectaculo certamen aggreditur: Omnis quippe gloria filiæ regis intrinsecus. His indue te et laboribus te plurimis liberabis. Nam et virum tuum cura exoneras, et te sul- licitudinis resolvis angoribus. Venerabilis eris viro, cum rebus non egueris plurimis. Omnis enim homo consuevit con- temnere indigentes se; cum autem viderit aliquos non se opus habere, contrahit intellectum suum, ut eis in loquutione pari honore respondeat. Cum vero viderit vir quoniam in nullo eo indiges, quia contemnis ejus munera, ac si sit valde superbus, tamen te magis tunc ve- nerabitur, quam si utaris aureis ornamentis; et jam non eris ejus ancilla. Solemus enim humiliari illis, quos nos opus habere sentimus; si vero nosipsos abstineamus, nequaquam erimus servili humilitate subjecti; sed cognoscit quia propter timorem Dei obedientia illi munus exsolvimus, non propter illa quæ possit ipse nobis tribuere. Nunc autem velut ma- gnum aliquod nobis præstans, quantuincumque a nobis honoris accipiat, non se putat pro merito recepisse; tunc autem ac si parva illi honorificentia deferatur, cum gratia magna suscipiet non exprobrat, neque compellitur propterea aliena diripere. Quid enim inho- PATROL. GR. LXIII.

col. 417–418page 84 of 100

nestius, quam ut aurea conficias ornamenta, quæ in balneis et in plateis sordibus maculen- tur? Sed in plateis fortasse, vel in balneis inquinari non est mirum: quid quod etiam in ccclesia, quæ se ita componunt, amplius sordidantur ? O magnus risus! quid enim sibi vult, ut cum aureis ornamentis ingrediatur in hunc locum, vel veste pretiosa? nonne audiunt ut seipsas ornent, non auro, non margaritis, non vestibus pretiosis? Cur ergo ingrederis, o mulier, nisi velut repugnans Paulo, et ostendens quoniam etiamsi millies hoc dicat, tu mi- nus advertis? An ingrederis veluti volens nos doctores redarguere, eo quod vano ista loqua- mur? Dic enim mihi, si quisquam paganus et infidelis audiat, cum legitur locus iste, in quo hæc beatus præcepit Paulus, quid de nobis existimet? aut si quisquam paganus habens mu- lierem fidelem, cognoscat quoniam multam curam gerit componendi se vel ornandi et cir- cumdari aureis ornamentis; pergat autem ad ecclesiam, et advertat Apostolum commonen- tem, neque auro, neque margaritis, neque vestibus pretiosis debere mulierem ornari : nonne statim dicit ad seipsum, videns eam in thalamo suo tam variis modis ornari, nonne statim hæsitat dicens, Quid intus mulier ornatur in thalamo? quid comitur? quid auro textis in- duitur? ubinam ambulare disponit? num ad ecclesiam? quare? ut audiat se debere vestibus ornari pretiosis? Nonne ridebit ? nonne cachinnos altius elevabit? nonne Christianorum re- ligionem deceptionem et seductionem esse judicabit? Propterea obsecro, ut auro textas vestes aureaque ornamenta pompis relinquatis et scenis, et eis quæ in suis ergasteriis talia venumdanda proponunt: Dei autem imago non vult talibus adornari. Honesta mulier ho- nestate decoretur: honesta autem illa est, quæ typhum non habet, quæ ornatum non habet sæcularem. Ac si volueris gloriam quæ est apud homines adipisci, isto magis eam adipisce- ris modo. Nam viri divitis mulierem non ita solemus admirari, cum aureis ornamentis vel sericis vestibus adornatur; hoc quippe commune cunctarum est feminarum ; sicut admira- inur, cum puris et simplicibus et laneis utitur vestimentis: hoc universi maxime mirabuntur, hoc plausibus sublimabunt. In illo quidem ornatu, hoc est auro textarum et pretiosarum vestium, plurimas similes sibi reperiet; ac si istam superet, ab illa superatur; ac si cunctas excedat, ab Imperatrice vincitur: hæc autem superat universas, etiam ipsam Imperatoris uxorem: sola namque in magnis divitiis constituta eligit habitum pauperum. Proinde ac si etiam gloriam cupiamus adipisci, etiam in hoc major est gloria. Non ad viduas tantum lo- quor, aut ad opulentas; nam in viduis videtur viduitas afferre necessitatem; sed etiam ad conjugatas hæc loquimur. Sed non placebo, inquit, viro meo. Non viro placere desideras, sed mulierum multitudini pauperum: magis autem non placere, sed eas contabescere cupis, affi- cere dolore, macerare tormentis, et ex comparatione tua paupertatem illis suam facere gra- viorem. O quantam propter te blasphemiam loquuntur! Non sit, inquiunt, paupertas: Deus, inquiunt, odio habet pauperes, Deus non diligit in pauperic constitutos. Quia enim sic non viro placere desideras, et non ad hanc causam te cupis ornari, ex quibus ipsa facis mani- festum cunctis apparet. Cum limen tui thalami fueris supergressa, confestim cuncta illa deponis, et vestimenta, et auramenta, margaritas, et demum magis illorum nihil uteris. Si autem velis viro placere, est unde complaceas: per mansuetudinem, per placiditatem, per pudicitiam. Crede mihi, mulier, ac si multum sit vir ille deorsum attendens atque inferiora sapiens, hæc illum magis illiciunt: hoc est, mansuetudo, pudicitia, habitus sine typho, sine multis expensis, vilis et humilis. Impudicum quippe virum, ac si multa excogites ornamen- ta, non festivas. Et hoc norunt quotquot hujusmodi viros habuere quantumlibet enim ta studeas adornari, ille, si incontinens est, ad alteram pergit. Pudico vero et casto talibus mi- nime complacebis, sed magis horum contrariis; his autem eum etiam contristabis, cum de te suspicionem facis appetentis ornatum. Quid enim ? ac si vir ille reverentia mansuetus hoc tibi, sicut pudicus et mitis, dicere noluerit, sed intra se plurimum reprehendit. Nonne hinc vel invidiam, vel oculum non refugitis infectum? Cur ergo non excluditis cunctam vo- luptatem, cunctamque libidinem? non sentitis quod adversum vosmetipsas tantam excitatis invidiam? Puto enim quod inæquanimiter hæc auditis, et indignamini dicentes quoniam iste viro- rum animos circa mulieres irritat et instigat. Non ego viros irritando hæc verba profundo, sed a vobis hæc fieri volo spontanea voluntate. Propter vos, non propter illos ista dicuntur : non ut illi ab invidia liberentur, sed ut vos sæcularibus liberemini phantasiis. Vis apparere pulchra ? ego etiam hoc cupio, sed pulchritudinem volo, quam Deus inquirit, pulchritudi- nem quam Deus rex gloriæ concupiscit. Quem habere desideras amatorem, Deum an homi- nes? Ši secundum illam pulchritudinem pulchra sis, Deus tuam pulchritudinem concupiscit: si vero secundam illam, ille quidem te horrebit, amabunt autem homines scelerosi: nullus quippe bonus est qui mulierem amarit conjugatam. Hoc etiam de exteriori ornatu cognosce. Ille namque ornatus est animæ, Deum ad se pertrahens: iste autem illos iterum sceleratos reddit. Intuere quoniam de vobis curam gerens, pro vobis sollicitus nunc sermonem propo- sui, ut vera pulchritudine plus crescatis, et efficiamini gloriosæ, illa [f. illa gloria] quæ vere est gloria judicanda, ut pro scelerosis viris Deum cunctorum Dominun habeatis ve- stræ pulchritudinis amatorem. Quæ autem illum habuerit amatorem, cui erit similis? in choro tripudiabit angelico. Si enim cum a rege amatur aliqua, super universas judicatur esse beata: quæ a Deo diligitur dilectione maxima, quanta sublimabitur dignitate? ac si to- tum mundum constituas, nihil in comparatione illius pulchritudinis deputatur. Hanc itaque colamus pulchritudinem, hoc ornatu decoremus, ut digni efficiamur ingredi in cælos, in spiritalia habitacula recipi, et thalamum sponsi spiritalis intrare. Hujus quidem corporis

col. 419–420page 85 of 100

pulchritudo plurimis rebus absumitur, etiam quando videtur incolumis permanere, etiam quando non molestatur ægritudine neque cura maceratur: quod quidem impossibile est: verumtamen ac si non senescamus, numquam annos viginti perseverat. Illa vero pulchri- tudo semper floret, semper viget: non est illic ulla timenda mutatio, non senectus adve- niens rugas afferet, non ægritudine ulla marcescet, non sollicitudinibus aut mororibus pal- lidatur; sed his omnibus supereminet superior, et incontaminata perdurat. Hujus vero cor- poris pulchritudo fugit antequam clareat; sed etiam cum apparet, non habet plurimos ad- miratores pudici quippe non admirantur, qui vero admirantur, cum libidine delectantur. Non itaque zelemus hanc pulchritudinem, sed illam appetamus, ut cum lampadibus ho- nestate præclaris pergamus in thalamum spousi splendidum et decorum. Non enim hoc vir- ginibus solis præceptum est, sed animabus virginitate fulgentibus: nam si ad solas hoc virgines pertineret simpliciter, nequaquam illa quinque foris exclusæ relinquerentur. On- nium igitur est ista pulchritudo, quæcumque animabus virgines esse concupiscunt, quæ- cumque a sæcularibus liberatæ sunt desideriis: corrumpunt enim animas sæcularia deside- ria. Si vero inviolati permaneamus in animis, digni efficiemur illuc ire, et suscipi cum honore. Desponsavi enim vos, inquit, uni viro virginem castam coaptare Christo. Hæc enim non solis dicebat virginibus, sed ad universam Ecclesiæ plenitudinem loquebatur. Anima quippe incorrupta virgo est; ac si virum habeat, virgo est virginitate vera atque mirabili. Hæc namque virginitas corporalis illius podissequa est: hanc colite, et poteritis cum splen- dido vultu et decoro sponsi thalamum contueri, et cum claris atque festivis intrare lampa- dibus, si vobis oleum non deficiat : si aurea ornamenta conflantes, tale conficiamus, quod lampades nostras faciat clariores. Oleum autem illud misericordia est : si de substantia nostra aliis largiamur, si substantiam nostram aliorum faciamus, tunc super quod habemus adjicietur nobis, et in illo tempore non dixit: Date nobis oleum, quia exstinguuntur lampades nostræ aliis non egebimus, neque cum imus ad vendentes, relinquemur exclusæ, neque au- diemus illam vocem tremendam ac terribilem, dum pulsamus ad januam, Nescio vos; sed cognoscet nos, et cum sponso simul intrabimus: intrantes autem spiritalem thalamum, bonis plurimis perfruemur. Si enim in hac vita sic clarus est thalamus sponsi, sic habita- cula clara sunt atque festiva, ut nullus possit intuens saturari : multo amplius ille thala- mus, hoc est cælum, et ille qui in cælo est sponsi thalamus, melior exstat et clarior: illuc ibimus. Si autem thalamus ipse tam pulcher est, qualis erit sponsus? Et quid dico, ut or- namenta aurea deponentes indigentibus largiamur? si enim possetis etiam vosipsas venum- dare, si vobis proponeretur ut de liberis essetis ancillæ, quo cum illo possetis sponso babi- tare, et illa tanta perfrui pulchritudine, et tantam ejus faciem contueri : nonne debueratis cum omni alacritate cuncta suscipere? Imperatorem in terra videmus et admiramur : cum autem et Imperatorem videbitis simul et sponsum, multo amplius alacriter debetis universa facienda suscipere. Certo cognoscite quod ista terrena umbra sunt: illa veritas, videre Imperatorem et sponsum in cælis, et dignæ fieri eum præcedere cum lampadibus, et juxta ipsum esse, et cum illo perpetuo permanere. Quid vos non oporteat facere, quid non agere, quid non tolerare? Obsecro igitur, ut accipiamus in mentem nostram bonorum desiderium futurorum concupiscamus illum sponsum, efficiamur virgines, vera virginitate decorati: animæ quippe virginitatem Dominus a nobis inquirit. Cum hac ingrediamur in cælum, ut non habeamus maculam vel rugam vel aliquid hujusmodi, ut percipiamus bona, quæ pro- missa sunt: quæ nos omnes contingat adipisci gratia et clementia Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri gloria, una cum sancto Spíritu, imperium, honor, nunc et semper, et in sæ- cula sæculorum. Amen. Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes et obliti estis con- solationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Do- mini, neque fatigeris dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit. Duæ sunt orationum species, quæ sibimet contrariæ esse putan- tur, sed multa sibimet mutuo afferunt adjumenta: quas hic utrasque species inculcavit. Una quippe species est, quando plurima dicimus aliquos esse perpessos: anima enim quodammodo requiescit, quando suarum passionum plurimos habuerit testes quemadmo- dum hortationes supra posuit, dicens: Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illu- minati magnum certamen sustinuistis passionum. Altera vero species est, quando dicimus quoniam nihil est magni perpessus. Illa quippe species requiescere facit et recreari animam moeroribus subruentem: ista vero negligentem animam et supinam ex arrogantia convertit et retrahit. Ne ergo illis ex illa testificatione superbia generetur, contemplare quid ait Pau- lus: Necdum, inquit, usque ad sanguinem restitistis contra peccatum. Et non confestim intulit consequentia, sed ostendens eis primum omnes qui usque ad sanguinem restiterunt, tunc infert, quoniam gloriatio Christi passiones sunt; tunc jam facilius cætera percurrit. Hoc etiam scribens Corinthiis fecit: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana, hoc est, minima. Valde quippe idoneum hoc erat ad animam subrigendam. Dum enim cogitat, quoniam pervenit ad omnia, persuadet sibi ex antecedentibus nulla magna opera perfe- cisse. Hoc est, veluti si diceret: Necdum mortem sustinuistis, pecuniarum vobis tantum

col. 421–422page 86 of 100

contigit damnum, vel gloriæ: exagitati tantum estis, et persequutionem passi: Christus autem pro vobis sanguínem fudit; vos autem pro vobismelipsis necdum tale aliquid passi estis ille usque ad mortem pro veritate certatus est, pugnans pro vobis; vos autem necdum ad pericula pervenistis, quæ minantur interitum. Et obliti estis, inquit, consola- tionis. Hoc est, manus dedistis, et dissoluti estis. Necdum, inquit, usque ad sanguinem re- stitistis adversus peccatum repugnantes. Hoc in loco demonstrat etiam peccatum vehementer adversus eos aspirans, et diversis modis armatam: quod enim dictum est, Necdum resti- tistis, ad stantes dicitur. Et obliti estis, inquit, consolationis, per quam vobis veluti filiis fabulatur. Fili mi, inquit, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo ar- gueris. Postquam ex rebus ipsis hortatus est, tunc ex abundantia eos ex testimouiis adhor- latur. Neque deficias, inquit, dum ab eo argueris. Certe hæc Dei verba sunt, unde non parvam eis poterít afferre consolationem, dum cognoscant quia Dei opus est, posse eos talia sustinere. Ipso namque permittente justi pressuras varías patiuntur, sicut el Paulo apostolo dictum est: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Ille ergo est qui permittit. Quem diligit enim Dominus, arguit: flagellat autem omnem filium quem recipit. Non potes dicere, quia est justus aliquis qui expers tribulationis exsistat, etsi sic nobis vi- deatur; sed ignoramus ejus cætera calamitosa, quæ patitur. Proinde necesse est omnem justum per pressuras tribulationesque transire. Sententia quippe Christi est, quia lata et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem; arcta vero et angusta, quæ ducit ad vitam. Si igitur per illam venitur ad vitam, et non potest illuc aliter perveniri: certum est quod per an- gustam banc viam omnes illi transierunt, quotquot ad vitam perducti sunt sempiternam. In disciplina, inquit, perseverate, non in suppliciis, neque in tormentis. Intuere quid ait Paulus. Unde putabant se derelictos esse, ex hoc dicit eos magis credere debere quoniam non sunt derelicti. Veluti si diceret, Quia tanta passi estis, putatis quod vos odio habeat vel dereliquerit Deus? Si enim hæc non pateremini, tunc magis hoc vos conjicere compe- tebat : si enim flagellat omnem filium quem recipit, qui non flagellatur, sine dubio non est in numero filiorum. Quid ergo, inquit? maligni nulla mala patiuntur? Quomodo, inquit, dicis quod omnis filius flagellatur? Sed non dixit, quia omnis qui flagellatur filius est, sed Onnis filius flagellatur. Semper enim et ubique filium verberat et castigat: hoc est, de- monstrari non potest, quoniam qui filius est, non flagelletur: non poterit (/. poteris] dicere. Sunt quidem plurimi qui flagellantur maligni, sicut homicidæ, latrones, malefici, sepul- crorum deprædatores; sed illi pro sua iniquitate supplicia patiuntur, et non sicut filii flagellantur, sed sicut pessimi puniantur; nos autem sicut filii. Deinde ex communi et publica consuctudine agere cum cis instituit. Intueris quomodo undique argumenta dedu- cit, ex rebus, ex Scripturis, ex verbis diversis, ex ratiocinationibus propriis, ex similitu- dinibus et exemplis, et conversatione vitæ communis? Quod si extra disciplinam estis, inquit. Attendis quoniam, sicut jam dixi, hoc confirmat, quoniam non potest filius esse qui non castigatur. Sicut enim in domibus patrumfamilias nothos filios negligunt patres, ac si nibil doceantur, ac si non fiant gloriosi; pro filiis autem propriis valde verentur ne cos malum opprimat negligentiæ. Si igitur, ut non quisque castigetur, nothorum est filiorum, opor- tet nos gaudere cum castigamur: siquidem hoc filiis propriis adhibetur: proinde pro- pterea nobiscum sicut cum filiis agit Deus. Deinde, inquit, patres quidem carnis nostra habuimus eruditores, et reverebamur eos. Iterum ex propriís passionibus agit, quæ patieban- tur. Sicut enim supra dicit, Rememoramini pristinos dies: sic etiam hic, Deus, inquit, sicut cum filiis agit; et non potestis dicere quia non possumus talia tolerare. Si enim patres carnales filii reverentur, quomodo non Patrem cælestem amplius reveremini? Non enim discretione personæ inter eos tantum est differentia, quod illi terreni, ille cælestis; sed eliam ex ipsa causa et ex ipsa re: non enim de eadem causa, vel ad res ipsas erudiunt, sed illi quidem ad quod eis videtur, hoc est, voluntatem suam desideriumque complentes, neque ubique quod utile est vel quod conducit attendunt. Hic autem non potest similiter dici : ne- que enim propter aliquid suæ voluntatis hic facit, sed propter nostram commoditatem. Illi autem ideo vos erudiebant, inquit, ut ipsis essetis utiles, aliquando fortassis etiam sine causa: hic autem nihil tale est. Contemplaris quia etiam in hoc dignam illis attulit consola- tionem? Maxime enim circa illos nos familiarius habemus quos cognoscimus, quia non pro- pler se imperant vel erudiunt, sed totum illis et plenum propter nos celebratur studium. Hoc quippe est sinceræ atque integræ caritatis, quando amanti in nullo sumus accommodi, et tamen ab eo docemur [/. diligimur], non ut aliquid accipiat, sed magis ut tribuat: eru- dit, instituit, universa facit, circa cuncta festinat, ut nos efficiat suorum receptabiles mu- nerum. Illi enim, inquit, in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudio- bant nos hic autem ad id quod utile est, ut recipiamus sanctificationem ejus. Quid est, Sanctificationem ejus? Hoc est, munditiam ejus, ut dignos efficiat secundum quod potest. Festinat itaque ut accipiatis, et cuncta facit, ut vobis impertiat: vos autem nullum geritis studium ut valeatis accipere. Dixi, inquit, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Deinde subjungit : Carnales, inquit, patres nostros habuimus doctores et educatores, et reverebamur eos: nonne multo amplius subjici debemus Patri spirituum, et vivemus? Quod au- tem dixit, Patri spirituum, aut charismatum dicit, aut orationum, aut incorporearum vir- tutum. Si enim sic moriemur, tunc vivemus. Illi quidem, inquit, ad tempus paucorum dierum erudicbant nos secundum voluntatem suam. Non enim in omnibus voluntas illorum útilis erat, iste autem ad utilia nos instituit.

col. 423–424page 87 of 100

Disciplina ergo participatio sanctitatis est, et maxime, si ita negligentiam pellit, cupidi- tates excludit, sæcularium rerum amores amolitur, animam convertit, facit eam omnia hujus vita culpare: hoc quippe est quod [del. quod] tribulatio: cum hæc flunt, nonne sanctum perfici- tur? nonne specialem [7. spiritualem] ad se gratiam pertrabit? Consideremus justos, unde cuncti claruerint nonne per tribulationes? Enumeremus, si placet, ab ipso initio Abel, ipsum Noe: non enim potest, cum solus sit in multitudine malignorum justus, tribulationibus non af- fligi. Noe quippe, inquit, solus perfectus erat in generatione sua, et Deo placuit. Intellige namque mihi quod dico. Si nunc tam plurimos habentes, quorum debemus æmulari virtu- tem, sic affligimur: quid putas patiebatur ille solus in tanto numero pessimorum? Num vultis, ut dicam quæ circa diluvium contigerunt? an vultis ut Abrahæ demigrationes fre- quentes enarrem, aut direptionem ejus uxoris, aut diversa pericula, bella numerosa, fames tantas et tales? Num vultis ut revolvam quanta Isaac pertulerit? Exagitabatur undique, et persequutiones patiebatur, laborabat mercenaria servitute, aliis fructum laboris ejus sumentibus. Num vultis ut Jacob vobis producam in medium? Et omnia quidem ejus enar- rare necessarium esse non puto, sed testimonium ejus proferre opportunum prorsus existi- mo ipse quippe loquens cum Pharaone: Modici, inquit, et maligni facti sunt dies mei, et non pervenerunt ad dies patrum meorum. Num Joseph vultis ut dicam? non ipsum Mosen, num Jesum Nave, num David, num Heliam, num Samuelem, num prophetas ? nonne univer- sos istos ex tribulationibus reperies claruisse? Dic enim mihi, tu ex otio et deliciis vis clarus exsistere? Sed hoc penitus non valebis. Num apostolos vultis ut dicam ? Sed etiam ipsi omnes, quantum ad tribulationem pertinet, cæteros superarunt. Sed etiam Christus hoc dixit: In mundo, inquit, tribulationem habebitis; et iterum, Vos plorabitis et lugebitis, mundus autem gaudebit. Et quia via salutis arcta est et angusta, ipse Do- minus vitæ hoc dixit: Arcta est, inquit, et angusta via, quæ ducit ad vitam. Tu autem spatiosam quæris: et quomodo non est istud absurdum? Propterea non adipisceris vilam, quia per aliam ingrederis viam, sed ad perditiones venies; illuc namque descendens iter elegisti. Vultis etiam ut producamus in medium eos, qui in deliciis conversati sunt, a no- vissimis ad primos superius recurrentes? Dives ille qui peruritur in camino ignis ; Judæi qui vitam suam ventri donavere perdendam, quorum deus venter est; vel illi qui in eremo otium requirentes perierunt, sicut etiam in Sodomis, propter gastrimargiam consumpti sunt: et illi qui temporibus Noe fuerunt, nonne quia humidam et dissolutam persequuti sunt vitam? In saturitatem, inquit, panis defluxerunt, de iis qui in Sodomis habitabant. Si autem panis saturitas tantum iniquitatis operatur, quid dicendum est de aliis condimentis? Quid Esaü? nonne in vitio degebat? quid illi, qui aspectu pulchrarum captivati sunt mulierum, qui erant in numero filiorum Dei, et per præceps ad infernum libidinis deciderunt? quid illi, qui in masculos insano furore ferchantur? quid omnes reges gentium, Babyloniorum, Ægyptio- rum, nonne vitam male atque infeliciter terminaverunt? nonne in tormentis exsistunt? Sed nunc, dic mihi, nonne talia iterum fiunt? Adverte Christum dicentem: Qui mollibus vestibus induuntur, in domibus regum sunt: qui vero non habent talia vestimenta, in cælis sunt. Molle namque vestimentum etiam veram [f. et austeram] animam dissolvit, diffundit et frangit ac si asperum habeat corpus et forte, citius per delicatam conversationem molle perficitur. Nam unde putatis, aut ex quali ratione mulieres sic esse debiles et infirmas ? num ex conditione sexus tantum? Nequaquam, sed etiam ex conversatione et educatione. Quod enim sub umbraculis degunt, quod oleo unguntur, quod frequentibus lavacris utuntur, quod assidue unguentis abundantibus et aromatibus perfunduntur, et jacent in straminibus delica- lis, hoc est quod eas tales efficit. Et ut melius hoc agnoscas, altende quod dico: ex horto aliquo in eremo constituto, qui ventis et tempestatibus verberatur, sume arbustum aliquod, et pone in opaco et aquoso loco, et videbis quod multum a fortitudine et dignitate sua mu- tabitur, quam habebat in hoc loco unde constat esse translatum. Quia verum et certum est hoc, attende mulieres, quæ in agris agunt vitam: fortiores namque viris sunt, qui sunt in civitatibus constituti; et si eas permittas cum illis athletico more certare, multos hujusmodi viros illæ sine dubio superabunt. Corpore namque molli reddito et delicato, necesse est et animam participare ex corporis morbo. In multis namque compatiuntur et afficiuntur ope- rationes animæ passionibus et affectionibus corporis. Etenim in ægritudinibus aliter nos habemus, propter quod morbo mollescimus; et iterum cum valemus, aliter nos habemus. Sicut enim (f. etiam) in chordis contingit : cum enim sunt ipsi sonitus mulles et delicati et non convenienter extenti, etiam ars depravatur, et cogitur vitio servire chordarum : sic etiam fit in corpore: multas ab eo anima suscipit læsiones multasque necessitates. Quando enim multa opus habuerit ad sui curationem, amaram anima sustinet servitutem. Propterea obsecro, ut nostrum corpus forte reddamus, nec illud delicatum et ægrotabile faciamus. Non ad viros tantumn, sed etiain ad mulieres mihi est sermo. Quid illud sæpius lavas, quid deliciis corrumpis, el gracile facis, o mulier! quid fortitudinem ejus debilitas? deliciæ quippe las- situdinem faciunt, non fortitudinem. Si autem ab eis recedens, aliter temetipsum tractas, tunc et pulchritudo tibi corporis generatur, quando secundum rationem et valet et habitum obtinet salutarem: si vero plurimis illud circumsepias morbis, neque flos vel vigor aderit corporis, neque habitus salutaris, sed semper mæstum erit et languidum. Scitis autem quia sicut domum pulchram cum quis eraserit (f. acr arriserit], efficit pul- chriorem sic etiam faciem pulchram splendor animæ superveniens amplius convenustat; si vero in mœstitia sit et doloribus constituta, deformis efficitur. Mæstitia namque et maro-

col. 425–426page 88 of 100

HOMILIA XXX. res ægritudines faciunt et dolores; ægritudine autem delicatudines corporis generantur, quæ deliciis constant. Proinde et ob hoc fugite delicias, si quid mihi obeditis et creditis. Sed voluptatem, inquis, habent delicia. Sed non tantam voluptatem, quantas difficultates atque molestias. Huc accedit quia voluptas illa, usquequo linguam vel gulam tangit, apparet; cum autem mensa remota fuerit, vel postquam erit cibus assumptus, similis eris ei qui nihil illius attigerit: magis autem, mulloque amplius pejorem gravedinem ex illis cibis et disten- tionem et oppressionem mentis habiturus atque somnum morti consimilem; forenses etiam juges habebis vigilias propter stomachi cruditatem et præclusionem spiritus interioris, et per molestiam ructationis indigestæ, et plurimum maledicturus es tuum ventrem, cum de- beres magis intemperantiæ vitium atque immoderationis arguere. Non itaque deliciemur de- liciis corporis, sed audiamus Paulum dicentem: Carnis curam ne perficialis in concupiscen- tiis. Tale ramque est in ventrem cibos mittere, quale si quisquam eos in cloacam projicial; magis autem non tale est, sed multo pejus. Hic enim fimum tantum operatur sine tua læsione; illic autem plurimos morbos, plurimasque procreat ægritudines. Nutrimentum enim nisi ex sufficientia non fit, quæ valeat sine labore digeri: cum vero plus exuberat, quam reficiendi corporis ratio postulat, non solum nutrimentum nullum, sed etiam corruptio generatur. Sed nullus attendit hæc: præoccupatæ sunt omnium mentes superflua voluptate. Vis nutrire corpus? reseca quod est supervacaneum, et quod sufficiat subministra, quantum poterit sto- machi decoctio maturare: nemagis ex cibis abundantibus opprimatur, ne demergas et obruas quod posset sufficere. Sufficientia quippe et nutrimentum et voluptas est: nihil enim sic ju- cundum est, sicut cibus bene digestus et decoctus : nihil enim sic salutem, nihil sic sensuum acumen operatur : nihil sic ægritudinem fugat, sicut moderata refectio. Sufficientia quippe cum nutrimento et sospitatem simul etiam procreat et voluptatem : abundantia vero mor- bum facit, et molestias ingerit, et ægritudines generat. Quod enim facit fames, hoc etiam plenitudo facit ciborum, magis autem multo pejora: fames quippe in paucis diebus aufert bominem, et liberat ex hac vita poenali; excessus vero ciborum consumit, et putrefacit cor- pus humanum, et macerat ægritudine diuturna, et tunc eum morte crudeli consumit. Nos autem famem quidem inoptabile quoddam fugiendumque putamus, et ad indigestiones con- fugimus, quas muito videmus esse pejores. Unde igitur iste morbus ad homines, unde hic furor? Non dico ut se homines crucient, sed ut tantum nutriantur, quantum illis et volu- ptatem pariat et salutem, et corpori nutrimentum competens subministret, ut (f. et] opus sit corpus nostrum operationibus animæ obsequium [f. obsequiosum] sui muneris exhibere, dum suam tenet bene compagem, et concinnum sibi constat ex suis operibus universis. Cum vero exundans deliciis fuerit factum, compagem suam et concinnantiam non valet ex dif- fluentia retinere; subintrans quippe humorum redundantia totum dissolvet penitus et effun- dit. Carnis, inquit Apostolus, curam ne perfeceritis in concupiscentiis. Bene dixit: materies namque est cibus cupiditatibus inhonestis. Ac si in philosophia quisquam cunctis emincat, tamen si deliciatur, necesse est ut aliquid vel ex cibis vel ex vino patiatur, ut flammam ex- citet ampliorem. Hinc fornicationes, hinc adulteria. Etenim venter esuriens amorem non valet procreare; magis autem neque sufficientia, si fuerit moderata : quæ vero generat ab- surdas cupiditates, illa est abundantia, que se deliciis tradit. Sicut enim terra, quæ valde humecta est, generat vermos, et fimus cum compluitur, vel cum plurimum sibi humorem retinet; terra vero quæ libera est ab humoribus, fructuum fœcunditate decoratur, si ex abundantia non corrumpatur aquarum ; ac si etiam non colatur, ultro tamen gramina subministrat; si vero colatur, fructuum fœcunditate pollebit". Obsecro igitur ne nostrum corpus vitiosum et inutile faciamus, neque ei vitia inseramus, sed præparemus ei fructus utiles et arbusta fructuosa, nec ea dissolvamus per immoderationem ciborum : immodera- tio quippe pro fructibus vermes facit. Sic etiam insita nobis cupiditas, si eam deliciarum inundationibus ebries, cupiditates generat turpes et voluptates admodum turpiores. Abji- ciamus itaque hanc luem, ut possimus adipisci bona quæ promissa sunt, in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri gloria, una cum sancto Spiritu, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Omnis autem disciplina in præsenti videtur non esse gaudii, sed maroris : posica autem fru- clum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ. Propter quod remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Qui amara bibunt antidota, patienter ferunt quidem primuin molestiam, et tunc sensum percipiunt sospitatis. Tale quiddam est etiam virtus, tale quoque malitia. In ista primum est voluptas, et sequitur ægritudo: in illa vero primum est mæstitia, et tunc jucun- ditas procreatur. Sed nihil simile est, cum primum aliquis contristatur, et postea gaudio perfruitur; et cum primo gaudetur, postea in murores incidere. Et quomodo? Hic enim timor futuræ tristitiæ præsens gaudium devenustat : illic autem spes futuræ jucunditatis detrabit præsenti tristitiæ. Ex hoc contingit, ut illic numquam prorsus gaudeatur, bic autem numquam tristitia dominetur. Et non in hoc tantum differentia constat, sed in alio, quis neque temporis in utrisque declaratur æqualitas; sed multum interest, quia malitiæ gaudium temporale est, in spiritualibus vero gaudium est et jucunditas sempiterna. Ex his igitur ar-

col. 429–430page 89 of 100

negligatis hoc charisma. Unusquisque uxorem habet, amicum habet, servum habet, vice- num habet, nunc increpet, modo moneat. Quomodo enim non sit absurdum, studium gerere ut convivia filant, ut die constituta in unum plurimi congregentur; et si quid unicui-- que minus fuerit, suppleatur ex societate cunctorum; et sive ubicumque quisquam exire disponat, sive convivium faciat, omnes illi auxilium subministrant: in doctrina vero virtutis studium simile non habere? Obsecro ut nullus vestrum negligat hanc causam; mercedem quippe multam a Deo percipiet. Et ut agnoscas: ille, cui fuerunt talenta quinque commissa, ipse est qui docendi aliis studium impendit: ille vero, cui unum est datum, discipuli vide- tur gestare personam. Si dicat discipulus : Ego enim discipulus sum, nullum habeo pericu- Jum: iste etiam ipsam rationem, vel sermonem quem ore proferimus, quem a Deo percipit, obcelat et sub terram recondit; et neque admonebit ullum, ac si valeat, sed sub terram recondit (terra vero est et cinis cor hominis, quia charisma Dei recondit): si ergo recondat hanc gratiam, vel propter segnitiem, vel propter malignitatem, dicere non valebit, Quia unum talentum habui. Respondetur enim illi: Unum talentum habuisti; oportebat etiam ipsum unum in medium proferre, et studio tuo ac diligentia duplicare. Si enim ipsum urum proferres in publicum, minime culpareris. Neque illi enim qui duo protulerat dictum est: Quare non quinque talenta protulisti? sed dignus factus est, et hoc, quia quantum habuit, operatus est; et non quia minus habuit, quam ille cui quinque sunt credita, propterea desidiæ se tradit, neque illa parva quantitate est abusus ad otium. Proinde neque te opor- tuerat ad eum solum, qui duo acceperat, attendere; magis autem teipsum decebat intueri. Et sicut ille imitatus est illum, cui quinque data erant, cum se duo videret accepisse : sic et te decebat æmulari illum, cui fuerant duo talenta commissa. Si enim habenti pe- cunias, et non largienti, supplicium Dominus comminatur: ei qui valet proximum com- monere vel quolibet modo, et minime facit, quomodo non majoribus suppliciis punietur? Illic enim corpus utitur, hic autem anima : illic mortem negligit temporalem, hic autem interitum sempiternum. Sed non habeo, inquis, sermonem. Sed non opus est sermone, neque eloquentia. Si videris amicum fornicantem, dic ad eum : Negotium malignitatis agis, non erubescis, non confunderis? malum namque est. Quid autem, inquis? ipse malum esse illud opus non ignorat. Ita est, sed cupiditate pertrahitur. Nam et qui in ægritudine detinetur, scit vere quia frigida aqua malum est, si potetur.; verumtamen opus habet, qui eum prohibeat. Nam cum quisque in passione detinetur, non facile sibi solus ipse sufficiet. Oportet igitur te, qui salvus es, ad alterius medicinam dicere quod saluti conveniat, ac si verbis tuis non obediat, interim custodi, intuere quo pergit, et contine a maligno negotio; fortassis enim reverebi- tur. Et quid, inquis, proderit, quando propter me magis illud efficiet, et quia illum volui retinere? Interim noli scrupulosus esse in verbis: quocumque facto retine illum ab actibus malis, et revoca: assuescal non ire ad illum tartarum, sive propter te, sive propter aliud aliquid. Et cum assuescere feceris eum illuc non pergere, tunc poteris paululum respiran- tem docere meliora: et quia oportet propter Deum hoc observare, et non propter hominem. Non velis in eo subito cuncta corrigere, alioqui minus id poteris, sed paulatim gere, ne repentina correctione prægravetur. Si videris aliquem ad convivia comessationis et ebrie- tatis plena pergentem, etiam tunc similiter age, et ipsum iterum cohortare, ut, si quod in te vitium viderit, adjuvet et corrigat et admoneat. Sic enim et in seipso correctionem tuam patientissime tolerabit, cum viderit te opus habentem correctione, et non veluti per- fectum in omnibus, neque veluti doctorem, sed veluti amicum et fratrem auxilium confe- rentem et dic ad eum: Ego te adjuvi, in mentem tibi reducens quæ tibi prodesse valebunt : te quoque hortor, ut quidquid in me inspexeris vitiosum reprehendas et corrigas. Si vero iracundum videris, si avarum, liga illum tua admonitione : hoc enim est amicitia. Sic frater a fratre adjutus, sicut civitas fortis efficitur. Non enim manducare et bibere facit amicitiam; talem namque et latrones habent et homicide; sed si amici sumus, si vere invicem pro nobis curam gerimus, in his nobis invicem conferamus, hæc ad amicitiam nos adducant, quæ nobis utilia sint: prohibeamus illa fieri, quæ ad gehennam ducunt. Et ne qui corri- pitur indignetur; homines quippe sumus, et a vitiis non sumus alieni ; neque qui corripit, sicut qui pronuntiat aut prædicat, hoc faciat, et divulgans magis quam monens, sed remo- tim cum lenitate multa. Multa quippe lenitate opus habet qui corripit, ut qui corripitur, equanimiter toleret sectionem. Non videtis medicos quando urunt, vel secant aliquos, cum quanta lenitate opus curationis exercent? Multo amplius corripientes oportet hoc agere. Etenim correptio et igne et ferro vehementius operatur, et resilire facit eos quibus offertur. Hæc circa ægrum etiam medici primum student, quatenus possint ægrum facere sectionem æquanimiter tolerare; et quantum possunt leniter agunt, et aliquantulum requiescentes ægrum faciunt recreari. Sic enim oportet correptiones efficere, ut et qui corripiuntur non resiliant ac si eos injuriari proveniat, ac si percuti, non debent abhorrere. Enim vero illi qui secantur, adversus eos a quibus secantur, multa reclamant ; sed illi nihil impediun- tur, sed tantum ægrotantium consulunt sospitati: sic etiam hic cuncta gerenda sunt. Omnia namque qui corripit, ad illius qui corripitur utilitatem et tolerare debet et facere, respiciens ad mercedem, quæ tali voluntati reposita reservatur. Invicem, inquit, onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Sic igitur et corripientes invicem et tolerantes, ædification nem mutuam poterimus implere: et nobis laborem facietis leviorem, in omnibus nos adju– vantes et dexteram porrigentes, et participes efficiemini et socii et mutuæ salutis et propriæ.

col. 431–432page 90 of 100

Sustineamus igitur mutua pondera portantes invicem et corripientes, ut adipiscamur bona quæ promissa sunt, in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri una cum sancto Spiritu gloria, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Pacem sectamini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: contemplan- tes ne quis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinís sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi; ne quis fornicator, aut profanus, ut Esan, qui propter unam escam vendidit primitiva sua. Scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem, repro- batus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamvis cum lacrymis inquisisset eam. Plurima quidem sunt, quæ formam discretionemque Christianitatis ostendunt; sed plus omnibus ac melius mutuæ caritatis affectus et pax, quæ hominum corda consociat. Propterea etiam Christus dixit: Pacem meam do vobis; et iterum, In hoc cognoscent_omnes quia mei estis di- scipuli, si dilexeritis invicem. Propterea etiam Paulus apostolus: Pacem, inquit, sectamini cum omnibus et sanctimoniam, hoc est, honestatem vel pudicitiam, sine qua nemo videbit Deum contemplantes ne quis desit gratiæ Dei. Si cum eis loquitur, tamquam cum iis, qui numeroso comitatu viatorum longa itinera permearent: veluti si diceret, attendite vobis, ne quis vestrum remaneat: non hoc tantum requiro, ut vos soli perveniatis, sed etiam ut inspiciatis et cæteros. Ne quis, inquit, vestrum desit gratiæ Dei. Quid dicit gratiam Dei? Bona futura, evangelicam fidem, optimam conversationem: omnia quippe hæc Dei sunt gratiæ. Ne mihi dicas quia unus est qui peribit: etenim Christus et propter unum mortuus est: tu ergo negligis propter quem Christus dignatus est mori. Contemplantes, inquit, hoc est, diligenter scrutantes et visitantes et agnoscentes, sicut fieri assolet in infirmis. Ne qua radix amaritudinis sursum germinan impediat. Hoc in Deuteronomio scriptum est: sumpsit autem illud ex arbustorum metaphora. Ne qua radix, inquit, amaritudinis: quod et alibi scribens dixit: Modicum fermentum totam massam corrumpit. Non propter ipsum solum hoc volo, in quo iniquitas poterit inveniri, sed etiam propter læsionem, quæ poterit ex illius propagine pullulare : hoc est, ut si aliqua talis fuerit radix, nullum ex ea permittatis ger- men exsurgere, sed recidatur antequam alios polluat et scelestos efficiat. Ne qua radix, inquit, amaritudinis sursum germinans impediat, et per eam plurimi polluantur. Etenim amarum dixit esse peccatum. Enimvero peccato nihil amarius: et hoc norunt qui post ad- missum peccatum conscientiæ mœrore macerantur, et dira satis amaritudine consumuntur. Amaritudo quippe delicti ipsum intellectum rationemque subvertit: enimvero amaritudinis illius natura talis exsistit, ut noxia perseveret. Et bene dixit, Radix amaritudinis : non dixit, Amara radix, sed, Amaritudinis. Radix enim amara potest fructus dulces facere: amaritudinis autem radix, vel fons, vel propositum, numquam potest aliquid dulce propa- gare: quia omnia ibi amara sunt, omnia molesta, omnia scelere et abominatione plenis- sima, nihil suavitatis vel jucunditatis apportant. Et per illam, inquit, inquinentur multi. Hoc est, intemperatos lascivosque recidite. Ne quis, inquit, fornicator, aut profanus, sicuti Esai, qui propter unam escam vendidit primitiva sua. Et quid ergo? num fornicator erat Esaü? Non hic dicit, quia fornicator erat; sed quod supra dixerat, Sectamini sanctimoniam, hoc etiam hic significat. Ne quis profanus sicut Esau, hoc est, gastrimargus et intemperans et sæcularis, quia spiritalia repellebat. Qui propter unam escam, inquit, vendidit primitiva sua. Qui honorem quem a Deo perceperat, per propriam negligentiam et cupiditatem ven- didit, qui pro parva libidine magnun honorem et gloriam perdidit sempiternam. Hoc pro- prie ad eos pertinet, qui immundi sunt et profani. Proinde non solus fornicator immundus est, sed etiam gastrimargus, qui ventris servus exsistit. Nam et iste, qui alterius libidinis servus est, cogitur appetere plurima, cogitur aliena diripere, turpis et inhonestus exstare, utpote sub illo mortifero gerens durissimam servitutem. Hujusmodi quippe homo sæpius etíam blasphemare pro nihilo putat, nullius momenti pensat primitiva sua nulliusque di- gnaminis hoc est, qui pro delectatione temporalium rerum, usque ad vendenda primitiva sua pervenit. Proinde non sunt Judæorum primitiva, sed nostra. Hæc autem quæ dicuntur, etiam ad levandam passionem mæroris eorum valde proficiunt: qui primus, postremus effectus est, et secundus exstitit primus: iste per patientiam, ille vero per negligentiam. Scitote enim, inquit, quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pænitentiæ locum, quamvis eam cum lacrymis inquisisset. Quid hic dicimus? num pœnitentiam Paulus excludit? Nequaquam. Quomodo ergo dicit, quod non inveniret pœnitentiæ locum? si enim culpavit semetipsum, si gemitibus magnis ingemuit, cur pœnitentiæ locum non meruit invenire? Quoniam non erat illa pœnitentia. Sicut et tristitia Cain non ex pœnitentia descendebat, quod occisio fratris aperuit: sic etiamı bic non erant illa verba pœnitentiæ. Nam et hic fratris occisione depalatur: quandoquidem, quantum ad ejus voluntatem attinuit, etiam ipse fratri suo Jacob intulit mortem : nam sic dixit: Appropinquat, inquit, dies passionis patris mei, et interficiam Jacob fratrem meum. Non ergo valuerunt solæ lacrymæ pœnitentiam illi tribuere. Et non dixit simpliciter, quia per poenitentiam quæsivit; sed, Cum lacrymis inquisivit pœnitentiæ locum, et non inveut. Quid ergo dicimus, nisi quia non pœnituit ut convenit? hoc enim est pœnitentia, ut congruenter

col. 433–434page 91 of 100

gerator. Alioqui si pœnitentiam damnat, quomodo iterum velut segnes admonet et hortatur? quomodo claudos effectos et remissos atque solutos, quod est ruinæ principium, ut erigan- tur invitat? Mihi quidem videtur quia significat aliquos inter illos adulteros, quos tamen publice nolebat arguere, sed fingit ignorantiam*** postea vero si perstiterint, tunc jam ve- nit increpare, ne, si antea volueris arguere impudentes, et protervos efficias, sicut etiam Moses fecit circa Zambri et Chasbitidam. Penitentia, inquit, locum non invenit. Potest et aliter in- telligi, quia peccatum pœnitentia majus admisit. Sunt enim peccata pœnitentiam superantia : veluti si diceret, Non cadamus insanabili ruina. Dum enim claudicat quisque, facile polest rectus vel sanus effici : si vero penitus subvertatur, quid remanebit ulterius? Proinde necdum ·la- psis hæc loquitur, ut eos timore deprimat: veluti si diceret quia qui ceciderit, nullam conso- fationem mereri jam poterit. Et hic quidem istos, ne caderent, aliter admonebat: in alio vero loco, ubi jam eis qui ceciderant loquitur, ne in desperationem inciderent, contraria dicit Filioli mei, inquit, quos iterum parturio, donec reformetur Christus in vobis. Quibus alibi dicebat : Qui in lege justificamini, a gratia excidistis. Ecce ipse testatur quia ceciderant. Qui ergo stat et audit quoniam qui ceciderit, veniam non valet impetrare, validius stabit et cautius. Si vero et circa eum, qui cecidit, simili uti volueris vehementia, ad id redigitur ut numquam possit assurgere. Qualt enim spe conversionem, vel quali fructu suscipiat? Non- solum inquit, Lacrymas fudit, sed etiam, Exquisivit. Et videtur quidem non excludere pœnitentiam, sed cautiores eos et munitiores reddit, ne ferantur pronius ad ruinam. Quan- ticumque igitur non credunt esse gehennam, hæc in mentem revocent: et quotquot existi- mant, impunita remanere peccata, hæc considerantes, attendant cur Esau veniam non po- tuit adipisci, quia videlicet non pœnituit ut debuit. Vis videre integram pœnitentiam? adverte Petrum qualiter poenituerit, postquam negave- rat Christum. Narrans namque evangelista ejus historiam, Et exiens, inquit, ploravit amare. Idcirco illi remissum est tam grande peccatum, quia sicut debuit, pœnitentiam gessit. Quam- vis necdum illa vera hostia pro nobis erat oblata, necdum erat et sacrific um factum, nec- dum quoque peccatum absumptumn: adhuc enim dominabatur, adhuc tyrannico more sævie- bat. Et ut agnoscas quod non tantum ex negligentia venerat illa negatio, quantum ex eo quod eum dereliquerat Deus, volens eum erudire, ut cognosceret humanæ naturæ modum et non esse contradicendum Magistri sermonibus, neque vellet sapere cæteris altiora, sed sciret quia sine Deo nihil potest fieri; et quia Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laborant ædificantes eam: propterea enim etiam ad ipsum solum dixit Christus : Quoniam petivit sa- tanas ventilare te, sicut qui ventilat triticum, et non permisi, ne deficiat fides tua. Fortassis enim alla sapiebat, merito conscientiæ suæ fretus, quod diligeret Christum, " propterea ploravit amare, et cætera fecit, quæ post ploratum de illo simília referuntur. Quæ sunt au- tem ista? Videlicet quod se postea commisit mille periculis, et ex multis fortitudinis ejus robur ostenditur. Etiam Judas pœnituit, sed male; laqueo se namque suspendit. Poenituit etiam, sicut jam dixi, et Esaü, sed male: magis autem iste neque pœnituit. Lacrymæ quippe illæ non erant pœnitentiæ, sed animi violenti et indignationis exortæ : quod ex ejus operi- bus aperitur. Poenituit et beatus David, dicens: Lavabo per singulas noctes lectum meum. lacrymisque meis stratum meum rigabo : et peccatum quod ante multum tempus admiserat, post tantos annos tantasque generationes fugebat, veluti de recenti tempore perpetratum. Poenitentem quippe non convenit indignari neque exasperari; quin polius contineri sicut condemnatum et fiduciam non gerentem, et veluti qui per misericordiam salvari desiderat, veluti reprobum, et mille supplicia promerentem. Sí hæc secum cogitaverit, non irascetur non indignabitur, sed luctu macerabitur, plorabit, ingemiscet, lamentabitur diebus ac nocti- bus. Pœnitentem non oportet peccatum suum oblivioni contradere; sed Dominum deprecari, ut Deus quidem peccati ejus non meminerit, ipse autem numquam debet oblivisci: si au- tem nos peccati nostri memores sumus, Deus obliviscetur ejus. A nobismetipsis percipiamus sententiam, nosmetipsos accusemus; tunc demum propitiabimus Judicem verum. Peccatum cnim confessione minuitur: confessione vero contempta pergit in pejus. Peccato namque si accesserit impudentia et irreverentia veri judicii, quomodo poterit evitari, ne in illud de- nuo decidatur? Non igitur negemus, obsecro, peccata nostra, neque nos impudentia duros efficiat sponte nostra peccata puniamus, ne pendamus non sponte supplicia. Audivit Cain a Deo, Ubi est Abel frater tuus? et dixit, Nescio: numquidnam ego custos sum fratris mei? Vides quomodo ex hoc peccatum amplius operatus est. Nonne et pater ejus similiter? Au- diens enim etiam ipse, Adam ubi es? dixit, Audivi vocem tuam, Domine, et timui, quoniam nudus sum, et abscondi me. Magnum bonum est, ut quis peccata sua agnoscat, et memoriam corum perseveranter retineat. Nullum invenitur delictorum tale remedium, sicut eorum con- tinuata memoria: nibil sic segnem hominem reddit ad nequitiam perpetrandam. Scio qui- dem quia resilit conscientia, et non patitur ex malorum memoria verberari; sed doma ani- mam tuam, et eam retinaculis constringe frenorum. Sicut enim equus indomitus, sic et illa resultat, et non vult se scire peccasse. Hoc autem totum opus est satanæ. Sed nos ei persua deamus, quia peccavit : persuadeamus, inquam, ei peccasse illam, ut pœniteat, ut pœnitens a suppliciis liberetur. Quomodo veniam desideras adipisci de peccatis, qui neque dignatus es confiteri illi, qui per misericordiam [f. confiteri? Ille qui profitetur, mis... constal : tu] et clementiam promeretur, quem peccasse constat? Tu vero qui te numquam peccasse cognoscis, quam misericordiam deprecaris, vel pro quibus oras peccatis? Persua- deamus igitur nobis peccasse nos, nec hoc sola lingua pronuntiet, sed etiam intima

col. 435–436page 92 of 100

crificabant tamquam Deo. Hic oritur quæstio, cur apostoli prohibuerunt sacrificia, sua vestimenta di- sciderunt, et a cœpto eos abduxerunt, et fleverint dicentes, Quid facitis? et nos mortales sumus similes robis komines (Act. 14. 14) : Daniel autem nibil fecit hujusmodi. Nam quod ipse quoque esset bumilis, et non minus quam ipsi Deo offerret gloriam, multis quidem est perspicuum. Maxime quidem et ante omnia ex eo quod a Deo difigeretur hoc patet : „on enim ipsum Dei honorem sibi usurpantem sivisset vivere, nedum esse in honore el existimatione: se- cundo autem, quod cum multa libertate dicebat: Miki quoque, o rex, non in sapientia, quæ est in me, revelatum est hoc mysterium (Dan. 2.30) : et tertio rursus, quia in lacu erat propter Deum ; et quando cibum ei attulit proplicta : Recordatus est, inquit, mei Deus (Dan. 4, 37): adeo erat humilis et contritus. In lacu erat pro- pter Deum, et se indignum existimabat ut ejus re- cordaretur, et ut exaudiretur. Nos autem cum innu- merabilia exsecranda audeamus admittere, et simus omnium sceleratissimi et maxime exsecrandi, si non a prima precatione fuerimus exauditi, recedimus. Re- vera multum inter illos et nos interest, quantum in- ter cælum et terram, et si quid est amplius. Quid dicis ? post tam multa recte et præclare gesta, post miraculum in lacu factuin, adeo humilem te esse existimas? Certe, inquit, nam quæcumque feceri- mus, servi inutiles sumus (Luc. 17. 10). Ita ante longum tempus implevit evangelicum præceptum, et se nihil existimabat. Deus, inquiebat, mei est recer- dalns. Ejus rursus oratio vide quanta plena sit hu- militate ? Sic et tres pueri dicebant: Peccavimus, ini- que egimus (Dan.3. 29); et ubique suam ostendunt humilitatem. Atqui Daniel habebat innumerabiles suf extollendi occasiones, sed sciebat quod hæc onmia ci aderant eo quod non extolleretur, nec thesaurum corrupit. Nam apud omnes homines et in universo orbe terrarum non propter hæc solum decautabatur, quod rex in faciem prociderit etei libaverit, sed quod deum eum existimaverit is, qui ubique terrarum tamquam deus honorabatur. Nam ipse in universam terram obtinebat dominatum : id quod est perspicuum ex Jeremia : Qui terram, inquit, induit tamquam vestimen- tum (Jer. 27. 6); et rursus: Ego ean dedi Nabuchodo- nosor servo meo. Et ex iis quæ scribit hoc rursus liquet, quod non solum illic ubi erat, habebatur in admira- tione, sed etiam ubique, et major habebatur quam si præsentes eum vidissent reliquæ gentes, quando etiam literis servitutem confessus est et miraculum. Sed rursus habebatur in admirationc propter sapien- tiam. Nam tu es, inquit, sapientior Daniele (Ezech. 28. 3)? Et post hæc omnia adeo erat humilis, ut millies propter Dominum esset moriturus. 5. Cur ergo, cum esset adeo humilis, non repulit neque regis adorationem, neque libamina? lloc non dicam; mihi enim sufficit solum dicere quæstionem : quod reliquum est vobis dimitto, ut vel sic mest¨m vestram excitem. lilud vero mouen, ut omnia propter Dei timorem eligatis, cum talia habeatis exempla, et quod certo ea quoque quæ hic sunt assequemur, si fu- tura sincere apprehendamus. Nam quod hoc non le- cerit ex arrogantia, perspicuum est ex eo quod dixe- rit, Dona tua sint tibi (Dan. 5. 17). Etenim est hæc alia etiam quæstio, quomodo verbis repellens, factis ipsis honorem suscepit, et torquem gestavit. Et Herodes quidem cum audisset, Est vox Dei, et non hominis (Act. 12. 22), quoniam non dedit gloriam Deo, crepuit, et effusa sunt viscera ejus: hic autem etiam Dei a.misit honorem, non verba tantum. Sed necesse est dicere quidnam hoc sit. lilic quidem homines in majorem cadebant idololatriam, hic autem non itidem. Quo- modo? Nam quod hic existimatus esset talis, ad Dei honorem pertinebat; nam propterea prius dixit : Mihi autem non in sapientia, quæ est in me, revelatum est (Dan. 2. 50). Alioquin nec cernitur admittere li- bamina: dixit enim, inquit, quod oportet libare, minime autem est manifestum quod res deducta sit ad effectum. Illic vero adduxerunt tauros ut immo- larent : et vocabant alterum quidem Jovem, alterum vero Mercurium. Torquem autem admisit, ut se rod - deret manifestum; libamen autem cur non dicitur repellere? Etenim illic non fecerunt, sed aggressi sunt, et prohibuerunt apostoli : quamobrem hic quoque oportebat statim repellere: et illic totus crat popu- Jus, hic autein tyrannus. Cur ergo eum ab illa re non abduxerit, dixi antea, quod non libabat tamquam deo ad evertendam religionem, sed propter majus miraculum. Quomodo? Propter Deum fecit edictum cum Dominum confitens : ideo ejus honorem non auferebat. Illi autem non sic, sed ipsos putabant esse deos: propterea repellebant. Cur Daniel sibi oblatum libamen admisit et an ad- miserit. llic autem cum adorasset, tunc hoc facit : non enim eum adoravit tamquam deum, sed tam - quam hominem sapientem. Sed nec certum est quod libaverit : Quod si etiam libavit, libavit id non suscipiente Daniele. Quid, quod etiam ipsum vocavit Baltasar ipsius dei nomen? Ita deos suos nibil ma- gnum existimabant, cuni etiam captivum sic voca - ret qui omnes jubebat variam et multiplicem adorare imaginem, et qui colebat draconem: et erant Baby- leniſ longe amentiores iis qui erant Lystris : quam- obrem non licebat eos statim ad hoc inducere. Multa præterea dici possunt, sed interim hæc sufficiunt. Si ergo volumus omnía bona consequi; quæra. mus quæ ad Deum pertinent. Sicut enim qui quæ- runt quæ sunt mundi, et his et illis excidant : ita qui præponunt quæ ad Deum pertinent, utraque asse- quantur. Ne ergo hæc quæramus, sed illa: ut etiam bona promissa consequamur, in Christo Jesu Domino 1:ostro.

col. 437–438page 93 of 100

HOMILIA XXXII. Non enim accessistis ad tractabilem, et accessibilem ignem, turbinem, et caliginem, et pro- cellam, et tube sonum, et vocem verborum quam qui audierunt recusaverunt, ne adjiceretur eis verbum (non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem lapidabitur. Et (ita terribile erat quod videbatur) Moses dixit: Exterritus sum et tremebundus: sed acces- sistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium an- gelorum celebritatem, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et Judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, et mediatorem Testamenti novi Jesum, et sanguinis as- persionem melius loquentem quam Abel. Erant quidem omnia templi veteris admiranda: nam erant ibi sancta sanctorum: erant etiam veneranda et hæc quæ in Sina monte facta referun- tur, ignis, tenebræ, caligo, procella: Visus est, inquit, Deus in monte Sina: et omnia hæc cum admiratione memorabantur. Novum vero Testamentum non est cum aliquo tali nobis exhibitum, sed tantum simplici Christi sermone contributum. Intuere igitur qualiter compa- rationes efficiat tam istorum quam illorum, et qualiter in postremis ea posuerit. Postquam enim eos plurimis probationibus cumulavit, et postquam differentiam Testamenti utriusque demonstravit, et velus reprehendit, tunc demum velut faciliori via etiam in hæc pergit argu- menta. Quid ergo dicit? Non enim accessistis ad tractabilem et accessibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, et sonum tuba, et vocem verborum, quam qui audierunt recusave- runt, ne adjiceretur eis verbum. Veluti si diceret : terribilia quidem ista sunt, et ita tremenda ut ea nec auditus ferre posset, et neque illuc bestia quælibet auderet accedere. Verumtamen non erant talia, qualia hæc quæ postea gesta sunt. Quid enim est mons Sina in comparatione cæli? quid ignis tractabilis ad Deum intractabilem? Deus enim, inquit, ignis consumens est. Non loquatur, inquit, nobis Deus, sed loquatur nobis Moses. Sic enim terribile erat, quod ad eos proferebatur, ut etiam Moses diceret quod exterritus esset et tremebundus effectus. Quid miraris, inquit, de plebe? ipse qui caliginem ingressus est, in qua erat Deus, ipse ergo dicit: Exterritus sum, et tremebundus effectus. Sed accessistis, inquit, ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum angelorum millium celebritatem et Ecclesiam pri- mitiorum in cælis conscriptam, et judicem Deum cunctorum, et spiritus sanctorum perfecto- rum, et mediatorem Testamentinovi Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Illic ponitur Moses, hic Jesus: illic nominat plebem, hic millia angelorum. Primiti- vos autem quos dixit? Fideles videlicet, et spiritus justorum perfectorum: Cum istis eritis, inquit. Et ad mediatorem, inquit, novi Testamenti Jesum, et sanguinis aspersionem, melius loquentem quam Abel. Quid autem ? num Abel sanguis loquutus est? Ita est, inquit; nam su- pra dixit: Et per eam, hoc est, per fidem, adhuc usque mortuus loquitur: et iterum dixit Deus, Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Síve ergo isto modo intelligendum est, sive illo, quoniam adhuc usque celebratur hoc factum; verumtamen non ita iste, sicut sanguis Christi est. Ipse namque mundos reddit universos, et vocem emittit significantiorem atque clariorem, quanto etiam majus testimonium ex rebus ipsis accepit. Videte, inquit, ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. Cujus vox movit terram tunc : modo autem promittit dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam cælum. Quod autem Adhuc semel, dicit, declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam, per quam serviamus placentes Deo, cum omni metu et reverentia. Etenim Deus noster ignis consumens est. Tre- menda quidem erant et illa; sed hæc ullo amplius admiranda, valdeque clariora: neque enim hic tenebræ sunt neque caligo neque procella. Mihi videntur per hæc significari ob- scuritates veteris Testamenti: hoc est, quod difficile valebat intelligi, et umbratio legis et velamen quod erat illis literis superpositum. Ignis autem significat legislatorem in igne se- verum atque terribilem. Tubarum autem sonitus merito sunt adhibiti ibi, utputa Imperatore præsente. Nam hoc et in secundo adventu futurum est: In novissima, inquit, tuba cuncti resurrecturi sunt : hæc enim tuba vocis factura est. Omnia igitur in illo tempore sensibilia erant, tam auditui hu- mano, quam visui : nunc autem spiritalia nobis cuncta tributa sunt. Tunc fumus, inquit, erat plurimus, quoniam Deus ignis dicitur esse. Nam et in rubo similiter apparuisse memo- ratur, et per fumum etiam ignem fuisse significat. Tenebræ autem et caligo terrorem viden- tibus afferebant: sic enim Isaias dicit: Et impleta est domus ex fumo. Procella vero quid sibl vult? Negligens erat humanum genus et segne: oportebat ergo ut erigeretur istis, et redde- retur attentum. Nullus enim tam hebes erat aut stolidus, qui cum hæc fierent, non esset toto corde in superiora sublatus. Sic enim oportebat erigi mentes hominum, cum legis instituta ferrentur. Et Moses, inquit, loquebatur; Deus autem respondebat ei. Oportebat quippe et di- vinam proferri vocem, quoniam et per Mosen legis erant danda præcepta: propterea etiam voce divina fide dignus efficitur. Videre namque eum non poterant propter caliginem ; audire non poterant propter tenuitatem vocis ipsius. Quid ergo factum est? Deus magna voce respondit. Et recusaverunt, inquit, ne adjiceretur eis verbum. Ab ipso namque initio ipsi causa rei hujus effecti sunt, ut Deus appareret in carne. Et loquatur, inquit, nobis Mo- ses, et non loquatur nobis Deus. Qui comparationes faciunt, alteram partem deprimunt, ut

col. 439–440page 94 of 100

res alterius partis emincant: sic et hic ex comparatione illorum nostra majora declarantur et meliora et mansuetiora, et admirationum plenissima. Dupliciter namque meliora sunt, quoniam et majora simul et clariora sunt: unde accessibiliora pluribus exstiterunt. Hoc quippe etiam in Epistola ad Corinthios scribens, dicit: Revelata facie gloriam Domini specu- lantes et non sicut Moses: velamen enim ponebat super faciem suam. Non meruerunt, inquit, illi talia percipere, qualia nobis contributa noscuntur. Quid enim illi videre merue- runt? Tenebras et caliginem. Audierunt quidem et vocem: sed et tu audisti vocem, non per nebulam venientem, sed per carnem Christi. Non es tumutuatus, neque perturbatus, sed stetisti, et colloquutus es mediatori. Significant etiam tenebræ invisibilitatem Dei: Et nebula, inquit, sub pedibus ejus. Tunc ergo Moses timuit, nunc autem metuit nullus: et tunc plebs stetit tota deorsum, nos autem etsi a cælo deorsum sumus, verumtamen propinquamus Filio Dei: et non sicut Moses. Illic enim eremus erat, et circumcirca desertio; hic autem civitas, et millium celebritas angelorum. In hoc verbo gaudium significat et jucunditatem pro caligine, pro tenebris, pro turbine procelloso. Et Ecclesiam, inquit, primitivorum, quæ in cælis conscripta est, et ad judicem Deum omnium. Illi non accesserunt, sed procul stabant; vos autem accessistis, inquit. Hic autem terret eos dicendo: Et judicem Deum omnium, non tantum Judæorum neque fidelium, sed totius videlicet mundi. Et ad Spiritus, inquit, justo- rum perfectorum. Animas dicit, quæ apud Deum probabiles exstiterunt. Et ad mediatorem Testamentinovi Jesum, et ad sanguinis aspersionem; hoc est, emundationem. Melius, inquit, loquentem, quam Abel. Si, inquit, sanguis loquitur; multo magis loquitur, qui vivit occisus. Quid autem loquitur? Ipse, inquit, spiritus loquitur pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Quomodo loquitur? Ingressus quippe mentem sinceritate purgalam, erigit eam, et facit loqui magnalia. Attendite vobis, inquit, ne respuatis loquentem; hoc est, non negligatis. Si enim illi non effugerunt, respuentes super terram loquentem. Quem putas in hoc loco significat? Mihi quidem videtur quod Mosen significat. Quod autem dicit, tale est : Si illi qui recusaverunt legislatorem in terra constitutum, non valuerunt effugere: quomodo va- lebimus recusare eum, qui nobis de cælo legis præcepta constituit? Nec putes quod in hoe loco alterum dicat latorem legis, et alterum Evangelii, Absit, non hoc dicit, sed hoc signifi- cat, quoniam terribilis apparet, cum de cælo loquitur. Idem ipse est quidem tam iste, quam ille, sed terribilior tunc magis, quam illo tempore: non enim differentiam personæ significat, sed modum quo nobis novam legem dedit, alterum esse dicit. Unde hoc certum est ? Si illi enim, inquit, non effugerunt, recusantes eum qui in terra fuerat constitutus: multo magis nos. qui de cælis loquentem nobis avertimus. Quid ergo dicimus? alius est iste, alius ille? quomodo ergo dixit, Cujus vox movit terram tunc. Si enim vox ejus movit terram, qui tunc dederat legem: Nunc autem promittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam cælum: certum est quod idem ipse sit. Quod autem dicit, Adhuc semel, declarat mobilium translationem tamquam factorum. Quid est quod his verbis significatur? Nimirum quoniam auferentur cuncta de médio, et in melius universa mutabuntur : hoc enim mihi in hoc loco significari videtur. Quid ergo doles, inquit, cum pateris aliquid in hoc mundo, qui non po- terit permanere, qui post paululum transiturus est? Si in novissimis sæculis hic mundus forsitan requiem habuisset, tunc tribulari potius oportebat eum qui festinat ad finem. Ut permaneant, inquit, ea quæ sunt immobilia. Quæ namque ista, vel qualia sunt immobilia? Futura videlicet. Pro isto igitur fine cuncla faciamus, ut illam vitam adipisci possimus, ut illis bonis ineffa- bilibus perfruamur. Ita, obsecro, ita facite, ad hoc deprecor ut vestrum inflammetur studium. Nemo in civitate, quæ casura est sanæ mentis ædificat. Dic autem mihi, obsecro, si aliquis diceret quoniam post annum civitas hæc tota lapsura est, aliam vero quamlibet permansu- ram esse firmaret: num, rogo, ædificares in civitate ruitura? Proinde etiam hoc est quod ego nunc dico, Non ædificemus in hoc mundo: post paululum enim lapsum iturus est, et cuncta perditum ibunt. Et quid dico quod mundus casurus est? nos autem [f. nos etiam] ante ruinam ejus periemus, et tormenta sæva patiemur. Nos hinc itaque plurimi sumus egressuri. Quid edificamus super arenam mobilem? Quin potius ædificemus in petra: quidquid enim incide- rit, invicta fabrica perseverat, nihil eam commovet, nihil evertit; et merito: ad omnes quippe ictus inadibilis ille locus exsistit, sicut e contra iste cunctis patet ictibus. Hic namque et terræ motus obruunt, et incendia consumunt, et infestantia bella devastant, et vivos nos au- ferunt, antequam mundus iste concidat: aliquos autem secum tracturus est ad mortem. Sed etiam stante mundo morbus irruit, et aut celeriter hinc excludit, aut permanentes hic non sinit vivere congruenter. Nam qualis voluptas, aut quæ jucunditas, ubi morbi continui, et calumniatores plurimi, frequentes insidia? Aut si horum nihil sit, quod impossibile est, ali- quando etiam filios non habentes inæquanimiter ferimus, mororibus afficimur, non haben- les quibus nostras domos et cætera contradamus: et magnis torquemur doloribus, si nostris laboribus exteri perfruantur. Aliquando etiam ad inimicos venit hereditas, et non solum mor- tuis nobis, verumetiam aliquando viventibus. Quid igitur hoc miserius potest esse vel infeli- cius, quam inimicis suis quemquam laborare, et ut illi in deliciis degant, pecunias conge- rere? Harum rerum exempla multa cernuntur in diversiș civitatibus accidisse; sed [ add. taceo,] ne contristem forsitan, quibus talia provenerunt; alioqui nominatim aliquos protu- lissem, et plurimum de hac re possem protelare sermonem, pluresque domos ostendere, in quibus inimici dominorum facti sunt domini. Nec hoc de dominis (f. domibus] invenies tan-- tum, sed etiam de servis contigisse cognoscas: sæpe quippe ad inimicos hereditas nostra

col. 441–442page 95 of 100

translata est. Talis enim est humanarum rerum in hac peregrinatione conditio. In cælis au- tem nihil tale verendum est, ne forte, aliquo moriente, inimicus adveniat et bereditatis jura suscipiat illic enim neque mors ulla erit, neque inimicus ullus exstabit, sed tabernacula sola justorum. In sanctis autem illis exsultatio erit et gaudium et jucunditas sempiterna: Vox, inquit, exsultationis in tabernaculis justorum. Eterna namque sunt, nullum habentia terminum. Ista vero ædificia tempore consumuntur, et possidentes diversis vicissitudinibus mutant: illa vero tabernacula permanent in vigore perpetuo, et merito: nihil scilicet ibi corruptibile, nihil prorsus temporale, sed cuncta immortalia et inviolata persistunt. In hæc igitur ædificia studeamus nostras evacuare pecunias, nec fabris, nec structoribus, nec opera- riis opus habebimus. Manus namque pauperum tales domos ædificant; claudi, cæci, vel debiles isti sunt, qui domos illas ædificant; et non mireris, siquidem per istos nobis et regnum celeste providetur, per istos etiam fiduciam accipimus apud Deum. Eleemosyna quippe artifex magna consistit, et auxiliatrix eorum qui istam fiduciam fa- ciunt: amica nainque Dei consistit, et semper ei propinqua est: pro quibuscumque voluerit, facile gratiæ munus impetrat, tantum si a nobis non lædatur, si nullam patiatur injuriam; injuriam autem patitur, cum ex rapinis eam volumus operari: si vero fuerit munda, ma- gnam præstat confidentiam tribuentibus eam, intervenit etiam pro delinquentibus: tanta est ejus virtus tantaque potentia. Sed etiam vincula peccatorum ipsa dissolvit, fugat tene- bras, exstinguit ignem, mortificat vermem, expellit stridorem dentium. Huic cum multa fidu- cia portæ cæli aperiuntur, et veluti regina intrante, nullus janitorum, nullus custodum qui portis assistunt, audet dicere: Quæ tu es, vel unde? sed omnes eam e regione suscipiunt. Sic etiam misericordia; regina namque est, vere regina, similes faciens homines Deo. Estote, inquit, misericordes, sicut et Pater vester cælestis. Pennata namque est et valde levis, habens alas aureas et volatum, quæ angelis magnam gratiam dilectionis apportet: scriptum est enim Pennæ tuæ, sicut pennæ columbæ deargentala, et collum ejus in fulgore auri. Sicut columba quædam nitens, et aurea venustate decorata, mites et affabiles oculos habens, per cuncta pervolat: sic et misericordia nitet magno decore festiva, nihil est illis oculis melius. Pulcher quidem est pavo, sed in illius comparatione deformis apparet: ita enim hæc avis pulchra est et mirabilis, ab ipso initio per teinpora cuncta perduraus, et multa divina gloria decoratur. Virgo est habens alas aureas, circumspecta per omnia venusteque succincta, vul- tum habens candidum atque mansuetum; pennata est et levis, et semper ante solium regale consistit. Quando judicamur, repente subvenit et nos a suppliciis liberat imminentibus, alis suis nos contegens. Hanc amplius desiderat Deus quam sacrificia numerosa, multa de illa loquitur; sic eam diligit. Scriptum est enim: Viduam et pupillum et pauperem suscipiet Do- minus. Ex ejus vocabulo Deus desiderat appellari: Miserator et misericors Deus, longanimis et multum misericors, et verax. Misericordia namque Dei super omnem terram. Ista est quæ salutem humano generi contulit: si enim non misereretur nostri Deus, irent prorsus cuncta perditum. Ipsa nos quippe, cum inimici essemus, reconciliatos reddidit: ipsa plura bona perfecit, ipsa Filio Dei persuasit, ut fieret servus, et exinaniret semetipsum. Hanc igitur emulemur, per quam nos constat esse salvos: hanc diligamus, hanc pecuniis præponamus universis; el sine pecuniis vel divitiis habeamus animam misericordem. Nihil ita designat et describit Christianum, sicut misericordia: nihil sic et fideles et infideles simul admiran- tur, sicut quando nos vident eleemosynas impendere. In multis enim et nos indigemus mise- ricordia: nam et ad Dominum clamamus: Secundum magnam misericordiam tuam miserere nostri. Nos ergo initium faciamus: quamquam nos non facimus initium, quandoquidem jam nos ipse antecessit, et suam in nobis misericordiam reddidit manifestam; saltem secundi sequamur. Siquidem homines miserentur misericordes homines et eleemosynas operantes, licet plurima peccata committant: multo amplius Deus. Adverte Prophetam dicentem: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini. Tales ergo efficiamur, sicut oliva fructifera; ex omnibus partibus misericordias germinemus. Non enim sufficit olivam esse, sed opus est eam esse fructiferam. Sunt enim misericordes, sed parva per totum annum tribuentes, aut in una hebdomada, si eos contingat procedere. Isti olivæ quidem sunt, sed non fructiferæ, quinetiam arida: et quandoquidem miserentur, olivæ sunt; quoniam vero non large neque magnifice, non sunt fructiferæ. Nos efficiamur olive fructiferæ. Sæpius jam dixi, et nunc quoque dico, quoniam non mensura vel quantitate datorum judicatur misericordiæ magni- tudo, sed ex voluntate largientis. Scitis enim illius viduæ factum : commodum quippe est hoc proferre semper exemplum, ut neque pauper de opere suo desperet, respiciens ad vi- duam duo minuta conferentem; neque dives glorietur, cum de magnis parva largitur. Obtu- lerunt quidam etiam setas et pilos et capillos in templi constructionem, et spreti penitus non sunt sed hi, si aurem habentes capillorum munera deportarent, maledicti protinus exstitissent; si vero istud tantum habentes obtulerunt, acceptabiles in suo munere facti sunt. Propterea et Cain culpatus est, non quia abjecta obtulit, sed quia omnium quæ ha- bebat abjectiora obtulit Deo. Maledictus, inquit Scriptura, qui habet meliora, et sacrificat corrupta Deo. Non absolute dixit, Qui sacrificat corrupta Deo ; sed, Qui habet, inquit, et avaritia compellente revocatur. Si igitur quisquam non habet, omni culpa caret, liber est ; magis autem mercedem facile conquirit. Quid enim duobus minutis abjectius, vel quid ca- pillis vilius, vel quid inferius parva similagine? et tamen invenies similiter approbata sicut vitulos et aurum quod divites obtulerunt. Secundum quod quis habet, secundum hoc accep tabilis efficitur, non secundum quod non habet. Quantum habet manus tua, inquit, benefacito. Propterea obsecro, ut evacuemus cum alacritate substantias nostras in pauperes : ac si

col. 443–444page 96 of 100

HOMILIA XXXIII. Propterea regnum inconcussibile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus bene placentes Deo cum reverentia et verecundia. Etenim Deus noster ignis consumens est. Quod alibi dixit: Quæ videntur, temporalia sunt ; quæ vero non videntur, æterna; et inde sumpsit exhortationis et consolationis argumentum pro malis, quæ in præsenti tempore toleramus: sic etiam hic facit, ac dicit: Firmi debemus exsistere, ut habeamus gratiam; hoc est, gratias agamus Deo. Non solum non debemus inæquanimiter ferre præsentia mala multa, sed etiam gratias illi pro futuris bonis offerre. Per quam, inquit, serviamus bene placentes Deo; hoc est, sic quippe placentes Deo servimus, cum ei per omnia gratiæ deferuntur. Omnia facite, inquit, sine murmuratione et sine hæsitatione. Quod enim quis operatus fuerit murmurans recidetur, et perit merces ejus : sicut etiam Israelitæ, quale judicium perceperunt propter murmurationem? Propterea inquit, Non murmurelis. Non enim placet Deo, quando cum murmuratione servitur et non ei pro omnibus gratiæ deferuntur, et pro tentationibus et prosperitatibus. Nibil ergo supinum loquamur, nihil impudens, sed submittamus nos, ut ve- nerabiles ac reverentes esse possimus: hoc est, Cum reverentia et metu Dei. Caritas, inquit, fraternitatis permaneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelos in hospitio recipientes. Intuere quomodo eos præcepit præcepta præsentia custo- dire: non enim eis alia superimponit. Non dixit, Efficiamini amatores fratrum, sed, Permaneat caritas fraternitatis. Et iterum non dixit, Hospitales efficiamini, tamquam si non essent; sed, Hospitalitate.n nolite oblivisci. Ex tribulationibus enim poterat hoc fortasse contingere. Per hanc enim. inquit, quidam laiuerunt, angelos in hospitio recipientes. Attendis quantus honor, quantum lucrum? Quid est, Latuerunt? Hoc est, nescientes in hospitio receperunt. Propterea et multa merces est Abraham, quia nesciens cos angelos esse in hospitio recepit: nam si scirent [scivisset]? nihil mirum esset. Quidam dicunt quoniam in hoc loco etiam Loth significat. Mementote, inquit, vinctorum tamquam simul vincti, et laborantium tamquam et ipsi in corpore constituti. Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus : forni- catores enim et adulteros judicabit Deus. Sint mores sine avaritia; contenti præsentibus. Con- templare quantus illi de pudicitia sermo profunditur. Pacem, inquit, cum omnibus sectamini et sanctificationem: ne quis fornicator aut pollutus; et iterum, Fornicatores autem et adulteros judicabit Deus. Omnia cum increpatione et prohibitione pronuntiat: Pacem, inquit, sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Deum. Fornicarios autem et adulleros judicabit Deus. Et primo ponens, Honorabile connubium in omnibus, et torum imma- culatum; ostendit quia juste intulit quæ sequuntur. Si enim connubium concessum est, juste fornicator suppliciis afficitur, juste puniuntur adulteri. Hic adversus hæreticos dimicat. Vide et hic quam bene non iterum dixit, Nullus sit avarus; sed simul [f. semel] dicens, tunc intulit, veluti commune consilium, non velut ad ipsos solos sermones dirigens. Sint mores inquit, sine avaritia. Non dixit, Nolite possidere, sed, Sint mores sine avaritia: ostendit phi- losophiam cujusque voluntatis (f. ostendat... voluntas]. Etenim supra dixerat, Et rapinam substantiarum vestrarum cum gaudio suscepistis. Unde ostendit eos non esse avaritiæ dedi- tos. Juste eos admonet: Sufficientiam, inquit, habentes præsentium. Deinde etiam mihi [.hic] consolatio: Ipse quippe dixit, Non te deseram neque derelinquam. Ita ut confidenter dicamus. Dominus mihi adjutor est: non timebo quid facial homo. Interim in tentationibus consolatio. Mementote præpositorum vestrorum. Hoc superius parturiebat, ut et hoc hic diceret : propterea etiam dicebat, Pacem sectamini cum omnibus. Hoc etiam Thessalonicenses admonebat, ut in honore haberent ampliori præpositos suos. Mementote, inquit, præpositorum vestrorum, qui vobis loquuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Qualis est ista consequentia? Quam optima. Intuentes, inquit, eorum vitam, imitamini fi- dem: ex vita munda fides. Fidem firmitatem dicit. Quomodo? Quoniam credunt de futuris : non enim ostenderent vitam mundam, si hæsitarent de futuris, si dubitarent modo. Proinde etiam hic accurat. Jesus Christus heri et hodie, idem ipse et in sæcula. Doctrinis variis et pe- regrinis nolite abduci :-optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quæ non profuerunt ambulantibus in eis. Jesus Christus heri et hodie, idem ipse et in sæculum. Heri omne præteritum significat tem- pus, hodie, præsens, sæculum vero futurum sine termino: tamquam si diceret, Audistiś pontificem, sed non pontificem, qui desinat esse; semper idem ipse est. Veluti si essent qui- dam, qui dicerent quoniam non est, sed alter venturus est: ad hoc respondet quoniam qui fuit heri ipse etiam hodie, et in sæculum. Nam hodieque Judæi dicunt alium esse vontu- rum : expertes semetipsos ab co reddentes, qui verus est pontifex, declinaverunt ir erro- parva sint quæ habemus, mercedem similiter consequemur illis qui plura videntur offerre; magis autem amplius meritum comparabimus, quam illi qui offerunt multitudinem tanto- rum. Si hæc igitur faciamus, inestimabiles Dei thesauros adipiscimur: si tamen non solum audiamus, verum etiam faciamus; si non tantum laudemus, sed etiam ipsis operibus osten- damus. Quæ nos omnes contingat adipisci, in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri gloria una cum S. Spiritu, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen

col. 447–448page 97 of 100

mat; cogitationes autem variæ commovent: contraria quippe est fides cogitationibus va- gantibus. In quibus iis qui qui ambulaverunt, inquit, nihil utile pervenit. Quod enim lucrum est, rogo, ex observationibus: nonne interimunt magis? nonne hujusmodi hominem sub peccato constituunt? hæc enim custodire potius est. In quibus, inquit, qui ambulaverunt, nihil habuerunt utilitatis; hoc est, qui semper ista custodiunt. Una namque est observan- tia abstinere videlicet a peccato. Quid enim prodest abstinere a cibis, dum etiam quidam in tantum sint vecordes, ut etiam de sacrificiis participari non valeant? Proinde nihil eos salvavit, licet studium gererent circa hujuscemodi observationes; verum quia fidem non habuerunt, nihil illis profuit escarum illa custodia. Deinde aufert a figuris sacrificium, et ad principalem formam sermonem suum redigit, dicens: Quorum enim animalium sanguis infertur in sancta per pontificem, horum corpora comburuntur extra castra. Illa itaque typus erant justorum, et sic cuncta Christus implevit, foris sustinens passionem. In hoc etiam illud significat quæ et sponte pati dignatus est, ostendens quoniam illa non erant simpli- citer instituta, sed quia etiam illa dispensatio passionis hujus erat significatio. Foris quippe passus est, sed ad cælum sanguis sublatus est. Intueris igitur quoniam sanguinem participamur qui infertur in sancta, sed sancta vera- cia. Nos igitur veritatem participamur: si ergo non improperium, sed potius sanctificatio- nem participamur, improperium illud sanctificationis est causa: sicut enim ipse imprope- rium sustinuit, sic etiam nos. Proinde si egredimur, participamur cum eo. Quid autem est quod dicit: Egrediamur ad illum? Videlicet communicemus cum eo passiones, portemus ejus improperia. Non enim simpliciter extra portam conversari nos jussit, sed sicut ille im- properia sustinebat, sicuti condemnatus est, sic etiam nos. Et per eum, inquit, sacrificium offerimus Deo. Quale sacrificium dicit? Fructum, inquit, labiorum confitentium nomini ejus. Illi offerebant pecudes, vitulos, et dabant pontifici : nos autem nihil horum offerimus, sed solam gratiarum actionem: hanc labia nostra germinent. Talibus, inquit, sacrificiis placa- tur Deus. Demus illi talem hostiam, ut etiam ipse eam offerat Patri: aliter autem non offer- tur nisi per Filium, magis autem etiam per mentem contritam. Omnia hæc propter infirmos. Nam quia Filii est gratia, manifestum est: alioquin quomodo honor ille æqualis est? Ut omnes, inquit, honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Ubi est ergo honor æqualis, si similis non est? Fructum, inquit, labiorum confitentium nomini ejus. Omnia toleremus cum gratiarum actione, sive paupertas sit, sive ægritudo, sive quidquid aliud nobis evenit : ipse solus agnoscit, quod nobis prodest. Quid enim oremus, inquit, si sicut oportet nescimus. Qui ergo neque orare novimus quod oportet, nisi ex Spiritu Dei exceperimus: festinemus pro omnibus gratias referre et fortiter omnia tolerare. In paupertate sumus? gratias agamus : in ægritudine? gratias agamus: calumnias sustinemus ? gratias agamus: aliquid malum pa- timur? gratias agamus: hoc enim nos facit proximos csse Deo, tum etiam Deum habemus debitorem: quando vero bona percipimus, nos debitores exsistimus. Et sæpius nobis ad ju- dicium ista contingunt, illa vero ad peccati purgationem perveniunt. Illa miserationem et misericordiam nobis acquirunt: hæc autem etiam in superbiam nos erigunt, hæc etiam ad negligentiam nos adducunt, et faciunt unumquemque magna de semetipso imaginari: hæc molliores efficiunt. Propterea etiam Propheta dicebat: Bonum mihi, Domine, quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Quando vero prosperitatem accepit, et de adver- sitatibus liberatus est Ezechias, in altum cor ejus erectum est: quando vero in ægritudinem ac morbum deciderat, tunc humiliatus est, tunc proximus factus est Deo. Quando, inquit, interimebat eos, tunc inquirebant eum, et convertebantur, et diluculo vigilabant ad eum; et iterum, Quando impinguatus est et saginatus, recalcitravit qui dilectus erat. Cognoscitur enim Dominus faciens judicia. Magnum quippe bonum est tribulatio. Arcta, inquit, et angusta est ria quæ ducit ad vitam. Ergo tribulatio nos compellit in angustam viam qui vero non tri- bulatur, illam viam intrare non poterit. Qui enim in angusta via semetipsum contribulat, ipse est qui etiam requie perfruitur: qui vero dilatat semetipsum, et neque illam viam in- greditur, et ipse potius tribulatur, dum per plura discerpitur. Intueris igitur qualiter Paulus in angustias hujus vitæ ingreditur. Affligo, inquit, corpus meum et in servitulem redigo: ut per illud iter incedam. Propterea in omnibus gratias referebat Deo. Damnum pecuniarum passus es? hoc tibi plurimum latitudinis apportavit. Ex honoris culmine cecidisti? facta est tibi alia altitudo. Calumnias passus es, et credita sunt quæ tibi fiunt importuna mendacia, in quibus te conscientia non remordet? gaude atque gloriare. Beati, inquit, estis, cum vobis maledixerint homines, et loquuti fuerint omne malum adversus vos, mentientes propter me. Gaudete et exsultate, quoníam merces vestra multa est in cœlis. Quid miraris, si cum morore conficeris? desideras a tentationibus conquiescere? Paulus etiam voluit aliquam habere re- missionem, et sæpius Deum deprecatus est, et non impetravit: quod enim dixit: Ter Domi- num rogaví, sæpius significat. Et dixit mihi, inquit, Sufficit tibi gratia mea, quoniam virtus in infirmitate perficitur. Infirmitatem hic dicit tribulationes. Et quid Paulus? Hæc audiens. cum gratiarum actione suscepit, dicens: Propterea glorior in infirmitatibus meis, hoc est complaceo, requiesco in tribulationibus meis. Et nos igitur pro omnibus gratias agamus, sive pro remissione, sive pro tribulatione; non murmuremus, neque ingratifici exsistamus, Nudus, inquit, exivi de utero matris meæ, nudus etiam revertar. Non venisti cum gloria; non ergo gloriam adipisci desideres. Nudus, inquam, non pecuniis tantum, sed etiam gloria et bona opinione in hanc introductus es vitam. Intellige quanta sæpius per pecunias mala con- tingant. Facilius est, inquit, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in re- PATROL. GR. LXIII.

col. 449–450page 98 of 100

Obaudite præpositis vestris, et subditi estote eis: ipsi enim vigilant pro animabus restris rationem reddituri: ut hoc cum gaudio faciant, et non congemiscentes : non enim expedit vo- bis istud. Malum quidem est, ubi nullus est principatus, et multarum cladium hæc res ex- sistit occasio, et confusionis est turbationumque principium. Sicut enim si ex choro ipsum principem auferas, nequaquam modulatus chorus vel ordinatus exsistit; et phalanx militum i ducem non habeat, nullo modo numerose acies illa vel ordinate procedit; et navis si gu- pernatore privetur, pessum eat necesse est; et (f. ita et) gregi si pastorem abstuleris, cunc- tus dispergetur et periet. Malum igitur est ubi nullus est principatus; subversionis quipre hoc est argumentum. Malum autem est non minus et inobedientia eorum, qui reguntur a prin- cipe, idem malum quippe contingit. Populus enim si non obsequitur principi, similis est populo principem non habenti, imo etiam deterior. Illi quidem saltem veniam habent, pro quo in- disposite atque inordinate, versantur, siquidem ordinatore privati sunt: hi autem veniam non merentur, quinetiam puniantur. Sed fortasse aliquis dicit, quia est tertium quoque malum, quando ipse princeps malus exstiterit: hoc novi etiam ego, et non parum malum est istud, imo etiam pejus est, quam sine principe conversari: melius quippe est a nullo, quam a pessimo regi. Ille quidem salvatur aliquando, ac si in periculum decidit: iste autem omnibus modis pericula subiturus est, dum ad foveas et ruinas impellitur. Quomodo ergo dicit Paulus, Obedite præpositis vestris, et subjecti estote? Postquam superius dixerat, Quo- rum contemplantes exitum conversationis, imitamini fidem: tunc intulit, Obedite præpositis vestris, et subjecti estote. Quid ergo, dicit aliquis, dum præpositus malignus exstiterit, non obaudiemus? Malignum qualiter dicis? si quidem est in causa fidei, fuge illum et evita, non solum si homo fuerit, sed etiam si angelus de cælo descenderit : si vero in voto et moribus malignum dicis, noli scrutari. Et hæc non ex meipso dico, sed ex Scriptura divina: audi enim Christum dicentem: Super cathedram Mosi sederunt scriba et Pharisæi. Et primo di- cens de iis multa mala, tunc dixit: Sederunt super cathedram Mosi. Omnia, inquit, quæ di- xerint vobis, facite; quæ autem fecerint, facere nolite. Habent, inquit, dignitatem, licet vilæ sint perdite veruntamen non ad vitam eorum, sed ad sermones intendite: quantum enim ad mores attinet, nullus poterit lædi. Qua ratione hoc? Quia quæ fecit, manifesta sunt om- nibus, et neque ipse, ac si ad cacumen iniquitatis perveniat, poterit alios mala docere. Cum autem fidei causa vertitur, neque manifestum est omnibus quod dicitur, neque malignus dubitavit docere contraria: nam quod dictum est, Nolite judicare, ne judicemini, de vita dictum est, non de fide: quod enim infertur, hoc manifestat. Quid enim vides, inquit, stipulam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Omnia ergo quæ vobis dixerint, inquit, ut faciatis, facile (facere autem operis est, non fidei); secundum autem opera eorum nolite facere. Intueris quoniam non de dogmatibus, sed de vila et operibus sermo est? Sed Paulus primum instituit eos, et tunc dixit: Obedite præpositis vestris, et subjacete ers: ipsi enim vi- gilant pro vobis reddituri rationem. Andiant et principes, non soli illi qui reguntur a prin- cipibus: quoniam sicut obedientes oportet esse qui reguntur, sic etiam rectores et princi- pes vigilantes esse decet et sobrios. Et quid dicis quia vigilant tantum? periculum etiam su- per ejus caput eminet (imminet?), subjectus est ultionibus peccatorum tuorum, et propter te reus exsistit : timoribus subjicitur enim, et tu negligentiæ te tradis, et nugis occuparis, et artificium tuum stulta mento præponis. Propterea hoc, inquit, dico, Ut cum gaudio fa- ciant, et non congemiscentes : non enim expedit vobis. Intueris quoniam cum contemnitur princeps, non oportet ultiones ingerere, sed tota ultio est plorare, ingemiscere. Nam et me- dicus quando ab ægroto contemnitur, non se ulciscitur, sed plorat et ingemiscit. Sed dicis quia, si ille ingemiscit, ulciscitur in te Deus. Si enim pro nostris peccatis ingemiscimus, adducimus ad nos propitiationem Dei: pro aliorum vero superbia vel contemptu cum inge- miscimus, nonne amplius advocamus Deum? Vides ergo quoniam non permittit eum ad in- jurias deduci. Vides quanta philosophia istud est? Ingemiscere ergo oportet eum qui con- temnitur et conculcatur et cæditur. Non arbitreris quoniam non te ulciscitur Deus : gemitus gnum celorum. Contemplaris quantorum bonorum impedimentum divitiæ nobis ingenerant, ēt tu dives effici cupis? non gaudes quia impedimentum tibi tam grave sublatum est? Sic enim arcta est via que ducit ad regnum, et sic late sunt ac spatiose divitiæ, et tumoribus ac molibus oneratæ, et inflationibus plenæ sunt: propterea, inquit, Vende omnia tua, ut te arcta via possit suscipere. Quid cupis pecunias? Propterea enim abstulit eas tibi Deus, ut te liberet a pessima servitute. Nam et pater optimus et integer, cum filium viderit amore mere- tricis alicujus deperire, si admonitiones ejus audire neglexerit, illam meretricem de medio auferens, in exsilia longinqua detrudit. Talis est etiam abundantia pecuniarum. Curam igi- tur de nobis gerens verus Pater et optimus Dominus, volens nos ab hac læsione liberare, au- fert nobis pecunias, quarum amore mens nostra corrumpitur. Non igitur arbitremur malum esse pauperiem: peccatum enim solum est malum: neque divitiæ bonæ sunt per seipsas, sed Deo placere summum bonum est. Paupertatem igitur appetamus, hanc protinus insequa- mur : ita promerebimur cælum, sic etiam aliorum bonorum impetratione judicabimur digni : quæ omnes nos contingat adipisci, in Christo Jesu Domino nostro, cum quo Patri una cum sancto Spiritu gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

col. 451–452page 99 of 100

MUTIANO SCHOL. INTERPRETE. CAP. XIII. HOMIL. XXXIV. enim omni erit ultione deterior. Quando enim ipse non intelligit ingemiscens, invocat Do- minum : et sicuti cum doctor contemnitur a puero, pædagogus vocatur qui severius accedit ad puerum sic etiam hi inobedientibus discipulis loquuntur, periculum. Quid dicamus infelicibus illis et miseris, qui semetipsos ad alios regendos præcipitant, et se in tantorum suppliciorum abyssum jactant? Omnium quos regis, mulierum, puerorum atque virorum tu rationem redditurus es: tanto igni tuum subjicis caput. Miror si potest salvari aliquis rectorum. Post tantam enim comminationem, quam negligentia videmus illatam, video aliquos etiam concurrere, et præcipitare semetipsos tanto moli ac tantæ difficultati regimi- nis. Si enim qui necessitate compelluntur, nulluin poterunt habere refugium, neque ullam excusationeni reperient, quando res inale tractaverint, et quando negligenter administra- tionem gesserint suam: nam et Aaron necessitate compulsus est, et tamen in periculum ve- nit; sed et Moses pericula sustinuit, qui regimen illud sæpe recusaverat; et Saul, cui alius commissus est principatus, postquani recusavit, in pericula incidit, quia male sui regiminis administravit officium: quanto ergo amplius qui cum studio et ambitione petunt principa- tus, semetipsos præcipitant, severius puniuntur? hujusmodi enim homo multo amplius sibi locum venia claudit. Oportet ergo timere ac tremere, et propter conscientiam et propter molem ac magnitudinem curæ: et neque, dum quis ad principatum trahitur, recusare, ne- que, dum non trahitur quispiam, semetipsum præcipitare; sed considerantes tantæ dignita, tis amplitudinem, oportet effugere; comprehensos autem obsequium et reverentiam oportet ostendere. Nihil immoderate faciendum est, sed antequam flat præsens quis refugiat, per- suadeat sibimetipsi, quod ad illam rem sumendam indignus exsistat; comprehensus autem, similiter reverentiam exhibeat. Ubique modestiam et ingenuitatem debes ostendere. Orate, inquit, etiam pro nobis: confidimus autem quoniam bonam conscientiam habemus, in omni- bus bene volentes conversari. Intueris quoniam hæc deprecationes sunt, veluti ad contristatos scribens (f. scribentis ]. et ad eos qui avertebantur, et qui circa eum, veluti circa prævaricatorem afficiebantur, non ferentes neque nomen ejus audire. Quoniam igitur ab odientibus se talia postulabat, qualia quis a dilectoribus potest præsumere, cæterum omnes propterea in hoc loco instituit. dicens: Confidimus quia bonam conscientiam habemus. Veluti si diceret, Nolo mihi accusa- tiones aliquas proferatis : Conscientia, inquit, nostra nos in nullo condemnat, neque nobis aliquid conscii sumus, quoniam vobis insidias fecerimus. Confidimus, inquit, quoniam bo- nam conscientiam habemus in omnibus: non in gentibus tantum, sed etiam in vobis. Nihil negotiationis gratia fecimus, nihil cum fictione protulimus: fortassis enim talibus accusabatur. Audierunt enim, inquit, de te, quoniam discessionem doces a lege. Non sicut inimicus, inquit, neque sicut hostis, sed sicut amicus hæc scribo: hoc etiam ex his quæ sequuntur, ostenditur. Abundantius autem, inquit, peto hoc fieri, ut citius vobis reddar. Hoc enim nimium amantis est sic orare, non simpliciter, sed cum tota intentione et omni prorsus studio. Ut cito, inquit, ad vos veniam. Hoc animi est nihil sibi conscii, festinare ut ad cos velociter adveniret, et exhortari illos, orare pro illo, ut hoc ei concederetur. Pri- mum ab eis postulans orationis auxilium, tunc etiam ipse pro eis omnia bona deprecatur. Deus autem, inquit, pacis. Nolite igitur dissidere a nobis, sí vultis Deum pacis habere pro- pilium. Qui eduxit, inquit, de terra Pastorem magnum pecorum. Hoc do resurrectione dictum est. Magnum, inquit: addidit aliud additamentum. Hinc usque ad finem orationis rationem cis de resurrectione confirmat. In sanguine, inquit, testamenti æterni Dominum nostrum Jesum Christum, ut nos perfectos redderet in omni opere bono, ad faciendam voluntatem ejus, fuciens in vobis beneplacitum in conspectu suo. Iterum testificatur eis majora perfici. Ad illos enim pertinet, qui jam sumpsere principium, et quorum ad perfectionem omnis cursu intendit. Et iterum orat pro eis: quod pertinet ad amantem. Et in aliis quidem epistolis in exordiis orat, hic autem in fine. Faciens, inquit, in cobis beneplacitum in conspectu suo per Jesum Christum, cui gloria in sæcula. Amen. Obsecro autem vos, fratres, ut sustineatis ver- bum consolationis; etenim perpaucis scripsi cobis. Intueris quia quod nullus [nullis?] scri- psit, istis scribit? Etenim, inquit, vobis non sum molestus longo sermone. Arbitror autem eos quia circa Timotheum non se habebant infensius: unde etiam ipsum præposuit. Cognoscite, inquit, fratrem nostrum Timotheum dimissum, cum quo, si celeriter venerit, vi- debo vos. Dimissum autem dixit, unde? Arbitror enim quod in custodiam fuerit missus, aut, si hoc non est, dimissum dicit ab Athenis: nam et in apostolorum Actibus sic habetur: Salutate inquit, præpositos vestros, et omnes sanctos: salutant vos omnes ex Italia. Gratin cum omnibus vobis. Amen. Intueris qualiter ostendit ingenerari posse virtutem, neque ex Deo dicit totum? neque ex nobis cam perfici tantum. Primum dicendo: Ut perficiat vos in omniopere bono, hoc significat: Habetis quidem virtutem, indigetis autem complemento. Quid autem est quod dicit: In omni opere bono, et scrinone bono? Ut vitam scilicet rectam haberent et dogmata. Secundum voluntatem ejus, inquit, faciens in vobis beneplacitum in conspectu ejus. Hæc quippe maxime virtus est facere beneplacitum in conspectu Dei; secundum quod etiam Propheta loquitur dicens : Et secundum munditiam, inquit, manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Tanta tamen scribens Apostolus parva illa esse dixit, in comparatione scili- cel corum quæ dicturus erat: secundum quod et alibi dixit: Sicut scripsi vobis in modico secundum quod potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi. Et vide sapientiam ejus: non dixit, Obsecro vos sustinere verbum admonitionis; sed, Sustinete verbum consolationis, hoc est verbum solatii, verbum hortationis. Non potest quisquam,

col. 453–454page 100 of 100

sive bestia, sive mitte muscipulæ ; quandiu enim quisque ignitus incedit, omnia superat, omnia excedit, omnia contemnit. Flamma quippe insuperabilis res est, et importabile est cunctis rebus incendium: ignis quippe cuncta consumit. Hoc itaque igne circumsepiamur exhortor, gloriam offerentes Domino nostro Jesu Christo, cum quo Patri, una cum sancto Spiritu, gloria, imperium, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. MONITUM IN UNDECIM S. JOANNIS CHRYSOSTOMI HOMILIAS NUNC PRIMUM E TENEBRIS ERUTAS. En tibi, Lector erudite, novam, amplam, omninoque singularem homiliarum Chrysostomi acces- sionem proferimus, quæ haud ita prident ex monte Atho, ut quidam, vel ex insula Patmo, ut alii di- cùnt, in Bibliothecam Vaticanam allatæ, a sodalibus nostris, qui tum Romæ Congregationis 8. Mauri negotiis advigilabant, a Græco amanuensi exscriptæ, transmissæ mihi fuere; nimirum a D. Petro Ma- het, qui tane procuratoris generalis officio fungebatur, et jam in monasterio S. Germani a Pratis Prior Got; et a D. Josepho Avril, ejus socio, jam in monasterio Corbeiensi Priore, qui ambo semper, dum Romæ essent, assiduam mihi præstitere operanı. Quodque prorsus novum insolitumque est, atque utilitatis multum affert, hæ homiliæ descriptæ fuerø a quodam, qui S. Doctoris lateri hæsisse videtur, quique in homiliarum titulis loca refert ubi homiliæ, habitæ sunt, et sæpe causani cur concionatus sit indicat, ac non pauca ad historiam pertinentia admi- seet. Certissimumque est illas Constantinopoli habitas fuisse, omnesque annis 398 et 399. An vero can- tineuter et illo quo habitæ fuere ordine hic referantur, de multis liquidum est, de omnibus affirmare - non ausim, tamenque verisimile est omnes illo, quo hic ponuntur, ordine dictas fuisse. 1. Prima in martyrio, seu in ecclesia Martyrum, quæ in Antiqua Petra, du Malaiž Hēraş, sita erat, dicta fuit. Quinam hic locus esset apud rerum Constantinopolitanarum scriptores nondum reperi. Tem- pns autem assignat Chrysostomus, cum paulo post initium dicit habitam homiliam fuisse cum nondumi Trigiuta dies elſhuxissent ab ingenti illo terræ motu, qui totam urbem concusserat: ita ut plurimi ex opt- lentioribus, bonis omnibus, possessionibus et patria relictis, extra patriam et extra înes præ formidine aufugerint, aliique bona illorum invaserint. Certum autem videtur terræ motuin illum ex numero eoruni fuisse, quos Claudianus Constantinopoli accidisse memorat (Claudian, lib. 2 in Eutropium, v. 24 sqq.) ante consulatum Eutropii, anno videlicat 598. Omnes quippe homilias istas vel ante consulatum Eutropii, vel ipso cousule, sed ante fugam cædemque illius, quæ mense circiter Augusto anni 399 accidit, habitas fuisse certum est. Tillemontius, qui homilias basce non viderat, putat homiliam illam de terræ motu, quam Combefisius publicaverat, et quain ex Vaticano codice emendatain dedimus toin. 2, p. 717: homiliam, inquain, illam babitam fuisse post terræ motum, qui anno 398, postquam Chrysostomus episcopus ordinatus fue- rat. accidit. At cum ille terræ motus accidit, Chrysostomus morbo detinenatur, ut ipse in homiliæ prin- cipio dicit: neque uspiam legimus Chrysosto muin primo vel secundo episcopatus sui anno, vel morha vel infirmitate quapiam correptum fuisse; neque in hac prima homilia, quæ post terræ motum illum anni 398 habita est, de infirmitate sua quidpiam loquitur. Ad hæc populus qui huic primæ concioni ad- fuit vel adesse debuit, ob negligentiam et ignaviam acerrime carpitur; contra vero in illa alia de terræ motu homilia populus ob`studium et fervorem summis laudibus celebratur, quem Antiochenum populum esse puto. Antiochia enim, ut diximus et probavimus in Monito ad Homiliam de Lazaro et de Terræ motu tom. 1, p. 772, frequentissimis terræ motibus agitabatur. Verum addit Tillemontius, in homilia illa fre- quentissime de litaniis agi, quæ litaniæ ab ipso Chrysostomo, paulo postquam episcopus ordinatus fuerat, primum institutæ fuere. At nihil de litaniis illic agitur, sed de cantu psalmorum et byınnorum, quos in tempore calamitatum canebant Christiani ad ecclesiam venientes, diu antequam Chrysostamus episcopus ordinaretur. Hac de re jam actum est in Vita Chrysostomi. 11. Secunda homilia celebritatem nobis singularem indicat. Cum martyrum reliqui:e solemni ritu transferrentur ex Magna Ecclesia ad martyrium sen ecclesiam S. Thomæ apostoli et martyris, in Drypia sitam el novem milliaribus a Magna Ecclesia distantem, ingens populi frequentia fuit; imo Imperatrix ¡psa Eudoxia Arcadii uxor, nocte et die per tantum viæ spatinın prope SS. martyrum thecam pedes in- cessit. Quapropter ubi ad martyrium perventum est, Chrysostomus concionem habuit, ubi celebritatem illam descrinsit, et Imperatricem summis laudibus extulit.

Page scan enlarged

Notebook

Full View