PG 10Hippolytus of Rome
St. Hippolytus, Bishop of Portus, Martyr and Doctor of the Church
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

Note to the readerAd lectorem monitum

Prolegomena

col. 261–262page 1 of 5

(Opp. S. Hippolyti, Hamburgi 1716-1718, 2 vol. in-fol.) THEOLOGO CELEBRAT SSIMO AC SUMME VENERANDO PRÆSULI (CONSILIIS ECCLESIASTICIS ET CONCIONIBUS SACRIS PRIMARIIS IN AULA REGIA ATQUE ELECTORALI dresdenSI Elsi per quinquennium jam abes a communi patria nostra Lipsia, evocatus ex eadem magni Geieri exemplo in illud fastigium, unde velut de specula jam sub divina Christi statoris moxon invigilas saluti tot Eccle siarum; non dubilo tamen te subinde adhuc meminisse natalis soli et dulcis patriæ, quæ te dimisit invita, nec non cum illa tibi quandoque redire in memoriam quoque veteres amicitias, atque in his pristinum musarum contubernium, in quo per multos annos a primis fere unguiculis tam in scholis quam in academia conjuncti et iisdem usi doctoribus olim viximus, et non impigre una, præfiscini sit dictum, ad edita virtutis ac doctrine templa serena contendimus. Magna quibus jamdiu dividimur terrarum spatia non permittunt nobis tam frequentibus exinde litteris ut pridem coram sermonibus invicem colloqui; at amori et obsequio in te meo hinc nihil quidquam detractum, confido nec tuæ in me benevolentiæ, quam ab optimo sene parente tuo To parapirn, a quo e sacro baptismate susceptus ante hos septem et quadraginta annos sum, velut hære ditate acceptam mihi usque integram conservasti, atque porro, ut certissime mihi persuadeo, conservabis. Cum autem publicum aliquem vellem tibi, ac fide, teque dignum prædem sistere mei in te animi, antiquum constanter obtinentis tibique deditissimi, et monumentum aliquod statuere non tralatitium, ac propagaturum fortassis etiam ad posteros memoriam nostræ amicitiæ; sanctissimum antistitem ad hoc delegi Hippolytum, quem tu episcopus episcopum, nec annis magis quam doctrina ac meritis gravem, et sacro præterea quod pro Salvatore suo alacris obiit martyrio toti Ecclesiæ Christi venerabilem neutiquam aspernaberis. Ad Deum ter opt. max. precibus advolvor, ut Ecclesiæ prospiciat, patriam tueatur, te servet prosperetque lætis Ecclesie rebus et patriæ, tuisque ac tuorum. Scripsi Hamburgi 111 Kal. Mart. anni clɔlɔccxvl. Cum ante hos quatuor annos in volumine quinto Bibliothecæ meæ Græcæ inter primæ ætatis vene andos Ecclesiæ doctores pervenissem ad S. Hippolytum, ejusque scriptorum traditurus notitiam, atten lius ea perlustrassen, venit in mentem admirari, quare nemo adhuc lacera illius membra collegisset, et quod tot aliis longe inferiorum et temporum et meritorum scriptoribus impensum est multa cum laude Studium, idem non datum esset huic S. Irenæi fiscipulo, et doctori tantæ vetustatis, tantæ auctoritatis. Ab illo tempore descendi eam in cogitationem, posse me hanc ab aliis neglectam spartam tentare, præ

col. 263–264page 2 of 5
Ad lectorem monitumPræfationes editionis Fabricianæ
PG 10:263Τοῦτο καὶ Ἱππόλυτος Ρώμης καὶ ὁ ἅγιος Κύριλλος λέγουσιν ἐν τοῖς περὶ τοῦ ᾿Αντιχρίστου λόγοις αὐτῶν, ἐν τῷ ἐξακισχιλιοστῷ πεντακοσιοστῷ ἔτει τὴν μέλλουσαν παρουσίαν ἔσεσθαι. στοῦ καὶ ᾿Αντιχρίστου, ἀλλὰ τούτων,
col. 265–266page 3 of 5
PG 10:265Περὶ χαρισμάτων ἀποστολικὴ παράδοσις Τοῦ ἁγίου Ιππολύτου 'Ρώμης. Ταῦτα δὲ κατ' ἀνάγκην ἔχομεν διηγήσασθαι, κ. τ. λ.

Another Notice to the ReaderMonitum ad lectorem aliud

col. 267–268page 4 of 5
PG 10:267Ἀπὸ δὲ τοῦ βαπτίσματος αὐτοῦ (Ἰωάννου) μέχρι τῆς Ζαχαρίου λιθοβολίας ἔτος α',: Ἐν τῷ ἱερατεύειν αὐτὸν κατὰ τὸ ἔθος, λιθοβολήσαντες αὐτὸν καὶ κροταφήσαντες ἀπέκτειναν, καὶ σύραντες ἐκρέμνησαν αὐτὸν εἰς τὴν κοιλάδα Ἰωσαφάτ.
col. 269–270page 5 of 5
PG 10:269343: Ανάγκη γὰρ αὐτοὺς δύο λέγοντας φύσεις τὴν μὲν μίαν προσκυνεῖν, τὴν δὲ ἑτέραν μὴ προσκυνεῖν, καὶ εἰς μὲν θεϊκὴν βαπτίζεσθαι, εἰς δὲ τὴν ἀνθρωπίνην μὴ βαπτίζεσθαι. Εἰ δὲ εἰς τὸν θάνατον τοῦ Κυρίου βαπτιζόμεθα, μίαν ὁμολογοῦμεν φύσιν τῆς ἀπαθοῦς θεότητος, καὶ τῆς παθητικῆς σαρκός, ἵνα οὕτως εἰς Θεὸν ἢ τὸ βάπτισμα ἡμῶν, καὶ εἰς τὸν θάνατον τοῦ Κυρίου τελούμενον.
Continue reading PG 10: Dissertatio →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View