Note on Mark the HermitNotitia in Marcum eremitam
col. 893–894page 1 of 7
CIRCA INITIUM SÆCULI V, ET ANTE ANNUM CDL.
(GALLAND. Vel. Patr. Biblioth., VIII, Proleg. III.)
1. Inter celeberrimos Ægypti monachos, sæculo ¡v ram posuisse, aut aliqua litteris consignata post se
desinente, floruisse comperitur Marcus, 'Asxnth's
sive Exercitator xat' ¿Ɛoxhy appellatus, quem annos
prop: centum agentem se adiisse testatur Palla
dius (a). De co item Sozomenus (b) et Nicephorus (c).
Otrum vero hie idem fuerit cum Marco eremita,
cujus nomine aliquot circumferuntur opuscula
ascetica in Bibliothecis Patrum, quæ hic primum
sistimus, haud satis compertum existimant viri
eruditi (d). ld quidem in Basilii Menologio manifeste
astrui videtur (e), ubi sanctus Marcus sive doctrina,
sive miraculorum gratia præstans fuisse traditur;
inter quæ illud enarratur quod in catulo byenæ pa
travit. Atqui prodigium idem memoriæ prodens
Palladius (f), illud Marco nionacho ascribit, si
Græca respicias; ab re namque ad Macarium Ale
xandrinum refert interpres; quo: probe advertit
Tillemontius (g): ut propterea unus et idem esse
consentur Marcus, de quo Palladius et Menologium;
adeoque sub finem sæculi ¡v floruerit opusculorum
auctor de quo hic sermo.
11. Atque in hanc sane sententiam aliquando de
scendimus: nunc vero demum, re penitius inspe
cta, în aliam abeundum existimamus. Primum
enim antiquiores, Palladius inquam et Sozomenus,
Marcum Macariis coævum ab ineunte quidem ado
lescentia sacræ Scripturæ libros memoria tenuisse
perhibent; at ipsum in libellis conscribendis ope
(a) Pallad. Hist. Laus., cap. 21.
(b) Sozom. Hist. eccl. lib. vi, cap. 29.
(c) Niceph. Hist. eccl. lib. xi. cap. 35.
(d) Tillem. Mem. eccl. tom. X, pag. 457-801.
(a) Menol. Basil. part. 111, pag. 5.
Pallad. I. c. cap. 20, pag. 931.
(g) Tillem. I. c., tom. VIII, pag. 811.
reliquisse nuspiam produnt. Præterea, ut apposite
vir doctus (h), Epiphanium quemdam nominat au
ctor (i) quem appellat religiosissimum filium; neque
enim Marcus Palladianus, monachus in Celliis ut
videtur degens (j), eo nomine compellasset Epipha
nium Eleutheropolitanum, qui primum monasti
cam vitam in Palestina professus, magno Hilarione
magistro usus, deinceps anno 568 Salaminæ in
Cypro episcopatum sortitus est (k). Longe alius igi
tur a Constantiensi episcopo fuerit Epiphanius co
loci ab auctore memoratus; quem nimirum cum
Ancyræ adiisset Nicolaus quidam, ut ibidem nar
ratur, e sanctis locis Constantinopolim rediens, ab
eo in disciplinam susceptus fuit atque in viam sa
Jutis deductus. Monachum enimvero agebat circa
sæculi v medium Epiphanius nescio quis, cui san
cti Nili epistolam inscriptam habemus quem
tamen eumdem esse cum eo cujus meminit noster
auctor, affirmare non ausim. Utcunque autem se
res habeat, cum laudato viro erudito existimave
rim equidem, sub initium sæculi v scriptorem de
quo loquimur claruisse, si fides habenda Nicepho
ro (m); qui eum et sancti Joannis Chrysostomi
discipulum fuisse, et eadem tempestate qua Isi
dorus Pelusiota, Nilus ac Theodoritus, floruisse
tradit.
III. Multa porro sanctum Patrem nostrum lite
(h) Remond. præfat. ad S. Marc. mon. Serm.
(i) Marc. opuse. v, § vi.
Tillem. 1. c., tom. X, pag. 457.
(k) Lequien. Or. Christ., tom. II, nag. 1045.
Nil. Epist. Lin, lib. vi, pag. 487 edit. Allat.
(m) Niceph. Hist. eccl. lib. xiv, capp. 39, 34.
col. 895–896page 2 of 7
PG 65:895ἄλλῃ ὥρᾳ υἱὸς βασιλέως, οὕτω θαῤῥεῖ τῷ Υἱῷ τοῦ Θεοῦ ὡς πατρί, ὡς πατρί Εἰς τὸν Μελχισεδέκ,: Ο δὲ θ' (λόγος) κατὰ Μελχισεδεκιτῶν ἀγωνιζόμενος, οὐδὲν ἔλαττον τὸν γεννησάμενον αὐτὸν αἱρέσεως χον οὐ μετριωτέρως στηλιτεύει.NOTITIA IN MARCUM EREMITAM
quæ habentur § 21 ab his verbis: Tà & пpáyµara
outwę dativ, Res autem sic se habet, exstant in samcti Macarii opusculo vi De charitate, § 12. Confer
item, si lubet, quæ leguntur § 28 laudati opusenti
vi sancti Marci, cum iis quæ docet sanctus Macarius in eodem opusculo vi, § 30. Cætera omittimus.
ris consignasse, memoriæ proditum. Octo ejus li- titas. In eodem quoque opusculo vi sancti Marci,
bellos asceticos se legisse testatur Photius (a): quibus accesserat nonus adversus Melchisedecitas.
Plura memorat Nicephorus quorum tamen
pars maxima ætatem non tulit. Et priora quidem
octo ascetica opuscula Photio perfecta, quamvis
alio ac in editis ordine digesta, jamdudum ex interpretatione Joannis Pici Parisiis in vulgus exierunt; quæ postea ibidem Græce simul et Latine
in Auctario Ducoano prodiere. At vero haud ita
pridem fuerunt evulgata, quæ antea in editis desiderabantur: nimirum pars posterior opusculi vı,
ubi auctor agit De jejunio; cujus tamen versionem
jam ab anno 1574, Venetiis ediderat Petrus Franciscus Zinus cum aliis sanctorum Ephremi, Nili et
Isaiæ ascetæ scriptis, ut auctor est Fabricius (c),
nec non sermo De Melchisedech, Photio laudatus.
Hæc autem ex ms. codice Græco papyraceo qui
omnia sancti Marci monachi opera Photio recensita
complectitur, anno demum 1748 Romæ in lucen
protulit notisque illustravit V. C. Balthassar Maria
Remondini, Zacynthi ac Cephaleniæ episcopus:
quæ quidem omnia opusculis asceticis jam pridem
vulgatis, in varias tamen sectiones pro more nostro distincta, subjicienda curavimus. Præter
sancti Patris nostri scripta hactenus memorata,
circumfertur adhuc in Bibliothecis Patrum ejusdem nomine inscriptæ Epistolæ 11 fragmentum.
IV. Nostri demum officii esse ducimus, nonnulla hoc loci advertere, quæ indubia sancti Patris
scripta recipiunt. Et primum quidem, in vulgatis
codicibus præmittitur auctoris nostri operibus,
ipsius nomine inscripta homilia De paradiso et lege
spirituali, quam constat sancto Macario Ægyptio
esse tributam, estque inter Macarianas xxxvit, ut
post viros doctos admonuimus in Prolegg. ad t. VII
Biblioth. Patr., cap. 1, § 5. Præterea ab optimo
ac erudito sodali nostro Joanne Baptista Galliciolio accepimus, sancti Patris nostri opusculis
varia ex modo laudatis homiliis Macarianis fuisse
intexta; neque enim ex Marei monachi opusculorum
laciniis illas Macarii homilias fuisse consutas, fas
fuerit existimare. Sed, ut ut est, inde illud commodi accessit, ut collatione instituta lacunæ aliquot quæ in antea editis comparent, expletæ fuerint, locaque mutila sanitati restituta. Quod quidem ut compertum fiat ex homilia vi sancti Macarii 2 et 6, desumpta sunt xarà lét quæ
occurrunt §§ 26 et 27 opusculi vı sancti Marci De
temperantia, ubi duo loca suppleta: alterum in Interrogatione, sic: Einè hµïv, ¿v nolois el µétpois;
alterum in Responsione, in qua hæc fuerant omissa,
ἄλλῃ ὥρᾳ υἱὸς βασιλέως, οὕτω θαῤῥεῖ τῷ Υἱῷ τοῦ
Θεοῦ ὡς πατρί, ob voces nimirum ὡς πατρί repe
Phot. Bibl. cod. cc, pag. 519.
Niceph. Hist. eccl. lib. xiv, cap. 54.'
Fabric. Bibl. Gr. tom. VIII, pag. 350, num. 6.
(d) Labb. Dissert. de script. eccl., tom. II, pag. 50.
(e) Phot. Bibl. cod. cc, pag. 521.
'
V. Antequam vero manum de tabula, superest
admonendum cum viris doctis, Joanne Maria Brasichellano in Romano indice anni 1607, Bellarmino,
Labbeo et Combeßsiv in suis recensitis Auctoribus (d),
Marci monachi opuscula complures continere senientias a recta fidei regula exorbitantes, hæretica manu
fortasse corrupta; adeoque caule semper et acri jndicio legenda, propter sentes et vepres errorum in
quos nonnunquam offendi possit, ut alicubi notandum curavimus. Photius enimvero Quædam in auclore nostro notal obscura (e), quo ferme vilio laborant qui ascetica ejusmodi scribunt, ipsa magis operibus quam verbis condiscenda. Quin et de opusculo
nuper edito Εἰς τὸν Μελχισεδέκ, hæc habet: Ο
δὲ θ' (λόγος) κατὰ Μελχισεδεκιτῶν ἀγωνιζόμενος,
οὐδὲν ἔλαττον τὸν γεννησάμενον αὐτὸν αἱρέσεως Eχον οὐ μετριωτέρως στηλιτεύει. Quæ quidem verba
ita reddenda censet apud Fabricium (ſ) Mathur.
Veiss. la Croze: Liber nonus decertans adversus
Melchisedecitas, non minus IPSUM LIBRI PARENTEM
haud levioris hæreseos reum peragis. Aliter tamen
visum viris doctis, qui Photiana verba modo recitata eo sensu passim acceperunt, quo Marcus monachus eo in sermone adversus Melchisedecitas depugnans, in sui ipsius parentem hærescos højns labe
contaminatum invectus fuisse perhibetur. Ita sane
Labbeus (g), Tillemontius (h) et Caveus (i), ut
Schottum Photii interpretem aliosque omittamus.
Quibus addere libet eruditissimum ejusdem sermonis editorem, qui hujusmodi verba expendens § 11,8d
ȧvávrov, &vpwme, hæc habet (j): Nullus dubito
quin hic sanctus Pater aggrediatur alloqui genitcrem suum, in quem cum Melchisedecitis sentientem
nihilo minus quam in illos stylum acuisse sanctum
Marcum, Photius memoriæ traditum reliquit. Profecto illud vpone, o homo, videtur esse compellantis hominem notum, et tantum non de nomine
inclamantis. Hactenus V. C. Qui et in Præfatione,
hujusmodi eodem de sermone judicium tulit: Sermo de Melchisedech, inquit, cum amplissimum illud de regno justitiæ et pacis et de sacerdotio Christi vaticinium, in persona Melchisedech editum, difficilis, ut ait D. Paulus, interpretationis, luculente
explicat; tum vero etiam convellendis, si qui adhuc
μspiam sunt, Melchisedecilarum argumentis usui esse
potest.
Fabric. Bibl. Gr., tom. IX, pag. 445.
Labb. Dissert. de script. eccl., tom. II, p. 51.
Tillem. Mem. eccl., tom. X, pag. 801.
(i) Cav. Hist. litt., tom. I, pag. 373.
(i) Not. 15 ad opusculum De Melchisedech.
Second Notice on St. Mark the Hermit and Mark DiadochusNotitia altera, de S. Marco eremita et Marcho Diadocho
col. 897–898page 3 of 7
PG 65:897πρακτικωτάτους λόγους.ET MARCUM DIADOCHUM.
De S. Marco Eremita et Marco Diadocho.
(Jos. Fessler, Institutiones Patrol., II, 631.)
Marcus cremita, S. Chrysostomi discipulus cæ- quibus mediis in pugna spirituali victor exsistere
teroquin ignotus, ineunte sæculo v floruit (a). ac perniciosas affectiones superare queat, potissimum cavendas monens ignorantiam, oblivionem et
socordiam, n. 142 cf. op. 7, n. 21 (d).
Ejusdem Opuscula ascetica x hodie supersunt (b),
scilicet:
1. Tractatus de lege spirituali (qui 201 sententiis
constat), explanans quo sensu Lex spiritualis ' dicatur, tum quæ sit cognitio, quæ actio eorum, qui
legem spiritualem observare volunt.
2. Tractatus de his qui putant se ex operibus justificari (qui 211 sententiis constat), ostendens gratie divine necessitatem fideique præstantiam (c),
et redarguens nimiam in vires proprias fiduciam
animique de bonis operibus elationem.
3. Tractatus de pœnitentia (μɛɛároia), quam
cunctis Christianis semper necessariam nec unquam dimittendam esse demonstrat, atque tribus
præcipue contineri asserit, exstirpandis malis cogitationibus, orando sine intermissione ac obve
nientes afflictiones perferendo.
4. Responsio ad eos, qui de divino baptismate dubitant, exponit necessitatem et efficaciam baptismi,
relationem agonis Christiani ad gratiam baptismi
perfectam, nec non peccati originalis (quod ipse
vocat mortem, scil. animæ) ad baptismum, að certamen spirituale et peccatum personale.·
6. Capitula de temperantia (xɛzáluia rŋztixí)
plerumque allegoriis e S. Scriptura petitis describunt status varios eoruin, qui in via perfectionis
ambulare incipiunt magisque proficiunt; eadem
summum perfectionis scopum et quasi culmen (e)
ob oculos ponunt, simul ad studium perfectionis
incitant atque informant.
7. Disputatio cum quodam Causidico duplicem refellit accusationem, tum quod monachi dicentes,
non esse in jus vocandos eos, qui injuriam inferunt,
justitiam præter leges, tum quod abstinentes ab
operibus corporis otium præter naturam sectari videantur; hinc digressus valde commendat veram
orationem ad Deum atque humilitatem, discrimen
monachorum et hominum sæcularium scite explicat, denique commoda ex rebus adversis hominibus
obvenientia exhibet.
8. Consultatio intellectus cum sua ipsius anima
est allocutio rationis ad animam, qua veros peccati
fontes, studium vanæ gloriæ laudisque bumanæ et
corporis voluptatem illi proponit, eosque rejectis
quibusvis aliis prætextis causis peccati obstruendos
5. Præcepta animæ salutaria Nicolaum monachum egregie prudenterque instruunt, qua ratione, gravissime urget.
* Rom. vi, 14.
(a) Unus hujus rei testis est Nicephorus Callistus
in list. eccles. lib. xiv. c. 55 et 54. Ab hoc Marco
distinguendus est abbas Marcus, dictus Exercitator,
paulo antiquior, de quo Palladius in Hist. Laus.
c. 21, et Sozomenus Hist. eccles. lib. vi, c. 29.
Cf. Tillemont, &. X, Silvain (p. 457). Nota (p. 801)
et Galland, Bibliot, Patrum 1. VIII, Prolegom. c. 1,
Nicephorus Callistus 1. c. c. 54, longe plura
hujus Marci scripta commemorat, quorum argumenta paucis perstringit. Ejusdem Marci scripta
ascetica generation laudant Joannes Antiochenus
patriarcha (sc. xu) in Cotelerii Monum. eccles.
Græca t. 1, p. 167, et poeta anonymus Græcus, qui
scripsit iambos in tractatus asceticos SS. Patruin
(Amaduti Anecdota litterar. Romæ 1773, vol. II,
p. 23) Marcique Opuscula vocavit σopov Mápxov
πρακτικωτάτους λόγους. Dudum vero antea Pho
tius cod. 200. (p. 268.69) opuscula Marci, que ho -
die ejus nomine circumferuntur, uno excepto, legit
ac descripsit, alio tamen ordine. His Marci Opiisculis, que proximo sequuntur, præemittitur aliquando Procemii loco ejusdem nomine inscripta
Homilia de paradiso et lege spirituali, que etiam
inter homilias S. Macarii Ægyptii reperitur tanquam homilia 37, atque huic communi eruditorum
calculo attribuitur.
(c) Quo sensu autem fides ab eo accipiatur, ne
cesse est propriis ipsius verbis declarare, ne vox
ista minus recte intellecta falsis opinionibus ansam præbeat. Sic autem ipse: Fides est, ut non
solum in Christum baptizemur, sed etiam ejus mandalu opere compleamus (Opusc. Iv, resp. 2, 14,
47). Huic itaque fidei opera quæ absque lide perpetrantur ideoque non justificant, opponi.
(d) Ex hoc opusculo nomine Marci sapientissimi
inter ascetas jam olim S. Joannes Damascenus in
lib. De virtutibus et vitiis (opp. t. 1, p. 510) locuin
quemdam laudavit, scilicet n. 12. 13, cf. n. 3, 4,
item opusc. 1, n. 62, 79, 98, 102, 103, 107; opusc.
II, n. 80, 97, 114. Eidem opusculo in editionibus
opp. Marci subjungitur Nicolai hujus rescriptum
ad Marcum, quo illi gratias agit ob cepta hæc
salutaria sibi tradita.
(e) Ilic vero notatu dignum, culmen istud ab
auctore nostro in ea dzałɛią seu affectum carentia reponi, quam nonnulli veterum (ut S. Nilus et
S. Joannes Climacus) bene, alii (ut Evagrius) minus recte intellexerunt. Opusculum hocce Photius
non memorat, unde dubitatio quædam de ejus authentia suboritur. Cf. Remondini not. in Marci
opusc. De jejunio (Galland. t. VIII, p. 101), qui argumentis sat validis authentiam horum de tempe
rantia capitulorum impugnat.
col. 899–900page 4 of 7
9. Tractatus de jejunio, in quo non solum jeju- in quos incidisse nonnullis, verba quædamı duriora
nii utilitatem spiritualem, verum etiam humilita –
tem disertis verbis extollit.
10. Tractatus de Melchisedech, cui amplissiınam
illam de regno justitiæ et pacis et de sacerdotio
Christi prophetiam, in persona Melchisedeche dictam,
interpretatu difficilem, luculente explicat, tum vero
etiam convellendis Melchisedechitarum (de quibus
vid. S. Epiphanii hæres. xxv) argumentis incum
bil (a).
Observarunt viri eruditi, in homiliis S. Macarii
Ægyptii et in opusculis Marci complures locos iis
dem verbis conceptos deprehendi, adeo ut ex uno
auctore in alterum translati videantur (b). Nec illud
prætereundum, Marci hujus opuscula ob ipsius ar
gumenti naturam, quæ vel sagaciori intellectu, vel
continua mandatorum exsecutione indigeat ali
quando paululum obscuriora esse; imo cautissime
semper et acri judicio legenda esse propter errorcs,
(a) His Marci scriptis addere oportet Fragmen
tum ex S. Marci epistola 11 in Bibliothecis Patrum
obvium et ap. Galland. t. VIII, Prolegom. c. 1, n.
4 recusum.
(b) Cf. Galland. t. VIII, Prolegom. c. 1, n. 5.
(c) Vid. Photii Cod. 200 (p. 269), J. M. Brasi
chellani Index librorum expurgandorum Romæ 1607,
t. l, p. 173-79. c. Bellarmin et Labbe De scriptor.
eccles, ed. cit. p. 316. Galland. 1. c. n. 6.. Editio
præstantissima Gr. et Lat. exstat in Galland. Bi
blioth. Patrum t. VIII, p. 1-104. De aliis prioribus
editionibus, nec non de opusculis hujus Marci cf.
J. A. Fabricii Biblioth. Græc. vo!. IX, p. 266-69,
edit, nov. et vol. XIII, p. 755, edit. vet. G. Cave
vol. 1, p. 373 et Cas. Oudin. t. I, p. 903-8.
(d) Ejus dignitatem episcopalem et sedem codd.
mss. jam sic indicabant Photii ætate, vid. Photii
cod. 201 (p. 269-70). Hunc eumdem Diadochum
esse putant, quem Victor Vitensis in Prologo Hi
stor. persecul. Vandal, magna cum laude memorat
cf. Ruinart. Not. 3 in Victoris Vit. histor. cit. Ne
que improbabile est, Didacum episcopum Phocæ
(al. Folica), qui in Epistola episcoporum veteris
Epiri ad Leonem imp. (concil. Chalcedon. p. III,
interpretationis Latinæ attendentibus visus est co
tempore, quo textus Græcus nondum fuerat editus(c).
Huic Marco adjungi solet Diadochus, Photices in
veteri Epiro sive Illyrico episcopus, qui, vel ex
eunte sæculo iv, vel potius juxta alios circa me
dium sæculi v floruisse creditur (d). Is reliquit
centum capita ascetica de spirituali perfectione, qui
bus definitiones decem præcedunt (e). In bis virtu
tes principales Christiani hominis exponuntur, va
rii gradus in via perfectionis describuntur, peri
cula salutis ac subsidia virtutum indicantur, 80.
premus denique finis, in quem omnibus viribus
conniti decet, monstratur. Præterea ipsius nomine
exstat Homilia adversus Arianos (ſ), quam tamen
vetustioris cujusdam Marci Diadochi fetum esse
alii autumant, et Sermo de ascensione D. N. Jesu
Christi (g), ubi etiam de Verbi incarnatione doctrina
catholica sat bene exponitur.
c. 58, ap. Mansi t. VII, col. 619) subscriptus leg
tur, illum ipsum esse Diadochuin episcopum Plc
tices, corruptis per librarios (quod haud raro con
tigit) nominibus propriis. Cf. Ceillier 1. VIII, cap.
13, n.1 (p. 531-32; et J. A. Fabricii Biblioth. Græc.
vol. IX, p. 265-66.
(e) Capita hæc, de quibus vid. Photius cod. 201
(p. 269-70), item S. Maximus confessor in Disputa'.
cum Pyrrho (opp. S. Maximi ed. Combefis., Paris.
1675, t. 1, p. 168, cf. ibid. p. 153); item inter
ejusdem quæstiones et dubia interrogat. x (ibid.
1. 1, p_505), edita sunt Latin e ex Fr. Turriani ver
sione Florentiæ 1570 in 8°, iterumque Antverpia
1575, Ingolstadii 1585, Lugduni 1627, et in Bi
bliothecis Patrum, tum etiam Græce Florentiæ 1578
in-8° *. Cf. J. A. Fabricii Biblioth. Græc. vol. IX,
p. 266-68. Ceillier 1. c. n. 2.17 (p. 532-52).
(f) Homilia adversus Arianos Græce et Latine
edita est a R. Wetstenio ad calcem Origenis, De
oratione, Basilea 1694, p. 152; recusa in Biblio
theca Gallandii, tom. V.
(g) Primus edidit Angelo Mai Spicil. Rom. IV,
* Hæc post Fabricium Jos. Fessler, et Fabricius post Oudinum; sed editio Græca, si unquam exstitit, jam nullibi
comparet. EDIT. Patr.
(Galland., Vel. Patr. Biblioth., t. IX, Proleg. p. xvui.)
1. Marcus, in Asia ortus ut videtur (a), primum
quidem calligraphus (b), deinde a beato Porphyrio
episcopo Gazensis Ecclesiæ diaconus ordinatus (c),
ejusdem sancti præsulis laborum atque itinerum
comes individuus ad supremum usque vitæ ipsius
diem fuisse perhibetur (d). Qui proinde rerum ab eo
gestarum historiam omni fide testatam,
haud pro
Marc. Vit. S. Porph. § 5.
(b) Id. ibid.
(c) Id. ibid. & 25.
(d) Id. ibid.
cut ab illius obitu, id est, circa annum Christi 491
nentoriæ tradidit; simplici quidem stylo conscri
ptam, sed præclaro veritatis candore, ut inquit
magnus Baronins (e): ubi et multa scitu digna nar
rantur, quæ alibi frustra quæras. In eamdem sen
tentiam de hoc ingenuo scriptore doctus lensche
nius (ſ): Est is, ait, diligens et veritatis cultor es
(e) Baron. ad ann. 398, § 98.
(f) Hensch. ad Act. SS. Febr. tom. III, pag.
num. 7.
Note on Mark the DeaconNotitia in Marcum diaconum
col. 901–902page 5 of 7
illorum temporum gnarus historicus; vir, inquam, davit, licet rudiori stylo et versione scrupulosa ad
admodum eruditus, ut ex tota Vitæ hujus (sancti
Porphyrii) serie accurate deducta conspicitur. Neque
aliter de nostro diacono censuere viri doctrina et
eruditione præstantes quos inter, ut alios præter
eamus (a), eminent Norisius (b), Tillemontius (c)
atque in primis Mazochius (d); quorum postremus
Marci opus quantivis pretii monumentum neque sine
maximo fructu legendum, appellare non dubitat.
verbum reddita, appareant minus compta. Sed aut vr
natum satis ipsa sibi veritas est, cujus fulgore ob
scura quæque mitescunt. Hæc Baronius: ubi videas
unius interpretationis Hervetianæ mentionem injici,
neutiquam ad Metaphraste paraphrasim, sed ad
textum auctoris primigenium exacte ac totidem
verbis expresse. Quæ cum ita sint, haud erat sane
quod V. C. ad hujusmodi opusculi sinceritatem
oppugnandam, Baronii judicium ex ejus notationi
bus in Martyrologium Romanum proferret; in pri
mis vero postquam vir ille maximus præscripsit,
ut si quid in iisdem notationibus legenti occurreret
quod ab Annalibus differret, ex his in posterunt
emendarentur illæ. Quod autem, inquit (j), in
11. Hanc porro sancti Porphyrii Vitam a Marco
diacono litteris consignatam, ex interpretatione
Gent.ani Herveti minus quidein expolita ediderunt
kiponianus et Surius nec non socii Bollandiani ad
diem 26 Februaril. Dolendum sane nondum in lu
cem erutum textum Marci Græcum, quem inter
mss. codices bibliothecæ Vindobonensis exstare nostris notis ad Martyrologium Romanum negatum
nos edocet Lambecius (e). Verum, ut cum Mazo
chio loquar (f), quo interim æquiore animo hujus
modi feramus incommodum, ea ipsa interpretis rudis
simplicitas efficit; qui cum fidissime verbum verbo
appendal, ubicunque demum adire fontem usus po
poscerit, haud difficile fore auguror ex Latinis Her
relianis Græca Marci scriptoris restituere, ut pro
pterea iniquum plane fuerit de hujusce monumenti
sinceritate vel tantillum dubitare: tanta est hujus
Iristoriæ bonitas, grevitas, simplicitas a¡que in ocu
los incurrens ɛllinplrɛia. llæc autem eapropter
adnotasse libnit, ut iis occurramus quibus Dn. ab
bas de Longuerue et Claudius Castellanus, viri
cætera eruditissimi, opusculi quo de agimus, in
tegritatem elevare sunt agressi.
est, Lucium esse passum sub Volusiano, ex Annali
bus errorem corrige: sicque semper cum videris dis
crepare ab iisdem notis Annales, cas ex his emenda.
Nunquam hactenus concessum doleo, ut easdem sin
gulas recognoscerem, licet lucri cupidus typographus,
eas ab auctore posuerit esse recognitas in pagina li
minari. Iluc usque Baronius.
IV. Claudius quoque Castellanus, eruditissimi
abbatis de Longuerue vestigiis insistens, de monu
menti hujus integritate dubitare animum induxit,
illudque a Metaphraste fuisse interpolatum ceil
suit (k). At ejus dubitationem diluit el. Mazochius
his verbis Incidit Castellanus, inquit, in Vitæ
Porphyrii Græcum compendium manu exaratum in
Regia bibliotheca num. 2010. Id vero volumen non
intus, sed in dorso Metaphrastis nomen inscriptum
habebat, de quo ride cumdem Castellanum (m). Est
ne vero id satis, ut fusiori alteri Vitæ ab lerveto
Latine redditæ, quæ veritatis characteres ad miracu
lum omnes signatos habet, cx Metaphrastica manu
fuci aliquid aut alienæ incrustationis accesserit?
Quid enim, obsecra, in tota hac Vita usquam Meta
phrastici occurrit? cujus stylum potius anti-Me:a
phrasticum vere licebit appellare. Mito quod ex
ternæ librorum inscriptiones, quas non ipsi librarii,
sed ineptissimus quisque glutinator aut quivis alius
e trivio solebat dorso illinere, plerumque fallunt,
nec quidquam fidei merentur. Hæc vir doctissimus
qui præterea illas inter difficultates ex historia pe
IH. Et ille quidem lectores admonendos existi
mavit (g) acta illa sancti Porphyrii quæ circum
feruntur, non esse genuinum Marci diaconi opus,
licet hactenus ea tanti fecerint viri maximi, quos
ideo miratur. Nam hæc acta, inquit, non habemus
jam nisi a Simeone Metaphraste, qui quam plurima
el absurda in Marci opusculum intrusit. Non omnia
itaque, subdit, in hac metaphrasi seu potius para
phrasi, recipienda; sed ad examen singula sunt re
vocanda. llæc aliaque ille, Baronii videlicet au
ctoritate ductus, ut ipsemet ait, qui hæc acta de.
scripsisse testatur Metaphrastem (h), a quo sua
Lipomanus et Surius hauserunt. Haud equidem
inficias ierim id loco citato testari Baroniam. Ve
rum ipsemet quod ibi minus pensiculate promun- titas quibus hæc Vita intricatur, cam potissimumi
tiavit, curis posterioribus doctior factus sententiam
suam diligentius exposuit. Verba enim faciens in
Annalibus de Márci opusculo, præter superius al
lata, hæc iterum habet (i): Multa scitu digna omni
que fide testata (Marcus diaconus) posteris commen
(a) Mallinerot. Paralip. de hist. Gr., pag. 40.
G. J. Voss. De hist. Gr. lib. II, cap. 20,
pag. 258.
Longuer. De var. epoch. vet. Orient., pagg. 13,
107, 148 sub fin.
(b) Noris. De epoch. Syromac. Dissert. V, capp.,
(e) Tillem. Mem. eccl. toin. X, pagg. 703 et 848,
(d) Mazoch. Comment, în vet, marm. eccl. Neapol.
Kalend. vol. I, pag. 71.
enodandam sibi sumpsit, quæ maxima planeque
insuperabilis vulgo habetur: quo pacto scilicet
Praylii qui sanctum Porphyrium presbyterum or
dinavit, episcopatus Hierosolymitanus cum Joannis
item Hierosolymitani temporibus componatur. Ca
(e) Lambec. Comment. lib. viii, pag. 92.
(f) Mazoch. I. c.
(g) Longuer, 1. c., pag. 145.
(h) Baron. in not. ad Martyrol. Rom. sub die xxVI
Febr.
(i) Id. ann. 401, § 16.
(Id. ad ann. 257, § 3.
(k) Chatelain, Martyrol, Romain, pag. 777 seq.
Maznch. 1. c. pagg. 79 et 72.
(m) Chatelain 1. c. pag. 790.
col. 903–904page 6 of 7
PG 65:903Δίος, ᾿Απελλαῖος, 111. Αὐδυναῖος, 1. Περίτιος, Δύστρος, Ξανθικός, Αρτεμίσιος, Δαΐσιος, ΙΧ. Πάνεμος, Χ. Λῶος, ΧΙ. Γορπιαίος,FRAGMENTUM EPISTOLÆ II S. MARCI EREM.
teras enim copiose complexus est Tillemontius (a). ▲
Ad hæc idem V. C. subinde laudatus summum
hujusce opusculi pretium perpendens, atque incredibile dictu reputans (b), quanta antiqui moris
penus ex hac Vita depromatur; in eam aliquot
Animadversiones, missis aliorum observationibus,
elucubravit, dignas enimvero quæ ab eruditis viris
perlegantur; quasque propterea editioni Bollandianæ (c) nobis hic descriptæ, jure optimo duximus
subjiciendas.
V. Hactenus dictis illud quoque adjicere fortasse
juverit, Marcum diaconum in hac sancti Porphyrii
Vita conscribenda Gazensium æra fuisse usum.
Mensium enim Gazensium semel iterumque mentionem injicit. Et primum quidem (d): Cum autem,
inquit, pergeret Deus non pluere primo mense, qui
ab eis (Gazensibus) vocatur Dios; deinde etiam secundo, qui dicitur EPILLEOS [leg. Apellaus], etc. Et
infra (e): Est autem apud eos Lydenæus [leg. Audinæus] apud Romanos Januarius. Præcedunt autem
quinque diebus eorum menses, Romanos. Undecimo
vero die peregimus diem Theophaniorum Domini
Jesu Christi: id est, die vi Januarii, stylo Romano.
Præterea subdit auctor (ſ): Navigavimus Gazam vicesimo tertio XANTICI, qui est apud Romanos octavus
decimus Aprilis. Denique ait (g): Beatissimus autem
Porphyrius.... in pace dormiit cum sanctis, secundo
(die) mensis DystRI, anno, ut est Gaza'orum computatio, quadragintesimo octogesimo. Quapropter
scriptoris nostri sententia clarius pateat, Gazensium menses cum Romanis compositos bic subjiciendos existimamus.
Δίος,
II. ᾿Απελλαῖος,
111. Αὐδυναῖος,
Dius.
Apellaus.
Audynous.
1. Περίτιος,
Peritius.
V. Δύστρος,
Dystrus.
November.
December.
Januarius.
Februarius.
Martius.
VΙ. Ξανθικός,
VII. Αρτεμίσιος,
VIII. Δαΐσιος,
ΙΧ. Πάνεμος,
Χ. Λῶος,
ΧΙ. Γορπιαίος,
Xanthicus.
Aprilis.
Artemisius.
Maius.
Dasius.
Junius.
Panemus.
Lous.
Gorpiæus.
Julius.
Augustus.
September.
XII. Trepбepetalos, Hyperberetæus. October.
Porro de his Gazensium mensibus quorum singuli
quinque diebus Romanos præcedunt, ut ex ipso
Marco modo didicimus (h), Fabricium consulere
operæ pretium fuerit (i). Cæterum de Gazensium
æræ initio, cujus postremo loco nobis modo recitato
meminit auctor, variæ circumferuntur eruditarum
opiniones, quas excutit evertitque cardinalis Norisius (j); statuens proinde cum e■ Marco diacono
aliisque scriptoribus, tum ex numismatibus in Christianissimi regis cimeliarchio asservatis, Gazenses
æram suam inchoasse anno periodi Julianæ 4653
ubis Romæ 693, Olympiadis 179, anno iv, ante
æram Christianam ɩxı, cyclo solis v lunæ xvu M.
Pupio Pisone et M. Valerio Messalla coss. Cum vero
scribat Marcus supremum diem obiisse sanctum
Porphyrium die secundo Dystri anno Gazensium 480
episcopatus ab eo gesti xxıv, mense x1, inde concludit eminentissimus scriptor, anno Gazensium 455
vere circiter ineunte, Porphyrii ordinationem contigisse; adeoque ejusdem beati præsulis obitum in
die xxvi Februarii incidisse auno Christi 420. V. C1173, impp. Theodosio IV, et Constantio III coss.
In eamdem ferme sententiam Pagius (k) et Dn. abbas de Longuerue ((); quorum tamen posterior in
aliis nonnullis a placitis Norisianis dissentit. Verumbac de re præterea Tillemontium præstat ad
ire (m); qui plura non contemnenda cum de anno
quo fuit ordinatus sanctus Porphyrius, tum varo
de illius anno emortuali, diligenter pro more suo
animadvertit.
'
EX S. P. N. MARCI EPISTOLA II.
(Fragmentum.!)
Auscultantium verbum Dei et fructum bonum producentium signa sunt hæc: gemitus, fletus, attentio,
silentium, demissio, perseverantia, quies, capitis motus, gravis luctus, dolor cordis ex pio affectu procedens. Opera vero, vigilia, continentia, jejunium, mansuetudo, magnanimitas, assidua oratio, sacrarum
litterarum cura, fides, humiliatio, fraterna dilectio, labor, adversitatis perpessio, charitas, subjectio, probitas, morum aptitudo et universorum lumen, qui est Dominus. Contra, eorum qui æternæ vitæ fructum
non faciunt, indicia sunt ejusmodi: acedia, elatio, despectus, mentis evagatio, murmur, levitas. Opera
autem, edacitas, prodigalitas, ira, furor, detractio, fastus, arrogantia, incredulitas, importunitas loquendi, seditio, oblivio, turbatio, turpis quæstus, avaritia, invidia, rixa, fastidium, blateratio, risus, gloriæ
libido, omnisque ebriositas, qui Satanas est
(a) Tillem. Mem. eccl. tom. X, pag. 843 seqq.
Mazoch. 1. c. pag. 74.
Act. SS. Febr. tom. III, pagg. 645-661.
Marc. Vit. S. Porphyr., {
(e) ld. ibid. § 21.
() Id. ibid. 54.
Id. ibid.
ld. ibid. § 21.
(i) Fabric. Menol. § 33, pag. 44 seq.
G) Noris. De evoch. Syromaced, Dissert. V, cap. 3.
(k) Pagi. ad aun. 398, § 24, et in Appar. ad Annal. Baron. § 56.
(l) Longuer. I. c. De mens. et epoch. Cazens. cap.
5, § 2.
(m) Tillem. Mem. eccl. tom. X pag. 849, not. 2.
Huc usque fragmentum. Cæterum an isted
auctorem nostrum parentem agnoscat, ut censet
Fabricius (Bibl. Gr. VII, 350), an vero ex aliquo
ejusdem opusculorum quæ superant, excerptum
fuerit, aliis dijudicandum relinquimus.
col. 905–906page 7 of 7
PG 65:905Περί νόμου πνευματικοῦ. Ἐπειδὴ πολλάκις ἐβουλήθητε γνώναι, πῶς ὁ νό μας πνευματικός ἐστι, κατὰ τὸν θεῖον Απόστολον καὶ τίς ἡ γνῶσις, καὶ ἡ ἐνέργεια τῶν φυλάττειν αὐτὸν βουλομένων, τούτου χάριν κατὰ δύναμιν εἰρή χαμεν. Δ'. Πρώτον, ὅτι Θεὸν οἶδαμεν παντὸς ἀγαθοῦ εἶναι αἴτιον, καὶ ἀρχὴν, καὶ μεσότητα, καὶ τέλος· τὸ δὲ ἀγαθὸν, ἀμήχανον ἐνεργεῖν ἢ πιστεύεσθαι, εἰ μὴ ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ καὶ ἁγίῳ Πνεύματι. Β. Πᾶν ἀγαθὸν παρὰ Κυρίου δεδώρηται· καὶ ὁ οὕτω πιστεύων, οὐκ ἀπολέσει αὐτό. Ἡ δὲ βεβαία πίστις, πύργος ἐστὶν ἰσχυρός· Χριστὸς δὲ τὰ πάντα τῷ πιστεύοντι γίνεται. Γ'. Καταρχέτω σου πάσης προθέσεως, ὁ κατάρχων παντὸς ἀγαθοῦ, ὅπως κατὰ Θεὸν γένοιτο το προκείμενον. Δ΄. Ο ταπεινόφρων καὶ ἔργον ἔχων πνευματικών, ἀναγινώσκων τὰς θείας Γραφάς, πάντα εἰς ἑαυτὸν νοήσεις, καὶ οὐκ εἰς ἕτερον. Ε΄. Επικαλοῦ τὸν Κύριον, ἵνα ἀνοίξῃ τοὺς ὀφθαλμοὺς τῆς καρδίας σου, καὶ ἴδῃς τὴν ὠφέλειαν τῆς προσευχῆς καὶ ἀναγνώσεως. Γ. Ὁ ἔχων τι χάρισμα, καὶ συμπάσχων τοῖς μὴ ἔχουσι, διὰ τῆς συμπαθείας φυλάσσει τὸ δώρημα. Ο δὲ ἀλαζὼν ἀπολεῖ αὐτὸ, τοῖς τῆς ἀλαζονείας πεις ρασμοῖς περικρουόμενος. Ζ'. Στόμα ταπεινόφρονος λαλήσει ἀλήθειαν· ὁ δὲ ἀντιλέγων αὐτῇ, ὅμοιός ἐστι τῷ ὑπηρέτῃ ἐκείνῳ, τῷ ἐπὶ σιαγόνα τὸν Κύριον φαπίσαντι. Η'. Μη γίνου μαθητὴς τοῦ ἐπαίροντος ἑαυτὸν, ἵνα μὴ ἀντὶ ταπεινοφροσύνης υπερηφάνειαν μάθης. Θ. Μὴ ἐπαρθῇς ἐν τῇ καρδίᾳ σου ἐπὶ νοήμασι γραφικοῖς, μήποτε τῷ πνεύματι τῆς βλασφημίας περιπέσης. Ι. Μὴ πειρῶ πράγμα σκολιόν ἐπιλῦσαι διὰ φιλο νεικίας, ἀλλὰ δι' ὧν ὁ πνευματικὸς παρακελεύεται νόμος, δι' ὑπομονῆς, καὶ προσευχῆς, καὶ μονολόγιστον Ελπίδος.DE LEGE SPIRITUALI.
S. MARCI MONACHI ET EREMITÆ
OPUSCULA.
OPUSCULUM I.
Περί νόμου πνευματικοῦ.
Ἐπειδὴ πολλάκις ἐβουλήθητε γνώναι, πῶς ὁ νό
μας πνευματικός ἐστι, κατὰ τὸν θεῖον Απόστολον·
καὶ τίς ἡ γνῶσις, καὶ ἡ ἐνέργεια τῶν φυλάττειν
αὐτὸν βουλομένων, τούτου χάριν κατὰ δύναμιν εἰρήχαμεν.
Δ'. Πρώτον, ὅτι Θεὸν οἶδαμεν παντὸς ἀγαθοῦ εἶναι
αἴτιον, καὶ ἀρχὴν, καὶ μεσότητα, καὶ τέλος· τὸ δὲ
ἀγαθὸν, ἀμήχανον ἐνεργεῖν ἢ πιστεύεσθαι, εἰ μὴ ἐν
Χριστῷ Ἰησοῦ καὶ ἁγίῳ Πνεύματι.
Β. Πᾶν ἀγαθὸν παρὰ Κυρίου δεδώρηται· καὶ ὁ
οὕτω πιστεύων, οὐκ ἀπολέσει αὐτό. Ἡ δὲ βεβαία
πίστις, πύργος ἐστὶν ἰσχυρός· Χριστὸς δὲ τὰ πάντα
τῷ πιστεύοντι γίνεται.
Γ'. Καταρχέτω σου πάσης προθέσεως, ὁ κατάρχων παντὸς ἀγαθοῦ, ὅπως κατὰ Θεὸν γένοιτο το
προκείμενον.
Δ΄. Ο ταπεινόφρων καὶ ἔργον ἔχων πνευματικών,
ἀναγινώσκων τὰς θείας Γραφάς, πάντα εἰς ἑαυτὸν
νοήσεις, καὶ οὐκ εἰς ἕτερον.
Ε΄. Επικαλοῦ τὸν Κύριον, ἵνα ἀνοίξῃ τοὺς ὀφθαλ
μοὺς τῆς καρδίας σου, καὶ ἴδῃς τὴν ὠφέλειαν τῆς
προσευχῆς καὶ ἀναγνώσεως.
Γ. Ὁ ἔχων τι χάρισμα, καὶ συμπάσχων τοῖς μὴ
ἔχουσι, διὰ τῆς συμπαθείας φυλάσσει τὸ δώρημα.
Ο δὲ ἀλαζὼν ἀπολεῖ αὐτὸ, τοῖς τῆς ἀλαζονείας πεις
ρασμοῖς περικρουόμενος.
Ζ'. Στόμα ταπεινόφρονος λαλήσει ἀλήθειαν· ὁ δὲ
ἀντιλέγων αὐτῇ, ὅμοιός ἐστι τῷ ὑπηρέτῃ ἐκείνῳ, τῷ
ἐπὶ σιαγόνα τὸν Κύριον φαπίσαντι.
Η'. Μη γίνου μαθητὴς τοῦ ἐπαίροντος ἑαυτὸν, ἵνα
μὴ ἀντὶ ταπεινοφροσύνης υπερηφάνειαν μάθης.
Θ. Μὴ ἐπαρθῇς ἐν τῇ καρδίᾳ σου ἐπὶ νοήμασι
γραφικοῖς, μήποτε τῷ πνεύματι τῆς βλασφημίας
περιπέσης.
Ι. Μὴ πειρῶ πράγμα σκολιόν ἐπιλῦσαι διὰ φιλο
νεικίας, ἀλλὰ δι' ὧν ὁ πνευματικὸς παρακελεύεται
νόμος, δι' ὑπομονῆς, καὶ προσευχῆς, καὶ μονολογί
στον Ελπίδος.
* Rom. vır, 14.
PATROL. GR. LXV.
De lege spirituali.
Gum sæpenumero scire desideraveritis, quina:
lex spiritualis se haberet, secundum divinum Apostolum; tum quomodo cognoscenda, et opere
implenda sit iis qui eamdem servare decrevissent
animo, ejus rei gratia pro virili nostra disseruimus.
1. Primum igitur omnium certo scimus, Deum
totius boni esse auctorem, cum principium, tum
medium, tum finem; porro impossibile esse, nos
quidquam boni facere aut credere, nisi per Christum
Jesum et Spiritum sanctum.
11. Omne bonum a Domino gratuito nobis datum
est. Ad hunc ergo modum credens, illud neutiquam
amissurus est. Cæterum firma et constans fides, turris est fortissima; Christus autem credenti fit omnia.
11. Incipiat ille promovendo omne animni tui
propositum, qui omnis boni consuevit esse principium, ut secundum Deum fiat, quidquid faciendum
statueris.
IV. Homo humilis, et opus habens spirituale,
sacras Scripturas perlegendo, omnia in seipsum,
et non in alium dicta intelligere debet.
V. Invoca Dominum, ut aperiat oculos cordis
tui, et videas ac reipsa intelligas utilitatem orationis et lectionis.
VI. Qui habuerit aliquod donum seu gratiam, et
compatitur non habentibus, hac ipsa compassione
conservat munus a Deo acceptum. Cæterum homo
jactabundus et arrogans amittit illud, dum arrogantiæ tentationibus decipitur.
VII. Os humilia sentientis loquetur veritatem;
al qui veritati contradicit, similis est servo illi qui
Domino in maxillam incussit alapam.
VIII. Ne fias discipulus hominis semetipsum extollentis, ne bumilitatis loco discas superbiam.
IX. Ne extollaris unquam in corde tuo propter
Scripturæ intelligentiam, ne quando in spiritum
blasphemia incidas.
X. Cave ne unquam tentes rem difficilem per
contentionem dissolvere, sed per ea quæ lex spiritualis facienda mandat, nempe, per patientiam et
precationem et spem unicam.