PG 67Socrates and Sozomenus
Observations of Henri Valois
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

Chapter IICaput II

Book ILiber Primus

col. 1631–1632page 1 of 18

OBSERVATIONUM IN HISTORIAS SOCRATIS ET SOZOMENI ECCLESIASTICAS De anno quo primum restitutus est Athanasius. Cæsar Baronius in Annalibus, et Dionysius Pe tavius in Rationario temporum, Blondellus in libro de primatu Ecclesiæ, et alii, scribunt Athanasium anno Christi 338 ab exsilio esse revocatum, anno scilicet post mortem Constantini, qui supradictum antistitem, cum adversariorum calumniis premi videret, ad tempus in Gallias relegaverat. Ego vero anno Domini 337, eo ipso quo mortuus est Constantinus, Athanasium restitutum esse con tendo: idque certissimo argumento, ut opinor, evincam. Scribit enim Athanasius in Apologia secunda adversus Arianos, pag. 805, se solutum exsilio, et patria restitutum esse a juniore Con stantino, qui et litteras ipsi dedit ad populum et clerum Ecclesiæ Alexandrinæ. Eas litteras ibidem refert Athanasius, quarum hæc est inscriptio Constantinus Cæsar populo catholicæ Ecclesiæ Ale xandrina. Subscriptio autem est hujusmodi: da tum Treveris xv Kalendas Julias. Tam inscriptio, quam subscriptio harum litterarum docet id quod dixi, Athanasium scilicet solutum esse exsilio sta tim post obitum Constantini Maximi, anno Christi 337. Nam si anno sequente restitutus fuisset, tum Constantinus junior non Cæsarem se, sed Augu stum appellasset. Nec a Constantino juniore resti tutus fuisset Athanasius, sed a Constantio cui Orien tis imperium obligerat. Quare cuin Constantinus ipse in iis litteris Cæsarem tantum se appellet, et cum Athanasius se a Constantino juniore restitu tum esse testetur, apparet id factum fuisse ante quam Constantini senioris filii a militibus Augusti essent nuncupati. Etenim mortuo Constantino in terregnum quoddam fuit: orbisque Romanus sine imperatore mansit per tres fere menses, donec fratres qui Cæsarum nomine diversas provincias regebant, ad dividendam Romani imperii summam in unum coissent. Obiit Constantinus ×ı Kalendas Junias, et eo ipso anno nuncupati sunt tres Augusti, Constantinus, Constantius et Constans, vildus Septembres, ut legitur in veteribus Fastis, quos falso sub Idatii nomine publicavit Jacobus Sirmun dus. Hoc ipsum est quod Eusebius in libro iv De vita Constantini scribit, illum post mortem impe rasse, et cuncta diplomata atque edicta ejus, tan quam superstitis, nomine fuisse insignita. Ob hanc igitur causam Constantinus junior in suis ad Ale xandrinos litteris se duntaxat Caesarem appellat, quippe qui nondum Augustus fuisset appellatus. Datæ enim sunt litteræ 15 Kalendas Julias. Au gustus autem cum fratribus nuncupatus est v Idus Septembres. Porro tunc temporis dum fratres tantum Cæsares vocarentur, summa auctoritas penes juniorem Constantinum erat, quippe qui fratrum natu maximus foret. Quo anno Julius Romanæ urbis episcopus, missis in Orientem presbyteris, Athanasium et Eusebia nos Romam ad synodum evocaverit. Reverso Alexandriam Athanasio, quod anno Do mini 337 contigisse superiori capite demonstra vimus, Eusebiani moleste ferentes ejus restitutio nem, novis criminationibus apud tres Augustos eum vexare cœperunt. Nam et ad Constantinuin et Constantem Occidentalium partium imperatores litteras scripsere, quibus præter vetera illa crimina toties decantata, eum insuper accusabant, quod post reditum suum plurimas in urbe seditiones excitasset, multosque civium in carcerem trudi, verberibus af fici, et necari a judice fecisset. Eadem quoque scri pserunt ad Julium Romanæ urbis episcopum, misso ad eum Macario presbytero, et Martyrio Hesychio que diaconis. Quare coactus est Athanasius, pre sbyteros suos cum litteris suis, tum ad imperatores, tum ad Romanum pontificem mittere, ut illorum calumnias depelleret. Cum igitur Athanasii presby teri Romam venissent, et coram Julio papa multis que aliis Occidentis (episcopis qui tum Romæ ad erant, Eusebii legatos in omnibus convicissent, tan dem ipsis Eusebii legatis id postulantibus, placuit ut tain Orientalium, quam Occidentis episcopo rum synodus Romæ congregaretur, utque Julius tam ad Eusebianos, quam ad Athanasium litteras. scriberet, quibus ad concilium convocarentur quo cunctis præsentibus et jus suum prosequenti bus justa sententia depromi posset, et amotis dis cordiarum causis, pax Ecclesiæ in posterum fir maretur. Scripsit itaque Julius juxta petitionem legatorum, ad Eusebium per Elpidium et Philoxe num Romanæ Ecclesiæ presbyteros. Scripsit etiam ad Athanasium: mandans ut intra certum diem Romæ ad causam dicendam adessent. Verum dif ficultas est, quo anno hæc legatio Julii papæ in Orientem profecta sit. Baronius quidem in Anna libus, quem cæteri fere sequuntur, has Eusebia norum criminationes adversus Athanasium de quibus supra dixi, confert in annum Christi 539. Quod equidem facile concesserim. Cum enim Atha nasius et episcopi Ægyptii in synodica sua testen tur, Eusebianos ad tres simul Augustos litteras scripisse, vix serius id potuit contingere. Etenim Constantinus junior ad quem illi litteras dedere, anno Domini 340 interfectus est. Legationem au tem illam a Julio missam esse dicit Baronius anno Christi 340 in quo ei assentiri non possum. Nam si id admittimus, biennium fere totum in sua le gatione consumpserint necesse est, quippe qui anno 342 ex legatione sua reversi sint, ut Baro nius fatetur. Atqui non est verisimile, tantum temporis spatium a legatis contritum fuisse: et si tandiu detenti fuissent ab Orientalibus, non id omisisset Julius in epistola quam Romanæ synodi nomine scripsit ad episcopos concilii Antiocheni. Neque vero id tacuisset etiam Athanasius, qui omnes adversariorum suorum dolos fraudesque accurate commemorat. Certe Julius papa id unum conqueritur de Orientalibus, quod legatos suos usque ad mensem Januarium detinuerint, quo scilicet dies ad quam synodus erat indicta, elabe retur. Athanasius vero in Epistola ad solitarios id tantum dicit, Julii legatos ab Eusebianis detentos fuisse ultra diem a Julio constitutum. Quare ve rius esse existimo, hanc legationem a Julio paga.

Chapter IIICaput III

col. 1633–1634page 2 of 18
Caput IICaput PrimumLiber Primus
PG 67:1633τοίνυν ἀνελθόντων εἰς τὴν Ῥώμην, Ὁ δὲ ἐπίσκοπος Ρώμης Ιούλιος ἔγραψε χρῆναι γενέσθαι σύνοδον ἔνθα ἂν ἐθελήσωμεν, Κέκριται γὰρ οὐχ ἅπαξ, οὐδὲ δεύτερον, ἀλλὰ καὶ πολλάκις· πρῶτον μὲν, ἐν τῇ ἡμετέρα χώρα συναγομένη ὑπὸ ἐπισκόπων ἐγγὺς ἑκατόν· δεύτερον δὲ ἐν τῇ Ρώμη, γράψαντος Εὐσεβίου καὶ κληθέντων αὐτῶν τε καὶ ἡμῶν, καὶ συναχθέντων ἐπισκόπων κἀκεῖ σιος μὲν οὖν καὶ πρὶν γενέσθαι ταῦτα καὶ μόνον ἀκούσας, ἔπλευσεν εἰς τὴν Ῥώμην,

Chapter IVCaput IV

col. 1635–1636page 3 of 18
PG 67:1635'Αμέλει τους πρεσβυτέρους ἀπολύσαντες ἐπὶ τῇ ἀπιθάνῳ ταύτῃ προφάσει, ἐπίσκοποί που πεντήκοντα, Λοιπὸν οὖν συνελθόν τε; ἐπίσκοποι πλέον πεντήκοντα, ἔνθα Βίτων ὁ πρε σβύτερο; συνήγεν,

Chapter VCaput V

col. 1637–1638page 4 of 18
PG 67:1637Καὶ ἐκύρωσαν εἰς ἡμᾶς τήν τε κοινωνίαν καὶ τὴν ἀγάπην. Ἡμᾶς δὲ ἀπεδέξαντο, καὶ τὴν πρὸς ἡμᾶς κοι Ταῦτα τοίνυν εἰ καὶ ἱκανὰ πρὸς ἀπόδειξιν ἐστι, συγχώρησον ὅμως διηγήσασθαι ὅλως καὶ ἐν ἀπὸ τῆς ᾿Αλεξανδρείας, οὐκ εἰς τὸ στρατόπεδον τοῦ ἀδελφοῦ σου, οὐδὲ πρὸς ἄλλους τινάς. ἢ μόνον εἰς τὴν Ῥώμην ἀνῆλθον,

Chapter VICaput VI

col. 1639–1640page 5 of 18
PG 67:1639Ἐπειδὴ γὰρ Γρηγόριον, ὅνπερ πρότερον οἱ περὶ Εὐσέβιον τοῖς Ἀρειανοῖς κατέστησαν, μετὰ τὸ γράψαι ἡμᾶς περὶ αὐτοῦ, πάντες ὑμεῖς τἱ τῆς καθολικῆς ἐπίσκοποι ἐπίστασθε, ὡς διὰ τὴν ἀσέβειαν εἰκότως αὐτὸν ἀνεθεματίσατε καὶ ἀπεκης ρύξατε· τούτου ἕνεκα Γεώργιον νῦν τοῖς αὐτοῖς Αρειανοῖς ἀπέστειλαν. Εἶτα ἵνα μὴ καὶ δεύτερον αἰσχύνην ὀφλήσωσι, γραφόντων ἡμῶν πάλιν κατ' αὐτοῦ, διὰ τοῦτο τῇ ἔξωθεν βίᾳ καθ' ἡμῶν ἐχρή

Chapter VIIICaput VIII

col. 1641–1642page 6 of 18
Caput VII
PG 67:1641τοῖς περὶ Ευσέβιον, Σκοπεῖτε τοίνυν τίνες εἰσὶν οἱ παρὰ και νόνας πράξαντες; Ἡμεῖς οἱ μετὰ τοσούτων ἀποδείξεων τὸν ἄνδρα δεξάμενοι, ἢ οἱ ἀπὸ τριάκοντα καὶ ἐξ μονῶν ἐν Ἀντιοχείς ονομάσαντές τινα ὡς ἐπίσκοπον ξένον, καὶ ἀποστείλαντες εἰς Αλεξάνδρειαν μετά στρατιωτικῆς ἐξουσίας; ὀγδοήκοντα μονῶν τυγχάνοντες, και μή γινωσκόμενοι παρὰ τῶν λαῶν,

Book IILiber Secundus

col. 1643–1644page 7 of 18
Caput Primum
PG 67:1643Διανίῳ καὶ Φλακίλλῳ, Εὐσεβίῳ, Μάρει, Μακεδονίῳ, Θεοδώρῳ, καὶ τοῖς σὺν αὐτοῖς τοῖς ἀπὸ ᾿Αντιοχείας γράψασιν ἡμῖν ἀγαπητοῖς ἀδελφοῖς ἐν Κυρίῳ χαίρειν.
col. 1645–1646page 8 of 18
PG 67:1645Τελευτήσαντος δὲ τοῦ ταύτης τῆς πόλεως ἀρχιερέως 'Αλεξάνδρου, τὸν Νικομηδείας φησὶν Ευσέβιον εἰς τὸν τῆς νεοκτίστου πόλεως

Chapter IICaput II

col. 1647–1648page 9 of 18
PG 67:1647οἱ περὶ τὸν "Αρειον, τοὺς περὶ "Αρειον, εἰ τοὺς Ἀρειανούς,

Chapter IVCaput IV

col. 1649–1650page 10 of 18
Caput III
PG 67:1649Ταῦτα συνορῶντες οἱ τρεῖς ἀδελφοὶ Κωνσταντίνος, Κωνστάντιος, καὶ Κώνστας, ἐποίησαν πάντας, μετὰ θάνατον τοῦ πατρὸς, ἐπανελθεῖν εἰς τὴν πατρίδα καὶ τὴν Ἐκκλησίαν γράψαντες περὶ μὲν τῶν ἄλλων τῇ ἰδίᾳ Ἐκκλησίᾳ, ὅμως ἔμεινεν ή πρόφασις κατὰ Παύλου καὶ οὐκ ἡμέλησαν ἐπιβουλῆς, ἀλλ' ἔμειναν διαβάλλοντες.

Chapter VICaput VI

col. 1651–1652page 11 of 18
Caput V
PG 67:1651κ' ἐκεῖθεν ἀποστὰς, ἀλλοτρίαν πάλιν κατέχει, παρὰ Κωνσταντίου δεθεὶς ἁλύσεσι σιδηραῖς, εἰς Σίγγαρα της Μεσοποταμίας ἐξωρίσθη, καὶ ἐκεῖθεν εἰς τὴν Ἔμισαν μετηνέχθη.

Chapter VIIICaput VIII

col. 1653–1654page 12 of 18
Caput VII
PG 67:1653Τὰ ἀρχαῖα ἔθη κρατείτω, τὰ ἐν Αἰγύπτῳ καὶ Λιβύῃ καὶ Πενταπόλει, ὥστε τὸν ἐν ᾿Αλεξανδρείᾳ ἐπίσκοπον πάντων τούτων ἔχειν τὴν ἐξουσίαν· ἐπειδὴ καὶ τῷ ἐν τῇ Ρώμῃ ἐπιο σκόπῳ τοῦτο συνηθές ἐστιν· ὁμοίως δὲ καὶ κατὰ τὴν ᾿Αντιόχειαν καὶ ἐν ταῖς ἄλλαις ἐπαρχίαις. τὰ πρεσβεία σώζεσθαι ταῖς Ἐκκλησίαις· καθόλου δὲ πρόδηλον ἐκεῖνο, ὅτι εἴ τις χωρίς γνώμης μητροπολίτου γένοιτο ἐπίσκοπος, τὸν τοιοῦτον ή μεγάλη σύνοδος ὥρισε μὴ δεῖν εἶναι ἐπίσκοπον.

Book IIILiber Tertius

col. 1655–1656page 13 of 18

polim, ut Alexandrinus episcopus horum om ‹nium habeat potestatem: quia et urbis Romæ episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiain cæterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis. Illud autem generaliter cla rum est, quod si quis præter metropolitani ⚫ sententiam fuerit factus episcopus, hunc ma gna synodus definivit episcopum esse non opor tere. ▸ nes. Duo præcipue in hoc canone notanda sunt: pri. mum est, hic agi de patriarchis; alterum est non de sola ordinatione hic agi, sed de omni jure pa triarchico. Ac prius quidem illud ita demonstrari potest. Patres concilii Nicæni, cum Ecclesiarum quieti prospicerent, in canone quarto sanxerunt quo ritu celebrandæ essent episcoporum electio easque a metropolitanis episcopis confirmari voluerunt. Cum igitur potestas metropolitanoruin in capite illo quarto abunde stabilita esset, quid opus erat rursus in sexto de metropolitanis dicere? Prorsus inanis ac superflua esset hæc repetitio, quæ in viros tam graves cadere non potest. Præ terea in hoc capite sexto agitur de episcopis qui regunt diœcesim, non autem de his qui regunt unicam provinciam. Atqui metropolitani unam đun taxat provinciam regunt. Singuli enim præsunt episcopis suæ provincia. Patriarchæ vero dia:cesim, id est multas simul junctas provincias administrant, et subjectos sibi habent multos metropolitanos. De his ergo intelligendus est hic canon, non de simpli cibus metropolitanis. Alioqui manca atque imper fecta esset constitutio Patrum Nicænorum. Cum enim episcoporum ordinationi abunde prospexis sent, quam a metropolitanis confirmari sanxerunt, restabat ut de metropolitanorum ipsorum ordina tione statuerent. Id autem diserte faciunt hoc ca none 6, illos a patriarchis ordinari jubentes, qui sunt metropolitani metropolitanorum. Ita omnino intelligenda sunt hæc verba canonis nostri: Illud autem generaliter clarum est, quod si quis præter metropolitani sententiam fuerit factus episcopus, hunc magna synodus definivit episcopum esse non oportere. Certe Joannes Zonaras metropolitanos hoc loco interpretatur patriarchas, qui sunt majo res metropolitani. Nam cum Alexandria metropolis sit totius Ægypti, et cum Antiochia a veteribus dicta sit metropolis totius Orientis, episcopi illarum civitatum metropolitani jure dici possunt. Cumque patriarcharum nomen nondum usurpari coepisset, pro patriarchis Nicæni Patres metropolitanos vi dentur posuisse. Omnes certe, tam antiqui quam recentiores qui ante Launoium scripsere, canonem hunc de pa triarchis intellexere. Primum enim Innocentius papa in epistola ad Alexandrum, hunc Nicænum canonem ita intellexit: ait siquidem Antiochenam Ecclesiam a Nicænis Patribus hoc decreto, non supra unamn provinciam, sed supra suam dicece sim esse constitutam. Deinde addit Antiochenum episcopum metropolitanos præcipuo quodam jure ordinare solitum esse, ex auctoritate scilicet hujus canonis Nicæni. Atqui ista solis conveniunt pa triarchis. Hi enim soli diœcesim habent, et me tropolitanos ordinant, ut infra videbimus. Innocentio accedit Hieronymus in epistola ad Pammachium de erroribus Joannis Hierosolymitani ita scribens: Tu qui regulas quæris ecclesiasticas et Nicæni concilii canonibus uteris, et alienos cleri cos, et cum suis episcopis commorantes tibi niteris usurpare, responde mihi, ad Alexandrinum episco pum Palestina quid pertinet? Ni fallor, hoc ibi decernitur, ut Palæstinæ metropolis Cæsarea sit, et tolius Orientis Antiochia. Aut igitur ad Cæsarien sem episcopum referre debueras, cui spreta commu nione tua communicare nos noveras. aul si procul expetendum judicium erat, Antiochiam potius litteræ dirigendæ. Fatetur Launoius, sextum canonem Nicæni concilii hic ab Hieronymo designari. Cum ergo dicat Hieronymus, Antiochenum episcopum ex decreto illius canonis habuisse jus in Eccle siam Palæstinæ, idque supra metropolitanum epi scopum, de patriarchis eum canonem intellexerit necesse est. Patriarchæ enim erant supra metro politanos, et quasi metropolitani metropolitano rum, ut supra dixi. Unde etiam Hieronymus, tam Antiochenum, quam Cæsariensem episcopum ibi dem vocat metropolitanum; sic enim subjungit Sed novi cur Cæsaream, cur Antiochiam nolueris mittere. Sciebas quid fugeres, quid vitares. Maluisti occupatis auribus molestiam facere, quam debitum metropolitano tuo honorem reddere. Recte ergo Pe trus de Marca observavit, canonem sextum Nicæni concilii de patriarchis, et de patriarchico jure in tellectum esse ab Hieronymo. Præterea Joannes Scholasticus, qui regnante Justiniano patriarcha fuit Constantinopoleos, in Collectione canonum nuper Parisiis edita, sextum hunc canonem de patriarchis intelligit. Nam in primo titulo Collectionis sure, qui est de patriar chis, hunc sextum canonem Nicæni concilii primo loco ponit. Fuit autem Joannes Scholasticus pa triarcha, ut jam dixi; ac proinde patriarcharum jura ignorare non potuit. Frustraque omnino Launoius ejus auctoritatem imminuere conatur, dum ei objicit, quod sub titulo de patriarchis se ptimum canonem concilii Nicæni retulerit, in quo agitur de honore Aliensis episcopi. Primo enim responderi potest, id additum esse recentiore manu nec ab ipso Joanne Scholastico scriptum.Cur enim, quæso, Joannes Antiochenus a canone septimo Nicæni concilii, potius quam a sexto ordiri ma Juisset? Deinde dici potest canonem illum septi mum, licet re vera non agat de jure patriarchico episcopi Hierosolymorum, videri tainen ei juri oc casionem præbuisse. Auctoritate enim hujus ca nouis mixi antistites Hierosolymitani, altius pau latim sese attollere cœperunt. Sed et octava synodus canonem hunc non aliter intellexit. Sic enim habet in actione decima ca pite decimo septimo. De potestate patriarcharum et metropolitanorum ad eos adventu. Sancta et uni versalis Nicæna prima synodus antiquam consue tudinem jubet servari per Ægyptum et provin cias quæ sub ipso sunt, ita ut horum omnium Alexandrinus episcopus habeat potestatem, dicens quia et in Romanorum civitate hujusmodi mos prævaluit: qua pro causa et hæc magna et sancla synodus, tam in seniori et nova Roma, quam in sede Antiochiæ, et Hierosolymorum, priscam con suetudinem decernit in omnibus conservari, ita ut earum præsules universorum metropolitanorum qui ab ipsis promoventur, et sive per nianus impo sitionem, sive per pallii dationem episcopalis digni tatis firmitatem accipiunt, habeant potestatem videlicet ad convocandum eos, urgente necessitate, ad synodalem conventum, vel etiam ad coercendum illos et corrigendum, cum fama eos super quibus dain delictis forsitan accusaverit.» Et paulo post jidem Patres de conciliis patriarcharum ita scri bunt:: Sed sancta hæc et universalis synodus, nec concilia quæ a metropolitanis fiunt interdicens, multo magis illa novit rationabiliora esse ac utiliora metropolitanorum conciliis, quæ a patriarchali sede congregantur; et idcirco hæc fieri exigit. metropolita quippe unius quidem provinciæ dispo sitio elicitur: a patriarcha vero sæpe totius causa dioeceseos dispensatur. Quibus verbis sententia no stra apertissime confirmatur. Aiunt enim sanctis simi Patres, in canone sexto Nicæni concilii, neque enim alium canonem designant, agi de pa triarchis et de jure patriarchico. Confirmant præ

col. 1657–1658page 14 of 18
Caput IX
PG 67:1657ὥστε τὸν ᾿Αλεξανδρείας ἐπίσκοπον πάντων τούτων ἔχειν τὴν ἐξουσίαν τὸν ἐπίσκοπον Αλεξανδρείας πάντων ἔχειν ἐξου
col. 1659–1660page 15 of 18
PG 67:1659ἐπειδὴ καὶ τῷ ἐν τῇ Ῥώμῃ ἐπισκόπῳ τοῦτο
col. 1661–1662page 16 of 18

testimonium, sed sibi ld affirmai credi postulat. At nos in his præsertim rebus sine teste nihil cre dimus. In hoc canone non de solo Alexandriæ epi scopo, sed etiam de Antiocheno aliisque agitur me tropolitanis. Quid ad hos pertinuit Meletii schisma? Quod si contendis non aliam hujus canonis pro mulgandi causam fuisse, concedamus hoc tibi, si placet. An ex eo sequitur id quod vis, in hoc ca none agi tantum de ordinatione? Nullo certe modo. Singularis enim res causam interdum præbere po test generali constitutioni. Nec magis firmum est quod in eodem capite scribis, hunc canonem 6 esse quamdam velut exceptionem canonis 4, quo jus ac potestas confirmandarum ordinationum in sin gulis provinciis tribuitur metropolitano. Tu vero in Alexandrina et Romana dioecesi metropolitanos nullum jus habuisse censes, in quo tamen tibi assentiri non possum. Synodus enim Nicæna in dicto canone 6 nihil ademit metropolitanis. Quod manifeste confirmat ipsius canonis clausula quæ sic habet: Illud autem generaliter clarum est, quod si quis præter metropolitani sententiam fuerit factus episcopus, hunc magna synodus definivit episcopum esse non oportere. Non igitur canon sextus exceptio est ac restrictio canonis 4, cum eum potius confir met; nec adimit quidquam potestati metropolita morum, sed metropolitanis adjungit patriarchas, qui sunt netropolitani metropolitanorum. Multa soles dicere quæ non probas. Tale est illud quod ais pagina quinta, prisco more receptum fuisse ut Alexandrinus episcopus per universam Ægyptum episcopos, presbyteros ac reliquos mini stros ordinaret aut ordinari permitteret. De episco pis quidem tibi facile concedo, eos ab Alexandrino pontifice ordinatos fuisse: non tamen sine con sensu metropolitani. Alioqui quodnam jus fuisset metropolitanorum in Ægypto? Neque enim putan dum est, metropolitanos Ægypti pejoris fuisse conditionis quam cauteros. De presbyteris vero et aliis clericis nego. Nullum sane hujus rei testimo nium profers. Nam quod adducis ex Sozomeni libro primo, ubi Meletius absente Petro, qui per secutionis tempore aufugerat, ordinationes mini strorum ad Petrum solum pertinentes sibi vindi casse dicitur, id manifeste intelligendum est de presbyteris et diaconis Ecclesiæ Alexandrinæ, quos absente Petro Meletius instituerat. Idque plane confirmat Athanasius in Apologia pag. 788, ubi scribit Alexandrum post synodum Nicænam quæ ordinatos a Meletio confirmaverat, prudenti usum consilio, exegisse a Meletio, ut indiculum sibi da ret continentem nomina eorum qui Alexandriæ ab ipso fuerant ordinati: quem quidem indiculum ibi affert Athanasius. In eo recensentur nomina om nium episcoporum qui erant partis Meletii per Ægyptum. Sequuntur deinde nomina presbytero rum et diaconorum quos Meletius in urbe et in agro Alexandrino ordinaverat. Quod si alibi quo que presbyteros et diaconos babuisset Meletius, corunique ordinatio soli competivisset episcopo Alexandriæ, eorum quoque indiculum Alexander a Meletio fagitasset, ut apparet. Quod cum Alexan der non fecerit, prorsus dicendum est, aut Mele trum nonnisi Alexandriæ presbyteros et diaconos ordinasse, aut ordinationem clericorum qui essent extra paræciam Alexandriæ, nihil ad Alexandrinum episcopum pertinuisse. Ex illo igitur Sozomeni loco nihil potes concludere: nihil item ex altero Socratis qui est in lib. vi, cap. 7. Ad quem locum 'ta observas; duo fecisse Theophilum. Primo epi scopum constituisse Hermopoli, deinde clericos a sc ordinatos episcopo adjunxisse. Credidisti enim Ammonium et ejus fratrem a Theophilo ordinatos essc clericos Ecclesiæ lermopolitanæ. In eadem quoque sententia fuisse video auctorem Geogra phia sacra. Sed profecto longe falleris. Theophilas enim Aminonium et fratrem secum retinuit eosque clericos Ecclesiæ suæ, id est Alexandrinæ, ordina vit. Idque tam diserte dicit Socrates, ut mirer a te homine acutissimo id animadversum non fuisse. Quis vero sibi persuadere posset, presbyteros ac diaconos totius Ægypti ab Alexandrino episcopo ordinatos fuisse? Quidnam igitur remansisset epi scopis, adempta ipsis ordinatione clericorum? Episcopus enim adempta ordinandi potestate, vi detur quodammodo redactus in ordinem presbyte rorum, cum hoc maxime episcopus distet a presby tero, quod ordinandi habeat potestatem, ut testatur Hieronymus. Notanda est etiam observatio tua quam in hoc capite posuisti, pagina 8, ubi inquiris quibus in locis Meletius illicitas ordinationes facere præ sumpserit. Ais enim Eleutheropoli, inquit Epipha nius, Basa et Ælia, etc. Videris omnino has urbes pro Egypti urbibus accepisse. Vis enim probare Meletium in tota Ægypto episcopos ac presbyteros ordinasse. Has igitur urbes, quæ tamen in Palæstina sunt, Ægypto tribuisti. Alioqui cur eas nominabas? Basam præterea nominas pro Gaza, ut recte legitur in editione Petavii. Cæterum ex hoc Epiphanii te stimonio apparet, Meletium non in Ægypto solum, sed etiam in Palæstina ordinationes illicitas cele brasse. Cum enim damnatus esset in metalla Pa læstinæ quæ Phonesia dicebantur, in itinere, id est tam eundo quam redeundo, clericos ordinavit. Quod si scire vis in quibusnam Ægypti urbibus episcopos ordinarit Meletius, habes urbium et epi scoporum nomina in Indiculo Meletii quem refert Athanasius. Quem tu si legisses, testimonium Epi phanii omittere poteras. In Corollario quarto ais, inter antiquas consue tudines quarum mentio fit in canone sexto concilii Nicæni, merito collocari posse morem illum quo Romanus episcopus Thessalonicensi episcopo vices suas delegabat. In quo dupliciter falleris: primo cum putas in supradicto canone Nicæno intelligi priscas quasdam consuetudines in regendis Eccle siis. Nullam enim aliam consuetudinem intelligunt Nicæni Patres, quam illam quæ mox ab ipsis sub jungitur, ut scilicet episcopus Alexandriæ per uni versam Ægyptum omnium habeat potestatem: si militer episcopus Antiochiæ in sua diœcesi, et sin guli metropolitani in suis provinciis. Quod autem putas, morem illum Romanorum antistitum qui Thessalonicensi episcopo vices suas mandabant, vetustiorem fuisse concilio Nicæno, refellit te con cilium Romanum, quod nuper editum est a Luca Holstenio. Illic enim cum origo ejus moris ab ultima vetustate repeteretur, nulla ejus ante pontificatum Damasi proferuntur indicia. In Corollario decimo quarto, ubi refers epistolam Innocentii papæ ad Alexandrum episcopum Antio chenum, male reprehendis doctissimum antistitem Petrum de Marca, qui recte notaverat, Innocentium in dicta epistola de jure patriarchico episcopi An tiocheni locutum esse et prædictum canonem Ni cænum eo sensu accepisse. Verba Innocentii sunt Revolventes itaque auctoritatem Nicænæ synodi, que unam omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quæ censuit de Antiochena Ecclesia cun ctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessa rium custodire, qua super diœcesim suam pradiclam Ecclesiam, non super aliquam provinciam noscimus constitutum. Fateor in cunctis editionibus legi con stitutum. Sed si grammaticorum regulas consu luisses,docuissent te profecto legendum essa consti

col. 1663–1664page 17 of 18

tutam. Alioqui quo referrentur voces illæ prædictam Ecclesiam, nisi forte Ecclesiam communis generis esse censes? Recte ergo fecit Petrus de Marca, qui hunc locum ita edidit, cum aliter legi nec possit nec debeat. Porro ex his Innocentii verbis omnino conficitur, Innocentium in ea fuisse sententia, Ni cænam synodum Antiocheno pontifici jus patriar chicum attribuisse. Ait enim Antiochenum episco pum decreto synodi Nicænée non super aliquam provinciam, sed super suam diœcesim constitutum fuisse. i vero qui supra dioecesim sunt, patriar chæ vocantur; qui autem super provinciam, metro politani. Quare cum Innocentius dicat Antiochensem episcopum non esse constitutum super aliquam provinciam, satis indicat eum non esse simplicem inetropolitanum. Dices fortasse multos esse qui habent dioecesim, qui tamen non sunt patriarchæ cujusmodi sunt exarchi seu primates. Sed respon deo hos esse minores patriarchas qui habebant sub se metropolitanos. Unde etiam patriarchæ nomen interdum usurparunt. Deinde nihil interest utrum primas an patriarcha hoc loco dicatur Antiochenus episcopus. Abunde enim refellitur tua sententia, si ostendero non dicere Innocentium, jus atque hono rein metropolitani a synodo Nicæna attributum fuisse episcopo Antiocheno. Quod quidem certis sime demonstratur ex iis quæ jam dixi. Sed et quæ sequuntur Innocentii verba, id prorsus evin cunt. Addit enim: Unde advertimus, non tam pro civitatis magnificentia hoc eidem attributum, quam quod prima primi apostoli sedes esse monstretur, ubi et nomen accepit religio Christiana, et quæ conven tum apostolorum apud se fieri celeberrimum meruit, quæque urbis Romæ sedi non cederet, nisi quod illa in transitu meruit, ista susceptum apud se consum matumque gauderet. Annon vides Innocentium hic loqui de præcipuo quodam honore ac privilegio, quod Antiochenæ urbis magnificentiæ responderet, et quod pene æquale esset honori ac majestati sedis Romanæ? Ineptus omnino esset ac frigidus,si de me tropolitano jure hæc diceret Innocentius, quod commune est Antiocheno cum innumerabilibus aliis episcopis. Jus ergo aliud præcipuum intelligat oportet: quod aliud esse non potest quam patriar chicum. Repugnas adhuc, et Antiochenum episco pum ab Innocentio metropolitanum vocari conten dis his verbis: Itaque arbitramur, frater charissime, ut sicut metropolitanus auctoritate ordinas singulari, sic et cæteros non sine permissu conscientiaque tua sinas episcopos procreari, etc. Hic tu, ut soles, vi tium editionis Moguntina pro vera lectione am plexus es, et ex ea falsam assertionem et Innocentii inenti contrariam conclusisti. Sed si reliquas edi tiones consuluisses, Colonienses scilicet duas alteram Crabbi, alteram Binii; Hispanicam Antonii Augustini in lib. 111 Epitomes juris canonici; et no vissimam omnium editionem Parisiensem Biblio thecæ juris canonici, quam vir doctissimus Guiliel mus Voellus una cum clarissimo viro Henrico Justello nuper publicavit, vidisses profecto, non metropolitanus scribendum esse, sed metropolitanos quomodo etiam Nicolaus Faber ad oram Moguntini codicis emendaverat. Quis vero sensus esset in tua lectione: Sicut metropolitanus auctoritate ordinas singulari, sic et cæteros non sine permissu, etc. Si lectionem tuam sequimur, nullum episcopum or dinaverit Antiochenus antistes. Præcepit eniin Inno centius, aut potius suadet Alexandro, ut episcopos longius positos datis litteris a metropolitanis vel aliis jubeat ordinari, vicinos autem si ita ipsi li bitum fuerit, Antiochiam venire jubeat ad accipien dam manus impositionem. Deinde quid sibi volunt hæ particulæ, sicut metropolitanus ordinas, sic reli quos, etc. Annon vides Innocentium duo hic ge nera episcoporum distinguere metropolitanos scilicet, et reliquos provinciales qui vulgo suffra ganci dicuntur? Et nietropolitanos quidem ab epi scopo Antiocheno ait ordinari auctoritate singulari, id est patriarchica. Soli enim patriarchæ ordinan dorum metropolitanorum jus habent, ut docet syn odus octava superius allata. Ordinant autem illos duobus modis, ut ait prædicta synodus, vel per manus impositionem, vel per missionem pallii. Qui posterior mos in Occidente magis invaluit, propter nimiam locorum distantiam, ut videtur, invectus. Hinc est quod in canone 28 concilii Chal cedonensis, quo jus patriarchicum concessum est episcopo Constantinopolitano, nominatim decerni tur ut metropolitanos per Ponticam et Asianam et Thraciarum dioecesim ordinandi habeat potesta tem in agro autem Barbarico etiam episcopos ordinet. Causa vero cur in agro Barbarico hanc ei dederint potestatem, hæc est, quod apud Barbaros nullus erat metropolitanus, ac proinde Constanti nopolitanus patriarcha in illis regionibus implebat officium metropolitani. In septimo corollario ais Carthaginensem episco puin idem videri habuisse juris per universam Africam, quod Alexandrinus episcopus habebat per Egyptum, Libyam ac Pentapolim, id est, habuisse jus ordinandi presbyteros et episcopos per uni versam Africam. Hoc enim jus fuit Alexandrino episcopo per universam Ægyptiacam diœcesim, ut tu quidem pluribus in locis dissertationis tuæ asseverasti. Verum canon Carthaginensis concilii ex quo id concludis, non hoc dicit, sed tantum, licere episcopo Carthaginensi, ex quacunque Ec clesia voluerit, clericos sumere, ut eos Ecclesiis a quibus postulati fuerint, presbyteros aut episcopos. ordinet. Unde et titulus canonis ita concipitur Ut Carthaginensi episcopo unde voluerit clericum liceat ordinare. Non dicit ubicunque voluerit, sed tantum unde voluerit. Licuit ergo episcopo Cartha ginensi alienos clericos sumere, quos vel presby teros vel episcopos ordinaret. Sed in sua duntaxat provincia, id est in proconsulari, quæ etiam Car thago dicebatur. Extra hanc provinciam non lice bat illi eos ordinare. Canon enim Carthaginensis hanc ei potestatem non tribuit. At dices Aurelium Carthaginensem episcopum in hoc canone diserte affirmare, se cunctarum Ecclesiarum sollicitudinem gerere, ac proinde cunctas ordinationes ad euni pertinuisse. Respondeo, cum Aurelius dicit cun clarum Ecclesiarum sollicitudinem ipsi incum bere, de Ecclesiis provinciæ suæ eum loqui, non de universa Africa. Certe paulo ante idem Aurelius tantum dixit, se multarum Ecclesiarum et ordi nandorum sollicitudinem gerere. Multæ enim et maximæ erant Ecclesiæ in provincia proconsulari; et in ipsa urbe Carthagine, quæ una erat ex maxi mis civitatibus imperii Romani, plures erant Ec clesiæ pluresque presbyteri ac diaconi. Quod si tibi concedamus Carthaginensem episcopum, ul pole primatem, curam habuisse Ecclesiarum to lius Africæ, non ex eo sequitur illum in tota Africa ordinationes celebrasse. Nam et episcopus Roma nus, licet totius Ecclesiæ curam gerat, non idcirco omnium Ecclesiarum ordinationes sibi vindicat. Exposito canone sexto concilii Nicæni, in quo de jure patriarcharum agi, abunde, ut opinor, pro bavimus, libet nunc corollarii loco quadam adji cere quæ ad eosdem patriarchas pertinent. Scien dum est igitur patriarchas in synodo episcoporum ordinari solitos esse. Nam post mortem patriarchæ, multi tam metropolitani quam provinciales epi scopi ad patriarchalem ecclesiain conveniebant, tum funeris celebrandi, tum patriarchæ in mortu locum substituendi causa, quo et illius sepultura et hujus ordinatio esset illustrior. Ita Joannes Chrysostomus, sic ante illum Nectarius, et reliqui

col. 1665–1666page 18 of 18
PG 67:1665ἐνταῦθα, συνελειτούργησε τῷ μακαριωτάτῳ καὶ ἁγιωτάτῳ πατριάρχη κυρίῳ Νικολάῳ, καὶ τῇ ἱερα τῷ ἁγιωτάτῳ πατριάρχῃ Νικολάῳ καὶ τῇ συνόδῳ.
Page scan enlarged

Notebook

Full View