PG 79Nilus of Sinai
Second Accountapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 27–28page 1 of 16

milnus amore Christi omnibus renuntiavit, et asceticam amplexatus, in Deo suo et Christo spein collocavit. Quod in tanti viri laudes reponendum est, easque eximias, assertore Callixto. Quid autem qui carni el mundo deserviunt, et bonam Christia norum educationem, et carnis excruciationem dissipant, ex verbis istis Callixti Magdeburgenses convertunt? Nilus vir generis nobilitate, et virtu tum ornamento præclarus monachus, urbis Con stantinopolitanæ indigena, et præfectus postremis Junioris Theodosii temporibus. Cumque potentia et opibus afflueret, atque etiam alio modo Ecclesiæ et reipublicæ recte et mullum servire, prodesseque potuisset, tamen ex sinistro Scripturarum intellectu, et perversa illorum temporum superstitione, relicta legitima sua erga præclara vocatione, monasticen est amplexus. Et hjec quilem si uti sua testaren tur, molerate ferenda a Catholicis essent, qui hæreticorum petulantiam perspectain habent: ve rum cum addunt ea referre auctore Nicephoro, lib. xiv, cap. 54, quis bene toleraverit? Scriptori crimini haud obnoxio crimen tam atrox etiam cum mendacio, ut obcæcatos mente, et rudes fallere possint, appingere, quis tolerabiliter tulerit? Sed hoc dandum est hæreticis, qui ex se veluti aranei tela fingunt. Ad hæc adjiciunt eadem centuria cap. 10, posť illa insulsa de Nilo episcopo et martyre, quæ poste rius videbimus, de capitulis sancti Nili: De bonis operibus præcepta exposita secundum seriem Deca logi, quibus insertæ sunt sententiæ de præmiis bono rum operum, et pænis malorum. Quæ etiam in gno mographis quibusdam Græcis continentur. Cæterum de fide, aut aliis doctrinæ partibus nihil dicit. Sed incommode loquitur, polu aque frigidæ justificari misericordem. Quis nunc voce non contenderet? O homines feneos, infelices, et fricti ciceris em. plores, qui nec scripta legere, nec lecta intelligere, neque discernere valetis. Destituti ventis, remos saltem adhibere quis vetat? Quis asseveraverit Nilum de fide, et aliis doctrinæ partibus nihil dicere? Quis Nilo vitio dederit, quod de præmiis bonorum operum et poenis malorum scripserit? Quis Nilo Constantinopolitano attribuerit dictum de ⚫ potu aquæ frigidæ? Adeal scripta. In illis præcla rissima et præstantissima de fide, et de doctrina catholica, si cæcus non est, reperiet: nec illum aversabitur judicio, quod de præmiis bonorum operum, et de pœnis malorum dictaverit. Sed istis opertissimis infamia criticis concedamus, dum alia atque alia scriberet Nilus, in nonnullis de doginate siluisse. Tum advertendum est eum sa'pe sæpius cum plumbeis bominibus egisse, et ad do gmata intelligenda ineptissimis, et tantummodo corporis exercitationibus ut Deum sibi conciliarent deditissimis: quare superiora et elevatiora illa mysteria evolvenda non erant. Dum vero cum præstantibus ingenio tractabat, tum expurgatis dissidiis, et discussis nebularum dubiis secundis ventis in æthera elatus mysterfa ſtɗei fundebat, Non credis? Percurre libros, et admiraberis genit dexteritatem in rebus tractandis. Et ut finem ora tioni imponam, cui fidens, quæ Rossanensi Nilo historia defert, tu ad Constantinopolitanunv Chrysostomi discipulum detrahis? Dictum de aqua frigida, Rossanensis discipulus Rossanensi nom invitis manibus dat. Tu quingentis annis millesi mum mutilas, nec tot annorum spatium decurtatuur xhorrescis? Audi illius discipulum, ex quo Baro. nius sua habet. Dicit Nilo Russanensi Nicolaus protospatharius. Pater quare dicit Evangelium, quod quicunque parvum calirem aquæ frigidæ dederit, non amittet mercedem stam? Respondit ille: Pro pter hoc dictum est illis, qui nihit habent, ut nullus excusetur, qui nec habet ligna, quibus calefaciat aquam. Quid vero facietis vos, qui pauperibus fri gidam aquam aufertis? Christus eadem pronuntiat, ut ostenderet, sic enim doctores, iique maximi tradunt, exiguum et facile beneficium, et fere nullius æstimationis apud homines, tamen habere constitutam mercedem a Deo, camque non exiguam; quæ enim Deus promisit, parva esse non possunt; majora sunt, quam æstimari possent ab iis qui recepturi sunt. Aqua frigida satis indicat studium et diligentiam in beneficio exbibendo, quamvis exiguo. Æstimat enim Deus opera magis ex studio, et divina mentis incitatione, quam ex rei magnitu dine. Ilæc dicit Christus; et Nilus identidem eadem revocando pronuntiat. An videri potest commodius et aptius? Christus loquitur, qui pleno pectore et per se sapit. Dicito tu commodius, qui diviniori mente, et consilio sapis. Nilus Christi verba repetit; et tu Niluín incommode loqui non vereris asserere, dum ait potum aquæ frigidæ justificare misericor dem et vulgi reprehensionem non reformidas? Ita tandem et Evangelium, et Christi verba ad libi tum tuum confingito, redditoque incudi versus male tornatos, ut incommodis, quæ mentem tuam dila cerant, mederi valeas. Doctissimus Possimus in Menologii Græci verbis Mauritium in Marcianum demutat; quod apte cadit in rem. Qui enim potuit sub Mauritio, qui imperium iniit anno Domini 583 communi spiritu frui, qui Joannis Chrysostomi discipulus, et æqualis fuisse asseritur, cujus obitus anno 407 ab historicis ponitur? Vixisset utique minimum annos 175, dem plis etiam annis, quibus ad obtinendas disciplinas Chrysostomo adhæsisse negandum non est. Et quis crederet Nilianæ ætatis adeo diuturnæ spatia? Hic idem Possinus in præfatione sua in Epistolas Nili ad Eminentissimum Barberinum aliam notat de Nili ætate Caryophili hallucinationem: Quarum primum antiquitas ea est, cui qui mille annos imputare satis habuerit, detraxisse de vera summa deprehenditur annos fere trecentos, totum nimirum intervallum, quo Arcadii principatus, vera et certa ætas Nili nostri antecedit Mauritium Augustum, quo tamen imperante floruisse scripsisseque Nilum vir alioquin docius

col. 29–30page 2 of 16
PG 79:29Ει χιν, Νεϊλός τε ὁ θεσπέσιος ἀσκητής, ὅ τε τοῦ Πηλουσίου Ἰσίδωρος, καὶ ὁ πολυθρύλλητος ἀσκητής Μάρκος, Ἰωάννῃ τῷ πάνυ μαθητευθέντες. Ιωάννην οὐκ εὐλόγως εἰς ἐξορίαν ἐξέπεμψας ἐκ πολλῆς ἐλαφρίας τοῖς μὴ ὑγιαίνουσι τὸ φρονεῖν ἐπισκόποις παραπεισθείς Εἰ: Πῶς ἐπιθυμεῖς τὴν Κωνσταντινούπολιν τῶν συχνοτάτων σεισμῶν, καὶ τῆς ἐπελεύσεως τοῦ αἰθε ρίου πυρὸς ἀπηλλαγμένην ἰδεῖν, μυρίων ἀτοπημάτων αὐτόθι γενομένων, καὶ νομιτευομένης τῆς κακίας σὺν παρρησίᾳ πολλῇ, ἐξορισθέντος τοῦ στύλου τῆς Εκκλησίας, τοῦ φωτὸς τῆς ἀληθείας, τῆς σάλπιγγος τοῦ Χριστοῦ, Ἰωάννου. Μηδὲ ἀπα τάτω Ἰουδαῖος λέγων, δι᾿ ἑτέρας ἁμαρτίας ἀπο ηλλωτριῶσθαι τῆς Παλαιστίνης· οὐ γὰρ δι' ἄλλας ἁμαρτίας, διὰ δὲ τὴν κυριοκτονίαν πεπόνθασι τὰ ανήκεστα. Πρώην μὲν γὰρ εἰδωλολατροῦντες, καὶ τοὺς προφήτας φονεύοντες, καὶ τοῖς δαίμοσι τὰς θυγατέρας, καὶ τοὺς υἱοὺς θύοντες τοῖς ἀλλοφύλοις εἰς αἰχμαλωσίαν ὑπὸ Θεοῦ παρεδίδοντο, καὶ μετ' ὀλίγα ἔτη τῷ θείῳ βουλήματι πάλιν ἐπανήγοντο εἰς τὴν γῆν τῆς ἐπαγγελίας. Αφ' οὗ δὲ τὸ ἀνίατον τε τολμήκασι πράγμα εἰς τὸν Υἱὸν τοῦ Θεοῦ τὰς χεῖρας ἐπιβαλεῖν παντελεῖ πορθήσει ἐκδέδονται. Ἰδοὺ λογ πὸν πεντακοσιοστὸν ἔτος, καὶ οὐδαμοῦ θεία τις ἐπι σκοπή, οὐκ ἀντίληψις, οὐ παρηγορία, οὐ προφήτης νουθετῶν, καὶ στηρίζων, ὥσπερ ἐν Βαβυλώνι Ιεζε κιήλ τε καὶ Δανιήλ, καὶ οἱ ἄλλοι· οὐκέτι γὰρ αὐτοῖς θέλει προσομιλεῖν ὁ Θεὸς βδελυττόμενος τούτους
col. 31–32page 3 of 16

est Domini quadringentesimus quartus, Arcadii imperatoris decimus, Innocentii рарх tertius. Ergo si scribebat hic Nilus Joanne Chrysostomo nondum mortuo, ut superius vidimus, erat, cum hæc posteriora scriberet annorum nonaginta trium, quibus si appingas annos minimum triginta, quibus sub magistro Chrysostomo, mores ad mollitiem idoneos exuit, et artibus ingenuis instructus aucto ritatem, et dicendi libertatem consecutus, impera torum labes et maculas non communi vitupera tione, sed ingenuitate libera reprehendere posset, annos tum centum viginti tres numerabat: forsan hoc non videbitur absurdum. Forte enim ita tulit natura locorum, continentia, et affectio animi, quæ sanitati corporis nequaquam nocent. Ego cum in Bene nata regni Neapolitani provin cia, Basilicata sequiori nomine dicta, immorarer, cognovi de plebeia fæce, auctos tamen divitiis duos, et cum iis pariter habitavi. Erant illi duramento corporis prævalidi, compactis nervis firmissimi, dentibus fere omnibus constipati, et, ut verbo ex pediam, athletis ipsis robustiores. Hi ante primam lucem tres vel quatuor horas, hiberno etiam tem pore, cum ventorum algoribus, et nivium tumulis omnia congelascunt, experrecti, subito cubili ex sultantes præ lætitia egrediebantur et post agita torum brachiorum motibus pectus et latera tun debant in orbem contusa; et ductim in se vini, quod in illa regione et suavitate, et lubentia, et gratia aliorum omnium longe præstantissimum est, liquore inverso, arrepta perula ca panem niveun, quandoque etiam sordidum, vel rubidum, ut sors tulerat, neque enim lenocinia quærebant cupidita tum, inferebant. Tandem falce stramentaria, vel ligone humeris superposita, ædibus facescentes, in agrum devolabant: atque per totum diei spatium consummabant multum operæ, exercentesque fran gebant se laboribus, dempta tantummodo hora, qua epulis domo abductis uti lautis conviviis et sumptuosis vacabant, donec inclinato sole sub noctem domum regressi, et cœnati, et jam dormi tantes super lectum procumbebant, de novis labo ribus solliciti. Et horum alter centum quindecim; alter centum et viginti vitæ suæ annos compleve rant. Quot autem anni post meum e Basilicata abscessum vitæ illis adaucti sint, nondum com peri: nulla equidem me bujus cupiditas tenuit. Ið vero, quod narraturus sum, me mihi pene eripuit. Paerulus ex insula Chio Romam cum materno avo Michaele Neurida contendens, cum ob exilem æta tem Romæ in collegium Græcorum aditus remora retur, sanctionibus id collegii pernegantibus, Paulæ Calabriæ apud illustrissimum Marium Spinellum constiti, qui me eximia charitate complexus, ocu litus amavit, et præceptoribus humanioribus arti bus tinctis, ut ferebat illa ætas, instruendum tra didit. Dum circa trivia animi relaxandi gratia cum sociis annexis pererro, occurrit properanti anilitate cana desipiens senex, cadaverosa facies, et plane morticinium. Hlius ad latus pueri, senes, juvenes, et ex vili̟ fæce hominum plures, qui perridiculis illius gestis, dictisque oblectati concomitabantur. Inquiro quid hoc rei esset. Omnes et maxime pru dentiores respondent illum Acheronticum esse senem, ideoque truncum, et album colorem ab atro non n¦tra discernere. Proptereaque ex malis illius astantes ludos sibi facere: jam enim compleverat annos centum et triginta. Ego puerulus nihil cum animo tum agitavi. At subgrandes et mente senes aderant, in jocos transfusi: Bene sese res habet, clamitant. Et quis teste oculato hoc ita esse non convicerit? Alii, Non ad testes, qui nulli sunt, sed ad monumenta ecclesiastica provocamus. Arrisit dictum omnibus, continuoque ad ecclesiam pro gressi, advocato parocho, librum, in quo sacro la vacro intinctorum nomina consignantur, curiose examinant, et anno 1462 nomen agnomenque bo minis, de cujus ætate ambigebatur, dilucide ex presseque reperiunt, indeque colligebatur anno 1520, vel circa, sancto Francisco familiaris sime usum, multasque res sermonibus una inter se agitasse. Et is tandem senex delirus celeri gradu per scalas ædium properans, antequam ego Paula abscederem, præceps in caput dejectus ani mam effudit. Et hæc de macrobiis usu meo explo ratis adduxi, ut quingentesimum memoratum a Nilo in hac epistola conjectura satis probabili, et dein ceps vitam ejusdem diuturniorem, de cujus longin quitate nihil certum refertur, proxime ad verum accedere colligeremus. Quod si commodum non videbitur, dicamus in ea epistola Nilum numerum integrum et completum pro incompleto atque truncato usurpasse, ut adjunctione simili incre mentum suæ demonstrationi contra Judæos conci liaret; cujus exempla in sacris quoque Litteris fre quentia sunt: sed summa sequor fastigia rerum. Sed Mauritii anni perquam longissime remoti sunt. Tum enim Nilus prorogasset terminos vitæ ad annum 176. Ego quidem hoc formido credere, et cujus fide credam? Credo Deum hoc posse: an fecerit, ex ingenio quisque suo addat vel demat fidem. Sed hallucinatus est Caryophilus. Esto. Sed cum Græcis in Menologio Græcorum, nunc quoque adde accuratissimum Sirletum, qui, ut verosimile est, non ex propriis, sed ex codicibus Græcis, illisque forte antiquissimis, cum quibus hallucinari maluit in sua Interpretatione, quam demendo nomen Mau ritii, de mala fide suæ Interpretationis in crimen vocari, et accersitus judicio de sui purgatione com mentaria scribere. Quid si diceret alium esse hune Nilum, et non Constantinopolitanum? Id neque ex Græcorum Menologio, neque ex Sirleto evincitur, cum Constantinopolitani scripta et res gestæ ma jori sua parte descripta eodem die utrique tribuan tur. Fuerunt alii quoque in hujus Nili laudibus effu; siores. Franciscus Zinus epistola ad Augustinum

col. 33–34page 4 of 16
PG 79:33Νεῖλος μὲν ἄρδει τῆς ἀνύδρου τὰς νάπας, Λεῖλος δὲ πιστῶν ἐκπιαίνει καρδίας. Νείλου μὲν ποταμοῖς ῥόος χθόνα εἶδε ποτίζειν. Νείλου δ' αὖ μοναχοῖο λόγος φρένας εἶδεν ἰαίνειν. Αἴγυπτον ἄρδει Νεῖλος, ἀλλὰ καὶ κτίσιν Λόγῳ κατάδει καὶ θανὼν Νεῖλος μέγας. Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ μνήμη τοῦ ὁσίου Πα τρὸς ἡμῶν Θεοδούλου. Οὗτος ὑπῆρχεν υἱὸς Νείλου τοῦ σοφοῦ τοῦ γεγονότος μὲν ἐπάρχου Κωνσταντινουπόλεως· καταλιπόντος δὲ τὴν δόξαν τοῦ κόσμου, καὶ ἀπελθόντος ἐν τῷ ὄρει Σινᾷ, καὶ μονάσαντος μετὰ τοῦ υἱοῦ· τῶν δύο δὲ ὑπαρχόντων ἐκεῖ, καὶ τὴν ἀσκητικὴν πολιτείαν διανυόντων, ἐξαίφνης ἐπι πεσόντων τῶν Βαρβάρων, καὶ ἀρξαμένων κατα σφάζειν τοὺς ἁγίους Πατέρας. Ο μὲν Νεῖλος ἡδυνήθη φυγεῖν, ὁ δὲ υἱὸς αὐτοῦ Θεόδουλος ἐκρατήθη αἰχμάλωτος μετὰ ἄλλου ἑνὸς νέου, καὶ δεθέντες ἐσύροντο. Ἠπλήκευσαν δὲ οἱ Βάρβαροι, καὶ ἐβούλοντο σφάξαι τοὺς νέους, καὶ οῦσαι τῷ πρὸ τοῦ ἡλίου ἀνατέλο λοντι ἄστρῳ καὶ ὁ μὲν εἰς ἔφυγεν· οἱ δὲ Βάρβαροι κοιμηθέντες, τοῦ ἡλίου ἀνατείλαντος, καὶ τοῦ ἄστρου κρυβέντος, οὐκ ἔσφαξαν τὸν Θεόδουλον. Βουλόμενοι δὲ πωλῆσαι, δύο μόνους χρυσίνους ἐλάμβανον, καὶ γυμνώσας ὁ εἰς τὸ ξίφος, ἤθελε σφάξαι· τότε ἡγός ρασεν αὐτὸν ὁ ἐπίσκοπος, καὶ ἀπέλυσε, καὶ καλῶς βιώσας ἐκοιμήθη.
col. 35–36page 5 of 16
PG 79:35δὲ δυνάμει κρατῶν, καὶ τῇ θείᾳ νευρούμενος χάριτι συγγράμματα διάφορα καταλείπει πρὸς ἄσκησιν ὑπαλείφοντα, οὕτω φράσεως καὶ νοημάτων μετ ἔχοντα, ὡς τὸν ἀναγινώσκοντα χάριτος ἀφράστου ἔμπλεω καθιστάναι. πεντήκοντα καὶ ἑκατὸν κεφαλαίοις διαιρούμενος, τὸν τῆς προσευχῆς δὲ ἐν τούτοις ὁ θεῖος ἀνὴρ ἀνα πτύσσει τύπον. Πολλὰ δὲ καὶ ἄλλα αὐτοῦ ἀξιόλογα, ποικίλας ὑποθέσεις υποβαλλόμενα, εἰς τε τὸν ἐπιστολιμαῖον τρόπον, καὶ εἰς τὸ συγγραφικὸν ἀνηγμένα συγγράμματα φέρεται, τήν τε κατὰ τὰ ἔργα τελειότητα, καὶ τὴν ἐν λόγοις μαρτυρούμενα δύναμιν κῆς. δοχον ἡ ἐπιγραφὴ λέγει, Φωτικῆς τῆς ἐν τῇ παλαιά Ἠπείρῳ ἐπίσκοπον ὁ τῆς Φωτικῆς ἐπισκοπος ὄνομα Διάδοχος - Ει
col. 37–38page 6 of 16
PG 79:37φάλαια, ἢ παραινέσεις, Χρυσά Νείλου ἐπισκόπου καὶ μάρτυρος κεφάλαια, ή παραινέ σωτηρία, ἡ αὐτοῦ κατάγνωσις. παῖδ᾽ ἔτι ἐόντα χρεὼν δὴ καλὰ διδασκέμεν έργα.
col. 39–40page 7 of 16
PG 79:39Νείλου ἐπισκόπου, καὶ μάρτυρος και φάλαια, ἢ παραινέσεις
col. 41–42page 8 of 16
PG 79:41ἀναίρεσιν τῶν ἐν τῷ ὄρει Σινᾷ Μοναχῶν, καὶ εἰς τὴν αἰχμαλωσίαν τοῦ υἱοῦ αὐτοῦ Θεοδούλου, Καὶ ἐπεὶ ὁ μακάριος Νεῖλος τὸ ὄρος μετὰ τοῦ υἱοῦ κατειληφώς συνῆν τοῖς Πατράσιν, βάρβαροι τινες ἐξαίφνης ἐπελθόντες, ὡς θῆρες τὸν υἱὸν Θεόδουλον σὺν ἄλλοις πλείστοις αἰχμάλωτον ἔλαβον ὃν ὡς αἰχμάλωτον θρηνεί πλέον τοῦ καθήκοντος, καθὼς ἐν τῷ παρ' αὐτοῦ συντεθέντι συγγράμματι Μεθ' ὧν καὶ τὸ ἐν τῷ Σιναίῳ ὄρει τῶν θείων Πατέρων μαρτύριον ἀναγράφεται οὕτω λαμ πρῶς τε ἅμα καὶ περιπαθῶς, ὡς ἱκανὸν εἶναι ἐντεῦθεν θηρᾶσαι, οἷος καὶ κατ᾽ ἄμφω γέγονεν ὁ ἀνὴρ ἐν τε λόγων καὶ ἀρετῆς περιουσίᾳ· ἐκεῖ δὲ καὶ τὰ κατ' αὐτὸν καὶ τοὺς παῖδας μετρίως διέξεισιν ἐκτραγῳδῶν λίαν περιπαθῶς τὴν αἰχμαλωσίαν αὐτῶν, βαρ βάμων καταδραμόντων, οἱ Βλέμμυες ἐκαλοῦντο, καὶ φόνον οὐκ ἐλάχιστον δεδρακότων· δ καὶ ἡδυσμά τι πνευματικὸν τοῖς φιλομαθέσι καταλέλοιπεν.
col. 43–44page 9 of 16

cujusdam inſantiæ, ut opus veterum judiciis arce dignum, rus hodie merum, rureque inficetius videa tur. Quæ si quis a me dicta criminosius existimet, non ego tamen apud eum perdam aquam prolixa ap probatione causæ meæ certis unaquaque de re testi moniis proſerendis. Sed si tanti putet rem tolam cognoscere, et Latina illa veteris interpretis cum Græca auctoris conferre, ut ad alia conniveat, næ is tamen, si quam habet æquitatem, cum non tantum commata, aut comprehensiones totas, sed paginas, atque adeo tractationes integras conscio silentio præ teritas toto passim in opere perspiciet, et illum, quisquis est, interpretem scripsisse festinanter, et me non caluiniose açcusasse judicabit. Atque hinc satis intelligis, lector optime, quam non leviter, aut cu pide consilium interpretationis ordiendæ novæ, sed necessario susceperim. Hæc cum animadvertisset nescio quis in calce codicis editi Barberini appin xit: Tres isti manuscripti codices ita concordant, ut ex uno exemplari quasi descripti esse videantur omnes, alioquin ab edito longe discrepantes: multa enim mutant, nonnulla addunt, plurima recidunt, in quibus Simeonis Metaphrastæ manum facile agnosces qui scripta ejusmodi de virorum sanctorum rebus gestis antiqua et satis longa interpolare, atque mu tare amavit. Porro istam ejus editionem, quam co dices illi repræsentant, secuta est velus interpretatio Latine a Lipomano primum evulgata, quam Pater Possinus in Præfatione ita exagitat, mitius fortasse facturus, si discrepantias, atque etiam errores non ab interprete, sed a Simeone Metaphraste interpola tore proficisci, uti factum oportuit, animadvertisset. Hæc in Possinum, Lipomani additionem, et Simeo nis Metaphrastæ nomen per ora hominum magni fice incedens traduntur. Sed condonandum est viro, qui quantum valeat Possini judicium, et Me taphraste dignitas in rebus ecclesiasticis promo vendis ex publicarum privatarumque rerum ad ministratione, peritiaque plena, et an albus vel ater fuerit, ignorat. Quis enim, nisi nugas soin nlare voluerit, aliisque garrire tentaverit, Simeo nem Metaphrastem nobili equestrique genere natum, ministrum inter primarios militiæ Constantinopo litanæ, ab epistolis et secretis imperatoris, oratione soluta et vincta non absque eloquentia, et dexteri tate præcipuum jactabit: errores et discrepantias a tali tantoque viro profectas fuisse, et vitas anti quorum sanctorum interpolasse contendenti, tantum nomen lædenti, veniam concedet, sed non prosperandam? Sed parum peritis usu, et de facili pronuntiantibus omnia non invitis manibus danda sunt. et Dicimus ergo, et firmiter asseveramus, Meta phrasten nullo modo vitas sanctorum interpolasse, sie, ut multa immutaverit, plurima addiderit, alia reciderit. Sed immutavit cautior factus, quæ alio rum scriptorum monumentis alio prorsus modo se habuisse, et contra jus fasque fuisse dignovit. Addidit ab aliis edoctus digna scitu, præterita la men ab antiquis Vitarum scriptoribus. Recidit alio rum scriptis relata, sed nimia, sed supervacaneɔ, sed fabulosa, sed ridicula, et perversorum hominum malitia superinducta. Et hoc, mi vir, interpolare Vitas sanctorum est? Et hocne erit, Vitas locis quibusdam immutasse, intercidisse, illisque addi disse? Metaphrastes Vitas recte sapienterque dicta tas, intactas reliquit, ex aliorum studiis ac laboribus nullam sibi famam emendicans, sed a capite ad calcem rerum gestarum, uti gestæ sunt, expositio Hem, proprio stylo genereque dicendi ita expediit, ut nullis aliorum scriptorum periodis, addo for mulis et notis, usum fuisse ab arte oratoria instru ctus dignoscere possit. Ita est. Prostant sanctorum antiquorum vitæ ab aliis ante Metaphrasten publi catæ, quæ postmodum ab eodem facultate dicendi singulari in meliorem atque accuratiorem tenorem editæ sunt, quales multas in mea de Simeonibus Diatriba luculenter designavi. Sume in manus, attentius lectita, æque heneque judicatum demum sententiam profer. Planus fueris, si Metaphrasten virorum sanctorum res gestas antiquas, et satis longas interpolasse, atque immutasse enuntiaveris, el doctissimi Possini de hac historia Nili Latine apud Lipomanum rectum non esse intelligens, pru densque judicium, aut injuria illam vexasse. Cui siquidem non est, in exscribendis antiquorum vo luminibus exscriptorum incuriam, neque in doctri na, neque in eruditione excellentiam, et si codices, quibus innitebatur, depravati distortis litteris, sive ambiguis confusi, verba similitudine syllaba rum vitiosa, multa etiam vel malignitate addita, vel spatio temporis fugientia, intrusisse? Iniquum est similia Metaphrastæ attribuere. Et ne nimius sim, vide quæ de Metaphraste in dictando, atque verbis struendis studio apposite in Elogio ipsius construit Psellus, Diatriba nostra de Simeonibus, et eorum scriptis, in qua multa de hac eadem re ex aliis atque aliis auctoribus collegimus. Et ne nos similia nostra imaginatione agitare belluli ac festivi saperdæ suspicentur, habeto tibi, lector, quæ pro eodem Metaphraste Lipomanus scriptis memoriæ prodidit. De Metaphraste autem communis priscorum virorum Ecclesiæ Orientalis sententia, Vitus sanctorum ex diversis auctorum libris eum in unum volumen redegisse, et quæ alicujus viri eraut inscriptæ, sub hoc titulo reliquisse; quæ vero ab aliis descriptæ erant, rudi tamen, et insulso stylo, eas ipsum multis laboribus, et sudoribus exornasse, et eruditione sua exposuisse, prout Theodorus Balsamon, et Psellus, ideoque et Metaphrastæ nomen fuisse ade plum, petaypáčew enim Græce, Latine est, scriptu ram aliquam dilucidioribus verbis, sensu tamen et materia retentis interpretari. Quæ autem a nemine adhuc scriptæ fuerant, sed quasi per manum, el traditionem a Patribus acceptæ, et pro veris habitæ, has ipse eleganti et condito stylo descripsit, et legen dus Ecclesiæ proposuit, tantaque auctoritate liber hic in lucem prodiit, ut apud Orientalem Ecclesiam,

col. 45–46page 10 of 16
PG 79:45Τό γε μὴν τῶν λόγων κράτος, εἴπερ δή τι τῶν ἀπάν των ἄλλων, καὶ τότε μᾶλλον, εἴπερ ἄλλοτέ ποτε, μεγάλην ἔσχε τὴν ἀκμήν, ἀμφοῖν τοῖν βασιλέοιν μάλα τοι πλείστην δεδωκότων αὐτοῖς τὴν ῥοπὴν καὶ τιμήν. Καὶ ἦν ὁρᾷν ὁσίων ἀνδρῶν συναλλαγάς, καὶ σοφῶν ῥητόρων θέατρα, καὶ πᾶσαν λόγων ἀρετῆς ἐπίδειξιν, ἀθροιζομένων ἀπανταχόθεν πολλῶν, καὶ ποιούντων ἄλλην Σωκρατικήν τε καὶ Πλατωνικήν Στοἂν καὶ Ακαδημίαν καὶ Λύκειον τὰ βασίλεια. Διὰ δὴ ταῦτα καὶ πολλὴν τὴν ἐπίδοσιν εἴληφε τότε καὶ ἡ τῆς τοῦ Θεοῦ Ἐκκλησίας εὐπρέπεια. Οὐ γὰρ μόνον ὁ βασι λεὺς πολλὰς τῶν ἐτησίων ἑορτῶν καὶ πανηγύρεων οἰκείοις εκόσμησε λόγοις καὶ ᾠδαῖς, ἀλλὰ καὶ πολ λοὺς τῶν τότε ἐλλογίμων τὰ ὅμοια πράττειν ἐκέ λευσεν. των εἷς ἦν καὶ ὅς τότε άλλα μετέφρασε πρὸς τὸ εὐφραδέστερον, καὶ τοὺς πλείους τῶν τε τῆς ἀρετῆς ἀσκητῶν καὶ ἀθλητῶν συνεγράψατο βίους. Επείπερ κατ᾽ οὐδὲν λείπονται τῶν λογίων ἀνδρῶν, εἴ γε συνιδεῖν ἡβούλοντο τούτου τὴν ἔννοιαν. Καὶ ἄλλως δὲ κἂν ἔκλαζέ τι πρὸς αὐτὸ τούτοις ὁ λογισμός, εἶχον σκέψασθαι πάντως καθ᾿ ἑαυτοὺς καὶ τὸν συγγραψάμενον, ὅτι κατὰ τὸν καιρὸν τοῦ πρώτου σχίσματος ῶν, καὶ τὴν ἀντιλογίαν γινώσκων τοῦ δόγματος, οὐκ ἂν οὕτω συνετίθει καὶ συνέταττε τὸ τοιοῦτον ῥητὸν, εἰ πρὸς τοὺς Λατίνους καὶ αὐτὸς ἐπίσης τοῖς πολλοῖς διεφέρετο Καὶ ὁ τὰς τῶν ἁγίων δὲ πολιτείας καὶ τὰς αὐτῶν ἀθλήσεις ἀφηγησάμενος μεταφραστικῶς, εἰς τὸ τοῦ ᾿Αρεοπαγίτου μαρτύριον Διονυσίου, φημὶ τοῦ τῶν ἀποῤῥήτων ἐκφάντορος· υίας
col. 47–48page 11 of 16
PG 79:47'Αγαπᾷ ὁ Θεὸς ἐλεημοσύνην καὶ κρίσιν, οἷονεί πάρεδρον ἑαυτῷ τὴν ἐλεημοσύνην ποιησάμενος, καὶ προβληθεῖσαν τῷ βασιλικῷ τῆς κρίσεως θρόνω, οὕτῳ παράγει εἰς κρίσιν ἕκαστον. «Ἐὰν ἀνομίας παρατηρήσης, Κύριε, Κύριε, τίς ὑποστήσεται; › Οὔτε ἡ ἐλεημοσύνη ἄκριτος, οὔτε ἡ κρίσις ἀνελεήμων. Πρὸ τῆς κρίσεως οὖν ἀγαπᾷ ἐλεημοσύνην, καὶ μετὰ τὴν ἐλεημοσύνην ἔρχεται ἐπὶ τὴν κρίσιν. Ταῦτα δὲ ἀλλήλοις συνέζευκται, ὁ ἔλεος μετὰ τῆς κρίσεως· ἵνα μήτε ὁ ἔλεος μόνος χαυνότητα εμποιήσῃ, μήτε μόνη ή κρίσις ἀπόγνωσιν ἐνεργάσηται. Βούλεται σε ἐλεῆσαι, καὶ τῶν ἑαυτοῦ οἰκτιρμῶν μεταδοῦναι ἡ κριτής· ἀλλ᾽ ἐὰν εὕρῃ σε μετὰ τὴν ἁμαρτίαν ταπεινόν, συντετριμμένον, πολλὰ μετακλαύσαντα ἐπὶ τοῖς πονηροῖς ἔργοις, τὰ γενό
col. 49–50page 12 of 16
PG 79:49μενα κρυφή, ἀνεπαισχύντως δημοσιεύσαντα, δεηθέντα ἀδελφῶν συγκαμεῖν· σοι πρὸς τὴν ἴασιν, ὅλον ἐλεεινὸν σε γενόμενον ἐὰν ἴδῃ, ἄφθονόν σα τὴν ἑαυτοῦ ἐλεημοσύνην ἐπιχορηγεῖ. Ἐὰν δὲ καρδίαν ἀμετανόητον, φρόνημα ὑπερήφανον, ἀπιστίαν τοῦ αἰῶνος τοῦ μέλλοντος, ἀφοβίαν τῆς κρίσεως, τότε ἀγαπᾷ ἐπὶ σοὶ τὴν κρίσιν. ὡς γὰρ ἰατρὸς ἐμμελὴς καὶ φιλάνθρωπος, καταντλήμασι πρότερον καὶ περιπλά σμασιν ἀπαλοῖς πειρᾶται καταστείλαι τὸ οίδημα ἐπὰν δὲ ἴδῃ ἀνενδότως καὶ σκληρῶς ἀντιτυποῦντα τὸν ὄγκον, ρίψας τὸν ἔλεον, καὶ τὴν μαλακὴν ἀγωγὴν, αἱρεῖται λοιπὸν τὴν τοῦ σιδήρου χρήσιν. Αγαπᾷ οὖν ἐλεημοσύνην ἐπὶ τῶν μετανοούντων, ἀγαπᾷ δὲ καὶ κρίσιν ἐπὶ τῶν ἀνενδότων. Τοιοῦτόν τι καὶ ὁ Ησαΐας λέγει τῷ Θεῷ, ὅτι «Ἡ ἐλεημοσύνη σου εἰς σταθμόν.» Καὶ γὰρ κἀκεῖνος τὴν μετὰ κρίσεως ἐλεημοσύνην παρίστησι, ζυγῷ, καὶ ἀριθμῷ, καὶ σταθμῷ κατὰ τὴν ἑκάστου ἀξίαν ἀντιμετροῦντος. Ὁ ἑκουσίως φονεύσας ἔχει ἐπιτίμιον. Περιπίπτουσι πλημμελήματα. Ἐπάν παιδείας οἱ ἅγιοι γεγό. νασι.: ᾿Αλλὰ καὶ λίαν ἐνοχλεῖσθαι. ειδότας.: Κἂν ὕμνοις καὶ αὐτοῖς ἀναγκαῖο! είσι. Ει "Οτι διαφέρουσι τῶν ἐν πόλεσιν ἀσκουμένων οἱ ἐν ἐρήμῳ ἡσυχάζοντες, κἂν πολλοῖς τῶν ἀπείρων τὸ ἐναντίον δοκῇ Τέχνης μὲν ἁπάσης τὰ τεχνητά κρί νοντες, άπειροι. Περὶ ἀκτημοσύνης προς Μάγνον διάκονον Αγ κύρας. Πρὸς Μάγναν: πρὸς Μαγνησίλαν τὸν διάκονον Αγκύρας. Πρώην μὲν πρὸς τοὺς ἀμελέστερον μετιόντας τὸν μοναδικόν βίον. Ασκητοῦ παρ αίνεσις. Ρ. Μάθε σὺ ὁ μονάζων καὶ πιστὸς ἄνθρω πως. Λόγος ἀσκητικὸς περὶ τῆς ἐν Χριστῷ φιλοσοφίας. Γ. Φιλοσοφεῖν ἐπετήδευσαν μὲν καὶ Ἑλλήνων πολλοί. Πρὸς νεωτέρους μοναχούς διδασκαλία. Ρ. Δεῖ τὸν νέον ἀσκεῖν σώματος ἡσυχίαν. Κεφάλαια διάφορα. Ρ. Αλλ' ὑμᾶς, ὦ μακαριώτατοι, μετὰ τῶν ἄλλων. Πρὸς Εὐλόγιον. Ρ. Οἱ τὸν οὐράνιον χῶρον τοῖ; πόνοις νεμόμενοι. Πρὸς 'Αγάθιον μονάζοντα. Ρ. Εθος ἔχοντί μας τὰ πολλὰ τὰς ἀκαίρους τῶν Ἑλλήνων. Ἐπιστολὴ ἔχουσα κεφάλαια. Ρ. Ἐὰν μηδεὶς διώ κει σε τύραννος Ελλην. Περὶ προσευχῆς. Ρ. Τέλος πασῶν ἐντολῶν προσ ευχή. Γνῶμαι ἀπάγουσαι τῶν φθαρτῶν καὶ προσκολ λῶσαι τοῖς ἀφθάρτοις τὸν ἄνθρωπον. Κεφάλαια στο Ρ. Οδὸς εἰς ἀρετὴν ἡ τοῦ βίου φυγή. *Αλλαι. Ρ. Φόβον ἔχε Θεοῦ καὶ πόθον. Κεφάλαια. Ρ. Ἐὰν ὠφελήσῃς τινά. Ασκητικά. Ρ. Οἱ γὰρ μετριώτερον ἐπὶ ταῖς συμ φοραῖς ἀτυχοῦντες. Κεφάλαια νηπτικά. Ρ. Πάντα μὲν ὁρᾷ ὁ Θεός. Περὶ ἐργασίας νοός. Ρ. Τὴν ἀρχὴν τῆς κατὰ Θε ὠφελείας ποιεῖσθαι ἔχομεν.
col. 51–52page 13 of 16
PG 79:51ρήσεις, και χρήσεις περὶ νήψεως καὶ προσο οχῆς ρίζω σε τῆς πρὸς Θεὸν φιλίας, καὶ τοῦ ἔρωτος τοῦ ἀφθάρτου καὶ οὐρανίου, καθότι τοὺς περὶ κατανύξεως ψυχῆς ἀπαιτεῖς ἡμᾶς λόγους. Σημεῖον δὲ ἐστί τι τοιοῦτον αἴτημα τῆς ἐν ψυχῇ καθαρότητος· οὐ γάρ ἐστι δυνατόν, μὴ πρότερον εκκαθαρθέντα καλῶς, καὶ τῶν βιωτικῶν ἁπάντων ἀνώτερον γενόμενον, εἰς ταύτην τῶν λόγων τὴν ἐπιθυμίαν ἐλθεῖν. Καὶ τοῦτο ῥᾴδιον συνιδεῖν ἐκ τῶν καὶ πρὸς ὀλίγον τούτῳ κατ εχομένων τῷ ἔρωτι· οἱ τοσαύτην ἀθρόον δέχονται τὴν μεταβολὴν, ὡς εὐθέως πρὸς οὐρανὸν μεταστῆναι, καὶ αἰθεροβατείν τῇ μακαρίᾳ γνώμῃ. "Οθεν προ θύμως ἐγὼ δεξάμενος τὸ ἐπίταγμα τῆς σῆς εἰλικρινοῦς ἀγάπης, βιβλίον ὁλόκληρον περὶ κατανύξεως συντάξας ἀπέσταλκα ὑμῖν τε καὶ τοῖς σὺν ὑμῖν διατρίβουσι φίλοις θεοσεβέσι, δυσωπῶν, καὶ παρακα τῶν ὑμᾶς, παρρησίαν πρὸς τὸν Θεὸν ἔχοντας, ταῖς ὁσίαις ὑμῶν ἀμείψασθαι προσευχαῖς. Δύνασθε γὰρ, εὖ οἶδα, ὑπὲρ ἡμῶν ἐξιλεοῦσθαι τὸ Θείον ~ Αριστοι δὲ αὐτοῦ καὶ ἕτεροι λόγοι πεποίηνται, πνευ ματικῆς οὐκ ἄμοιροι χάριτος· ὧν οἶμαι πάντων τὰ πρῶτα φέρεσθαι δν πρὸς Ἕλληνας ἐπιγράφει, καὶ τὰ πρὸς Εὐλόγιον. Κεφάλαια δὲ συντάττει, άλλα μὲν εἰς πλάτος ἡπλωμένα, πολλὰ δὲ συντεμών, εὐσύνοπτον οἷον καὶ πρόχειρον τὸν πνευματικὸν καρ οἷόν τι νέκταρ ἢ ἀμβροσίαν προβάλλεται
col. 53–54page 14 of 16
PG 79:53Επικτήτου Εγχειρίδιον, Περὶ μὲν τοῦ βίου τοῦ Ἐπικτήτου καὶ τῆς αὐτοῦ τελευτῆς ᾿Αῤῥιανός ἔγραψεν, ὁ τὰς Επικτήτου διατριβὰς ἐν πολυστίχοις συνταξάμενος βιβλίοις. Καὶ ἀπ' ἐκείνου μαθεῖν ἔστιν, ὁποῖος γέγονε τὸν βίον ὁ ἀνήρ. Τὸ δὲ βιβλίον τοῦτο τὸ Επικτήτου Εγχειρίδιον ἐπιγεγραμμένον, καὶ τοῦτο αὐτὸς συνέταξεν ὁ ᾿Αρριανός. Τα καιριώτατα, καὶ ἀναγκαιότατα ἐν φιλοσοφίᾳ, καὶ κινητικώτατα τῶν ψυχῶν ἐπιλεξάμενος ἐκ τῶν Επικτήτου λόγων, ὡς αὐτὸς ἐν τῇ πρὸς Μασγαληνὸν ἐπιστολῇ ἔγραψεν ὁ Ἀῤῥιανός, ᾧ τὸ σύγγραμμα προσεφώνησεν, ὡς ἑαυτῷ μὲν φιλτάτῳ, μάλιστα δὲ τὸν Ἐπίκτητον τε θαυμακότι· τὰ δὲ αὐτὰ σχεδὸν καὶ ἐπ' αὐτῶν τῶν ὀνομάτων σποράδην ἐν τοῖς ᾿Αῤῥιανοῦ περὶ τῶν Επικτήτου διατριβῶν ἐν τοῖς γραφομένοις εὑρίσκει Ως δὲ ἂν μὴ δόξαι βίαν προσάγειν υπονοίᾳ τῆς ὑπὲρ τοῦ παιδὸς δεδομένης τιμής, μηδὲ δεσποτικώτερον ἀπαιτεῖν τὴν παραμονήν, πράτ τειν ἐπέτρεπε πᾶν τὸ δοκοῦν κατὰ γνώμην, ἓν τοῦτο μόνον τυραννήσας ἡμᾶς, τὸ τὸν ζυγὸν ἐπιθεῖναι τὸν ἱερατικὸν μὴ βουλομένοις. Ἡμεῖς μὲν γὰρ τὸ βάρος λογιζόμενοι τῆς λειτουργίας, ασχάλλοντες ὠδυρόμεθα, καὶ οὐκ εἴχομεν πρὸς τὸ ἐπιτεθὲν ἄχθος ἀνεκτῶς ὑπὲρ ἡμᾶς, ὁ καὶ μόλις τοῖς ἁγίοις ἁρμόζει, ὅσον εἰς πολιτείας λόγον. Κἀκείνοις γὰρ ἐφάνη βαρύ, καὶ ὡμο λόγησαν καλούμενοι, ὑπερβαίνειν αὐτοὺς τὸ ἀξίωμα.
col. 55–56page 15 of 16
PG 79:55καὶ Θεῷ ἀντέλεγον ἐπὶ πολὺ προβαλλόμενοι τὸ ἀνά ξιον, καὶ παρητοῦντο τὴν χειροτονίαν προφασιζόμενοι, καὶ τὸ πλέον τῶν νῦν ἁπάντων ὄντες ἐπιτήδειοι πρὸς τὸ ἔργον, καὶ ἐξ ἀσκήσεως τῶν καλῶν παρρησίαν ἔχειν ἐν τῇ λατρεία πρὸς τὸν Δεσπότην μᾶλλον δυνά μενοι. Ἐκεῖνος δὲ πρέπειν ἔλεγε τοῖς πόνοις τὸ γέ ρας, καὶ τοῖς καμάτοις τοῦ ἀγῶνος, ὡς ἐνόμιζεν, ἐδίδου μισθὸν τὸ ἀξίωμα. Ον τέλει τοῦ βίου χρησαμένον Ἰουστῖνος ὁ ὕστερος ἐκεῖθεν ἀνακομίσας, ἐπὶ τῷ βάθρῳ τῆς ἱερᾶς τραπέζης τοῦ παρ' αὐτοῦ δομηθέντος οἴκου Πέτρῳ καὶ Παύλῳ τοῖς κορυφαίοις τῶν ἀποστόλων ἐν τῷ ὀρφανοτροφείῳ κατέθετο.
col. 57–58page 16 of 16
PG 79:57ΤΟΥ ΕΝ ΑΓΙΟΙΣ ΠΑΤΡΟΣ ΗΜΩΝ ΝΕΙΛΟΥ ΤΟΥ ΑΣΚΗΤΟΥ, ΜΑΘΗΤΟΥ ΙΩΑΝΝΟΥ ΤΟΥ ΧΡΥΣΟΣΤΟΜΟΥ ΕΠΙΣΤΟΛΩΝ ΒΙΒΛΙΑ Δ.
Page scan enlarged

Notebook

Full View