Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
Dedication Letter of SuaresiusEpistola Suaresii nuncupatoria
Preface by the SamePraefatio ejusdem
col. 715–716page 1 of 2
Epistola Suaresii nuncupatoriaPræfatio ejusdem
PG 79:715μ
JOS. MAR. SUARESII
xisse melle penes Philostratum 3. legimus, et qua hora Christus in nuptiis aquam convertit
in vinum, Nili fluenta in vinum mutari consueta, S. Epiphanius, hæres. 51, affirmat':
Ejus aquam fecundissimam in partubus hominum, inque frugibus agrorum esse, omnes accola experiuntur. Vox Nigri milites adhortantis; «Nilum habetis, vinum quæritis?» ejus potu
vires ac robur firmari satis innuit. Tigri ac Euphrate meatibus subterraneis delabi Nilum
compertum fuit 8, quin e paradiso terrestri ortum ducere sacræ Litteræ docent.
At Nilus abbas sacratis e Libris doctrina religiose deducit rivos, firmat animos ad pietatem, et jure de illo scribitur: Meliora sunt ubera illius vino; irrigat mentes, et feraces efficit:
et quod canit de Nestore princeps poetarum: μ yuxi plev abon. Celsitudini vero Tuæ
fortunatissima et auspicatissima cuncta portendit, quam ex Actiis illis, qui à¦uúrarni tot
triumphos duxerunt, tot victorius retulerunt, et tanta tropea erexerunt, oriundam et pater,
et avunculus excitant, Mars ille Italorum ducum Franciscus II Estensis, dux Mutinæ et Regii
Lepidi, bellica gloria celeberrimus, fuit ensis et clypeus sæculi nostri. Avunculus major eminentissimus cardinalis Franciscus Barberinus, ejus, quo augustior nullus in Ecclesia, cœtus
eximium decus est ac ornamentum: ne quid dicam de superioris avunculi Urbani VIII,
gloriosissimi pontificis, providentia et magnitudine animi, vel de serenissima ducissa Lucretia Barberinæ, matris Celsitudinis Tuæ, prudentia et sanctimonia, dies me deficerent et
calami.
ནྭ
Excipe igitur benigne, ac, qua præditus es generosa indole, magnanime, munera ista, et
omina, dum assidue prostratus ad aras præpotens Numen apprecor, ut gemmæ istæ tuarum
virtutum erumpentes feliciter in ætatis tuæ vere, tum reipublicæ litteraria, tum Ecclesiæ fructus parturiant citius uberes, et salutares, ac Atestinæ serenissimæ genti gloriosos. Sitque
istud mei erga Celsitudinem Tuam perpetui cultus æternum auctoramentum.
Celsitudinis Tuæ serenissimæ
Devotissimus et obsequentissimus servus
JOSEPHUS MARIA, episcopus olim Vasionensis.
8.ª In Vit. Apollon. ' Card. Baron, in Annal. Ecclesiastic. ad an. Chr. 31, n. 13.
CANDIDE LECTOR.
Adornabam librum Lexicographum variorum vocabulorum, quem pollicitus fueram, in
quatuor distinctum capita, prosopographicum scilicet, theologicum, geographicum, atque
grammaticum, nominum, sententiarum, locorum, ac vocum retrusiorum. Sed cum excrevisse
tomum istum ad 706 paginam animadverterem, et excedere molem, quam proposueram, rejicere in aliud tempus malui, tam Lexicographum librum illum quadripartitum, quam exegeticum, seu criticum, atque diversarum lectionum (quos etiam spoponderam) et elenchos
Græcarum, Latinarumque dictionum, et rerum qua ex opusculis, qua e quatuor meis lucubrationibus concinnatos ab amico.
Te autem, ingenue lector, præmonendum existimavi ne tibi esset offendiculo ex Evagrii Operibus hic legere Nilo ascripta quædam, nempe centum you; plus minus, xepalaia
yvostix, et narrationem de Pachom, ac Epistolam dogmaticam. Quamvis enim Evagrii forent
illa pura puta, nihilominus a Nilo emendata fuerunt, non minus quam Enchiridion Epicteti,
et licet in sexto concilio oecumenico act. 18, p. 82 editionis Crabbianæ referatur in synodo
quinta sub Justiniano imperatore Constantinopoli habita contra impugnatores Dei, Origenem, Didymum, Evagrium, sententiam_damnationis prolatam, item in epistola Leonis papa
ad Constantinum Aug. p. 84; et Act. 17, p. 72, antea. Attamen, p. 610, Indicis Operum Nili
fusius egi de ipso Evagrio. Certe et Tertulliani libri De fuga in persecutione, De exhortatione
castitatis, De monogamia, De pudicitia, Deque jejunio adversus Psychicos, qui scripti sunt
ab ipso, jam tum hæretico, ut S. Hieronymus monet lib. De script. eccl., contra Ecclesiam,
éditi sunt, sicut et liber De Trinitate, quem Novatiani esse censet idem S. Hieronymus,
schismatici scilicet, nec minus leguntur, quemadmodum et Origenis ipsi apt apoy libri a
sancto etiam Hieronymo in Latinum versi, scateant erroribus condemnatis ab Ecclesia; quin
Didymi liber De Spiritu sancto, quem ille ipse Hieronymus Latinitate donavit; inter Opera
sancti Hieronymi, tom. VIII. Commentaria in omnes Epistolas a Pelagio conciunata deprehendit S. Augustinus, et tom. IX Epistolam Demetriadis exaratam nomine, et Symbolum ad
Damasum, et alia plura, quæ longuin esset enumerare, constat Pelagianismum redolere, imo
præferre, et hæresiarchæ vaferrimi fetus esse, nihilo secius relicta sunt, et publicata; sic sihit excrescere zizania usque ad messem cum tritico Paterfamilias cap. xin Matthæi, ita celsis,
et altis adjacent abrupta, et præcipitia; sub balsametis latitant viperæ; argento stibium adnascitur, et napellus antiphthoræ; imo e venenis Mithridaticum, e noxiis feris et serpentibus theriacum, e stibio præsentissima conficiuntur antidota, et nullum est volumen tam
• Agrippa, De ventis.
col. 717–718page 2 of 2
PG 79:717ἀγενήτῳ καὶ γενήτῳ, ἀπαθείᾳ, γεννητόν έπεισάγων ἡμῶν τῇ πίστει, καὶ τὸν ἀεὶ ὄντα μὴ ὄντα ποτὲ δογματίζων, καὶ τὸν φύσει καὶ ἀεὶ υἱὸν, γενόμενον, καὶ τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον οὐκ ἀΐλιον, οὐκ ἀντικρύς ἐστι φιλισταίος βασκαίνων τοῖς τῆς τοῦ Πατριάρχου ἡμῶν προβάτοις; 313, διωκόμεθα δὲ ὅτι εἴπομεν Αρχὴν ἔχει ὁ Υἱός, ὁ δὲ Θεὸς ἀναρχός ἐστι, διὰ τοῦτο διωκόμεθα, καὶ ὅτι εἴπομεν Ἐξ οὐκ ὄντων ἐστί. 'Αρειανοί, "Αρειος. ἐκ μὴ ὄντων εξουκόντιοι
exsecrandum, e quo non liceat haurire, atque aliquid utile decerpere. In istis sane opusculis Evagrii a Nilo interpolatis nihil ab Ecclesiæ sacrosanctæ fide alienum, dissonum nihil;
Evagrium autem non adeo pertinaciter opiniones suas pravas defendisse multi asserunt, et si
quid non correxisset, a Nilo emendatum foret. Nam quod de ἀγενήτῳ καὶ γενήτῳ, de ἀπαθείᾳ,
de præceptis impossibilibus, deque Christo homine Dominico reperitur apud Nilum; explicari
potest sicut apud alios Patres, qui sincero animo locuti sunt, exponitur; in Sermone quidem dogmatico, p. 359, cap. 2, legitur: '0 yàp ȧyévntov, xal yevrov (perperam typographus
γεννητόν cum duplici v excudit) έπεισάγων ἡμῶν τῇ πίστει, καὶ τὸν ἀεὶ ὄντα μὴ ὄντα ποτὲ δογματίζων,
καὶ τὸν φύσει καὶ ἀεὶ υἱὸν, γενόμενον, καὶ τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον οὐκ ἀΐλιον, οὐκ ἀντικρύς ἐστι φιλισταίος
βασκαίνων τοῖς (male τῆς τοῦ Πατριάρχου ἡμῶν προβάτοις; Quæ ita vertebam: «Quandoquidem
qui nostram in fidem introducit infectum, et factum (in divinis) ac dogmatice prædicat eum,
qui semper est, aliquando non exstitisse, atque natura, et semper exsistentem Filium factum
fuisse, et Spiritum sanctum non sempiternum, nonne Philistæus est ex adverso invidens
patriarchæ nostri ovibus?» etc. Innuit ibi Nilus, aut Evagrius Arianum, qui Filium creatum, et e
nihilo productum affirmabat; et fuisse tempus, aut ævum, quo non exsisteret; fatetur impius, et
blasphemus Arius, in epistola ad Eusebium Nicomedien. apud S. Epiphanium, lib. 11 Panar.
p. 313, διωκόμεθα δὲ ὅτι εἴπομεν Αρχὴν ἔχει ὁ Υἱός, ὁ δὲ Θεὸς ἀναρχός ἐστι, διὰ τοῦτο διωκόμεθα, καὶ ὅτι
εἴπομεν Ἐξ οὐκ ὄντων ἐστί. Adde Suid. in 'Αρειανοί, et "Αρειος. Philostorgius, lib. x Histor. cap. 3,
memorat tertiam sectam Arianorum ἐκ μὴ ὄντων Filium asserentium, qui εξουκόντιοι dicti
S. Athanas. lib. De synodis, p. 698, seu 321, et Socrat. II Hist. eccles. c. 35. Glorificationis
hymno (qui Psalmis additur uti Catholicorum tessera, quia ab apostolis ipsis una cum fide
traditus est Ecclesiæ, S. Basilio de Spiritu sancto ad Amphilochium teste, c 7, 27 et 29) a
synodo Nicæna factum est additamentum: Sicut erat in principio, etc., ut in concilio Vasionensi primo habetur sub Constantio Augusto, cui præsedit Nectarius Viennen. archiepiscopus (ei tunc suberat Vasionensis episcopatus, uti liquet e concilio primo Arelatensi); ad annum Christi 337 habitum fuit istud Vasionense concilium, uti Ado in Chronico testatur, et
eminentissimus cardinalis Bona præclare astruit Divinæ psalmodiæ c. 16, p. 348, et miror
valde Sirmondum, qui Adoni adversatur, at idem cardinalis confusos canones cum canonibus
aliorum Vasionensium conciliorum agnoscit, nihil hic igitur quod non sit catholicum comperies, et orthodoxum. Poterant Ariani quidem illudere, ac yno, id est ingenitum, et
Yevrov, id est, genitum subdere (est enim Pater ingenitus, et genitus a Patre Filius), mox
ȧyévrtov, id est nou factum, et yevrov, id est factum subjicere; quemadmodum supponebant
posto pro ¿ous, id est, similis substantiæ, pro ejusdem. Verum ista conjectura est mera,
deque his vocibus copiose Petavius, tom. II Theolog. dogmatic. lib. I, c. 1, 2 et 3. De illo
vocabulo Kuptaxou, nimirum avoponou, quod usurpatur, c. 9, sec. 4 Peristeriæ ad caleem,
quodque verti (Dominicus homo), scio S. Augustinum, Retractationum lib. II c. 19, nolle id
se dixisse quamvis et hoc ut diceret apud quosdam legerat tractatores catholicos divinorum
Eloquiorum, S. Gregorio Nazianzeno ea vox displicuit, et S. Thomæ Aquinati; attamen
S. Athanasius ita loquitur in Expositione fidei, p. 55, et alibi; Facundus eum laudat, 1. XI,
c. 2. S. Epiphanius eas dictiones usurpavit, hæres. 69; et in Ancorato, Cassianus, Marcus
Eremita, Anastasius Sinaita, et Rupertus Tuitien. S. Nilum igitur reponere possum inter
eos Patres, qui sincero animo scripserunt eo modo sane intelligentes, nempe ut Christus
ratione humanitatis templum sit, et sedes Divinitatis, uti cardinalis Bellarminus, lib. III De
incarnatione, c. 7, ad calcem, et Petavius, tom. IV Theolog. dogmatic. lib. VI, c. 12.
Quoad anasiav, de qua Nilus De malign. cogitat. c. 3 passim, non eam interpretor rigidam,
et Socraticam, quæ voce ignota coelo Romano, inventa tamen a Cicerone, indolentia et impatientia dicitur, sive impassibilitas, sed passionum moderatio, de qua, p. 608 ejusdem Nįli
Vitæ adnotabam. Obtrudit etiam S. Nilus difficultatem præceptorum, et impossibilitatem,
sine gratia tamen; nam possibilitas ex Dei gratia est, S. Augustinus lib. In De liber. arbitr.
S. Thomas 1, 2, quæst. 204, art. 4, et ibi Philipp. a Sanctissima-Trinitate; Habertus episcopus
Vabren. c. 15; Theolog. Patrum de grat.; de his plura in notis alias. De gratia vero in Peristeria, c. 4, ad calcem. sect. 12, olent quædam verba Pelagianismum, verum clausula illius
sectionis c. 13, in qua návra nav pеova Odv agnoscit, omnem amovet Pelagianismi suspicionem, p. 231; sed de his fusius, ut dixi, agam bono cum Deo in notis.
Interim, amice lector, istis utere, fruere et festinanti condona in tanti otii penuria, dum ad
convicium usque opuscula ista expetuntur, et peracerbe undique illorum expostulatur editio. Attexui erratorum emendationem ab amico; ea tam in Græco, quam in Latino textibus
obrepserant quam plurima; nec arbitror omnia correcta, præsertim accentuum, spirituum,
et interpunctionum. Benigne lector (te quæso), ut ipse in repurgando naves operam, et æqui
bonique consulas. Vale.
Continue reading PG 79: Liber de Monastica exercitatione →≣ entire volume