PG 80Theodoretus of Cyrrhus (Cyrus)
Dedicatorial Epistle
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

PRINCIPLRECIO, GLORIOSISSIMI STEMMATIS BRITANNICI CELSISSIMO DUCI GLOCESTRIÆ, LUNEBURGI, ETC. ECCLESIÆ CATHEDRALIS OSNABRUGENSIS, PIO AC Felici EJUSDEM CATHEDRALIS ECCLESIA MAXIME REVERENDIS, ILLUSTRIBUS CETERISQUE REVERENDISSIMI CAPITULI MEMBRIS, DOMINIS MEIS GRATIOSISSIMIS. Serenissime Princeps, Episcope reverendissime, Viri maxime reverendi, perillustres ac generosissimi, Haud e longinquo petendæ sunt rationes, quæ tantum apud me valuerunt, ut celsissimo nomine tuo, Reverendissime Episcope ac Princeps serenissime, huic operi quod episcopi gravissimi Scripta complectitur, perenne decus et adeo singulare ornamentum conciliare, simulque Vobis, Viri maxime reverendi ac perillustres, hunc librum, tanquam devotissimæ mentis testem ac pignus offerre auderem. Beati Theodoreti hæc sunt scripta, Cyri quon dam episcopi, de Ecclesia omnique adeo re sacra multis nominibus meriti, purioris do trinæ sanctissimæque fidei propugnatoris maxime strenui, paganismi autem et hæreticarum fabularum adversarii acerrimi; viri denique, in quo omnes illæ virtutes, quæ episcopum decent, amico erant conjunctæ vinculo. Hinc spes enata est quam certissima, fore ut epi scopi de Ecclesia adeo meriti Opera indulgentissimo aspectu tuo, Revendissime Episcope ac Princeps Serenissime, haud careant, vobisque, viri maxime reverendi ac perillustres, hand omnino displiceant. Ita quidem ut augurari liceat, facit tua in pietatis studio assidua exercitatio, suadet etiam illa qua Ecclesiæ vestræ commodo invigilatis, cura indefessa, et in Scripta, quæ ad sanctissima doctrinæ capita pertinent, prona voluntas. Dignam episcopali munere imaginem, Reverendissime Episcope ac Princeps Serenissime. in his beati Theodoreti Scriptis delineatam vides, quam in te aliquando expressam et illustriorem esse futuram, quis est qui dubitet? De splendidissimis dotibus a summo Numine tibi concessis, omnes qui invictissimi potentissimique magnæ Britanniæ regis sceptro sub jecti sunt, teque in spem sæculi adolescere vident, merito lætantur: te quoque exteri admi ratur, oculosque in te tanquam in virtutis exemplum sublimi in loco positum, conjiciunt. Fa xit Deus T. O. M. ut sacratissimam episcopi personam tuearis quam diutissime; ut cum an norum tuorum incremento tuæ quoque Ecclesiæ salus stabiliatur, teque præside maneat inconcussa; utque cum totius celsissimæ regiæ domus Britannica salute ac incolumitate, loa quoque sit omni ære perennior. Vosque, Viri maxime reverendi ac perillustres, in quibus vivit, novasque in dies vires ac quirit Ecclesia vestro moderamine nixa, date, quæso, pietati in vos meæ, quæ esse debet maxima, ut hæc in Theodoreto refingendo posita studia vobis probari cupiam quam ma xime. Hoc si, non dicam sperare, sed omnino persuasum habere liceat, erit de quo læter

Page scan enlarged

Notebook

Full View