PG 80Theodoretus of Cyrrhus (Cyrus)
Schulze to the Reader
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 23–24page 1 of 3

mihique magnopere gratuler. Deum autem T.O. M. supplex rogo, ut vos, Viri maxime reve rendi ac perillustres, in Ecclesiæ vestræ salutem, omnisque rei sacræ præsidium ac insigne ornamentum quam diutissime superstites esse jubeat, vestrisque conatibus Ecclesiæ salu berrimis in posterum quoque annuat quam clementissime. Ita precatur, Deumque rogat, Serenissime Princeps ac reverendissime Episcope, Viri maxime reverendi, perillustres, illustres ac generosissimi, summorum nominum vestro ram humillimus et devotissimus cultor JOAN. LUDOv. SCHULZE. Dab. Halæ in Acad. Frideric. vi Kal. Octobris A. R. S. MDCCLXVIII. [XIII] Alter jam agitur annus, ex quo nostrum de paranda nova Theodoreti Operum edi tione consilium cum Eruditis communicavimus; quod cum probaretur bonis omnibus, alacri animo hunc laborem suscepimus, ejus nec diuturnitatem nec magnitudinem magnopere metuentes. Quod Deus itaque faustum et felix esse jubeat! primus nunc in lucem emittitur editionis nostræ tomus, quem haud adeo longas traxisse moras putabunt, quotquot intelli gunt, quantum operæ et temporis comparationi quatuor manuscriptorum codd. aliisque subsidiis ad hunc tomum locupletandum adhibitis, impendi debuerit. Quid præstitum sit a nobis, paucis nunc recensebimus, ita tamen ut æquis ac peritis lectoribus relinquamus judi cium, quos magnopere rogamus, ut in rei litterariæ publicamque adeo utilitatem sua con ferant consilia, si quid vel emendandum vel rectius disponendum esse videatur. [XIV] Ordinem librorum eumdem tenuimus, quem olim secutus est Jac. Sirmondus, cu jus editioni nostram esse cupimus quam simillimam. Complectitur itaque hic tomus Com mentarios Theodoreti in historicos V. T. libros, scilicet in Octateuchum, in quatuor libros Regum et Paralipomena, necnon Interpretationem Psalmorum uberrimam. Ulterius pro gredi jam non licuit, ne mole sua laboraret liber, si justos excederet limites. Hinc factum est ut Commentarii in Canticum canticorum ad proximum tomum remitti debuerint, utque a priori nostro consilio, Garnerii aliquot Dissertationes cum necessaria Epicrisi huic toino præmittere, abstinendum esse putaverimus. Magnopere quidem placuit illud Oudini De Script. eccles. t. I, p. 1134, monitumi, primam, secundam ac tertiam Dissertationem ex Garnerii Auctario præmittendam esse novæ, si unquam pararetur, Operum Theodoreti editioni; imo e re nostra esse videbatur scriptorem nostrum contra Garnerii cavillationes in ipso quasi Operis introitu defenderc: tamen cum plura non caperet hic primus editionis nostræ tomus, et eruditis quibusdam, quorum magna debet esse auctoritas, aptum videretur, Dissertationes istas ultimo novæ editionis tomo comprehendere, mutavimus consilium. Ne vero bonæ Theodoreti causæ, quam post Sirmondi tempora male egit Garnerius, quidquam inhæreret maculæ, Dissertatio præmittenda fuit, quæ de Vita et Scriptis viri de Ecclesia meritissimi ita exponeret, ut lectoribus patere possit, quanta sit scriptoris nostri dignitas, et quam iniquum judicem egerit Garnerius. Et hoc quidem labore eo magis opus esse videbatur, quia Vita Theodoreti, quam olim Sirmondus editioni suæ præmisit, adeo brevitate laborabat, ut sitim excitare quidem, sed non restinguere putaretur. In adornanda autem editione nova operam imprimis dedimus, ut textum Græcum emen datiorem, et quantum fieri posset locupletiorem, exhiberemus. Multam quidem Sirmondus adhibuit diligentiam, ut Græca, quæ plurimis Theodoreti scriptis antea Latine tantum editis, primus e codicibus adjecit, quam castigatissima prodirent, nonnulla tamen sive supplenda, sive emendanda nobis reliquit. Cum enim Pici, Carafa, Herveti aliorumque interpretationes Latinas [XV) in editionem suam receperit, hisque antiquioribus versionibus textum Græcum adjecerit, factum est ut hic illis non ubique responderet. Nunc enim plura, nunc pauciora, nunc vero longe alia in textu quam in versione erant expressa: imo lacuna quatuor linearum obvia erat in Commentario ad Psal. xviu, 6, 7, tomo I, p. 467 edit. Sirmondianæ. Quæ cum ita essent, facile cognovimus parum utilem fore novam hujus scriptoris editionem, nisi textus ad msc. codicum fidem iterum revocaretur, et Latina versio ita emendaretur, ut textui Græco responderet quam exactissime. Hæc cum meditaremur, et auxilia circumspiceremus, quæ obtinendo huic fini essent satis apta, providam summi Numinis curam, quam pio gra toque animo celebrare juvat, experti sumus. Brevi enim tempore factum est, ut summorum virorum, qui studiis nostris faverent, auxilio adjuti, plura quam sperari potuerant, obtine remus præsidia. Nec sumptibus in librum rei sacræ inter nos promovenda apprime utilem, erogandis, parcendum esse putarunt venerandi illi viri, quorum insigni de bono publico bene merendi studio factum est, ut bibliopolium Orphanotrophei ne hoc quidem tempore, quo consilium de scriptore quodam ecclesiastico prelis iterum subjiciendo multis minus opportunum videri potuisset, hæc studia nostra a se aliena putaret.

col. 25–26page 2 of 3

Quæ e codicibus ad ornandum hunc tómum accesserunt, multa sane et non spernenda, ea fere omnia debentur amplissimæ in commodum litterarium voluntati illustrium inclytæ urbis Augustæ Vindelicorum procerum, qui avitam istam cum summa laude tuentes gloriam, nostris, ut olim multorum, eximie faverunt studiis. Hanc litteris promovendis valde utilem bonisque omnibus charam mentem, ut silentio præterire nefas esset, ita committere non possumus ut publicum hoc pietatis nostræ animique tanta beneficiorum magnitudine magno pere affecti desideretur monumentum. Debemus illud illustrium bibliothecæ Augustanæ cu ratorum munificentiæ, qua usum manuscriptorum quæ locupletando scriptori nostro inser vire poterant, liberalissime nobis concedere haud dubitarunt. numero illorum satis magno, hoc loco quatuor illi codices commemorandi erunt, quibus ad exornandum hunc tomum usi sumus. In horum autem descriptione, ut breviores simus, a laudibus nobis temperabimus, [XVI] quia Ehingeri, Hoeschelii et Reiseri Indices mss. bibliothecæ Augustanæ, codices istosjam satis inter eruditos commendarunt. Is quem primum adhibuimus, cum Theodoreti Commenta rius in Octateuchum prelo parandus esset, est chartaceus, sæculo XI, ut videtur, scriptus in fol. Complectitur Quaestiones in quinque libros Mosis, in librum Josuæ, et maximam omnino partem libri Judicum, usque ad initium Quæstionis vicesimæ. In eodem codice exstant car-. mina Sibyllina, quæ ex illo olim edita sunt a Xysto Betuleio, cujus esse putantur notulæ ad marginem passini ascriptæ. Tres alii codices spectant ad Commentarium in Psalmos. Pri mas inter illos tenet is quem in editione nostra primum diximus, quia præstantior est reli quis duobus, quos etiam antiquitate superat. Quantum enim duce Montfauconio, cujus in hunc finem consuluimus Palæographiam Græcam, in re plerumque satis incerta assequi po tuimus, eum ad sæculum x referendum esse putamus. Est membranaceus in 4, et ob mi nutum characterem ac singularia scribendi compendia lectu omnino difficilis. Comprehen dit vero unius Theodoreti integrum in Psalmos Commentarium, et partem Præfationis, cu jus initium incidit in verba illa doyúpetal ovµçopa; quæ exstant pag. 604 edit. nostræ. Præ missa sunt octo folia, quorum quatuor priora, quæ recentiorem manum aliumque scripto rem produnt, inscripta sunt, Пpoolμov elé tov yapa xal żywµμiov εls tov Aaбrò, quatuor autem postrema adeo sunt vetustate detrita, ut litterarum characteres admodum exiles vix possint dignosci. Hæc sequitur Commentarius in Psalmos, quem, ut jam diximus, integrum, deinde excipit Expositio variorum auctorum in Canticum Mosis, satis male quidem, paululo tamen melíus scripta, quam qui proximum tenet locum, Index Sermonum Chrysostomi. Finem codicis faciunt folia quædam admodum vetustate corrupta, quæ ad Gregorii Nysseni librum De anima pertinere videntur. Codex, quem secundum in editione nostra diximus, est char taceus in 4, recentiori manu ab antiquiori quodam, ut putamus, descriptus, qui desinit in medio Commentarii ad psalmum nonagesimum quartum. In fine subjuncta est eadem, etsi in verbis paululum diversa, variorum auctorum Expositio Cantici Mosis, de qua jam dixi mus. Is denique codex quem tertium in Scholiis nostris dicere consuevimus, est membrana cens, in folio ut aiunt, sæculo x vel xi satis nitide scriptus, [XVII] et bene servatus. Complecti tur Catenam in Psalmos ex Asterio, Basilio M., Cyrillo, Didymo, Eusebio et Nostro collectam, quæ incipit a psal. IX, 16, et progreditur usque ad finem psalmi quinquagesimi. Præter hos quatuor codices Augustanos, quorum exactissimam cum textu Sirmondiano in stituimus comparationem, aliis quoque ad hunc tomum uti licuit subsidiis. Ad primam ejus partem, seu ad Commentarios in Octateuchum utiliter adhiberi potuit ac debuit editio mere Græca, quæ studio Joannis Pici Parisiis anno 1558 in 4 prodiit. Cum vero in hac editione Pici, æque ac in codice Augustano antea commemorato, nonnullæ Quæstiones in librum Judicum et Commentarii in librum Ruth deessent, hunc defectum aliquo modo suppleri posse puta vimus ex illis quæ Dav. Hoeschelius suis ad Photium Notis pag. 53 seq. e codice quodam Bavarico inserenda curavit. Ad libros Paralipomenon, post pag. 600, accesserunt variæ le ctiones e præstantissimo codice Coislin. VIII collectæ. His ut frui nobis liceret, debemus illustri Schlægero, qui ut eruditionis fama multorum in Gallia et Italia eruditorum meruit amicitiam, ita quoque horum auxilio egregie conatibus nostris profuit, imo vel solo hoc no mine de nobis summopere meritus est, quod codicis istius Coisliniani a Montfauconio Bi blioth. Coisl. p. 50, dignis laudibus ornati, Excerptorum copiam nobis fecerit per erudi tum, quem Argentorati habet amicum. Præterea quoque ex amplissimo bibliothecæ Medicem Laurentianæ thesauro quædam ad hunc tomum condecorandum accesserunt, operam nobis præstante Cl. Bandinio bibliothecæ præfecto. Hæc maxima ex parte desumpta sunt ex præ stantissimo illo sæc. x, vel xi codice, quem ampl. Bandinius Catalogi codicum mss. jam dicta bibliothecæ, pag. 87 seq., descripsit. Ad illum enim pertinent omnia ista quæ ad psal. v XXXV, in editione nostra relata sunt. Quæ vero ad psalmum LXXVII, pag. 1148, schol. 6, in serenda curavimus, descripta sunt e cod. XIV, cujus descriptio exstat 1. c., pag. 34 seq., ad quem etiam pertinent, quæ pag. 1409 editionis nostræ allata sunt ad psal. cxII, 9. Hactenus de codicibus Augustanis, Coislinianis ac Florentinis dictum est. Possent etiam hoc loco alia commemorari, quæ ad [XVIII] locupletandos proximos tomos, sive ex iisdem sive ex aliis celeberrimis bibliothecis collecta et fidei nostræ liberalissime concessa sunt. Ne autem justo prolixiores simus, aut ambitiosius de nobis prædicare videamur, non nisi iltis quæ ad hunc tomum pertinent, inhærebimus; alio enim tempore de iis quæ ad reliquos spe ctant, dicendi erit opportunior locus. Paucis itaque adhuc commemoramus, suo loco sive scho liis inserta, sive, ubi textus Sirmondianus eadem habebat, brevissime indicata esse ea, quæ Garnerius Auctarii pag. 7-20., e codice Vat. 247, ad locupletandum Commentarium in Psal

col. 27–28page 3 of 3

ICOS attulit. Catena seu Expositione Patrum Græcorum in Psalmos, quam Balth. Corde rius S. J. Antv. 1643-1646 edidit, multa potuissent in textum inferri, quæ tamen consulto omisimus, tum quia dubia plerumque est Catenarum fides, tum quia librum istum facilius quam codices, quisquis adire potest. Satis itaque esse putavimus, si locorum quæ ad alium auctorem a Corderio relata sunt, vel tribus verbis mentio fieret. Hæc fuerunt præsidia, quibus muniti accessimus ad textum Græcum, ubi opus esset, re stituendum ac locupletandum. In hoc negotio peragendo egregiam utilitatem nobis præsti terunt codices Augustani, quorum ope supplevimus quæ in textu Sirmondiano desidera bantur. Multis jam non opus erit testimoniis, quæ ex Scholiis nostris facile colligi possent tamen, ut dictis fidem faciamus, unum alterumve adducere operæ erit pretium. Ita psal. L.VI, 1, pag. 977 edit. nostræ e cod. Aug. I.. inserenda fuerunt verba ista, ¿ µéyaç Aɑáìò. ut textus Græcus responderet versioni Latinæ Carafæ, qui eadem legit, ut observatum est 1. c. in schol. Sic quoque psal. cxvi, 139, pag. 1473 edit. novæ, ante nomen Stephani ex eodem codice supplevinius o xavixos, quod Carafa quidem, non autem Sirmondus in codice suo legerat. Sæpius quoque in versione Latina suppleri debebant, quæ non modo in textu Sirmondiano, sed nostris quoque codicibus exstabant. Hujus emendationis vel unicum e multis exemplum attulisse sufficiat, quod exstat psal. cxviii, 152, pag. 1476, ubi in Carafæ interpretatione desiderabantur verba ista: Descendens, inquit, contestare eos per cælum qc terram. Sed de his satis. Magis lætati sumus de auxilio quod egregii işti codices nobis at tulerunt, ut lacuna illa, de qua jam diximus, feliciter expleri posset, psal. xvIII, 6, 7. Multa etiam, eaque nonnunquam satis prolixa loca in Commentario ad Psalmos [XIX] ex his codicibus accesserunt, quæ signo illo (») a textu Sirmondiano distinguere visum est. Sed non omnes istæ accessiones in textum recipi vel potuerunt vel debuerunt: magnam potius earum partem ad marginem remisimus, si vel nexus cum illis quæ præcedebant, erat minus aptus, vel apud Montfauconium in Collectione nova Patrum, apud Corderium, imo quoque in Chrysostomi aliorumque scriptis, eadem sub aliorum auctorum nomine expressa vidimus, vel denique aliæ dubitandi rationes adfuerunt. Speramus etiam, æquos harum rerum judices hoc nostrum consilium esse probaturos. Maluimus enim in re satis gravi timidiores quam audaciores vi deri, et a culpa ista immunes esse, quam illi sibi contraxerunt, qui ut scriptorem quemdam. egregie locupletasse putarentur, obvia quæque minus caute arripuerunt. Nunc paucis reddendæ erunt rationes, cur in Scholiis textui, parca licet manu, adjectis, tum receptam LXX Interpretum lectionem, tum Fragmenta reliquorum interpretum Græco rum, tum denique ipsius Græcæ versionis ab Hebraica veritate dissensum, passim attingere visum sit. Ad primum quod attinet, lectionibus versionis Græcæ restituendis admodum pro ficuum esse putamus, si in scriptis Patrum Græcorum lectiones illæ non negliguntur, quæ a recepta LXX Interpretum lectione recedunt. Ita enim haud raro genuinam et primitivam horum Interpretum lectionem deprehendimus, in qua vel omnes vel plurimi commentatores Græci consentiunt. Sic II Reg. xx, 18, recepta lectio versionis Græcæ est eo; Theodoretus autem, ut ad locum istum observavimus, legit 8:0avto. Jam cum hæc posterior lectio in Commentariis Græcis tantum non omnibus obvia sit, specie haud caret conjectura, eam esse genuinam et primitivam, ex qua emendari possit recepta lectio. Alia hujus generis exem pla in eodem libro exstant cap. xxi, 2, et cap. xxiv, 1. Observavimus autem, Theodoreti lectiones plerumque consentire cum codice Alexandrino et Oxoniensi, sicque cum editione Aldina, et, si fides debetur Bosii Excerptis, etiam cum Complutensi. Ad alterum quod at tinet, antiquiorum interpretum Fragmenta adhibenda esse putavimus, ubi Theodoretus mi nus rectam LXX Interpretum versionem secutus erat, quod tamen rarius accidit, ut quæst. VI in librum Judicum. De reliquo laudandum est criticum Nostri studium, utpote qui haud raro falsas LXX Interpretum explicationes (XX) melioribus Symmachi aliorumque postposuit, ubi opus erat, reliquorum interpretationes recensuit. Multum itaque adjuvit Montfauconii et Drusii operam in colligendis antiquorum interpretum Græcorum Fragmentis positam; etsi in Scholiis passim a nobis indicata sint, quæ in Montfauconii Hexaplis desiderantur. Quod denique reliquum est, diversitas, quæ inter textum Hebraicum et versionem Græcam haud raro intercedit, et in Psalmis præcipue frequens est, vel ideo paucis indicanda fuit, ut cavere sibi discant alii, ne sensu alieno in S. Scripturam illato, ad alia quævis delaban tur. Hoc enim Patribus Græcis sæpius accidisse, docet versionis Græcæ, quam sequi solent, cum Hebraica veritate comparatio. Reliquum est, ut moneamus, ad initium paginarum editionis Sirmondianæ se referre aste riscos ad marginem in textu editionis nostræ appositos, ipsi autem Operi Indicem harmoni cum, ut dicunt, paginarum utriusque editionis præmissum esse, quo in rem suam commode uti poterunt, qui locum ex editione Sirmondiana allegatum, in nostra quærunt. Nec inutile. visum est, ad finem Commentarii in Psalmos Græcum subjungere Indicem, secundum prima cujusvis psalmi verba, alphabetico ut aiunt ordine compositum. Loca etiam biblica in hoc Opere citata, non solo capitis numero, ut in priori editione, sed addito versiculorum numero exprimenda esse duximus. Laudandum.quoque est studium cl. Bertrami A. M. qui omnem dedit operam, ut hæc nova editio, quantum fieri posset, ab erroribus typotheta rum esset immunis. Deum rogamus, ut hos et reliquos conatus nostros in nominis sui gloriam et aliorum utilitatem cedere jubeat clementissime. Dab. Halæ in Acad. Frideric. vi Cal. Octobr. A. R. S.

Page scan enlarged

Notebook

Full View