Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
NoticeNotitia
col. 1007–1008page 1 of 2
PG 85:1007Ζαχαρίου Σχολαστικοῦ Χριστιανοῦ, τοῦ γενομένου μετὰ ταῦτα ἐπισκόπου Μιτυλήνης. "Οτι οὐ συναΐδιος τῷ Θεῷ ὁ κόσμος, ἀλλὰ δημιούργημα αὐτοῦ τυγχάνει 339. Τῶν φοιτητών (τοῦ Αμμωνίου) ὁ κα ρυφαιότατος Γέτσιος, ὃς νῦν αὐχεῖ τὴν Ιπποκράτους τοῦ Κώου καὶ Γαληνοῦ τοῦ ἐκ Περγάμου σοφίαν, καὶ τῶν ἰατρικὴν φιλοσοφούντων διδάσκαλος παρὰ τὸν Νεῖλον προκάθηται.
ZACHARIAS MITYLENES EPISCOPUS.
(FABRIC., Bibl. Gr. t. X, p. 633-35.)
Zacharias scholasticus non diversus fortassis a Zacharia rhetore, cujus Historiam ecclesiasticam ab auspiciis imperii Marciani usque ad Anastasium sive ab a. C. 450 ad 491,
sed tunaows, nec sine partium Nestorianarum studio scriptam memorant Evagrius atque
Nicephorus philosophiæ operam dedit Alexandriæ, atque deinde Beryti jus civile excoluit, factus interjecto tempore episcopus Mitylenes, Lesbi insulæ metropolis, sicut habetur
in titulo libri eius: Ζαχαρίου Σχολαστικοῦ Χριστιανοῦ, τοῦ γενομένου μετὰ ταῦτα ἐπισκόπου Μιτυλήνης.
Melitiniensem in Armenia episcopum vocat La Croze in epist. ad Jablonskium, tom. I Musei
Bremens. p. 90. Non interfuit concilio quinto CPol. a. 553, ut post. Canisium et Possevinum
tradunt Aubertus Miræus in Auctario de scriptoribus eccles. p. 28: Oudinus p. 127
Tillemontius, tom. IV Memor., pag. 408; Elias du Pin, aliique: nam in illo concilio jam successoris ejus Palladii, episcopi metropolitani mentio, cujus vicem agebat Joannes episcopus
Cucusenorum civitatis Sed præsens adfuit in concilio CPol. quod celebratum est sub
Menna a. 536, in cujus actis plus simplici vice hic Zacharias, metropolita Mitylenæus, memoratur. Ex ejus scriptis ad nos pervenere:
I. Auuuvios Ammonius, sive dialogus cum quodam Ammonii, Alexandrini philosophi,
discipulo, qui studii legum causa Berytum se contulerat, et Ammonii sententiam de mundi
meternitate propugnabat. "Οτι οὐ συναΐδιος τῷ Θεῷ ὁ κόσμος, ἀλλὰ δημιούργημα αὐτοῦ τυγχάνει: Quod
mundus non sit Deo coæternus, sed ejus opificium. In hoc dialogo exponit Zacharias,
quæ de eodem argumento disputaverat Alexandriæ cum Ammonio illo Procli discipulo, et
Gessio iatrosophista sive medicæ artis doctore Mentio etiam in hoc dialogo, p. 333,
Eustathii episcopi Berytii, qui synodo Ephesina, a. 449, et Chalcedonensi, a. 451, interfuit.
Pythagoram et Platonem, p. 341, notat fabulam de metempsychosi accepisse ab Egyptiis.
Mundum hunc visibilem, post res invisibiles μed the two bywy npiovplay productum coniendit p. 362. Hujus dialogi Latina versio a Gentiano Herveto concinnata, mihique nunquam
visa, traditur in catalogo bibl. Barberinæ, vidisse lucem Venetiis a. 1556. Alia Gilberto Genebrardo auctore sæpius prodiit in bibliothecis Patrum etiam in novissima Lugdunensi
tom. IX, pag. 759, [et in Galland. Bibl. PP. tom. XI, p. 266 sqq. ubi conf. Prolegg. pag. x.,
Beck.] Sed et idem libellus editus fuit Græce et Latine cum versione et notis Joannis Tarini
Cognomen Scholastici more illius ævi accepit,
quoniam Beryti causas egit. De hoc Zacharia
cons. Guil. Cave, Hist. litt. SS. eccl. tom. 1, p. 519,
G. Oudin. Comm. de SS. eccl. tom. 1, pag. 1419,
ad a. 550; Jac. Bruckeri, Hist. crit. philos. tom. III,
p. 528; R. Ceiller, Hist. gén. des aut, eccl. toni. XVI,
p. 485; Hamberger. Zuverl. Nachricht. tom. III,
p. 349, ad a. 536, quo anno interfuit synodo CPoliianæ (recte vero is pronuntiat, incertum esse, quam
din post illum annum in vivis fuerit); et Saxium
in Onom. II, pag. 40, ad a. 536. Harl.
Evagrius II, 2; III, 5, 6, 7, 18. Niceph. XVI,
5, 6, 9, etc. Hujus Zachariæ rhetoris Historiam
adbuc recentibus temporibus servatam CPoli ex
Constant. Varini et Joannis Suzi catalogis librorum
mss. adnotavit Antonius Verderius. Nemo tamen,
quod sciam, hactenus fuit, qui eam viderit, nedum
in lucem protulerit. FABR. Noster Fabr. in nota
mss. addit: Scripsit unabw; h. e. gratia et odio
corruptus, ut ab Evagrio, 11, 32: et III, 7, arguitur. Conf. Valesii notas, pag. 66, qui lib. m,
cap. 6, 1, nomen Zachariæ excidisse notat p. 81,
et en negat Eutychianum fuisse p. 82; licet eum
Eutychianum facial Baron. ad a. Chr. 476. > De
loco Evagri II, 2, scripsit plura La Croze in Thesauri epistol. Lacroziani, tom. III, p. 184 seq. De
Zacharia rhetore et episcopo Meletinensi passim
copiosius egit Assemann. in Bibi. orient. tom. II,
pag. 53, ubi Zachariæ locus, a Dionysio Barsalibæo
in comment. in Evangelia citatus, ex codd. Syriacis
Vatican. repetitur et illustratur: ibid. p. 5462, in cap. 7, de Zacharia episc. Meletinensi, quem
cumdem esse cum Zacharia rhetore censet, et late
recenset ejus Historiam ecclesiasticam, que anonyma quidem exstat in cod. Syriaco Vatic. 24.
Sed Assemann. restituit auctoris nomen tum ex
collatione locorum, quæ ab Evagrio ex Zacharia
citantur, tum ex Barsalibæo, qui ejus nomen diserte
prodidit. Tres vero partes illa continet: prima est
epitome Socratis; altera Theodoreti; tertia opus
ipsius Zachariæ a Theodosio juniore usque ad Justinianum: isque cummaxime tertiam partem copiose percenset atque illustrat: add. ibid. p. 169,
p. 313. Gregor. Bar-llebræus in præfat. ad
Chronicon Syriace scriptum, se, etiam profitetur,
collegisse Zachariæ rhetoris et aliorum chronica:
in vol. III, part. 1, pag. 35, not, de Zach. rhetoris
narratione de anno (circ. 450), quo mortuus dicitur Nestorius. Add. Lequien. Orient, christian.
tom. I, pag. 442; et Walch. Histor. hæres.
tom. VIII, p. 824 sq. HARL.
Oudin, in Comm, cit, tom. I. p. 1419, ad a.
C. 550, ubi eum vocat Mitylenes archiepiscopum,
atque de ejus libris. tam mss. quam editis, copiosius agit: Oudin. igitur tantum, ‹ vocatur, inquit,
quoque Zacharias metropolita in actis æcumenici
concilii quinti, quod a. 553 habitum a 165, Patribus contra Anthimum et Theodorum sub Vigilio,
Romano pontifice, tunc CPoli agente, temporibus
Justiniani et Justini imperatorum: HARL.
Europe savante a. 1718, Août p. 233, 234.
Pag. 339. Τῶν φοιτητών (τοῦ Αμμωνίου) ὁ κα
ρυφαιότατος Γέτσιος, ὃς νῦν αὐχεῖ τὴν Ιπποκράτους
τοῦ Κώου καὶ Γαληνοῦ τοῦ ἐκ Περγάμου σοφίαν, καὶ
τῶν ἰατρικὴν φιλοσοφούντων διδάσκαλος παρὰ τὸν
Νεῖλον προκάθηται.
Second NoticeNotitia altera
col. 1009–1010page 2 of 2
PG 85:10094: 'Αντίρρησις Ζαχαρίου, ἐπισκόπου Μιτυλήνης, τὸν παρα. Αντίρρησις Ζαχαρίου – εὑρόντος ταῦτα ἐπὶ τῆς ὁδοῦ, ρίψαντος αὐτὰ Μανιχαίου τινὸς ἐπὶ βασ.
NOTITIA.
ad calcem Philocalia Origenis, Paris. 1619. 4 Cum ejusdem Tarini (non Turriani, ut in
Cavei Hist. litteraria scriptor. eccles. [et Oudin. I. c.] excusum), versione notisque et notis
Casp. Barthii, Lipsiæ 1654, 4 post Æneæ Gazai Theophrastum, sive dialogum de animarum immortalitate. Fallitur enim Gesnerus, Simlerusque, qui Zachariæ Theophrastum
tribuunt. Exstat præterea Zachariæ Ammonius Græce et Latine cum versione Genebrardi et
Frontonis Ducæi notis in tomo priore Auctarii Bibl. Patrum, Paris. 1624, p. 331, in Bibliotheca Patrum Morelliana, a. 1644, 1654, tomo XI (notis Ducæi rejectis ad calcem tomi XIII).
Fabr. De opificio mundi contra philosophos, æternitatem ei ascribentes, Paris. in bibl.
publ. codd, CDLVIII, n. 2., et CDLX, n. 3. dialogus, qui Ammonius inscribitur, in cod.
Bodleiano, n. 2040, 6, catal. mss. Angliæ, etc. I. - Ibid. II, 2., n. 5893, in cod. Th. Gale. -
Venet. in bibl. Marcianæ cod. CDXCVI. V. Catal. codd. Gr. Marc. pag. 260, et quædam Zachariæ ibid. in cod. a Montfauc. in Bibl. biblioth. mss. p. 471 memorato. HARL.
2. Disputatio contra ea, quæ de duobus principiis a Manichæo quodam scripta et projecta
in viam publicam reperit, Justiniano imperatore: Syntagma advers. Manichæos. Scriptum
breve unius paginæ, quod exstat Latine ex Francisci Turriani versione in Henrici Canisii
Antiquis lect. tom. V, p. 143, Ingolstad. 1604, 4, et nov. edit. tom. I, p. 428, et in Biblioth.
Patrum Colon. 1618, t. VI; et Paris. 1644, 1654, t. IV, parte II; et Lugd. t. IX, p. 794,
[Galland. t. XI, p. 293]. Græce ms. Romæ in collegio Jesuitarum. FABR. Syntagma, Romæ
in bibl. Vatic. cod. teste Montfauc. in Bibl. bibliothecar. mss. p. 133. D. - Mosquæ in bibl.
typographei synodalis cod. XXXII, n. 4: 'Αντίρρησις Ζαχαρίου, ἐπισκόπου Μιτυλήνης, τὸν παρα.
20youby to Maviyaiou dishéyyousa, etc. plura leges in Matthæi not. codd. Gr. Mosquens. p. 294
εq. - Αντίρρησις Ζαχαρίου – εὑρόντος ταῦτα ἐπὶ τῆς ὁδοῦ, ρίψαντος αὐτὰ Μανιχαίου τινὸς ἐπὶ βασ.
TousTIV: vou, Monacii in cod. Bavar. LXVI. v. cl. Hardt. in Aretini Beyträg., etc. a. 1804,
part. I, p. 29 seq. Is vero docet, in cod. illo multo plura contineri, quam edita sint, et sequi
capita brevia 49, et de eodem adhuc capita brevia 16. HARL.
3. Inter eos, qui Aristotelem commentariis illustrarunt, Zacharias refertur in codice bibl.
Coislinianæ, de quo Montfauconus, p. 598.
V. Cat. bibl. Leidens. p. 76. Harl.
Ed. Paris. a. 1618, signatam ipse Fabric. supra în vol. VII, p. 221, notavit, et illiús anni no
tam præ se feri quoque ed. in Catal. bibl. Leidens.
p. 62, ab Oudino, 1. c. et ab Hambergero in Zuverl. Nachricht. II, pag. 584 ɛq. citata. Nova autem
editio esse videtur a. 1624, 4, quam ipse quondam
in manibus babui. Et quæ etiam citatur in Catal.
Menken. 1, p. 31, et cat. Krohn. p. 88. HARL.
Vel potius 1655, 4., ut ipse Fabric. infra in
vol. XIII, p. 809, scripserat, et meum exemplar
illius anni notam (Lipsiæ sumptibus Christiani
Gerlachii et Sim. Beckensteinii Anno Domini 1665)
confirmat. HARL.
Continue reading PG 85: Disputatio de Opificio Mundi →≣ entire volume