PG 85:1143μετὰ τῶν σωμάτων βίου τῶν ἐπικήρων εἰς κόλ. Επικήρων. Ἐπίκηρα, ἐπιθανάτια· κὴρ γὰρ ηύκται. Αλλ' ίωμενquæ pertinent ad hanc exercitationem et vitam quie μετὰ τῶν σωμάτων βίου τῶν ἐπικήρων εἰς κόλ.
cum corporibus fragilibus et infirmis geritur, in
sinu Abraham, Isaac et Jacob. Ita Deus sat a nobis
exoratus est. Discedamus igitur.·
Επικήρων. Ἐπίκηρα, ἐπιθανάτια· κὴρ γὰρ
6Оávato; aнctor Magni Etymologici. Vide in utraque voce plura apud Hesychium. BA.
=
Ultima verba eadem sunt apud Æneam noñov; 'Aбpaൠxa! 'loaàx xal 'Iaxw6. Ixavw; fuiv
ηύκται. Αλλ' ίωμεν
strum; et memini alibi me suspicatum de uno
utriusque libelli auctore, non tamen ut perten
dam. Ba.
EJUSDEM ZACHARIÆ
DISPUTATIO
CONTRA EA QUÆ DE DUOBUS PRINCIPIIS MANICHEO QUODAM SCRIPTA ET PROJECTA IN VIAM
PUBLICAM REPERIT, JUSTINIANO IMPERATORE.
Si sunt in omnibus contraria principia quæ ponis,
mum bonum quod vocas, et alterum malum; necesse est, si bonum substantiam esse dicis, malum
mon esse substantiam. Si bonum dicis principium
esse, maluin non esse principium: Si bonum esse
ingenitum et æternum, malum non esse sic. Si enim
hae communia habent omnia, quomodo sunt contraria? Præterea. Contraria non quatenus substantia sunt, dicuntur esse contraria; substantiæ enim
nihil est contrarium, sed aut quatenus sunt ad aliquid, aut secundum qualitatem et accidens, aut secundum habitum et privationem: ex quo fit, ut primo
et soli bono, cum nihil horum habeat, nihil sit contrarium; quia secundum substantiam est bonum,
substantiæ vero uihil est contrarium: contraria enim
dicuntur sursum et deorsum, non quatenus substantia sunt, sed quatenus ad aliquid. Quæ auteur sunt
ad aliquid, cum natura corporea adnexa sunt: non
igitur in natura incorporea, et quæ omnibus antecellit et quæ intelligitur comprehendi non posse, locum habent sursum et deorsum.
Et timor contrarius dicitur fortitudini, non tanquam substantia aliqua, sed tanquam qualitas et
accidens, quod sæpe adest, et abest: fortitudo enim
et timor in anima spectantur non tanquam substantia, sed tanquam qualitates. Quocirca non dicuntur
animæ, sed circa animam considerantur; fortitudo
tanquam habitus animæ, timor tanquam privatio
habitus. Sicut sanitas et morbus in corpore: unde
necesse est priores esse babitus privationibus. Summæ igitur amentiæ esset cogitare hoc in Deo: distinctio enim boni a malo non habet locum in Deo, sed
in bono et malo actionum humanarum: bono quidem in creaturam Dei ingrediente secundum habitum; malo vero secundum privationem habitus ex
motu liberæ voluntatis accedente sæpe: bonum enim
in anima, et vivere secunduin virtutem tanquam
optimus quidam habitus, sicut dictum est, advenit
homini: bujus vero ignavia ex voluntate et ex prava
consuetudine, ac conversatione mala proficiscente,
malum tanquam privatio habitus sæpe accidit.
Rude igitur est et valde ineruditunı dicere contrarium bono secundum substantiam et per se bono,
malum, sicut contraria sunt sursum et deorsum;
aut esse omnino aliquid contrarium bono secundum
substantiam, quod est solus Deus: nemo eniin bonus, nisi unus Deus, quia ipsius bonum tantum est
immutabile, tanquam primum bonus, et secundum
substantiam bonus; qua ratione nihil est ei contrarium. Quare malum non est secundum substantiam:
ei enim quod est, opponitur dividendo, quod won
est; unde non est substantia, quod non est. Si autem quod non est, non est substantia, et opponitur
substantiæ, dividendo, ut ais, bono, quod est substantia, malum: malum igitur non est substantia.
Si autem hæc sic habent, et aliter bonum quod
est in Deo, consideratur, qui est bonum a seipso
motus, et secundum substantiam bonum, et quod
primum bonum intelligitur; aliter vero considera
tur in hominibus, quod sæpe privationem habitus
proprii voluntariam recipit, et veritas est cum iis
quæ sic intelliguntur et dicuntur: annon est barbara et stulta et ex omni parte repugnans fabula de
duobus principiis, quæ communes notiones non
probant? Quomodo enim esse poterit àpxǹ, quæ non
in omnibus principatum tenet: si autem necesse
est, ut in omnibus principatum teneat † ápäħ, unus
solus erit princeps, quod principium vocamus. Igitur malum non est substantia, sed divinæ legis
transgressio, quæ ex solo motu liberæ voluntatis
ignavis ratiocinatoribus accidit, et in sola actione
non obtemperantium legi Dei cernitur: unde in ea
inest, ut possit desinere, cum pœnitet sæpenumero
eos, qui maleficium faciunt, et ad virtutem motu
voluntatis redeunt; quod quidem documento est,
non esse mala secundum naturam. Quæ enim secundum naturam sunt, vinci non possunt. Si autem
mala non sunt natura, et naturarum fabricator
Deus est; unum igitur et solum principium erit:
quod quia incircumscriptum est, et ubique esse in-.
telligitur, nullum locum dat nequitiæ quæ non est.
(Script. Vet. tom. X, p x1.)
De Zachariæ fragmentis historiæ ecclesiastica.
Codicum orientalium utilitatem rursus nobis demonstrat Zacharias historicus in sua Græca
lingua deperditus (locis iis exceptis quos citat Evagrius), sed in Syriaca (*) partim conser
vatus, in quam olim nescio quo interprete translatus fuit. Notitiam ejus tradit Assemanus
in B. O. t. II, p. 53, unde cognoscimus vixisse ipsum sub magno Justiniano circa annum 540
et ultra; rhetorem professione fuisse, et deinde Melitinensem in Armenia minore ad Euphra
tem episcopum quam sedem numerat inter Jacobiticas idem Assemanus eodem tomo in
dissert. de Monophysitis. Igitur Guillelmus Cavæus errat, qui hunc historicum ad annum 491
refert, ejusque in loco ad annum 536 Zachariam Scholasticum ponit; vel potius duos ex
uno homine facit. Ego vero cum inter editas a me Procopii Gazæi epistolas (Class. AA. t. IV),
nonnullas videam ad eruditum quemdam Zachariam missas, prætereaque inter ineditas
Joannis Gazæi grammatici odas unam esse sciam in qua philologus Zacharias laudatur (qui
duo, Procopius, inquam, atque Joannes, æquales Zachariæ historici fuerunt), mihi propemo
dum persuasi hunc eumdem esse historicum et episcopum, qui antea rhetor in celebri Gaza
urbis schola fuisset. Zachariæ historia ecclesiastica, ut observat Assemanus, a Constantini
Magni imperio usque ad annum Justiniani saltem vicesimum, Christi 546, decurrebat; eaque
in tres partes distributa erat; quarum in prima Socratem, in secunda Theodoretum expilabat
Zacharias; in tertia denique ipse marte suo loquebatur; sed tamen hujus pretiosioris partis
nihil aliud in Syriaco codice Vat. 146 superest, quam illa novemdecim capitula, quae nos
Syriace Latineque vulgamus. Ex his duodecimum breve de Marino_Apamensi Assemanus
1. II, B. O. dederat; itemque illud prælongum et præstantissimum de Homeritarum martyrio,
t. I, cap. 29, ubi de Simeone ab an. 510 ad 525, episcopo Betharsamensi scribit, a quo illam
præclaram Historiam sumpsit ipsis verbis Zacharias. Erat autem Simeon orthodoxus epi
Scopus, ut demonstrat Assemanus; quare et hi admirabiles Homeritæ pro fidei catholicæ
confessione tale tantumque certamen anno Christi 524 sustinuerunt, quod meo judicio Ma
chabæorum et Romanæ matrona Felicitatis ejusque liberorum gloriam exæquat. Jam vero
integra Zachariæ historia certe in quadam Byzantina bibliotheca erat, ut legebam partim in
codice Vat. reginæ Sueciæ, et partim in codice Mediolanensi, in quibus hi deperditi apud nos
libri recensentur. 1. Zachariæ rhetoris Historia ecclesiastica. 2. Cyrilli monachi Epitome et
explicatio legum imperialium. 3. Joannis Ecclesiæ Romanæ lectoris Historia Constantini Ma
gni. 4. Joannis papæ Romani explicatio in Evangelia Dominicalia totius anni. 5. Procli pa
triarchæ Constantinopolitani Historia Græcæ theologiæ. 6. Sabini monachi Epitome omnium
synodorum. 7. Symmachi Hebræi interpretatio in Psalterium, itemque in omnia bibliorum
volumina. 8. Dionis Historia, desideratis tantummodo quatuor foliis. (Alter codex dicit initio,
alter in medio.) 9. Menandri Comoedia integræ XXIV, explicatæ a Michaele Psello. 10. Phi
lemonis Comœdiæ. 11. Euripides totus. 12. Aristophanis omnia. 13. Sophoclis omnia. 14. Eu
clides totus. 15. Lexicon Justiniani magni. 16. Lexicon Polydori. Salivam me commovere
philologis scio; cæteroquin et hos eventus Deus moderabitur.
Prætermissa quædam in Zachariæ editione.
Locum de Romæ excidio a Gothis sub Justiniano prætermiseram in editione, quia initium
tantum narrationis erat ab ovo repetitum, ideoque nullius usus. Descriptionem item Romanæ
urbis sine interpretatione reliqueram, quia vocabula quædam in Syriaco textu tam corrupta
sunt, ut sensus nullus inde extricari posse videatur. Nunc tamen antiquitatum Romanarum
studiosos hoc orientali subsidio fraudare nolo; ita tamen ut in vocabulis desperatis conje
eluras meas proponam, meliores deinde exspectans a peritioribus. Opto autem ut conferatur
oliosius hæc descriptio cum regionum urbanarum scriptoribus, et præsertim cum Vaticano
apud Muratorium Inscript. p. 2126 seqq. edito, ejusque Breviario, p. 2134.
() Versionem Syriacam ad Patrologiam orienta
lem remittimus.
Melitenen e magnis urbibus unam (præsertim
post Justiniani incrementa, Zachariæ nostri ævo)
Christiano populo frequentissimam, cum sacris ædi
bus LVI, et ingenti sacerdotum numero, dicit bio
graphus quidam apud Assemanum B. O. T. II, p.
149. De eadem sermo est in descriptione episco
patuum Jacobiticorum; præter dicta a geographis.
Regio ejus primum Cappadocia fuit, deinde minor
Armenia. Indidem erat, teste Eusebio Hist. eccl.,
V, 5, illa legio Christiana, quæ pluviam a Deo exer
citui Romano impetravit sub M. Aurelio imp.
by Google