Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 15–16page 1 of 2
PG 103:15πολυπειρίαν; πάσης ἀρετῆς καὶ καλλονῆς ψυχῆς. της ἐν τῇ Βιβλιοθήκη τῶν ἀνεγνωσμένων αὐτῳ βιβλίων
AD PHOTII BIBLIOTHECAM
cernit et notat, ut qui summas illas legat, totos libros et ingenia auctorum nosse sibi videatur. Quis
igitur nostræ ætatis se cum Photio conferre audeat, sive ingenium ejus spectemus, sive noivµaðlav et
πολυπειρίαν;
Ex litteris Joannis Livineii ad D. H.
Photii scriptum urgeri, puto vehementer e re litteraria esse. Est enim varium, et omnibus ingeniis ac
studiis valde serviens. Deinde quanti æstimas, scire nos saltem quot bonorum scriptorum in omni genere doctrinæ, qui viro illi plodoywráty visi lectique, naufragium fecerimus.
Ex titleris Jos. Scaligeri ad eumdem.
Utinam, mi lœscheli, in Photii editione exornanda te juvare possem. Librum quidem totum in duos
tomos distinctum, manu Henrici Stephani scriptum olim legi, opus varium, ex cujus editione incertum,
majørne redundatura sit in te gloria, an in alios utilitas. Certe tam egregium scriptum hon alio editore
dignum erat, quam te, qui tot bonorum auctorum editione et eruditionem tuam et propensum in litteraš
auimum testari volueris. Neque ego, neque Vulcanius noster te juvare in hoc possumus, qui nulla exemplaria ejus libri habemus. Sed si habes, ut dicis, duo, puto le omnibus aliis æquo animo carere posse.
Ex litteris Isaaci Casauboni ad eumdem.
Ain' tu autem? esse te in eo ut Photii Bibliothecam edas? o munus vere munificum o te liberalem I
facile est ex iis quæ sunt edita de illius libris tanquam ex unguibus leoneun æstimare.
ISAACUS CASAUBONUS DAVIDI HŒSCHELIO S. P. D.
Photium tuum quanta poteram diligentia inter aulicos strepitus, avidissime certe percurri. Ostemli
etiam munus tuum doctis magnisque viris: quorum in hac regia urbe mumerus haudquaquam pœnitendus. Omnes tibi et præstantissimo Velsero gratias agere immoriales, quorum auctoritate et industria
utilissimum scriptorem proximo autumno se habituros speraut. Principem inter hujus ordinis viros locum obtineţ præses Thuanus: quem ego virum divinitus datum censeo sæculo isti in exemplum pietașis,
integritatis, probitatis, et ut uno verbo dicam πάσης ἀρετῆς καὶ καλλονῆς ψυχῆς. Sunt et multi alii qua
in aula, qua in senatu Parisiensi dáµmovies dotépeg wg vestri studiosissimi, et purioris litteraturæ amantissimi. Omnes hi Photium vestrum cupidissime exspectant, eximie autem Franciscus Pithæus, de quo
nuper scripseram, esse in ejus manibus Photii exemplar, collaturum me tuum codicem cum illo: et øk -
cerptas inde ypaçiç diaçópovç isthuc missurum. Neque ab illo neque a me insuper babita ea cura, sed
paucorum foliorum comparatione didicimus, nihil aut parum omnino auxilii ad ornandam tuam editionem
a Pithoei libro esse exspectandum. Quare aliud censeo agamus. Equidemn si domi in Museo meo quæ sunt
a te missa legissem, aut otii plusculum habuissem ad id negotium, plura et meliora in eo Scriptore observassem et tecum communicassem. Sed crede mihi serio affirmanti, nihil occupatius, nihil a studiis
alienius ea vita, quam in hac aula hactenus viximus. Ut scires tamen etiam in summis hisce occupationibus Photium tuum nobis esse lectum, paucula quædam illevimus huic chartæ, quæ tum nobis in mentem
venerunt. Nam gravius aliquid frustra nunc a me exspectaveris. Vale, vir doctissime, et me constanter
· Lutetiæ Parisiorum 5 Kalend. Junias mdc.
aula.
EX NOTIS ANDREA SCHOTTI,
AD CHRESTOMATHIAM PROCLI.
"Ayeywoŋoav, lecta sunt. Sic de singulis a se cum judicio lectis libris
της ἐν τῇ Βιβλιοθήκη τῶν ἀνεγνωσμένων αὐτῳ βιβλίων loquitur, ut
liorum sermone, vei obiter, et tanquam per transennam injudicium sibi ferendum existimabat, sed a capite ad cal-
~issimus, summi et ingenii et judicii, de scriptoribus
‘oricis, oratoribus, philosophis et theologis: qui
perierunt. Et quidem de styli charactere,
quid laude, et imitatione, quid contra
are majorum, pronuntiat, Benique
`¬gula, audacter dijudicat.
'Aveyywoon, lectum est, vel.
Photius patriarcha Constantinopolita..
oculato testi fides habeatur. Nec enim ex
specto opere, ut fere học sæculo, de toto oper
cem perlecto, libere judicat censor et criticus gra,
ducentis amplius et septuaginta, philologis, poetis, hist.
maximam partem, temporumne injuria, an majorum incuria,
scriptorum numero, et titulis, quæ yvñola, quæ fevdenlypayz,
vituperatione dignum in singulis deprehendisset, sine fuco et odio, m.
qua quisque tempestate floruerit, cæteraque, longum esset enim ire per su.
J. LIPSIUS MARCO VELSEKO S. M. D.
“set, scrireliSenecam nostrum a te acceptum, et vere acceptum, id est, gratum fuisse, gaudeo. Annon es
ptor optimus viro optimo? Quod ais desiderare quosdam reliqua: pauca sunt, et hodie mos obtinet
quatores esse, imo conturbatores. Detur venia, aut certe mora aliqua, valetudini: et fortasse alter..
editio dabit. Sunt et in illis libris, quæ volenti haud peribunt. At tu de elogio debere profiteris. Et sie
col. 17–18page 2 of 2
PG 103:17Σκόττος ἀπὸ σκοτίοιο φερώνυμος ἐστιν ὁμίχλης Φώτιος ὡς λαμπρού κληδόνα φωτὸς ἔχει. Τίν δ᾽ ἐπειὴ καὶ Σκόττος ἀπήγαγεν ἀχύος αἰνῆς Φωτικά λαμπρύνων γράμματα φωτι νέῳ. (Τοῖσι παλαιγενέων σφραγίσσατο Φώτιος ἀνδρῶν Μνήματα, τιμήσας στίγμασιν ἀμφαδίοις) Εἰ θέμις ἀτρεκέεσσι πανατρεκές οὔνομα θεῖναι, "Ος ποτε Σκόττος την, Φώτιος άλλος ἔοι.
PROLEGOMENA.
Joqueris? judicio, dicere debebas: et ideo nihil debere. Mihi crede, ut si juratos in senatu sententiam
dicerem, sic dixi. Amo te jamdudum, mi Velsere, sed affectus illam animi lucem non obtenebrat. Sed,
heus, est quod communi litteratorum nomine commendemus, vel petamus. Andreæ Schotti, magni amici
nostri, Photius, Latinus jamdiu apud vos est, et quando ipse lucem, nos eum videbimus? Certe inter
paucos ille scriptor meretur: qui solus tot clarissimorum ingeniorum monumenta a fate eripuit: toto
dico fato, et saltem nomina et scriptorum velut membra servavit. Quam multos ille legit, ex iis elegit, et,
ut sic loquar, defloravit, quos nosse nobis aliter non esset? sacris, profanis, tractatoribus, historicis,
oratoribus, poetis, et nihil est in Græca omni litteratura, aut ut verius dicam, libraria, quod ille vir non
libarit. Pulcherrimus mos in mensa legendi, vel audiendi: sed iste pulchrior utiliorque, annotandi„ censendi, excerpendi. Photius fecit, et qui ad nos pervenerunt, solus. David Hoeschelius vester, et vestris
etiam auspiciis, Græcum primitus, et varie atque industrie castigatum, dedit: sed nosti quo ventum sit
ignavia ævi, panci hæc legunt aut capiunt, et nisi Latina addantur, pene dicam non dedisse. Ergo
A. Schottus, vir bono publico natus, allaboravit, et Latinum totum dedit, et tibi commisit. Ecce jure te
Magitamus. Fac quod soles et natus es, rem publicam vel privatæ tuæ damno juva. Mi Velsere, da hanc
operam, etsi quam trepidis et pene desperatis Europæ' rebus! Pannonia, et jam Illyricum finitimum, sollicitos nos habent:
Quo pondus istud verget? ubi ponet minas?
Ubicunque, stemus, et in bonesto firmi, omnem fati vim excipiamus, imo vincamus, id est, feramus.
Vale. Lovanii, postridie Natalis Dominici, anno MDCVI.
IN PHOTIANÆ BIBLIOTHECÆ INTERPRETATIONEM,
R. P. ANDREA SCHOTTO DE SOCIETATE JESU LATINE EDITAM.
Feder. Jamotius, Med.
Σκόττος ἀπὸ σκοτίοιο φερώνυμος ἐστιν ὁμίχλης
Φώτιος ὡς λαμπρού κληδόνα φωτὸς ἔχει.
Τίν δ᾽ ἐπειὴ καὶ Σκόττος ἀπήγαγεν ἀχύος αἰνῆς
Φωτικά λαμπρύνων γράμματα φωτι νέῳ.
(Τοῖσι παλαιγενέων σφραγίσσατο Φώτιος ἀνδρῶν
Μνήματα, τιμήσας στίγμασιν ἀμφαδίοις)
Εἰ θέμις ἀτρεκέεσσι πανατρεκές οὔνομα θεῖναι,
"Ος ποτε Σκόττος την, Φώτιος άλλος ἔοι.
Franc. Schottus Jure consultus ac senator Antuerp.
Photi scripta, prius qui cæco carcere clausus,
Horridus, invisus, nocte latebat iners,
Eduxit quoniam dias in luminis oras,
Frazer amande, animi dimidiumque mei,
Gratulor et lætor, priseo dehinc more parentum
Grates grata velit solvere posteritas.
Lux tenebræ hic fausto conspirant omine, lucens
Namque obscura prius Bibliotheca patet.
Lax micat e tenebris en mutua: noxque vicissim
Lumen, et atra dies a jubare accipiunt.
Fallor an aspicient pulsa caligine ocelli
Lucem, mente Deum justitiæque jubar?
Photi munus erit tot lecta volumina Graium,
Schotti erit hæc Latio reddita posse legi.
Joannes Bochius S. P. Q. Antuerpiensi a Secretis.
Nil nisi nomen habens a lumine, luminis expers
Photius, et tenebris obrutus atque sito,
Squallebat, tineasque diu pascebat inertes
Abditus, et patriis sedibus exsul erat.
Aspectuque carens hominum, procul orbe latebat
Hesperio, clausus carcere, lucis inops.
At Schotus obscuris nomen qui ducit ab umbris
(Mira cano tenui carmine, vera tamen)
Eruit in densa positam caligine lucem:
Schottus ab obscura ducit caligine nomen
Photius ut clari luminis omnen habet.
Cum tamen hunc Schottus tenebrosis eximat umbris,
Lumine cum lustret Photica scripta novo:
(Scripta quibus censor veterum monumenta virorum
Photius obsignat liberiore nota)
Vera licet veris si ponere nomina rebus
Qui modo Schottus erat, Photius alter erit.
Sic reparant tenebræ lumina, noxque diem.
OEdipodioniæ redeunt ænigmata Sphingis,
Nec sua nostra minus sæcula monstra ferunt.
Quisquis at umbrarum sub nomine clara tuetur,
Quæ Scholus illustri lumina mente tegit,
Insignisque viri raras examinat artes,
Quas stupet et Latium, Græcia tota stupet:
Non mirum est illam radios emittere, dicet,
Lampada, lumen habet Photius unde suum.
Nec rutilas præferre faces mirabitur umbram,
Quæ lucem hanc aliis pluribus ante tulit.
Salvete, o tenebræ, fulgenti luce coruscat,
Sit satis hoc vestris muneris esse decus:
Photius in medium quod purior exeat orbem,
Lux e nube, redux carcere, nocte jubar.
Maximilianus Vriendius senatui Gandavensi a
Secretis.
Res mira, at vera est, non claro lumine Schottum
Clarorem a nebulis spargere posse suis.`
Ducis et expertem decus et jubar addere laci,
Scriptaque tot veterum detenebrare patrum.
Mentior, at vetus ille novus modo Photius, otim
Clarme, at inde ævo nubilus atque situ.
Qui patria de nocte novas modo lueis in oras
Emica, Ausoniæ illustris honore legæ:
Illa suo solus dignam pro vindice causam
Continue reading PG 103: Prolegomena →≣ entire volume