Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
Monitum editorum
PG 104:431τοὺς ὑπὸ τῶν ἐν χρόνοις διαφόροις γεγενημένων αγίων δέκα συνόδων ἐπὶ βεβαιώσει τοῦ σωτηρίου δόγματος καὶ χρηστῇ διδασκαλία πάντων ἀνθρώπων ἐκτεθέντας θεο πρεπεῖς κανόνας εἰς ταυτὸν συναγαγεῖν, ἑκάστης συνόδου τῇ προσηγορία τοὺς αὐτῆς ἐχομένως ὑποτιθείς.
PHOTII
PATRIARCHÆ CONSTANTINOPOLITANI
OPERUM PARS QUINTA
CANONICA.
MONITUM EDITORUM
Photius tria opera canonica præcipua elaboravit. Primum collegit canones conciliorum oecumenicorum in unam syllogen, eos describendo ordine chronologico. Eisdem adjecit canones conciliorum provincialium qui ob præclaram doctrinam et sanam jurisprudentiam vim legis in universa Ecclesia obtinebant, et epistolas canonicas sanctorum Patrum, quæ ad disciplinam generalem Ecclesiæ
spectabant. Hanc syllogen, quam Zonoras, Balsamon et Aresteni doctis commentariis ornarunt, in
suis Pandectis canonum edidit Beveregius, nosque edemus inter opera scriptorum qui ad finem sæculi xn vel initio XIII floruerunt.
Deinde Photius eosdem canones descripsit ordine materiæ, conjungendo canones ejusdem argumenti, etsi diversis temporibus editi fuissent, et totam materiam juris dividendo in quatuordecim
titulos. Hanc collectionem, sub nomine Syntagmalis canonum, primus edidit cardinalis A. Mai, vir,
ob in lucem protracta scripta veterum Patrum vix unquam satis laudandus, Spicilegii Romani t. VII,
eamque nos hic edemus.
Tandem Photius canones Syntagmatis, omisso textu, juxta ordinem Syntagmatis notavit, et in
commentariis adjunctis descripsit leges præsertim civiles quæ eisdem respondebant. Hanc collectionem Nomocanonem inscripsit, quia legum tam ecclesiasticarum quam civilium Catalogum ac veluti harmoniam exhibebat. Post alios Voellius et Justellus eam Græce et Latine ediderunt Parisiis,
anno 1661, in sua Bibliotheca Juris, t. II, p. 785 et seq. Hic nobis edenda est.
Photius scripsit epistolas varias de rebus canonicis, quas suo loco edidimus. Cæteris eminet epistola ad Leonem archiepiscopum Calabriæ quæ est xvii libri I.
Seriem horum operum claudet opusculum Photii quod inscribitur: Interrogationes decem cum
totidem responsionibus. Foetet quidem libellus iste odio schismatico; sed non ideo prætermittendus
fuit, siquidem indicet cujus spiritus Photius fuit.
DE PHOTII SYNTAGMATE
(Angelo MAI Spicileg. Rom. tom. VII, præf. pag. VIII.)
Photii Syntagma canonum (quod ab eruditis cum
ejusdem Synagogecanonum confundi solet) habere
me in manibus,idque typis aliquando fore traditurum,dixi aliquot abhinc annis in prolegomenis repetitæ editionis tomi I Scriptorum veterum,
p.xxviii; quo nunc promisso defungi volens, trinas
Photii circa jus canonicum curas distinguere atque
in antecessum exponere necesse est. Primam itaque curam suam sic narrat Photius ante Nomocanonum in Præfatione, quam ex Oxoniensi codice
Justellus edidit, Bibl.can. t. II, p. 789: 'Eлexipnoz
τοὺς ὑπὸ τῶν ἐν χρόνοις διαφόροις γεγενημένων αγίων
δέκα συνόδων ἐπὶ βεβαιώσει τοῦ σωτηρίου δόγματος καὶ
χρηστῇ διδασκαλία πάντων ἀνθρώπων ἐκτεθέντας θεοπρεπεῖς κανόνας εἰς ταυτὸν συναγαγεῖν, ἑκάστης συνόδου τῇ προσηγορία τοὺς αὐτῆς ἐχομένως ὑποτιθείς.
Quotquot a sanctis decem synodis, diversis temporibus, ad salutaris doctrina confirmationem, bonamque omnium hominum institutionem habitis,
editi sunt sacri canones, eos ego omnes in unum
corpus colligendos suscepi, ita ut uniuscujusque
synodi appellationi ac titulo sui proxime canones
subjecti sint. Pergit deinde dicere Photius, se
canones quoque apostolorum, synodum Carthaginiensem (sub primate Aurelio) et nonnullorum
sanctorum Patrum alios canones seu decreta
Continue reading PG 104: Syntagma et Nomocanon →≣ entire volume