Circa ætatem Niceta Byzantini parum consentiunt qui scriptorum ecclesiasticorum historiam enarrarunt. D. Cellier eum floruisse putat post medium sæculum XII; sed id in consulto scripsit. Allatius, quem sequitur Maius, eum ad finem sæculi ix floruisse asserit, et quamvis suam sententiam nullo argumento confirmet, a veritate tamen non aberrat. Duo tantum supersunt Nicetæ Byzantini opera, quæ ex certis notis intrinsecis ad hanc æta tem referri debent; adeo ut mirum sit, tot viros oculatos qui de ætate Niceta disputarunt, cas non perspexisse. In Refutatione epistolæ principis Armeniæ et Apologia concilii Chalcedonensis, eam fere agitat controversiam quam Photius in scriptis suis ad Armenos tractat. Refellit epistolam principis Armeniæ, cujus verba singillatim recitat; quæ quidem epistola alibi exstare non memini, sed scriptam fuisse ex historiis Armeniæ narrat doctissimus Serpos (a). Adeo ut omnino verisimile sit principem Armeniæ quem Nicetas refutat, illum ipsum esse Asutium vel Aschodum, ad quem Photius sibi scribendum esse existimavit (b). Id vel inde colligi potest, quod Basilius Macedo pacem conclusit cum Aschod, rege Ar meniæ, quem dilectissimum suum filium appellabat, ut narrat Joannes Catholicos, celeber Armeniæ historicus (c). At Nicetas pariter principem Armeniæ, quem refellit, nomine filii dilectissimi appellat, sive nomine imperatoris Constantinopolitani scripserit, sive, quod ve rosimilius, tanquam episcopus Ascotum filium in Christo nominaverit. Porro Basilius Macedo obiit anno 886, Aschod vero, anno 889. Refutatio ergo Nicetæ ante illam ætatem in publicam lucem prodiit. Nec recentiora sunt opuscula quæ Nicetas Byzantinus scripsit contra Mahometanos. Quam vis enim nulla nota temporis in capite libri appareat, occurrit tamen infra confutatio epi stolæ secundæ ab Agarenis missæ ad Michaelem imperatorem, Theophili filium. Atqui agitur hic de Michaele III qui anno 836 natus est, et an. 867 a Basilio Macedone trucidatus est. Epistola illa secunda scripta est ergo ante annum 867, nec diu post a Niceta confutata, siquidem de ea loquitur quasi recenter scripta. Præterea ab initio summis laudibus extollit imperatorem cujus jussu se librum illum exarare declarat; quæ laudes maxime ad ætatem Basilii convenire videntur, vel ad initia regni Leonis Sapientis qui anno 886 patri Basilio successit. Falso igitur Nicetæ opera recenserentur inter scripta sæculi XI (d) vel II (e), etsi et illis ætatibus Græci cum Armenis de dogmatibus fidei disputaverint, sed prorsus collocanda erant inter monumenta exeuntis sæculi IX; quod nemo hactenus demonstravit. Postquam Allatius in sua Græcia orthodoxa asseruisset, Nicetam Byzantinum a Niceta Davide non esse distinguendum, quin opinionis suæ momenta exponeret, postea tamen ubi de Nicetarum scriptis ex industria disserit (g), duos esse auctores distinctos affirmat. Allatium sive affirmantem sive negantem identitatem utriusque auctoris cæce et candide sequitur card. Mai. Nobis autem longe verosimilior videtur secunda opinio, non tantum ideo quod scribendi ratio utriusque diversa sit, sed etiam quia Nicetas David e Paphlagonia oriundus, Nicetas vero philosophus Constantinopoli natus esse videtur. De iis penes doctos judicium esto. (a) Vid. Compendio storico di Memorie chronolo giche concernenti la religione e la morale della na zione Armena. Opera del marchese Giovanni di Serpos. T. II, p. 44. Venezia 1786. Notat, episto Jam quam Aschod I Constantinopolim misit, scri ptam fuisse ab Isaaco Mrud, doctore ferocis in dolis, qui ex odio suo erga Græcos multa incongrue dixit, et sic Nicetæ, ut conjicimus, eum re fellendi ausam præbuit. (b) Vid. Opera Photii, t. II, p. 714, Patrolog. Græc.. CII. (c) Histoire d'Arménie par Jean Catholicos (l'his Lorien), pag. 126, Paris 1841. (d) Histoire d'Arménie de Matthieu d'Edesse, tra duite par Dulaurier, part. 11, chap. 93, p. 433, Paris 1858, ubi Matthæus Edessenus narrat quomodo Kakig Ascoti filius, tempore Ducæ imperatoris, id est inter an. 1059 et 1067, Constantinopoli pro Ar menis disputavit, et Græcis satisfecit. (e) Conferantur disputationes Theoriani. (f) Græciæ orthod. t. I in notis, ad calcem voluminis, ubi lectorem remittit ad Disquisitionem suam, postea edendam, De Nicetis. (g) Apud Mai Nova Bibl. Patr., t. VI, p. 9.