“1V. “Additˇ Cavæus, Mum nuspiam Nestorianæ hæresis mentionem facere, non in catalogo, non alibi. Quæ cum orta sit A. C. 418, vel ut serius 419, cogimur inde ætatem illius iterum non ultra initia sæculi v detrudere. Equidem fatendum in fine cap. 139 inter hæreticos commemorari Hominicolas, quo nomine Nestoriani censeri possunt. Sed hujusmodi appellatio, quia quantum memini nisi apud quosdam medži ævi scriptores occurrit, assumienti cujusdam nos facile in suspicionem adducere potest. Hæc potissimum ex Cavro. V. Possumus et alias nonnullas animadversiones subjicere. Capite 25 recenset auctor libros canonicos V. T. eosque enumeral xxi, non recensitis nominatim Paralipomenis, forte quia sub Regibus compre hendantur. Ea porro numerandi ratio vetustior est, quam sæculum x vel x1, imo communis in prioribus Ecclesiæ sæculis, et vetustior adhuc penes Hebræos. Nam ex Josepho (a) eo numero olim ab Israelitis censebautur, pro numero videlicet Litterarum Hebraicarum: quod etiam ex Origene autumat Eusebius (b) Sunt autem xx11 libri juxta Hebræos. Postea vero apud recutitos obtinuit, ut ex repetita ter littera Jod, viginti quatuor numerarentur, quo etiam nomine xat' ¿Ęoxhy hodieque totum corpus biblicam suum appellant sicut etiam apud Christianos quosdam interpretes capiuntur, ex interpretatione xxiv seniorum de quibus fit mentio in Apocalypsi. Accedit nomenclatura eorumdem librorum apud Josephum nostrum, quæ Origenem pn st'ssimum exprimit, ut liquet ex n. 10, ubi tertius quartusque Regum appellantur Vammelech David quod itidem in loco citato Eusebii occurrit. VI. Dum Josephus interpretes Scripturæ affert (c), Lucianum non commemorat, cujus versio Nicome diæ apud Judæos sub Constantino M. reperta est, ante annum Christi 337, quo Constantinus fatis conces sit. Ea porro interpretatio, teste Hieronymo (d), apud omnes Orientales Ecclesias ab Antiochia CPolim usque obtinebat. Vix ergo credi potest ignorasse Josephum celebrem adeo vulgatamque interpretationem, siu minus statim ab inventu ejus, certe postquam tot Ecclesias pervaserat, si adeo ille sero floruisset ut 'Fabricius sibi velle videtur. Adde illum codd. Scripturæ usum fuisse nimium còrruptis, quod utique non fecisset post Lucianeam editionem. Ex his haud ab re scriptori nostro sæculum quartum assignaveris. VH. Confirmatur hæc ætatis ejus epocha ex eo quod capite 150 ultimam persecutionem Ecclesiæ illa tam commemorat sub Juliano Apostata contigisse, videlicet circa A. C. 362. VIII. Nonnihil etiam scriptoris nostri antiquitas commendatur, ex eo quod cap. 450 Christum natuin dicat A. M. 5500, quæ videlicet est Græcorum æra historica Africani, qui floruit circa A. C. 220, eadem que maxime inter Christianos Græcos antiqua: quam exeunte demum sæculo quarto sub Theodosio ad modum frequentanda excepit æra civilis propter indictiones. EX. Adde denique eum, capite 144, tot afferre pavesty varia genera ac nomina, ut sese scriptorem prodat manifestissime ea ætate viventem, qua adhuc ethnicismus longe lateque grassabatur, et superstitio passim obtinebat. Hoc de scriptore quarti quam undecimi sæculi probabilius affirmari potest. X. Unum obesse videtur, quod cap. 436. Hippolytum Thebanum alleget: ex quo appareat Josephum inclinante sæculo x1 floruisse. Et hæc sane ratio est, quæ Fabricium a Cavæi sententia divellit. At præ terquam quod Fabricius ipse subodoratus est (e), caput illud fortasse assumendum esse aliena manu sub junctum, dum ait: Si caput 136 ab ipso auctore est; alia etiam fatetur quæ ex æquo illiusmodi senten tiam et hypothesin evertant. Illi enim perinde atque nobis via ineunda esset, ut ratio reddatur quomodo potuerit Theodorus Cantuariensis, qui obiit anno 690, in Angliam primus attulisse apographum hominis “qui sæculo x1 inclinante forebat. Quidquid ille responderit, nos bypothesi nostræ acconimodaremus. XI. Sed revera caput illud esse merum additamentum aliena manu assutum exinde liquet, quod supe riori jam cap. 135. Joannem et Zachariam more suo commemoraverit: brevissimis nempe verbis et per interrogationem; bic vero mutata epigraphes scena et ratione dicendi, historicum apospasmatium pro lixis sui auctoris verbis affertur. Hoc discrimen assumentum illud esse abunde prodit: simulque ostendit tempus descripti illius codicis, et cujus ætatis codices suppeditarint fragmentum illud Josepho subjun “ctum, sæculi nempe x ut Boernerus in præf. a Fabricio allegatus perhibes. XN. Ex iis quæ attulimus animadversionibus cum'nostris, tum virorum eruditorum, liquido apparet, nos in eam sententiam prono animo inclinari, quæ Josephum hunc Christianum mediante sæculo quarto No ruisse opinatur. At quisnam is fuerit, longe adhuc difficilior et impeditior quæstio est. Cavæns loco supe rius excitato scribit: Sæpe olim suspicatus sum hunc non alium fuisse, quam Josephum illum Tiberiadensem, qui ex Judæorum apostolo, seu assessore patriarchali, factus est Christianus, et a Constantino M. ad comitis dignitatem evectus. De cujus conversione et egregiis erga Ecclesiam meritis mira plane, atque satis prolixe narrat Epiphanius (f). sua tamen sententia recessit V. C. hac inductus ratiocinatione. Obiit Constan tinus M. anno 337, ante quem certe ad comitis dignitatem Joseph itle Tiberiensis evehi debuit. Cum porro ille penultimo loco Macedonianam hæresim commemoret, Macedoniusque obierit an. 360, ac hæresis (a) Lib. 1, contr. Appion. (b). E. lib. vi, c. 24. (c) Cap. 122. (d) In apol. adv. Rufin. (e) B. G. tom. X, pag. 109. (f) Ad Ebion. her. xxx, num. 4 seqq.
illins damnata demum ſuerit an. 381, in synodo œcumenica secunda: vix credi potest superstitem tune adhuc fuisse Josephum nostrum, qui anno jam 355, quo Epiphanius ædes illius adiit ad invisendum Eusebium Vercellensem apud illum hospitantem, decrepita jam erat ætate, annos natus circiter 70. Fuis set enim quando damnatus est Macedonius annorum circiter 96. Adde recenseri ab illo ultimo loco An thropomorphitas hæreticos, quorum placita inter monachos Nitriæ fervebant maxime anno 399. Hæc ra tiocinia hominem eruditum deterruerunt a priori sententia, suaseruntque reputare Josephum nostrum alium a Tiberiensi Epiphanio ipsi commemoratum. XIII. Sed, ut quod rem esse puto, fateri velim bæc argumenta apud me tanti non sunt, ut Josephum Christianum a Tiberiensi secernere cogar. Fateor an. demum 381 damnatam hæresim·Macedonii; an proinde ante annum illum tanquam hæretici produci non potuerunt sequaces illius? Concedo inter mona chos Nitriæ grassatam, anno maxime 399, Anthropomorphiticam bæresim; annon proinde ante illum annum inter hæreticos censeri potuerunt, cum præsertim haberentur pro sarculo Manichæorum, et ab orthodoxis evitarentur statim ab Audei obitu, qui mortuus est an. 370? Quid, quod Macedonianæ et An thropomorphiticæ hæresis commemoratio additamentum esse potest, quod ex inargine in textum immi grarit, quod item de hæresi 'Av0pwñolarpwv judicium fieri queat, si quidem sub eo nomine Nestoriani veniunt? XIV. Neque etiam hominem ad sex et nonaginta ætatis annos posse pervenire incredibile admodum est præsertim cum Epiphanius idem ille ipse amicus et hospes Josephi Tiberiensis, quando cessit CPoli sub Arcadio, nalus esset annos 115 ac menses tres, ut notat idem Cavæus in illo (a). Cum porro non alius innotescat per ea tempora cui melius congruat hypomnesticon, quam Josephus ille Tiberiensis, nos in hac parte Is, Vossium sequimur, qui nostrum Josephum a Tiberiensi ille non discernit. XV. Hune sub Josephi comitis nomine vulgo agnosci, et inter sanctos relatum esse a Græcis Latinisque constat, cujus commemorationi assignata dies 22 Julii (b). Ex ipsomet Josepho didicit ejus vitam S. Epi phanius, et in suo Panario refert, ex quo cæteri hauserunt, Fleury, Baillet, etc. Summa eo redit. Natus est Josephus A. C. 286, Tiberiade civitate Palæstinæ, ex illustri inter Judæos familia, apostolique apud corum patriarcham Hillelem munus obibat. Cum in gravissimum morbum incidisset Hillel, accersivit vicinum Tiberiadis episcopum, a quo sanitatis obtentu baptismum recepit. Id clam observavit Josephus, qui etiam vidit Hillel haud parvam auri vim dedisse episcopo, ut pro se oblationem faceret. Biduo tri duove post, vita functo Hillele, parentem illum suum in patriarchali dignitate Judas filius adolescentulus excepit. Interea Joseph et tutelam pueri et administrationem patriarchalium muuerum obibat. Ex eo fa ctum est, ut spe inveniendæ magnæ pecuniæ gazophylacium Tiberiense aperiret, nec tamen nisi libros repererit: inter quos Joannis Evangelium et Acta apostolorum Hebraice descripta. Cum Judas in omne facinus profligatus, evidenti Dei potentia turpi spececidisset, Josephi animum res illa usque adeo perculit, ut quietas nunquam consisteret. Dei etiam monitu sæpius vocatus ut in Christum crederet; tandem asperso energumeno aqua signo crucis a se benedicta ad periculum fidei capiendum, ab eoque dæmone expulso, vulgatoque per urbem miraculo; quod tamen Judæi putarunt illum perpetrasse ex- pronuntiatione et vi nominis tetragrammati; Spiritus sancti impulsu pronius ad fidem animum inclinavit; nectamen nisi aliquot post annos baptizari sese passus est. XVI. Interea cum in Ciliciam venisset ex munere sui Judaici apostolatus, ab episcopo civitatis cujusdam Evangelia legenda accepit. Vexatus a suis ad Constantinum M. se recepit, a quo comitis dignitatem obti nuit, ac veniam præterea ædificandorum templorum. Anno 355 Eusebium Vercellensem exsilio profugum in ædes suas recepit, ad quem invisendum sequenti anno 356 ventitavit S. Epiphanius. Erat tunc Joseph, relatu S. Doctoris, annos natus 70; quare et natalem ejus ad annum consignavimus 286. Beato tandem fine quievisse ex eo erudimur, quod inter sanctos ab Ecclesia referri videatur. XVII. Editus est primum Josephi Libellus memorialis a Fabricio in Cod. Pseudep. Veteris Testamenti (c) unde et nos accepimus. Versionem tamen nostram adornavimus ob rationem alibi sæpe commemoratam atque sic textum illius ordinavimus, ut lectorum commodo maxime inserviremus. Is quicunque demum fuerit, aut quacunque tandem ætate vixerit, erudita multa nobis suppeditat alibi fortasse non invenienda. Utinam ad nos integer pervenisset! aut aliquis vir doctus et laboris patiens simili conatu jacturam nobis resarciret. (a) Pag. 117. Baillet. (c) Pag. 337.