GRÆCE ET LATINE RECENSIONE JOAN. JAC. REISKII, CUM EJUSDEM COMMENTARIIS INTEGRIS. (Ed. Bonn. 1829.) De Constantino Porphyrogenneto imperatore, de libris quibus ordo aulæ Bysantinæ declaratur, qui ad illum auctorem referuntur, eorumque codice Lipsiensi, plene luculenterque a Leichio Reiskioque expo situm est: nos breviter explicabimus, hæc editio quibusnam dotibus illi præstet quæ et princeps fuit, et hactenus unica. Hanc a Leichio cœptam, immaturaque ejus morte abruptam a Reiskio ad finem tomi secundi perductam, tertium voluntate bibliopolæ qui rei familiaris jacturam augeri nolebat omissum esse, notissima res est. Leichius, pravo consilio usus, ita coufisus est apographo per Draudium confecto, ut vix inspiceret codicem cujus præsentis copia erat, editionem certe unice ad illud typis exscriberet. Sed Reiskius, suscepta operis cura, nihil antiquius esse duxit collatione codicis, unde quam plurimis locis fœdissimos errores correxit; incisa integra, propter polotéλeuta præsertim, omissa, restituit; quæ omnia in commentario accurate indicavit, in priore parte quæ jam e prelo exierat emendare non licebat. Ego a Classeno meo impetravi ut vitiosa emendaret, manca suppleret, quæ ex prave Græcis male versa essent, corrigeret; omnia ex mente Reiskii: cujus rei et labor fuit non exiguus, et fructus sane amplus. In sequentibus quæ Reiskius ipse accuravit, nihil mutare placuit, quanquam ille, cum portenta scribendi, qualia in codice exstant, manifestosque errores, relinqueret, sibi ipsi, meæque consuetudini contrarius fuerit. Sed nolebam festinatius agere, quod facere debuissem, otio destitutus; itaque incommodum, quod levius mihi videretur, elegi. Cum vero concedimus non esse omni numero absolutam recensionem Reiskii, commentarii laudibus nihil sane detrahitur, quo ille res obscurissimas extraque communem co gnitionem positas ita explicavit ut Lessingius, etiam in his litteris sapientissimus judex, «admirandum esse opus, et luculentissimis hujus generis æquiparandum,» pronuntiarit. Hujus commentarii partem posteriorem, quæ Appendicem libri primi, secundumque integrum persequitur, post annum 75, e schedis Reiskii, in volumine hujus partis secundo ereptam oblivioni in lucem proferam; idque mihi potissimum contigisse, propter paternam amicitiam pietatemque qua inde a pueritia memoriam viri unici sancte colere assuetus sum, vehementer lætor. Fateor sane multis locis nonnisi inchoata esse. limæ servata, quam scriptor adhibuisset, nisi bibliopola eum destituisset: verum id nitori potius quam pretio operis obest. Codicem ipsum, ut inspici posset ubi opus foret, Lipsia transmissum esse, Blumneri, v. cl., humani tati litterarumque amori, et, nisi me conjectura decipit, amicitiæ patrocinioque Hermanni debeo. Scio ego, libros Contantinianos de cerimoniis, qaos inscriptio ipsa circa nugas versari prodit, a plu rimis contemni plane ac derideri: neque negabo majorem prioris libri partem ita esse comparatam ut ingenuo homini nauseam moveat. Sed vel in his quisquiliis insunt nihilominus res ad historiæ cogni tionem minime inutiles: tum vero illa præsertim in sequentibus quæ ex Petro Patricio, partim omisso ejus nomine, hausta sunt, non solum utilitatem habent eximiam, sed elegantiam quoque; neque fere alii hujus corporis libro præstantia cedunt. Delitescit in iis, ut rem exemplo commonstrem, Leonis Au gusti edictum, quod per annos paulo minus 80 inde protrahere neglexerunt qui augendæ collectioni reliquiarum juris Ante-Justinianei operam dederunt. Scr. Bonnæ a. d. v Id. Mart. MDCCCXXIX.