Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (67% of openings; remainder still OCR), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 3–4page 1 of 3
PG 112:4περὶ βασιλέων Περί πολιτικῆς καταστάσεως,
PREFATIONES
sui celebrant, divinas epulas exhibent,eunt in bel- fit. Est ea, quam dixi, pars insignis, eamque
lum,agunt in castris, redeunt in urbom triumphantes,victasque calcant regum cervices; stipendia nilitibus erogant, instruunt et expediunt classes, admittunt legatos exterorum principum, suos ipsi
ablegant, pompam et luxum omnem suum expli -
cant, egestate passim transmicante tandem abeunt,
ad plures,et in monumenta sua inferuntur. Peram -
bules hoc ipso libro duce illa eorum sepulcralia
monumenta, et lustres cujuscunque urnam cum
inscriptis nominibus, in quibus aliqua sunt, quæ
frustra in Du Cangii Familiis Byzantinis quæras.Penetres quoque hoc eodem duce in ipsa pretiosorum
et insignium Orientalis Imperii conditoria,arcasque
vestiarias et aliam suppellectilem excutias. Melius
hic,quam usquam alibi,procerum tam palatinorum,
quam militarium, item magistratuum urbanorum
aliorumque minorum ordines videas, longisque in
porticibus [Ed. L. III] excubantes numerosos variosque greges sacri corporis custodia deputatos.
Mitto cætera, cum e superius dictis abunde constet, eam esse rerum hoc in opere expositarum
varietatem, leporem atque dignitatem, ut hominum
doctorum studia in se conversura ea ot exercitura
sint. Uni placebit, ni fallor, vestiariam rem, alii
nummariam, alii domus augustæ officia hinc illustrare.Quamvis enim ea,quæ Leonis et Constantini
nostri tempore in usu erant, a superioribus Theodosii et Justiniani temporibus tantum abludant,
quantum secuta Comnenorum et Palæologorum
extremaque Bizantini regni ætas ab ætate nostrorum Porphyrogennetorum abludit, quod constat
Codinum cum hoc opere conferenti; possunt tamen illa vetusta florentis Romani imperii tempora
et Byzantina primordia ex hoc opere multo magis,
quam hoc opus ex Codino, illustrari. Erunt porro,
qui ex indiculis rogarum,seu annuorum stipendiorum officiis palatinis cæterisque debitorum; item
ex indiculis impensorum in expeditiones aliquot
maritimas contra Saracenos Cretenses susceptas,
æstimabunt cum militares imperii Byzantini,quale
tunc erat, terrestres maritimasque copias, tum pecuniarias quoque, institutaque compuratione Græcorum centenariorum et librarum auri cum nostrate pecunia, invenient,qua Byzantinorum regum
et nostratium opulentia differat. Erunt alii, qui
singularia quædam disputationum capita hinc decerpent; e. c., qualis fuerit ludorum circensium
apud Byzantinos constitutio, res admodum obscura; et,quæ non minus est, qualis fuerit pare, vel
comitatus, Augustarum Byzantii; unctine fuerint
illi imperatores ad Latinorum exemplum; quousque sermo Latinus in aula CPtana obtinuerit, ol
illæ orationes a recens nuncupatis imperatoribus e
tribunali circove ad milites dictæ, quæ nostræ edi.
tionis a pag. 239 inde leguntur, fuerintne Græcis
iisdem verbis recitatæ, an potius Latine primitus
dictatæ, deinde vero a Petro Magistro in Græcum
sermonem conversæ; quod mihi quidem probabile
edendo videor mihi particulam operis desideratissiai, sed dudum pro deperdito habiti, edidisse.
Constantinum nostrum colligendis et in certos tiTulos digerendis scitis atque memorabilibus veterum locis diligentem operam impendisse, nemo
nescit. Erant olim illi tituli numero quinquaginta
tres. Ad nos autem non pervenere, nisi titulus vicesimus septimus de legationibus integer, opera
Fulvii Ursini et Davidis Hoeschelii; et tituli quinquagesimi, cujus inscriptio est de indolis probitate
atque pravitate, seu de virtutibus et vitiis, particula, beneficio Peirescii et Henrici Valesii. Reliqui
tot numero tituli grandis, sed et utilissimi, operis
creduntur jactura irreparabili periisse. Quid si vero
contendam me cum hoc, quod nunc edo,volumine
primum laudati operis titulum, si non integrum,
at saltem maguain ejus partem in manus doctorum
hominum tradere? Egit ille olim περὶ βασιλέων
àvayopsisews, de imperatorum regumque renuntiatione, ut e Fabricii Bibl. Græc. tom. VI, pag. 492
constat. Atqui voluminis hujus capita XCI et et sequentia, a pag. 238 usque ad pag. 251 non tantum
in universum cerimonias distincte tradunt, quibus
prima [Ed.L. IV] CPpoleos ætate imperatores ibi
solebant nuncupari, sed et in specie Leonis magni,
Leonis minoris, Anastasii Dicori, Justini senioris
et Justiniani Magni renuntiationes tam luculenter
exsequuntur, ut nihil desiderari queat, lucemque
præclaram illi historiarum parti accendant. Ego
quidem non credo, usquam antiquorum monumentorum locum exstare, qui ritus nuncupandorum
Augustorum, veteres nempe illos mereque Romanos, æque splendide exponat, atque particula nostri
operis, de qua mihi sermo nunc est. Antiquitatem
ejus spirant omnia, orationes ad fortissimos exercitus, Augustatica promissa, militum atque populorum acclamationes. Qua qui cum scriptoribus
Historiæ Augustæ vulgo sic dictis comparet, non
poterit is absque voluptate imaginem veteris Romæ
in nova contemplari. Quidquid tandem fuerit de
conjectura mea, sive particula ea de qua loquor,
olim ad titulum primum ingentis illius et celebratæ
bibliothecæ, ut ita dicam, Constantinianæ, aut, si
malis, Pentecontateuchi, pertinuerit, sive minus:
ego quidem non dubito, eam decerptum fuisse ex
alio quodam vetusto insigni libro, cujus jacturam
studiosi antiquarum rerum ægerrime ferunt; soilicet ex Petri Magistri, viri illustrissimi, sacrorum
officiorum apud Justinianum Magnum magistri, et
ad Gothorum in Italia reges, et ad Cosroem Persarum quoque deinceps legati, libris, quos Suidas
laudal Περί πολιτικῆς καταστάσεως, De constitutione civilis gubernationis. Sæpius viri meminit
Procopius, meminit quoque Cassiodorus. Neque
ignotum ejus nomen est in historia Byzantina, ex
titulo Excerptorum Constantinianorum de legationibus, cujus superius mentionem injiciebam. Exstant in eo titulo quædam ejus fragmenta, nullum
'ז
col. 5–6page 2 of 3
PG 112:6σεως κατάστασις,
JOAN. JAC. REISKII
aurearum
tamen Juliani ætate posterius. At in nostro co- fidem non accedit. Patet, scriptorem rebus, cum
dice cap. 87, lib. 1, pag. 229, non tantum
Theudæ, Gothici in Hispania regis,ad Justinianum
legatio velut in transitu memoratur, sed ibidem
quoque ex professo memorabilis Anthemii ad Leonem Magnum legatio exponitur, qua imperator
Occidentis laureatas suas imagines atque litteras
Orientali mittebat. In universum ea omnia, quæ a
pag. 225, cap. 84, usque ad pag. 251, cap.
96, leguntur, item caput libri 1 ultimum, et forte
quoque alia plura, puto Petri Magistri esse, ex
eo, quem dixi, deperdito libro Пlepi xatzOTÁσεως decerpta. Promittit vox κατάστασις, constitutio,
non tantum præcepta sapienter administrandæ
reipublicæ, sed etiam rituum, quibus civilia negotia peraguntur, expositionem adeoque pertinet ad 3
veteres libros tacticos, seu cerimoniales, de quibus
in commentariis agemus. Promittit idem quoque
dignitas, quam Petrus gessit, magistri sacrorum
officiorum, ad cujus officium atque dispositionem
etiam cerimoniarius pertinebat. Enitet itaque in
hoc primo hujus operis volumine grande hoc Petri
Magistri fragmentum, velut gemmula. At in secundo, quod favente Deo quantocius expediam,
inter alia præclara enitebit prolixus et insignis liber alicujus Philothei, protospatharii et artoclinæ
regii, quo non tantum divinarum epularum ordinem plene distincteque, ut nil supra, persequitur,
sed etiam, quod argumento illi cohæret,dignitatum
tam palatinarum, quam militarium, et [Ed. L. V.]
urbanarum quoque, a summis ad imas, nomina et
præsidendi jura, item quæ sint axiomata, seu di-C
gererentur, interfuisse. Qui orientalem historiam
amant, reperient in secundo volumine memoratum
aliquem Dilemicum, emirum Amidæ, hominem et
oratorem Abu Chamdani ad Constantinum nostrum
missum. Qui Abu Chamdan (sic enim pro more
illorum temporum, quamvis non satis recte, pro
Ibn Chamdan appellatur) fueritne Naseroddaulah,
an ejus frater Saifoddaulah, ambo potentes per
Syriam atque Mesopotamiam principes, et in historia orientali celebres, in commentariis inquiram.
Ne leviora illa commemorem, in secundo libro,
alius inter inscriptiones litterarum a Byzantinis ad
alios reges terrarumque dominos missarum,haberi
quoque inscriptiones litterarum, vel
bullarum, ut appellabant, ad Protosymbulum Agarenorum, qui est Bagdadicus Chalifah, item ad
Indiæ dominum (quæ inscriptio mihi quidem
perquam mira accidit: non enim video quid rei
Byzantinis imperatoribus, nostro certe Constantino,
cum Indiæ rege, id est Arabiæ Felicis, ut ego equidem existimo, commune fuerit): comparent ibidem
loci litterarum inscriptiones ad regulos obscuros
Iberiæ, Albaniæ, et Abasgiæ; unde ad geographicam notitiam tractus versus Scythiam Asiaticam
vergentis accessio fiat. Memorantur quoque principes aliquot Bulgarici, quos in omne historia hactenus frustra requisivi. Quæro pariter adhucdum,
quinam fuerint,et a quo ad nostrum Constantinum
legati illi Hispani, quorum altero libro mentio fit.
Ea quoque particula scita est, quæ quo comitatu
celebris illa Russorum archontissa seu ducissa,
gnitates, quæ officia, quibus cum brabeis, vel in- Elga, vel Olga, ut alii appellant, CPlin venerit,
signibus, conferantur, necnon quo quæque ordine enarrat, et quibus [Ed. L. VI] honoribus donisque
et quibus diebus ad sacram mensam advocetur, eam et comitatum Augusti nostri affecerint, quo in
assideat et illinc rursus emittatur, recenset. Habet conclavi Constantinus et Romanus filius, quo rurpræterea utrumque volumen alia monumenta, e sus Helena Augusta et ejus nurus eam exceperint,
quibus Du Cangii Familiæ Byzantina augeri, Con- et ad colloquium, aut et ad epulas, et quibus diestantinopolis Christiana corrigi, Byzantinorum quo- bus, admiserint, quando coram Augustis stare,
rumdam historicorum hiatus expleri, et chronolo- quando considere jusserint. Quid denique afferam
gica quædam momenta recte constitui possunt. urbis Constantinopolitanæ situm et faciem, vel, ut
Quo pertinent narrationes de Theophili et Basilii appellant, topographiam, qualis ea ætate erat, in
Macedonis triumphis, in appendice libri primi; multis rectius ex hoc libro percipi, quam e Du
item de expeditione Himerii adversus Cretenses Cangii CPli Christiana, præclaro alias et utilissimo
Saracenos sub Leone Sapiente dicto; porro de libro, viri doctissimi et in historia medii ævi, Bylegatione Romani Lecapeni ad Hugonem Italiæ re- zantina præcipue, exercitatissimi; at illi tamen
gem, muneribusque illi cum protospathario Pa- libro nonnulla, quæ abesse malis, adhæserunt,
schalio in eum finem missis, ut rebelles Longo- quorum de cætero veniam æquus quisque viro de
bardos Landulfum, Athenulphum, fratres, et aliud his litteris meritissimo facile faciat. Eo pertinet,
fratrum par, Gaimarium et Gaiferium, illos Capua ut id obiter attingam, quod palatium Magnauræ,
et Beneventi, hos Salerni regulos, in ordinem co- in quo legati excipi et audiri solebant, in extrema
geret. Nitet quoque in primo hoc volumine cap. urbis parte occidentale posuerit, cum magni pa96, pag. 253, edita sollicita illa et velut diaria latii ad Stenum siti, in quo ordinarie imperatores
narratio seditionis, per quam a.C. 963 post obitum habitabant, pars esset. In eo quoque ratio BanduRomani junioris in urbe regia obortam, Nicepho- rium fugit,quod celebrem illam Auream sic dictam
rus Phocas imperio politus est. Quam rem, ut ut portam in mediis mœnibus urbi ex parte terrestri
Cedrenus quoque haud perfunctorie narraverit, ad vel occidentali prætentis collocat. Ea vero ad sinum
hominis tamen, a quo caput illud nonagesimum Propontidis sic erat posita, ut navibus ad eam
sextum profectum est, diligentiam, peritiam atque appelli
1 posset. Alia prætereo, quæ gratiam et favo-
col. 7–8page 3 of 3
PG 112:7Τι Λάρναξ, ἐν ᾧ ἀπόκειται Λέο ων.. σὺν τῷ υἱῷ Κωνσταντίνῳ, ὕστερον τελευτήσαντι, τῳ Πορφυρογεννήτῳ, βασιλείου σπουδῆς ὄντως ἄξιον ποίημα,
PRÆFATIONES.
librum, tom. II Antiq. Imp. Orient.
rem huic operi conciliare queant, quum satis et exercitatio. Vid. Bandur. initio notarum ad istum
abunde mihi de hoo argumento dixisse videar, et
quæ præterea huic operi insunt scitu digna, nequeant, ubi integrum prodierit, eruditorum oculos
fallere.
Τι
§4. De auctor libri. Fuit hoc opus hactenus, ex fide membranarum nostrarum, illi Constantino Porphyrogenneto, Leonis Sapientis filio,
Basilii Macedonis nepoti, tributum, cujus inter doctos purpuratos magna laus et celebre nomen est,
et cui alia quoque ingenii industriæve monumenta,
ut, præter modo laudatum geminum opus, liber
de thematibus, alius de vita Basilii, item de imagine Edessena libellus, imputantur. Ego vero, cum
in hoc nostro, ut inscribitur, Syntagmate invenirem haud pauca, ejus, quem dixi, Constantini excessu posteriora, non margini assuta, sed ab
eadem manu, quæ cætera omnia exaravit, uno
continuo filo intexta: cœpi de auctore fideque
inscriptionis, et vulgaris fama ambigere. Sunt autem illæ characteristica temporum nota hæ præcipuæ. In illo capite, quod monumenta sepulcralia
imperatorum CPtanorum percenset (est id libri gecundi quadragesimum secundum), occurrit illius
ipsius Constantini, quem liceat doctrinæ gratia
Sapientem ad patris Leonis exemplum appellare,
urna cum hoc elogio: Λάρναξ, ἐν ᾧ ἀπόκειται Λέο
ων.. σὺν τῷ υἱῷ Κωνσταντίνῳ, ὕστερον τελευτήσαντι, τῳ Πορφυρογεννήτῳ, Urna, in qua jacet
Leo... cum filio Constantino Porphrogenneto, qui
deinceps mortuus (id est longo tempore post positum patri monumentum vita defunctus et in paternum tumulum illatus) fuit. Aliquot interjectis
versibus memoratur Basilii, vulgo Bulgaroctoni
dicti, monumentum, qui filius Romani junioris,
nepos supra dicti Constantini Sapientis, anno post
avi obitum sexagesimo quinto vivis excessit. Tandem quoque capite sexto et nonagesimo primi libri, seu quinto et centesimo, secundum membranarum computum, narratur, quid A. C. 965 a
mense Martio usque ad Augustum in illo interregno
contigerit, quod Romani junioris excessum, el Nicephori Phocæ tyrannidem intercedit, et qua hic
eam ratione invaserit. Hæc anno post Sapientis
Constantini excessum [Ed. L. VIII] quarto contigerunt. Palam igitur est, hæc ab illo scribi et in
Syntagma suum inferri non potuisse. Quid ergo
statuendum? Unum superest aut alterum statuere:
sive juniorem Constantinum Porphyrogennetum,
Romani filium, Sapientis Constantini nepotem,
operis nostri auctorem esse, cui ademptum librarius per errorem avo tribuerit aut esse quidem
ejus Constantini, cujus in titulo perhibetur, at expertum interpolatorem; sive nepos ejus Constantinus ille fuerit, sive alius quiscunque. Specie
neutra caret sententia; mihi tamen rectius videor
facere, si posteriori calculum meum addam, quam
si priori.
3. De inscriptione hujus libri. - Titulum, de
cerimoniis aulæ Byzantinæ, præfixit huic operi clar.
Leichius, ad exemplum Maii et Fabricii. Alius
conspicitur involucro coriaceo membranarum nostrarum impressus; nempe de regalibus institutionibus. Auctor ejus ille est, quisquis is fuerit, qui
membranas ea veste amiciri jussit, in qua adhuc
cubant. Conjicitur is fuisse Matthias Corvinus, illustrissimus rex Hungariæ, qui membranas nostras
olim in celebre illa sua Budense bibliotheca ideo
fertur habuisse, quod in utraque involucri tabula
insignia regni Hungarici et Bohemici conspiciuntur. Adhuc alius denique titulus ordine temporum
primus, est hic Græcus, ab ipso Constantino, aut,
si quis malit, a librario profectus, Zúvrayµà tɩ xal
βασιλείου σπουδῆς ὄντως ἄξιον ποίημα, compilatum
aut congestum opus, vere dignum regiis curis.
Utrumque quidem vere atque recte. Comportatum
enim est e variis auctoribus, et digestum eo modo,
quo lapides in acervo. Fuit quoque Byzantinorum
regum non minima cura, pompam et cerimonias
aulæ suæ ad formam hoc libro traditam conformare; quod ex Luitprandi historia patet. Is enim,
præsul Latinus, non exiguorum spirituum, cum
videret, clericos apud Græcos laicis non præferri.
sibique locum in epulis imperialibus non tantum
infra Græculos, ut appellat, patricios, sed etiam
infra ipsos Bulgaros assignari; (id autem ex hujus
libri edicto, neque aliter, fieri debebat;) tantam
exardebat in iram atque indignationem, ut non solum de sacra mensa surgens abiret, sed etiam in
libello, quo ad herum, Ottonem I, imperatorem
Saxonicum, suæ legationis sucessus perscripsit,
Nicephorum (Ed. L. VII] Phocam totamque Græciam coloribusinvidiam cientibus denigraret. Recte
igitur eatenus quidem congruit Græcus ille titulus
hnic operi. At eo merito displiceat, quod argumentum libri sui, quale sit, non edat. Non tamen
abludit ab ingenio istorum temporum, et maxime
nostri Constantini, qui morem videtur amasse, libris suis ignorabilia et incongrua nomina imponendi. Præstanti illi, quam supra laudavi, collectioni, aut bibliothecæ, vel Pentecontateucho,
quodnam quæso poterat inscribi nomen ineptius,
quam quod ab auctore inscriptum fuit, xepalaióBɛiç Ünoßkoɛiç. Quod sive brevia argumenta, sive
argumenta in certos titulos digesta, interpreteris,
non magis ex eo intelligas, nisi aliunde noris,
quale fuerit collectionis argumentum et finis, quam
alius libri, cui auctor titulum Adversariorum aut
Collectaneorum præfigere voluerit. Similis est alter
ille titulus, quem Constantinus operi suo, quod a
nobis De administrando imperio citari solet, ad
Romanum filium scripto, præposuit, pionóva,
PATROL, GR. CXII.
Isti quidem sententiæ, quæ juniorem Constantinum. Basilii Bulgaroctoni fratrem, operi huic inscribit, et secundum quam deberet illo exaratum
fuisse triennio, quo solus ille Constantinus post
Continue reading PG 112: Commentatio J. H. Leichii de vita et rebus gestis Constantini Porphyro →≣ entire volume