Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 11–12page 1 of 3
PG 112:11ΙΙ, 178: Οὐκ εὐθὺς μέντοι αὐτῇ τῆς βασιλείας μετέδωκεν ἀξιώματος, ἀλλ᾽ ἐφ᾽ ἱκανὸν αὐτῷ συμ βιοῦσα ἦν ἀταινίωτος, μέχρις οὗ παιδίον ἐξ αὐτῆς ρ. 466: Ευλογήθη Λέων καὶ Ζωή – καὶ ἀνηγόρευσε τὴν ἑαυτοῦ γαμετὴν ζωὴν Αὐγούσταν. μιδῇ νέον καὶ παῖδα, 7, Αλέξανδρος ἐπιτρόπους τε καὶ φύλακας αὐτῷ ἐπ
DE VITA ET REBUS GESTIS CONSTANTINI PORPHYROG.
litteras meritis uberiorem materiam aliis temporibus seposui, cum ejus de cærimoniis aulæ Byzantine
opus, in duos libros digestum, e codice bibliothecæ publicæ, id quod maxime nuno molior, evulgabo.
Etas ejus, si quæ alia, magnis exemplis dives fuit. Nam Russi, Turcique, sacris Christianis tum primum
aut initiati, aut altius imbuti sunt; Bulgari, valida et ferocissima gens, post bella plurima et cruenta,
sanguine et fæderibus cum domo Augusta coaluere: res contra Italia magis declinarunt, et novum
postea incrementum Germanorum gloriæ fuerunt. Ipse Constantinus secundis adversisque juxta famosus
fuit, et ademptam sibi potestatem generoso animo passus est, mox receptam ad nepotes transmisit. His
itaque inductus, quæ ad illustrandas ejus res maxime pertinere visa sunt, ex antiquis scriptoribus collegi, quorum nonnullos, aut libidine assentandi, aut odio adversus principem, multa commentos esse,
animadverti. Non defuerunt, sane Constantini rebus dicendis decora ingenia; nam et Leo Grammaticus
et Simeon Logothetes, et Gregorius Monachus, et quem hi præcipue secuti sunt, Theophanis continuator, vitam ejus posteris tradiderunt. Prætereo Scylitzen, Zonaram, Cedrenum, oscitantes sæpe, nec ullo
modo antiquis illis comparandos, deinde Latinos, Luitprandum, Reginonem, cæteros, veris plurima,
partim falsa, partim incerta admiscentes, tum orientales, Eutychium et Elmacinum, quos tuno
demum, cum eorum castigandi errores erant, adduxi. Vale, Lector, et studiis nostris favere
perge.
CONSPECTUS.
1. Constantini tempora. Ætas sub tutoribus acta. II. Bulgaricum bellum. Quædam ex antiqua gentis historia. III.
Romanus Lecapenus imperium ad se rapit, æmulis sublatis. IV. Contentiones de quartis nuptiis Leonis com.
ponuntur. V. Pax cum Bulgaris. Melitene imperio adjecta. VI. Bellum Scythicum, Ungaricum, Russicum. VII.
Imago Edessena Constantinopolin transfertur. VIII. Constantinus. Romano etaliis pulsis, imperium occupat.IX.
Victoriæ de Saracenis. X Ungarorum principes et Russi Christianis sacris initiantur. XI. Motus per Calabriam et
Apuliam. Longobardica expeditio. XII. Constantini obitus, opera publica, virtules, vitia.
I. Constantinus Porphyrogennetus, Leonis Philo- tervallo Leo, morti proximus, Alexandro fratri, posophie Zoe Carbinopsina filius, an. 905 natus est,
quo tempore exortus crinitæ stellæ, quam cometen
vocant, fœdarum de imperio contentionum et oivilis sanguinis, ut vulgo credebatur, presagium,
apparuit. Aqua lustrali a Nicolao patriarcha, eo die,
quo Servatoris in Jordane fluvio lustrati memoria
celebratur (Græci Ozopávia vocant,) ablutus est
pompa in expiationibus principum solemnis, quod
mater nondum Augusta appellata esset omissa.
Juventutem ejus Theodorus, doctus, ut tum erant
tempora, et in administrandis rebus magni vir
momenti, præceptis et exemplo formavit Coronam puero in spem successicnis imperii Eutbymius patriarcha imposuit, nondum obsoleta Cosaris {dignitate, qua ornatus, Nobilissimus, antiqui
moris instituto, vocabatur Eumdem brevi intestatis et consiliorum omnium comiten ac socium,
commendavit, ut eo magistro regnandi artes, sibi
suisque civibus salutares, addisceret Tum
vero, nunquam satis tutum esse regni consortium,
apparuit nec Alexandrum, pessimo exempli principem, qui multa crudeliter, multa intemperanter
gerebat, a scelere abstinere. Nam Basilitzem, neo
sanguine, nec in rem publicam meritis, clarum,
sublato Constantino, admovere imperio cogitabat;
quibus consiliis mors ejus intercessit, postquam
annum unum, et quod excurrit, regnasset
Puero, nec ætate, nec rerum experientia, tantæ
molis capaci, Nicolanum, sacrorum principem, Stephanum et Joannem Eladam, tutores testamento
instituit, quorum licet æqualis dignitas esset, summa
tamen apud Nicolaum stetit Interim res publica
NOTEÆ.
Continuat. Theophan.in Leone Basil.F.XXIII,
p. 228. Leo Grammat. p. 483. Scylitzes p. 602, etc.
Augustæ dignitas ipsi tum primum impertita,
unaque nuptialis corona imposita est. Zonaras,
t. ΙΙ, p. 178: Οὐκ εὐθὺς μέντοι αὐτῇ τῆς βασιλείας
μετέδωκεν ἀξιώματος, ἀλλ᾽ ἐφ᾽ ἱκανὸν αὐτῷ συμ
βιοῦσα ἦν ἀταινίωτος, μέχρις οὗ παιδίον ἐξ αὐτῆς
ziz0r, top Bande. Eam non statim honore imperatorio est dignatus, sed diu sine diademate habuú,donec
filiolum peperisset. Simeon Logotheta in Annalib.
ρ. 466: Ευλογήθη Λέων καὶ Ζωή – καὶ ἀνηγόρευσε
τὴν ἑαυτοῦ γαμετὴν ζωὴν Αὐγούσταν. Benedictionem
nuptiali ritu consecuti sunt Leo et Zoe
quoque Zoen Leo Augustam proclamavit. Adda
Cedren. p. 600.
uxorem
Hic ille Theodorus est,qui postea pacem cum
Simeone, Bulgarorum rege, composuit,et Constantino,ut Romanum collegam ac defensorem imperii
assumeret, persuasit: post urbe cum Theophylacto
patricio, quod contra Romanum novas res moliri
argueretur, pulsus, in Opsiciana, minoris Asia regione, ætatem egit. Contin. Theophan. XI, pp. 241
at 245; Leo Grammat. p. 492. In bibliotheca Augusta Vindobonensi exstant Theodori orationes
aliquot, quibus Constantinum et Zoen matrem celebravit. Lambec. Commentarior. lib. iv, p. 11.
Georg. Mon. in Novis Imp. p. 561; Zonaras
p. 180. De Nobilissimo et Nobilissimatu, ut sequiori
evo ea dignitas vocabatur, agit Cangius in Glossar.
Græc.
Vix enim septem annos Constantinus natus
erat, cum pater fato fungeretur. Hinc eum Gregor. in Vita Basilii (ad d. 26 Mart.), p. 670: Ko
μιδῇ νέον καὶ παῖδα, Luitprand. Hist. l. m, o. 7,
parvulum et ähalov, id est, mulum et infuntem,
vocal. Successit autem Alexander anno 911. Apud
Simeonem Logothetam, annum 907 ponentem, numeri corrupti sunt.
(f) Contin. Theophan. p. 233, Eros Ev futpac xẞ', annum unum, dies 22. Simeon Logotheta
et Leo Grammaticus dies, præter annum integrum,
29 numerant, quorum sententiam proximam vero
esse, Pagius in Crit. Baron. an. 912, pag. 804,
ostendit.
Gregor. in Vita S. Basilii jun. p. 670, n. 10:
Αλέξανδρος ἐπιτρόπους τε καὶ φύλακας αὐτῷ ἐπ
col. 19–20page 2 of 3
PG 112:19ἐκ γένους των Φράγγων ὄντας.
DE VITA ET REBUS GESTIS CONSTANTINI PORPHYROG.
Græcas lacerassent, a Theophane persuasi, datis
obsidibus, inducias in quinque annos pacti sunt:
longinquam enim militiam Græci aspernabantur
subegit, et captivos, quorum ingens numerus erat, gis et latronibus statutum. Turci, cum iterum res
recepit. Pace cum his composita, Russi, que tum
natio, terror Grmei nominis mari præpollebat, direpta minori Asia, cum decem navium millibus
mare obsederunt Nunquam in [L. XIX] accolas gravius savitum, præcipue sacerdotes gravissimis suppliciis affecti sunt, nec a saoris ædibus
hostes ignem abstinuerunt. Distractæ scilicet erant
imperli vires, quod naves aut contra Saracenos
missæ erant, aut insulas tuebantur. Præerat Russorum classi Igor, seu Ingor (quod admoneo,
ne quis vivorum immutationem putet, quæ nominum est), princeps gentis, nulli virtute secundus,
at victoriis plurimis superbus. Non diu tamen
hostes, cum ventum ad manus esset, Theophanis.
impetum sustinuere: certe ex navibus pauom servatæ, pars maxima aut mersa æquore, aut Græco
igne combusta est. Fugientibus Joannes Curcuas
oum Orientis copiis supervenit, et horribili clade
affectos delevit. Re feliciter gesta, Theophanes
princeps cubiculi dictus, Joannes Curcuas, qui duobus et viginti annis rem publicam consilio et armis
sustentarat,et, ut erat magnis ausis promptus, mille ceperat oppida, prolatis ad Euphratem et Tigrim
imperil finibus, invidia oppressus est Russi a
cæde et ferro animum sumpsere, et ignominis impatientes, collecto e Varegis Siavis, Polonis,
milite et instructa classe, rursus Græciam tentarunt. Anno 944 missis quoque in Patzinacas concitoribus belli Quo nuntio perterritus imperator, tributum hosti pendere cogitur At anno proximo foedus cum Igore, cujus sententia in
hunc modum fuit, paciscitur: commercia terra
marique libera utrique populo esse debere; Chersonesum Tauricam nolle se armis invadere, nec
Bulgaros contra incolas excitare, in re trepida,
imperatori auxilia se missuros esse, Russi spoponderunt; de capitis etiam damnatis, deque transfuVII. Mesopotamia componendæ Theophilus,
Joannis Zimisce, qui postea imperator salutatus est,
avus, deligitur, ut Saracenos, late ea loca habitantes, in obsequio contineret Caput regionis,
Edessa, nobilissima urbs, et munimentis objecti
amnis, murisque firmata, diu obsidionem toleravit,
qua tandem soluta est, Servatoris imagine, linteo
impressa. Hano Abgarum regem, morbo difficili ac
diuturno decumbentem, cum se præsenti Servatoris auxilio, per litteras commendasset, accepisse
ferunt, et desperata jam salute, subito convaluisse,
mox attonitum rei miraculo, ad Christianam professionem esse adductum Alii, ut difficile est,
tam antiquam rem subtiliter exsequi, Servatorem,
in Oliveto tristitia immensa confectum, Thaddaeo
sudarium, quo faciem absterserat, ad Abgarum
principem perferendum tradidisse memorant, edito
oraculo, urbem, quæ sacrum pignus rite servaret,
perpetuo invictam fore Hæc, mira quanquam,
fidem ex eo traxerunt, quod Cosroes Persa, cum
in obsidione urbis hæreret, ejus contactu (dedicatum enim erat in veteris statuæ fundamento) gravissimo morbo liberatus sit, et lustrali aqua se et
familiam omnem ablui jusserit Hinc imaginem Romanus imperator, cui indignum videbatur,
hæc sacra tam impuris manibus contrectari, sæpe
expetitam, non obtinuit, licet ducentis Saracenis,
quos captivos tenebat, et x millibus æris signati,
oblatis. Tandem eam præfectus urbis, ut a suis finibus Græcos arceret, concessit, pactus, ut Edessam et conterminos agros nunquam bello in posterum vexarent Sic Byzantium deportata, in
Blachernis primum, post in æde Phari, reposita
NOTÆ.
Anno 941, seu, ut Byzantini computant,
indict. xiv, Leo Grammat. 506. Anon. Combefis.
pag. 262. Simson Logoth. pag. 490. ubi Russos
Dromidas vocat, ἐκ γένους των Φράγγων ὄντας. Tum
enim Germania universa Francia dicebatur, ut in
notis ad Constant. De cærimon. Aulæ Byzant. ostendam. Huc etiam Luitprandus pertinet v, 6: Gens
quædam est sub aquilonis parte constituta, quam a
qualitate corporis Græci vocant Russos, nos a positione loci vocamus Nordmannos. Nicetas, a Cangio
ad Zonaram, p. 99 adductus, eos two ΣxvBwv
10voc vocat. Classem ad millia quindecim paraverant. Zonar. p. 191. Meminit etiam Sigebert. ad
an. 936.
V. Theopb. Sigefr. Baveri Dissert de Varegis
in Comment. Petropolit. t. IV, p. 293.
Vitam Jo. Curcus et res bello egregio gestas octo libris Manuel Protospatharius exposuit,
quod opus dudum periit. Theoph. Contin. p. 265.
Conf. Cangius Famil. Byzant. p. 153.
Bayerus 1. c. Gerbardus Frid. Mullerus, cui
multum debet antiqua Russorum historia, nomen
gentis a vocabulo Varech, marinus, ducit, idque
omnibus, qui piraticam exercebant, commune
fuisse conjicit, in Collect. ad Histor. Russor. p. 4.
Theodos. Kioviens. ad. an. 860. eos, mari trajecto,
Slavis, Moranis, Crivitzis, qui communi nomine
Russi appellantur, tributa imperasse refert.
Theodos. Kioviens, an. 944; silent enim
hanc novam irruptionem Byzantini scriptores.
Idem an. 945.
Contin. Theoph. p. 267, cæteri Theodos.
Kiov. an. 943.
Contin. Theoph. pp. 265, 278, Leo Grammat.
p. 508.
ut
Nigra scilicet lepra graviter laborabat Abgarus, inde Uchomo, niger, cognominatus,
Bayerus in Hist. Edessena, p. 104 arbitratur; de
genere enim morbi non convenit inter scriptores.
Multi de mutuis Abgari et Christi epistolis scripsere, præcipue Grabius Spicil. PP. t. I init.
Constantin. De Christi imagine Edessena p.
85, quæ exstat in Manipulo Rer. Constant. Adde
Combefisio notata p. 105.
Evagrius lib. 1v, c. 27, ubi Cosroem propterea exercitum urbi admovisse scribit, ut, quæ de
imagine vulgo tradebantur, mendaciii argueret.
Paulo aliter Constantin. p. 91 narrat.
Charam scilicet, Saroten et Samosatam,
Edesseno præfecto, quem Emirum vocant, subjectas. Constantin. pag. 94; adde Contin. Theoph.
1. c. rel. Hoc pactum aurea bulla imperator confirmavit.
col. 21–22page 3 of 3
PG 112:21" θεῶν ὁμοίωμα τοῦ ἀπαραλλάκτου πατρός, φρούρει ἀεὶ τὸν εὐσεβῶς καὶ πράως ἡμῶν βασιλεύοντα, καὶ τὴν τῆς ἀποδημίας ἀνάμνησιν λαμπρῶς ἑορτάζοντα, ὃν τῇ παρουσίᾳ σου ἐπὶ τὸν παππῷον καὶ πατρῷον θρόνον ἀνύψωσας,
J. H. LEICHII COMMENTATIO
est, procedentibus longo ordine Sthephano et Con- videret, ne tam præclara indoles, tot ornamenta
stantino, Romani filiis, Porphyrogenneto, et senatu,
cum cereis, et Evangeliorum volumine, ut tune
consuetudo erat in publicis supplicationibus. Incessit deinde religio, quonam in templo sacra effigies
collocanda foret? postremo in Sanctæ Sophiæ illata,
rituque solemni culta fuit Exstat Constantini
Porphyrogenneti de Edesseno sudario, elegans oratio, anno proximo, ut videtur, in populi concione
habita, quam junioris Constantini esse, Aloysius
Lippomannus et Cæsar Baronius esse arbitrantur;
eo præcipue argumento moti, quod aliud dicendi
genus in libris De administrando imperio, Vita Basilii, cæteris, appareat Damus hoc Cæsari Baronio, sermonem imperatoris humilem in illis et
plerumque vulgarem esse; sed sublimiori stylo
formanda erat oratio, quæ tam sacras reliquias
digne celebraret.
VIII. Sextus jam et vicesimus agebatur annus,
ex quo Romanus imperium pro arbitrio tenebat,
adeo imminuta Porphyrogenneti potestate, ut experti
publicæ curæ et consilii, præter Augusti nomen,
nihil omnino relictum esset. Qui ad ultimum pertæsus longioris otii, quod studia doctrinæ, quibus [L. XX] animum imbuerat, hactenus unice leniverant de recuperando regno consilia volvit.
Quod cum variis artibus tentasset, tutissimum visum est, Stephanum et Constantinum, Romani
filios, cupiditate regnandi accendere. Dudum illi
paterno odio ardebant, quod Romanus, testamento
scripto, principem locum Porphyrogenneto tribuerat Stephanus præcipue, quem satis jam proclivem facile Basilius, particeps consilii, permovit.
Is olim honestum ordinem duxerat, vir callidus,
et in animo Stephani validus, quem, opportunitate
data, admonuit: imperium ægre a decrepito sene
sustineri, viribus animisque opus esse, ne Ugri, ne
Bulgari, ne Saraceni aliquid novarum rerum molirentur, solum Stephanum tantæ moli parem esse:
virtutum, inertia obscurarentur. Adjutorem Porphyrogennetum fore, cui nibil antiquius sit, quam eum
regnare, qui ad hanc spem genitus esset Itaque Romanus comprehensus, in Proten insulam relegatur et monachorum ritu tondetur: summa
imperii ad filios et Porphyrogennetum delata,statim
apparuit, arduum,eodem loco potentiam et concordiam esse, cum id ageret Stephanus, ut solus ea
dignitate potiretur. Interea Constantinum Helena
Augusta, ut tam nefarios ausus comprimeret, excitat, qui eos, specie amicitiæ, epulis adhibitos, post
quadraginta dierum imperium, in exsilium pellit.
Id Stephanus xıx annos magno animo in Lesbo insula tulit.Constantinus, duobus annis post, ad majora, et magis præcipitia conversus, cum Byzantium repeteret, a custodibus est interemptus
Sic tandem solus rerum potitus est Porphyrogennetus, cui insidiæ a plurimis paratæ sunt. Nam et
Theophanes, princeps cubiculariorum, Romanum,
et Gregorius Macedo, allectis in societatem claris
et illustribus viris, Stephanum imperio iterum
admovere ausi sunt: in utrumque, detecta perfidia,
graviter est animadversum. Post hæc Constantinus
Romanum filium, corona imposita, in partem curarum vocavit, ut eum temperius et sibi et posteritati conformaret
IX. Una tum imperatori cura erat, ut regnum a
majoribus relictum, avitis patriisque virtutibus
regeret, nec extrema a Barbaris dehonestarentur.
Cappadociam enim et nobilissima minoris Asiæ
oppida Saraceni, Tarsum incolentes, vastarant,
præda immensa et captivis plurimis abductis, quos
pactis induciis imperator recepit Interjecto
tempore, cum, nova classe instructa, Græca littora
obsiderent, Basilius secundo prælio eos prostravit,
de ducibus captivis Constantinus triumphum prisco
more egit Nec minora belli decora Leonis et
Nicephori, Phoca Bardæ, supremi ducis exercitus,
NOTE.
Hanc pompam Constantin. pag. 68 sqq. ordine describit. Adde Contin. Theoph. pag. 268.
Quæ fuerit sacræ imagini reverentia exhibita, apparet e Gregor. Monach. pag. 505, ubi hoc præcipue telo in eversores simulacrorum, Leonis Armeni ætate turbas commoventes, utitur.
V. Combefisio notata p. 100 Manipuli Originum CSP. et expende verba, quæ in fine orationis
occurrunt: " θεῶν ὁμοίωμα τοῦ ἀπαραλλάκτου
πατρός, φρούρει ἀεὶ τὸν εὐσεβῶς καὶ πράως ἡμῶν
βασιλεύοντα, καὶ τὴν τῆς ἀποδημίας ἀνάμνησιν
λαμπρῶς ἑορτάζοντα, ὃν τῇ παρουσίᾳ σου ἐπὶ τὸν
παππῷον καὶ πατρῷον θρόνον ἀνύψωσας, Adde
Lambec. Comment. de Bibl. Vindob. i. vIII, p. 196,
el Pagium ad an. 944, n. V.
Constantinus itaque Porphyrogennetus tum
orationi, lum lectionibus vacans, totum se Domino commendabat, opere manuum victum quæritans: sane rǹv
wypaplay, id est picturam, perpulchre exercebat.
Luitprand. l. 111, c. 9. Hæc ad verbum in suo
Chronico repetit Sigebertus, p. 255. Item ex Græcis
Theophanis Continuat. p. 280, et Zonaras p. 195
testantur.
Cedrenus, pag. 633. Vetustiores tamen, no
res vituperio Constantino esset, filiorum hoc scelus
fuisse, perhibent, et inscio ipso Romanum regno
pulsum. V. Simeon Logotheta, pag. 493, cæteri,
cum quibus Luitprandus l. v, c. 9 consentit, nimiamque in filios severitatem exitio fuisse Romano, testatur.
In monasterium Romani filii detrusi sunt,
quod timendum Constantino erat, ne se aliquando
summa dignitate privarent: sic Theoph. Contin.
p. 274, Zonaras p. 195, alii Luitprandus contra
auctor est, Constantinum, cum certis indiciis cognovisset, sibi ab ipsis insidias parari, eorum consilia prævertisse, utque philosophatum mitterentur, jussisse. Philosophiæ enim nomine sacra monachorum studia passim ab ejus ætatis, et vetustioribus scriptoribus memorantur. V. Cotelerii
Monumenta, t. I, p. 181, 187.
Misere hic omnia turbat et confundit Elmacinus in Histor. Saracen. pag. 218.
Contin. Theophan. pag. 275.
Idem, pag. 282. Ejus triumphi splendorem
imperator in opere De cærimoniis Byzant. descriPail, p. 351.
PG 112:22Κωσταντίνος νῦν δεσπότης Οὗ 'Ρωμανὸς παῖς δόξα τῆς σκηπτουχίας Κρείττον νεουργεῖ τῆς πάλαι θεωρίας. Κωνσταντίνος δεσπότης ὁ Ῥωμανοῦ παῖς, δ
DE VITA ET REBUS GESTIS CONSTANTINI PORPRYROG,
mentum inerat, ne statim sæviret. Mox ad mona- vectum, in Circo posuit, manentque ejus rei mochos profectus est, qui in Olympo monte procul
negotiis vitam agebant, tanta omnes pietatis et religionis fama, ut Romanus Lecapenus annua ipsis
stipendia persolverit Percrebuerat rumor, imperatorem cum Theodoro Cyziceno, quo prætextu
Polyeuctus patriarcha, dudum ob ingenium et mores invisus, tollendus esset, deliberasse Inde
Byzantium reversus, mortalitatem explevit, seu
corporis infirmitate, seu, quod plurimi suspicabantur, veneno iterum petitus. Vixit annos LIV, CX
quibus xxvi cum socero Romano, xv solus, regnavit Senatus in funere ornando, et in memoria honoranda, magnum studium fuit; illatus
autem est majorum sepulcro in templo Sanctis Apostolis dicato Fuerunt in eo præclara virtutis et
pietatis ornamenta, Dei et sacrorum reverentia
summa Multa publice opera struxit, in quibus
Apostolorum ædes a fundamentis inchoata, et Sanctæ
Sophiæ augustissimum templum magnifice instauratum, memorantur. Balneum in Marinæ ædibus,
ingens opus, nec inferius Romanis, renovavit: senectute morbisque confectis domos amplissimas,
ubi publico sumptu alerentur, concessit: palatium
amplificavit obeliscum veterem, ex Ægypto adContin. Theoph. in Romano,
numenta, sculpta saxis, et ære prisco Muros Nicænos, a Saracenis eversos, collata ex ærario pecunia, refecit Præcipua ejus cura fuit, ne provinciæ novis oneribus turbarentur, tanta justitia, ut
delatores, publico exitio repertos, urbe pelleret,
tanta lenitas, ut novissima exempla meritis parcerel Cæteros præeminentes peritia legum splendidissimis muneribus admovit, artes militares, rem
navalem, ac triremium fabricam, per otium ignotam, revocavit, scriptaque ejus egregiam horum
memoriam tradunt, quibus exposuit, quantum militum in armis, quanta sociorum vires, quibus
artibus claustra imperii tuenda essent Doctorum hominum ingens ætate illa proventus fuit, e
quibus Simeon Metaphrastes, jussu Constantini,
sanctorum vitas descripsit Leontius Byzantinus et Genesius et Theodorus Daphnopates suorum temporum historiam, scriptis libris,
qui partim ætatem tulere, partim amissi sunt,composuerunt. Cæterum graves quidam et docti scriptores Constantinum sævitiæ, ebrietatis et circa
res publicas socordiæ arguunt: quæ si justa
reprehensio est, videntur ea vitia aut raro prorupisse, aut majoribus virtutibus esse compensata.
NOTÆ.
Zonaras p. 196, Cedrenus 641, Glycas p.
Sic Theoph. Contin. p. 292. Obiit mensis
Novembris die 15, indict. III, anno a m. c. 6469.
Simeon Logotheta annos ejus eodem modo nume.
rat, sed indict. VI, an. 6456, decessisse scribit;
die 9 Novembris, indict. 11, an. 6468, Cedrenus.
Lupus Protospatha: Ann. 960, indict. 111, obiit Constantinus imper. qui regnavit an. 47, et surrexit
Romanus filius ejus. Sic etiam Anonymus Barensis, ad quem hæc disserit Camillus Peregrinus:
Noster Cedrenum sequitur, qui coronationem Constantini ætate septennis factam perhibet post patrui
Alexandri, nedum post patris Leonis obitum, eam ad
annum retulit 913, sibique nunc constans mortuum
illum dicit 960, inchoato a Septembri communis
anni 959 (sic etiam dicendum de coronatione ejus
anno 913). Quippe obiit Constantinus, ut ipse notat,
indict. 11, et ut notat Cedrenus, die 9 Novembris,
scilicet desinente jam dicto communi anno 959, quo
plane calculo uti hic Noster solet. Cedrenus vero,
et post illum Zonaras, tradere videntur, Constantinum imperasse cum patre, patruo et matre annos 13,
Nimirum usque ad 919, quoniam vixisse illum asserunt annos 54, annos scilicet vitæ et imperii confundentes. Quæ doctissimi viri sententia magis mihi
probatur, quam illa Pagii, qui ultimum Constantini annum æræ vulgaris nongentesimum quinquagesimum octavum, indictionem primam, esse contendit. Si enim natus ipse est anno 905, quinquagesimus quartus ætatis certe in annum 959, aut
potius 960, ineuntem, secundum Græcorum computum, incidit, cum Novembri mense decesserit.
Cæterum scriptores, Constantinum tredecim annos
cum Leone regnasse, contendentes, tempora non
confudisse, sed ab eo anno, quo ab Euthymio patriarcha coronatus fuit, numerasse videntur.
Continuat, Theoph. p. 292. Banduri Imperium Orientis, t. I, p. 121.
Ejus enim ætate S. Gregorii reliquiæ Nazianzo Constantinopolim traductæ sunt. V. Græcus
scriptor ex codice ducis Sabaudiæ in Act. SS. ad
d. 9 Maii editus p. 448 sqq. S. etiam Joannis manus in palatium ritu solemni illata est. Acta SS. ad
d. 29 Augusti.
Theoph. Contin. pp. 280, 284.
Græcum carmen colosso inscriptum Bandurius Antiquitatum CSP. p. 181 edidit, ubi versum
secundum et sequentem ita adduxit:
Κωσταντίνος νῦν δεσπότης
Οὗ 'Ρωμανὸς παῖς δόξα τῆς σκηπτουχίας
Κρείττον νεουργεῖ τῆς πάλαι θεωρίας.
Ita Bandurius. At Gyllius, qui de eodem in Topographia urbis, 1. 11, c. 12, muliis agit, ita exhibet:
Κωνσταντίνος δεσπότης ὁ Ῥωμανοῦ παῖς, ut dubium
δ
sit annon obeliscus a Constantino potius, Romani
junioris filio Porphyrogenneti nepote, in Circo sit
repositus.
Quod Cangius ex inscriptione muris Nicænis
refectis addita colligit, notis ad Zonar, 97; eversionem tamen hanc murorum Leonis Armeni
ætate jam accidisse, arbitratur.
Theophanis Continuat. p. 278.
Videantur Tactica, liber De imperio administrando, edicta varia, de quibus alio loco exponam.
V. Allatii Diatribe de Simeonibus, p. 25 sqq.
Pagius in Crit. Baron. an. 913, Caveus in Hist. litterar., etc.
Cujus Chronographiam libris 1 Combefisius
inter Scriptores post Theophanem, omisso nomine
auctoris, edidit.
Unicum, quantum constat, scriptoris hujus
exemplum bibliotheca academiæ Lipsiensis, vetustis bonisque libris referta, servat. Non satis accurate olim descriptum est a Jo. Andr. Bosio, negligentius apud Venetos excusum, ut in observationibus ad Constantinum aliquando ostendam.
V. Cave, p. 551. Scripsit præter cætera Vilam Theodori Studitæ, quam inter Anecdota Græca edere promisit Magnus Crusius, in Dissertat.
epistolica, pag. 28.
Zonar. p. 193, Cedrenus p. 635.
Continue reading PG 112: De Cerimoniis Aulae Byzantinae →≣ entire volume