Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 15–16page 1 of 2
PG 117:15Ενταῦθα νῦν σκόπησον ὀρθῶς ὁ βλέπων, ρας Βασίλειος, τὸ θρέμμα τῆς ἀλουργίδος, Τὴν μὲν βασιλείαν αὐτοῦ καταλέλοιπε τρισὶν υἱέσιν, γὰρ δὴ τέως τῆς εὐδαίμονος οἰκίας ἐσπαργανώθης ἐν ἁλουργίδι,
DE BASILIANO MENOLOGIO
Constantinopoli ad Ludovicum Sfortiam satis munifice advectum, Ludovico vita functo, Joannes
Baptista Francisci Sfondrati, cardinalis parens, avusque Nicolai Sfondrati cardinalis, in arbitrio ac potestate habuit, quemadmodum monumenta alia, maximæque æstimationis scripturas ejusdem Ludovici,
apud quem Baptiste auctoritas plurimum pollebat, ut ex diversis legationibus, quas ille ob gravissima
negotia apud omnes fere principes Christianos, Iunocentium nempe VIII, Carolum Gallia, Ferdinandum
et Elisabetham Hispaniarum, Ferdinandum Neapolis et Siciliæ regem, et tandem rempublicam Venelam,
ubi et mortem obiit, colligere possumus. Postmodum a Paulo Sfondrato cardinali dono acceptum
Paulus V in bibliothecam Vaticanam invexit, et præßxa incripiione significavit.
Paulus V pontifex maximus hunc librum Constantinopoli ad Ludovicum Sfortiam Mediolani ducem allatum, deinde
servatum apud Sfondratorum familiam a Paulo S. Cæciliæ cardinali Sfondrato sibi dono datum, in bibliothecam Va.
ticanam inferri jussit anno 1615 pontificatus x1.
Liber unam tantum Menologii partem, quando sex tantum mensibus, Septembre, Octobre, Novembre,
Decembre, Januario, et Februario absolvitur, continet. Altera quibusnam caveis addicta lateat, incertum
est, et utinam non communem sortem librorum passa, igne vel ferro, vel impiorum aut otiosorum hominum manibus, elementorum etiam injuria, in luce esse desierit. Scriptus est in folio grandi pergameno
affabre perpolito, licet ælate jam victa aliquantulum sublurido, forma quasi quadrata, characteribus elegantissimis, nusquam pro illius atramenti facultate, quod nigrum non tingit, nigricantibus. Capitales
quas vocant litteras, auro efformantur, singularum pagellarum pars superior nomina sanctorum illius
diei repræsentat, alterius dimidia scripta compendio sanctorum gesta, altera imaginibus coloribusque
non indiligenter, et pro eo tempore satis eleganter, sub oculos ponit. Picturam recentiores miniaturam
vocant: neque enim oleo, sed aqua gummique colores temperantur. Imagines non ab una manu promanant, ideoque nec unius omnes conditionis, sed una altera concinnior, accuratior, et ad artem accommodatior excellit, et ne ¿ôžσnoto: palarent, pictor quilibet imagini a se depictæ in margine libri nomen
expressit. Pictorum nomina sunt, Pantaleo, Michael Blachernita, Georgius, Simeon, Michael parvus,
Menas, Nestor, Simeon Blachernita. Imagines ita disponuntur, ut una alteri adversæ non respondeat, sed
Iitteris et sanctorum Vitis: quare nunc superiorem partem paginæ, quando alterius superior pars seriptionem refert, nunc inferiorem, quando alterius inferior descripta est.
Quando liber scriptus sit, divinare non possumus: abhinc tamen anno 662 scriptum, videntur iadicare qui operi præfiguntur iambi. Hi vero sunt.
ة
Ενταῦθα νῦν σκόπησον ὀρθῶς ὁ βλέπων, etc.
Ex versione Joannis Argoli.
Considera probe oculis hic, o qui aspicis,
Ex rebus optimis opus certe optimum,
Dei, inquam, opus pulcherrimum mentem impetens
Visu creata cuncta delectans merilo,
Ut namque supra rex poli summi artifex
Calum choreis condecorans clarum igneis,
Quod pellis instar vocis explicuit sono,
Munaum irradiat sapiente providentia;
Infraque ut ipsum moribus splendens paribus
Terra plagas totius, et rex purpuræ
Basilius, filiusque duplici potens
Fama, triumphis scilicet, sermonibus, etc.
Et hoc est Menologium Baronio visum, nec abnuo; studio, jussuque Basilii imperatoris descriptum, exornatumque imaginibus, nisi aliunde edoctus fuero, non credam, quemadmodum et Basilium hunc Macodonem fuisse: ex iambis enim hic Basilius Porphyrogenneta asseritur: kvak Sλns yñs, Klios the mOPPÚρας Βασίλειος, τὸ θρέμμα τῆς ἀλουργίδος, Imperator terræ universæ, sol purpura Basilius et alumnus. Id
de Macedone dici non potest, cum neque Porphyrogenneta fuerit, nec imperatore patre natus sit, neque
adullus. Zonaras in Constantino Duca, Τὴν μὲν βασιλείαν αὐτοῦ καταλέλοιπε τρισὶν υἱέσιν, etc. Impe
rtum tribus fijiis reliquit, quorum duos, Michaelem et Andronicum Budocia privato adhuc, Constantinum
vero imperanti pepererat,cum et ipsa Augusta appellata esset. Unde hic solus Porphyrogenitus fuit, ac statime
præ cæleris imperii insignibus adornatus, Ex eo nempe Porphyro genitorum nomen emersit, ut qui imperante patre nasceretur, sive in thalamo Porphyræ dicto, sive purpura obvoluti, Porphyrogennelæ dicerentur. Herodianus hist. lib. 1, de Commodo Marci imperatoris filio: "Edwxɛ dè µet' ¿xɛivov, etc. Nune
ne post Marcum patrem vobis fortuna principem dedit, non quidem ascítilium, quales ante me fuerunt,
neque veluti acquisito imperio gloriantem, quippe unus ego robis natus, educatusque in aula, non quidem
privatis obvolutus fusciis, statim me ut ex alvo prodieram, imperatoria purpura suscepit, simulque sol hominem me vidit, et principem. Et Themistius orat. 6. de Valentino Gratiani imperatoris fratre: Upwtoç
γὰρ δὴ τέως τῆς εὐδαίμονος οἰκίας ἐσπαργανώθης ἐν ἁλουργίδι, Primus autem tunc inclytae domus purpu
reis obvolutus est fasciis. Dicitur tamen de Basilio Juniore, qui circa annum Domini 977, cum Constantino
Porphyrogenneta imperium tenuit.
col. 17–18page 2 of 2
PG 117:17Εὐγενεῖ καὶ Φιλομούσῳ μειρακίῳ Ἰωάννη Φραγκίσκῳ τῷ ᾿Αλβάνῳ, Πέτρος Ηοσσῖνος ἐκ τῆς εταιρείας τοῦ Ἰησοῦ, χαίρειν καὶ εὖ πράττειν, Θαυμάζω σε τῆς εὐφυίας καὶ φιλοπονίας, αἷς ἐγκείμενος εἰς μελέτην τῆς Ἑλληνικῆς γλώσσης, εἰς τόσαν προβέβηκας, ὥστε οὐ καθαρῶς καὶ ἀμέμπτως
TESTIMONIA.
Ferdinandus Ughellus, Italiæ sacræ tom. VI, pag. 1049 et seq.
Menologium Græcorum jussu Basilii Junioris imp. Constantinopolitani ante annum Sal. 984 conscriptum, et ad fidem membranacei codicis Vaticani a Petro Arcudio Corcyrensi V. C, Latine versum,
nunc primum edidit Fernandus Ughellas (Anno scilicet 1659).
Liber iste Græcus, cujus bic versio Latina habetur, jussu olim Basilii Porphyrogenneta Junioris imp.
ante fere annos 684 conscriptus fuit, ipsorumque, quorum in eo elogiis celebrantur, divorum imaginibas ornatus, asservatur in Vaticana pontificis maximi bibliotheca: de quo vir cl. et eruditissimus Leo
Allatius in dissert. prim. de lib. Eccl. Græcorum scribit in hæc verba: «Menologium hoc auro gemmisque pretiosias, Constantinopoli ad Ludovicum Sfortiam satis munifice advectum.» Cætera ut supra
apud Allalium usque ad finem. Pergit Ughellus:
Hæc Leo. Sed quod magis arguit Menologium hoc scriptum fuisse Basilii Junioris jussu, est, quod in
eo fit mentio ad 17 Kalend. Januarii sanctæ Theophanonis, uxoris primæ Leonis imperatoris, Basillii
Macedonis filii, aliorumque sanctorum, qui longe post Basilium Macedonem vixerunt. Cæterum cum penes me esset ipsa Arcudii versio originalis, placuit in gratiam rerum ecclesiasticarum amatorum hic eam
exhibere, Tu interim, candide Lector, utere et vale.
Bollandiani socii in Actis sanetorum tom, I Marlii, pag. 861.
Integre habere curavimus præclariora duo Menologia; quorum unum ex collegio societatis nostræ
Claromontano Parisiis accepimus mutuo; alterum partim ex mss. monasterii Crypta Ferratæ in Latio;
partim ex Bibliothecæ Vaticanæ codice transcribi jussimus. Atque hoc postremum illud est, cujus primam partem elegantissime descriptam a Paulo S. Cæcilia cardinali Sfondrato, Paulo V, pontifici
maximo, dono datum, et a Petro Arcudio Latine redditum, Italiæ sucræ tom, 1V, subtexuit Ferdinandus
Ughellus questus alteram latere incertum quibusnam in caveis, aut communi forte librorum sorte,
igne aut ferro, vel impiorum aut otiosorum hominum, vel elementorum injuria destise. Verum
non latitantem in caveis; sed ad divini officii usum tot quot ipsa complectitur mensibus a Martio ad
Septembris initium servientem, reperimus in prænominato monachorum Basilianorum monasterio: non
quidem pari characterum elegantia et picturarum ad singulas paginas deliciis exornatam (qualem in
Vaticano esse, sicut audivimus, legimusque, sio et vidimus), sed antiquitato fide nihilo inferiorem,
eumdemque Basili imperatoris titulum præferentem: ut hanc Vaticanæ illius partis si non germanam
alteram, ab eadem manu velut utero prognatam, certe genuitam ex patre alque auctore eodem, tum cæteris indiciis, tum styli perfectissima similitudine, nihil hæsitantes crederemus. Ex hac igitur mensem
primum, ið est, Martium hic damus in specimen Menologiorum cæterorum omnium. Est enim cæteris
quæ vidimus omnibus illustrior hæc collectio, auctoritatisque majoris; eo quod non privato alicujus arbitrio compilata, sed in publico Ecclesiarum Constantinopolitanarum usu fuisse videatur: cum jussu
Basilii imperatoris Porphyrogeniti ante annum salutis 984, esse exarata cognosca'ur. An prima in hoc
genere? non audemus divinando asserere: nedum definire, quanto sit Menologiorum usus in Ecclesia
Græca sæculo jam nominato anterior, etc.
Synaxarium ex Menologio jussu Basilii imperatoris collecto, cujus sex postremi menses exstant manuscripti in monasterio Cryptæ Ferratæ in Latio, etc.
Joannes Ciampinus, in libro cui titulus, Il Giornale de' Lettèrati, editio Romæ anno 1676, in primo Diario
mensis Aprilis ejusdem anni, cum Acta sanctorum Aprilis collecta et illustrata a Godefrido Henschenio,
et Daniele Papebrochio Soc. Jesu retulisset, de Græcorum Menologio hæc subjungit pag. 8:
Ma sopratutto, a questo proposito non e da tacerci come in quest' opera si rapporta per extensum
l'originale Greco del mese di Aprile di un antichissimo Menologio trovato nel monasterio di Grotta Ferrata. Contiene questo i Santi di soli sei mesi, cominciando da Marzo fino a tutto Agosto; ma la mancanza
delg' altri sei non toglie, anzi accresce il preggio del ms., poiche nella Vaticana si conservano a punto
quegl'altri sei mesi, che mancano per rendere l'anno intiero, fatti scrivere d'all imperadore Basilio
Porfirogenito Juniore, e traslatați dal Greco da Pietro Arcudio. Non si era di tutta questa nuova parte
bavuto per l'addietro notizia veruna: onde Monsignor Leone Allazio la crede del tutto smarrita, e l'Ughelli, nel fine del sesto tomo dell' Italia Sacra, ove rapporta la traduzione delli sei mesi del Menologio Vaticano, si duole anch' esse dello smarrimento di si bella memoria. Molto percio si deve al Signor
canonico Giov. Francesco Albani, poiche egli trasmise agl' autori la tralazione Latina di quest' ultimo
ms. et attesta essere in tutto somigliante, nel carattere, nella forma e nellafrase, al Vaticano.
Petri Possini e Soc. Jesu Epistola Græca ad Joannem Franciscum Albanum scripta Romæ
die 26 Dec 1661.
Εὐγενεῖ καὶ Φιλομούσῳ μειρακίῳ Ἰωάννη Φραγκίσκῳ
τῷ ᾿Αλβάνῳ, Πέτρος Ηοσσῖνος ἐκ τῆς εταιρείας
τοῦ Ἰησοῦ, χαίρειν καὶ εὖ πράττειν,
Θαυμάζω σε τῆς εὐφυίας καὶ φιλοπονίας, αἷς
ἐγκείμενος εἰς μελέτην τῆς Ἑλληνικῆς γλώσσης, εἰς
τόσαν προβέβηκας, ὥστε οὐ καθαρῶς καὶ ἀμέμπτως
Nobili ac studioso adolescentulo Joanni Francisco
Albano, Petrus Possimus Soc, Jesu S. P. D.
Admiror egregiam indolem ac solertiam, quain
Græcæ linguæ studium incumbens usque ader
profecisti, ut non solum pure emendateque, seder
Continue reading PG 117: Pars Prima →≣ entire volume