Argumentum Epistolæ ad Galatas (editorial preface
Gal 2:11–16: 'Eusebius of Caesarea in his Ecclesiastical History...'Gal 2,11—16 Εὐσέβιος ὁ Παμφίλου ἐν τῇ Ἐκκλησιαστικῇ…
Gal 3:23: 'He showed that from above the faith in Christ...'Gal 3,23 Ἐδήλωσεν ὅτι ἄνωθεν ἡ εἰς Χριστὸν…
Gal 4:9: 'He calls them weak and poor, not...'Gal 4,9 Ἀσθενῆ καὶ πτωχὰ αὐτὰ καλεῖ, οὐ…
Gal 4:17: 'Not for good, he says, the same...'Gal 4,17 Οὐκ ἐπ’ ἀγαθῷ, φησί, τὴν αὐτὴν…
Gal 4:20: 'Behold the love'Gal 4,20 Ὅρα ἀγάπην
Gal 6:2: 'Or that the bearing of one another's burdens...'Gal 6,2 Ἢ ὅτι τὸ τὰ ἀλλήλων βάρη…
Gal 6,15 Καινὴ κτίσις ἐστί, φησί, τὰ πάντα · …
timque in exordio ad hoc dirigitur quod non homi nis, sed ipsius Christi esset discipulus. 715 1. In quo post proæmium narrat de seipso quo modo per revelationem a Judaismo transmigraverit. 2. De protectione apostolorum in testes pro vita quæ est per fidem. 3. De altercatione adversus Cepham de salute in fide sita et non in lege. 4. Quod per fidem fuerit sanctificatio, et non per le. gem. 5. Quod Abraham ex fide justificatus sit in nostri typum. 6. Quod lex non justificet, sed arguat: et maledic tionem addat, quam solvit Christus. 7. Quid non lege sint bona, sed ex promissione lex vero præparativa sit per redargutionem. 8. Quod hi qui in lege erant, fuerint creaturæ ob nori. 9. Quod eos qui per naturalem Abrahæ uxorem fi liumque legitimum figurati fuerunt, non oporteat legi servire. 10. Quod nostri vocatio subjecta non sit circumci sioni ac legi propter Christi passionem. 11. Subscriptio libertatis, qur est juxta spiritum. 12. Aversio ab his qui trahunt ad circumcisionem, et exhortatio ad novam vitam quæ sub spiritu de gitur. 1,1-5. Paulus Apostolus non ab hominibus,neque ■ per hominein, sed per Jesum Christum ac Deum «Patrem qui suscitavit ipsum ex mortuis,quique me «cum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiæ. Gratia ■ vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Jesu «Christo qui dedit seipsum pro peccatis nostris, ut ■ eriperet nos ex præsenti sæculo malo. juxta volun «tatem Dei et Patris nostri, cui gloria in sæcula «sæculorum. Amen.» Suspicionem statim tollit, ne hominum dicatur discipulus. Nam apostolus, inquit, sum, suscepto
ab hominibus apostolatu, qui non per hominem,
sed per ipsum Christum ad hoc venerim opus.«Sed
per Jesum Christum ac Deum patrem.» Animad
vetere hic præpositionem 6:à, id est. per,ad Patrem
ac Filium apponi, primumque filium nominari.
«Qui suscitavit ipsum.» Ob honorem erga patrem
hoc dictum est, et propter auditorum imbecillita
tem. Ex mortuis. Opportune dispensationis ac
mortis Domini meminit, ut facta beneficiorum
Christi mentione. hoc sane modo persuadeat, ne
720 deinceps legi adhæreant, sed Christo. «Qui
cunque mecum sunt fratres.» Quam ob causam
omnium simul fratrum nunc meminit? Quia hi qui
ipsum calumniabantur dicebantsolum Paulum novo
modo prohibere circumcisionem: vult ergo osten
dere multos esse sibi socios in hujusmodi dogma
tis. «Ecclesiis Galatim.» Considera indignationis
ostensionem; neque enim dixit ut solet, Dilectis aut
Sanctificatis, sixe Ecclesiis Dei, sed «Galatis.»
■ Gratia vobis.» Siquidem quia ob circumcisionem
periclitabantur, — ne a gralia exciderent, hanc
ipsis precatur. Bene autem dixit: «Et pax,» Erant
enim inimici effecti erga Deum per observantiam
legalium præceptorum. «Deo Patre.» Unde, in
quit, habetis ut Deum Patrem vocelis? nonne a ba
ptismate? cur ergo legi hæretis? «Qui dedit sei
psum.» Ecce seipsum dedit: cum ergo audieris
ipsum a Patre datum fuisse, beneplacitum intellige
Patris. «Ut eriperet vos.» — «Dedit semetipsum
pro peccatis nostris, et præterita abolens et in fu
turuni præservans. Ait enim: «Ut eriperet nos ex
presenti seculo malo,» hoc est, ex malis aclioni
bus vitaque corrupta: hanc enim vocat sæculum
malum, non tempus ipsum aut dies: Minime. Nam
ita nos quoque dicere solemus ubi quid inopinati
nobis contigerit: Malum diem transegi «Sæculo
malo.» Per hoc quod ait. «Præsentisæculo malo,»
ostendit malum non esse sine principio, aut sempi
ternum, sed temporale. «Juxta voluntatem Dei et
Patris nostri.» Quoniam enim dicebant non oportere
legem relinquere, quæ a Deo data esset, ostendit
etiam Patris voluntatem fuisse quod in Christum
credidissent.Siquidem juxta patris voluntatem de
dit seipsum Christus. Vides quod nusquam dicatur
jussum Patris erga Filium, sed sola assensio. Rur
sum autem dicendo Patris nostri. suggerit de ba
ptismo cur igitur legi adhæretis? Cui gloria in
sæculo» Consideratis per ea quæ dicta sunt inef
fabilibus Dei beneficiis,in glorifcationem conclusit
sermonem: neque enim poterat ipsa exprimere.
1, 6.8. «Miror quod a Deo qui vocavit vos per
gratiam, tam cito transferamini in aliud Evan.
gelium, quod non est aliud. nisi quo sunt qui
«dam qui vos turbant, et volunt evertere Evan
«gelium Christi. Cæterum etiam si nos aut ange
«
cito, ut neque impostoribus opus esset tempore. Considera autem diligentiam. Quoniam legi adhæ rendo putabant exorare Patrem, ostendit eum qui a Christo discedit et Evangelio, etiam a Patre disce dere. Nam ipse Pater, inquit, vocavit nos ad gratiam Filii sui. Etenim Filius remissionem tribuit suo sanguine.gratia et non mercede, nam Pater ad hanc vocat Spiritus vero consentit. Commune siquidem erga nos beneficium est sanctæ ac beatæ Trinitatis. «In aliud Evangelium.» Qui Galatis suadebant Sabbata ac circumcisionem servare. propriam ipso rum deceptionem vocabant Evangelium, nomine magis inescantes. «Quod non est aliud.» Quod inquit, solum unum est, et non est aliud præter ipsum. Nisi quo quidam sunt qui turbant vos lentes vos pervertere, Christique Evangelium ever tere. «Cæterum etiam si nos.» Ne quis dicat quod inani gloria, propriæ favet prædicalioni, seipsum primum exsecratur. si quid in Evangelio immulare velit. «Aut angelus e calo.» Ne mihi inquit, dicas Petrum, Jacobum et Joannem: sed si supernæ quo que potestates pervertant Evangelium, anathema sint. Hæc autem, ait, non quod aliud prædicarent Petrus et cui cum eo erant: aut supernæ virtutes sed volens impostorum ora obstruere, qui a Petri dignitate imponebant illis. «Præter id quod prædi cavimus.» id est, prater id quod, significat quantumvis parum a prædicatione diversim. 1, 9, 10. «Quemadmodum ante diximus et nunc «< iterum dico si quis vobis prædicaverit Evangelium præter id quod accepistis. anathema sit. Nunc enim «721 utrum hominibus suadeo an Deo? aut quæro «hominibus placere? Nam si hactenus hominibus «placuissem, Christi servus nequaquam essem». Ne enim existiment eum irato animo hæc dixisse, non ita in veritate animo affectum esse, repelit verbum: asserens hoc ita judicatum esse ac firma tum apud ipsum. «Nunc enim utrum hominibus suadeo an Deo?» Deinde ne putent quod ipsis velit suadere,et aliis alia prædicet (siquidem calumnia bantur eum impostores, quod apud alios quidem circumcisionem prædicaret, apud alios vero aliud quippiam) et deflecterent tanquam assentationibus occupati, dicit; nunc enim modo hac disservi cu piens vos adhortari ac facere certiores? Deo cupio plenum facere fidem: quoniam neque hominibus placere cupio itaque nec vobis. a Aut quæro homi nibus placere?» Non ut assenter et placeam vo bis hæc dixi, inquit. Si enim voluissem hominibus placere, utique Judaismo adhæsissem et amicis ac cognatis, et nequaquam hominibus relictis ad Christum accurrissem. Narratio de seipso quomodo per revelationem a Ju daismo transmigraverit. I, 11-14. Notum autem vobis facio, fratres, Frange lium quod prædicatum est a me non esse secundum hominem: neque enim ab homine accepi illu, neque
enim meam conversationem quondam in Judaismo, quod supra modum persequebar Ecclesiam Dei, ac expugnabam illam, et proficiebam in Judaismo supra multos æquales in genere meo, cum vehementer zelator essem traditorum a majoribus meis institutorum. didici: sed per revelationem Jesu Christi. Audistis 721 Ostendere vult quod non ab hominibus sed ab ipso Christo prædicationem accepit. «< Non esse secundum hominen.» Est enim secundum Deum hoc est, secundum Dei revelationem. «Neque enim ab homine accepi illud,» inquit. Nam hoc dicebant qui ipsum calumniabantur, quod Paulus ab homini bus prædicationem accepisset et non quemadmodum Petrus a Christo. Ideo dicebant non oportere ipsi parere. «Audistis enim.. Deinde, quoniam factam ipsi a Christo revelationem ignorabant Galatæ, con firmare vult ex eo quod ostendat se prius fuisse persecutorem, nunc autem repente transmutatum esse, quod nisi divina sibi aliqua visio facta fuisset, nequaquam repente adeo transmutatus esset, ut ex hoc persuasi ipsum esse Christi discipulum,non eum despicerent. «Meam conversationem.» Nequaquam autem ex Palæstina in Galatiam usque rumor per vasisset, nisi vehemens persecutor fuisset. «In Ju daismo.» Quæ fuit necessitas faciendi mentionem conversationis in Judaismo? Sane ut ostenderet quod non opinioni serviret,sed veritati. Neque enim odio legis ad gratiam profugerat: ipsam namque ulciscebatur legem, sed invento eo quod erat perfe ctius, discessit a lege. «Ac expugnabam illam.» Non solum ipsam persequebar, inquit, sed et ever tere ac obscurare illam conabar: hoc autem est «Expugnabam·» - «Et proficiebam.» Proficiebam in populatione Ecclesiarum: hoc est, addebam semper ut sævior essem. Aut proficiebam, id est, et ob id honorabilis eram apud Judæos. Quid ergo in causa fuit ut repente bellum susciperem adversus eos qui me in honore habebant ac diligebant? Nihil aliud,inquit,nisi revelatio Christi. «Cum vehemen terzelator essem.» Proficiebam,quoniam admodum zelator eram traditorum a majoribus meis institu torum.Nunquam itaque faciebam inani ductus gloria quæ faciebam sed ob Dei zelum quanquam erroneum Qui ergo ne tunc quidem inani motus gloria quid quam faciebam, quomodo nunc post veritatis agnitionem falsa prædicare possem ut hominibus placerem, et non ea quæ a Christo accepissem? 722 I, 15, 16. Atubi Deo, qui segregaverat me ab utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, re velando Filium suum in me, visum est ut prædica rem ipsum inter gentes: continuo non acquievi carni et sanguini. Si ab utero matris suæ segregatus fuerat et ele ctus, utique divina quadam dispensatione medio tempore relictus fuit, ut adeo repentina ipsius mu tatio multos confirmaret. «Et vocavit per gratiam suam.» Ipse quidem tanquam vas electionis vocatus
est, dicit autem se gratia vocatum esse ac si dice ret Cum indignus essem et non idoneus, gratia vocavit me Dominus. «Revelando Filium suum.» Pater,inquit,ne vocavit revelando mihiFilium suum. Dixit autem «In me,» ostendere volens non solo sermone se didicisse, sed et mente et corde; veluti insidente scientia interiori homini. «Utprædicarem ipsum.» Vides quod Pater qui vocavit et revelavit ipsi Filium suum, ipse eum prædicatorem et apo stolum ordinavit? Quomodo igitur ab hominibus accepi et edoctus sum prædicationem? Confestim non declinavi ad remissionen et mollitiem: neque quasi magnum aliquid operatus essem, in otium et negligentiam recidi; sed fortem ac rigidum Evan gelii cursum prosecutus sum Aut hoc modo. Non antiquius habui videre cognatos aut domum aut so dales aut patriam. sed omnibus relictis (neque enim in hoc Petro ac Joanne sum inferior), statim in Damascum et in Arabiam etiam ad prædicationem cucurri. «Non contuli cum carne et sanguine. (Quod nos reli quos secuti interpretes vertinus: «Non acquievi carni et sanguini;» nam et hunc sensum priora scholia indicarunt.) Non descendi, inquit, in ser mone cum apostolis de prædicatione, contentus di vina revelatione. Hoc autem dicit ostendens quod a discipulis prædicationem non didicerit, sed ad ipso ipsum hominum, non Christi esse discipulum. I. 17.19. «Neque redii Hierosolymam ad eos qui «ante me fuerant apostoli, sed abii in Arabiam, «ac denuo reversus sum Damascum, deinde post «annos tres redii Hierosolymam, ut viderem Pe «trum, et mansi apud eum dies quindecim. 728 «Alium autem ex apostolis non vidi, nisi Jacobum «fratrem Domini.» Idem dixit manifestius, ostendens quod non fue. rit ab apostolis edoctus, sed ab ipso Christo. Non redii, inquit, Hierosolymam ut viderem eos qui ante me fuerant apostoli, et aliquid ab eis dicerem Siquidem Damasco rediit Hierosolymam, ut indi cant Acta apostolorum ', at non ad discendum, sed prædicandum ipsum Christum et docendum fidem. Nan et eo modo quo in Arabiam abieram, inquit, prædicaturus, rursumque Damascum: eodem modo et Hierosolymam. Post tres autem annos ab in cepta prædicatione et doctrina mea redii ut vide rem Petrum, non ut aliquid ab ipso discerem jam enim Evangelium annuntiabam et prædicabam «Sed adii in Arabiam.» Narratis ad quas adierat, civitatibus, egregia opera silet quæ ibi facta ab ipso erant, quod magnæ erat animi modestiæ..Ut viderem Petrum.»Considera animi mnodestiam. Post tot tantaque certamina abiit ut videret Petrum tan quam majorem. Ut autem etiam maneret, causa honoris quem Petro deferebat, actum est. Vide autem quomodo caute dicat: «Mansi apud eum,» non edoctus sum. • Alium autem ex apostolis Christo, Nam qui eum calumniabantur, dicebant
non vidi.» Qui non vidit quemquam, quomodo ab ipsis didicisset? «Fratrem Domini.» Non erat frater Domini, sed putabatur, attamen ut ipsum attolleret, fratrem Domini vocat. I, 2u-24. • Porro quæ scribo vobis esse coram ■ Deo quod non mentiar. Deinde veni in regiones Syriæ et Cilicia. Eram autem ignotus juxta faciem «< Ecclesiis Judææ quæ erant in Christo. Sed tantum «< hic rumor apud illos erat: Qui persequebatur nos «aliquando, nunc prædicat fidem, quam quondam «expugnabat: et in me glorificabant Deum.» Aut Dico vobis coram Deo quod non mentiar. Vides quantum pro hoc decertet sermone? Periculum enim erat ne fide dignus non esset ad prædicatio nem, quasi hominum et non Christi discipulus fuisset. «in partes Syrim.» Ubi Petrum vidisset, rursum ad gentes proficiscebatur. Ad partes, in quit, Syria et Ciliciæ: nam ad ipsas missus fuerat. 724 «Eram autem ignotus.» Adeo, inquit, non prædicavi his qui de circumcisione crediderant quod oporteret circumcidi (nam hoc dicebant ca lumniatores quod credentibus ex Judais circum cisionem prædicaret,) adeo igitur non prædicavi, inquit, cum neque me de facie noverant. hoc modo. Petro non didici, sed ipsum tantum vidi; a Jacobo non didici, nam et ipsum solum vidi. Alium ex apostolis, ne vidi quidem. At num ab alio aliquo humiliore et non adeo insigni ex personæ aspectu? Et quomodo hoc locum haberet ut ab aliis didicissem, qui neque meam faciem vi derant? Nam ignotus eram juxta faciem Ecclesiis Judææ quæ erant in Christo: cæteri vero doctrina egebant, non docebant. Nequaquam igitur ab ho mine didici.» Ecclesiis Judææ.» Quæ circa Syriam et Ciliciam sitæ erant congregationes, quæ ex Ju dæis conversæ erant ad Dominum, hoc est enim quod addit: «Quæ erant in Christo.» - «Et in me glorificabant Deum.» Non dixil, Laudabant, aut, Glorificabant me; sed, «Deum, inquit, glo ficabant;» quidquid enim in me agebatur, gratiæ Dei erat. «In me,» hoc est. propter me. «Glori ficabant in me Deum, non hunc aut illum præ ceptorem, sed ipsum Deum. Siquidem ipse mihi revelaverat, meque docuerat prædicationem. De productione apostolorum in testes pro vita quæ est per fidem. II, 1-3. «Deinde post annos quatuordecim rursum << ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto si «mul et Tito. Ascendi autem juxta revelationem, et «< contuli cum illis Evangelium quod prædico inter «gentes, sed privatim cum iis qui erant in pretio << num quomodo in vanum currerem aut cucurri «sem Sed neque Titus qui mecum erat, cum esset «Græcus, compulsus fuit circumcidi. 195 Quod primum quidem ascenderit, Petrum in causam fuisse dixit: quod autem secundo, revela tionem. «Cum Barnaba assumpto simul et Tito.» Hos secum ducebat testes suæ prædicationis. «Aş
cendi autem juxta revelationem. Et quare ab initio cum ipsis non contulit, sed post tot annos? Quoniam multi videntes Petrum ac cæteros qui cum eo erant apostolos permittentes circumci sionem, Paulum vero non permittentem, offende bantur quasi dissidens esset prædicatio. Revelavit igitur Spiritus sanctus, ut ascenderet Hierosoly mam, quo persuaderentur ii qui offendebantur, nullam omnino esse in prædicatione dissonantiam, sed magis dispensatione quadam permitti circum cisionem. «Et contuli cun apostolis Evangelium.» Hoc est, communicavi, sumpsi cum eis consilium. «Quod prædico,» sine circumcisione. «Sed pri vatim.» Quoniam hi qui ex Judæis crediderant Hierosolymis,offendebantur si quis circumcisionem prohiberet, Pauli autem prædicatio ipsam tollebat ut ipsos absque offendiculo servaret, privatim cum eis contulit prædicationem. Et quamobrem pri vatim? Ne per hoc quod prius omnia concessissem offenderem eos qui nuper ex circumcisione ad fi dem venerant, et efficerem ut a Christi fide omnino discederent,perderemque cursum meum; ac vanum efficeretur certamen et studium meum. Nam quo modo non esset hoc in vanum currere aut cucur risse, si currendo ut salvos facerem, rursum quos dam temeraria certitudine perderem? Quomodo igitur nunc etiam publice arguit? Quoniam magis promotum erat, et qui nonnulli dispensationem. audebant facere dogma. Aut quod ait num quomodo).potest per interrogationem dictum esse, tanquam magis confirmativum quod non in vanum curram, inquit, aut currebam, sed omnia cum firmitate ac providentia operabar. «Cum iis qui erant in pretio.» Quod ait, «Qui erant in pre tio,» non est tollentis aut negantis Petrum cæte rosque cum eo apostolos magnos fuisse; sed est veluti si quis dicat: Qui aliquid erant, nempe cory phæi.«Num quomodo in vanum currerem.» Non ut discerem num quomodo in vanum currerein aut cu currissem:noveram enim ex revelatione Christi certi tudinem prædicationis: 726 sed ut discerent qui inter me et Petrum cum cæteris suspicabantur esse dissidium, quod non in vanum currerem aut cucur rissem. «Sed neque Titus mecum erat, cum esset Græcus.» Qui mecum ascenderat Hierosolymam,in quit, Græcus, id est circumcisus. Igitur cum præpu tiatus esset,non est ab apostolis coactus circumcidi: 1) quod argumentum erat neque Petrum cum cæteris prædicare circumcisionem, sed propter condescen⚫ sionem Israelitarum fidelium concedere circumci sionem. — Alio modo. Neque Titum, inquit, licet manifestum esset Græco natum esse semine, ullo modo compulerunt apostoli circumcidi, quanquam præsentes viderent falsos fratres. Nam a com muni sensu rursum subintelligendum est: «Sed neque,» ut sit sensus: Sed neque Titus compul sus fuit circumcidi, neque propter obiter in gressos falsos fratres. Quid ergo? Quare Ti motheum circumcidit, si rationem non habet
falsorum fratrum Neque illum propter ipsos cir cumcidit. Minime. Sed ut illos lucrifaceret qui infirmitate offendebantur. Infirmis siquidem con descendere oportet in miti medela ægritudinis: his vero qui ex malo conatu pravaque mente rem insti tuunt, ne in minimo quideın cedere. Nam hi non solum medelam non expetunt cum magis in malo fir matus sit ipsis affectus quam ut ullam admittat curam, verum etiam proximos cupiunt proprio replere morbo. Ideo, «Ne ad horam quidem cessimus ipsis; et sententiam hanc loquitur divus Paulus. II, 4. 5. «Sed propter obiter ingressos falsos fra «tres, qui subintroierant ad explorandam liberta «tem nostram,quam habemus in Christo Jesu,quo «nosin servitutem adigerent.Quorum ne ad horam << quidem cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii «permaneret apud vos.» Neque eo quod adessent falsi fratres, id est, ficti Christiani, compulerunt apostoli Titum cir cumcidi,quod signum erat Petrum cum suis non sancire circumcisionem. Falsi autem fratres erant quidam in habitu fratrum sive Christianorum cir cumcisionem prædicantes: non sicut Petrus cum cæteris propter condescensionem et quamdam dispensationem, sed rem tanquam legem defen dentes. 727 Et apostoli quidem apud Judæos hoc solum permittebant, illi vero inter gentes quoque circumcisionem lege statuebant; hi enim erant qui Galatas turbabant. Neque his igitur præsentibus, inquit, quorum officium erat circumcisionem præ dicare, compulsus fuit Titus circumcidi. «Qui sub introierant.» Falsi, inquit, fratres, clam irrepse rant explorare quærentes nostram in Christo liber tatem, ut nos rursum jugo legis subderent ac Judaicis observationibus. His enim non subdi, li bertatem dicit. Vide autem quomodo ipsos osten derit esse hostes et ad corruptionem fidei subin gressos.Primum per hoc quod ait, Subintroierant,» latentem ac insidiosum ingressum significans: et per hoc quod dixit, «Ad explorandum.» Explora tor enim ad documentum et insidias explorat. Præterea,ut nos, inquit, in servitutem adigerent.» Siquidem Petrus ac cæteri apostoli circumcisionem concedebant ut paulatim legis servitutem falle rent, hi vero ut in servitutem adigerent. «Quibus ne ad horam quidem cessimus»Propterea,inquit,non cessimus ipsorum subjectioni, ut veritas prædicati per me apud vos Evangelii maneret inconcussa ac firma.Quæ est autem veritas ipsius? «Vetera trans ierunt; si quis vivit in Christo, nova creatura est *,» et quod eis qui circumciduntur, Christus nihil prodest. «Subjectioni.» Non dixit, Doctrina, sed, Subjectioni;» significans ipsos ad hoc niti ut rursum subjicerent ac in servitutem adigerent sub lege. 3 II Cor. V, 17. II, 6-8. «Ab iis autem qui videbantur aliquid esse «quales aliquando fuerint nihil mea refert. Perso «nam hominis Deus non accipit. Nam mihi qui vi «debantur esse in pretio, nihil contulerunt. Imo «contra, cum vidissent mihi concreditum fuisse Evangelium præputii, quemadmodum Petro cir cumcisionis. Nam qui efficax fuit Petro ad apo «stolatum circumcisionis, efficax fuit et in me «erga gentes.»
Si palam dixisset Paulus quod dispensatorie circumcisionem concederent,discessissent ab ipsis fideles ex Judæis qui circumcisione gaudebant, eo quod non in veritate 728 susciperent circumcisio nem, sed dispensatione quadam et condescensione. Idcirco non detegit nune Paulus dispensationem, sed alio modo tractat astute sermonem, tanquam bel lum cum Petro ac cæteris susciperet; quia Deo, in quit. prædicationis suæ rationem dabunt. Hoc autem propter illorum imbecillitatem. «Esse aliquid.» Ab his qui magni esse videbantur, nempe Petro ac creteris quales aliquando fuerint, sive Deo pla ceant sive non, eo quod circumcisionem permit tant, nihil,inquit,mea refert,scio enim quod quis que Deo rationem reddet, et Deus nequaquam eos ve rebitur quanquam coryphæi sint; nam «Personam hominis Deus non accipit.» Hocautem ut dictum est, superius manifestatum est. «Quales aliquando fue rint.»Ostendit ipsos quoque jam cessasse ne dispen sative circumcisionem amplius concederent. Neque enim dixit, Quales sint, sed,«Quales aliquando fue rint.» — • Nam mihi qui videbantur esse in pretio nihil contulerunt.» Juxta hoc autem ait: Nihil refert de his quæ circa eos sunt: quoniam audita interim mea prædicatione,nihil aut addiderunt aut detraxerunt.Eos autem qui esse in pretio videban tur,id est vere magnos dicit,nempe Petrum et qui cum eo erant. «Imo contra.» Non solum, inquit, nihil correxerunt in mea prædicatione, sed contra etiam laudaverunt. Est autem litteræ ordinatio hu jusmodi: «Imo contra: cum vidissent concreditum fuisse mihi Evangelium præputii,» post multa suo tenori redditur oratio, «Dextras dederunt mihi et Barnabæ societatis.» Hoc igitur tantum abfuit, ut corrigeretur mei prædicatio, ut etiam dextras so cietatis acciperent, quod indicium est me eorum prædicationem suscipere. «Evangelium præputii,» id est, gentium præputiatarum sive incircumci sarum. Considera autem quomodo seipsum Petro æqualem faciat: nam hoc nunc opus erat quo Ga latis fide dignus esse videretur. «Quemadmodum Petro.» Si dixisset Paulus Petrum et cæteros dis pensatorie circumcisionem servare, visus fuisset ipse quoque eam concedere: et ita ostensus fuisset ad eos accurrere cum quibus opus erat decertare. Nam si Petrus recte agit concedendo, cur non si militer et tu agis? quare vero acerbe etiam indi gnaris ob id quod voces dispensationem? sine eos agere, nec reprehendas; et quasi tibi gratum esset, aut dispensationem nomina aut dogma sive caute lam. Hæc sane et cogitassent et dixissent adversus Paulum,si Petrum cum suis dixisset dispensatorie circumcisionem suscipere. 729 Animus enim quavis in re consternatus ac territus, modica occasione, quæcunque illa sit quæ se offerat, acce pta, eam magis sibi vindicat et amplectitur. Ideo Paulus admodum sapienter sermonem quidem de dispensatione omnino reticet, imo factum aspere reprehendit; et tanquam transgressores certe
arguit eos qui concesserant, ut vehementia incre pationis circa illos, terreret ac corrigeret eos qui vere transgressores erant: ideo quoque non veretur ipsos dicere visos in pretio esse, et reprehensos ac simulatos, et non recte incedentes, solum ut Christi prædicationem confirmaret: tantum fiduciæ de se mutuo super prædicatione habebant,talique conjunctione connexi erant, ut optarent, si ita res ferret, per mutuam compensationem, prædica tionis confirmari sermonem, neque hoc devitarent. Utque hoc apertius discas, considera Paulus suis Epistolis condemnat Petrum. Petrus vero sua Epi stola collaudat Paulum 3, ejusque Epistolas Dei sapientia et gratia plenas esse testatur, et parum firmos latentem in illis non assequi sensum, seu pervertere conclamat. Præterea vero etiam Paulus qui circa prædicationem hæc de Petro dicit, longe amplius quam seipsum hunc excolit et honorat. Quid enim est in sermone calumniæ, videri in pre tio esse, et non recte incedere, si conferas ad anathema esse a Christo? «Circumcisionis,» hoc est Judmorum. 31 Petr. III, 18. 4 Hebr. x. 34. 11, 0, 10. Cumque cognovissent gratiam mihi da tam Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur esse columnæ, dextras dederunt mihi et Barnabæ societatis ut nos quidem in gentes, ipsi vero in circumcisionem, apostolatu fungeremur; tantum ut pauperum memores essemus, in quo et diligens fui ut hoc ipsum facerem. Cumque cognovissent gratiam.» Data sibi gra tiæ testes producit Petrum et eos qui cum ipso erant. «Qui videbantur columnæ.» Qui erant, inquit,co lumnæ fidei et omnibus esse videbantur.<< Dextras dederunt.» Communia, inquit, fecerunt dogmata ac nos ipsos ad prædicationem socios asciverunt. Propterea enim et dextras dederunt, 730 signi ficantes gratam ipsis esse nostram prædicationem, eo quod eadem esset cum prædicatione ipsorum «Ut nos quidem in gentes.» Ut nos, inquit, inter gentes prædicaremus, ipsi vero apud Judæos,«Tan tum ut pauperum.» Prædicatione, inquit, divisi, panperes habemus indivisos. Hi vero pauperes erant,qui asuis contribulibus incredulis, bonorum direptionem propter fidem in Christum passi erant *. De altercatione adversus Cepham de salute in fide sita et non in lege. 11, 11, 13. Cum autem venisset Petrus Antiochiam, palam illi restiti eo quod reprehensus esset. Nam antequam venissent quidam a Jacobo, unu cum genti bus sumebat cibum; cum autem venissent, vereba tur ac separabat se ab illis, metuens eos qui erant ex circumcisione: ac simulabant cum illo cateri quoque Judæi: adeo ut Barnabas simul abduceretur in illorum simulationem. Non pugnæ aut condemnationis erat, quod Paulus resisteret Petro,sed dispensationis.Quoniam enim Petrus et qui cum eo erant, Hierosolymis condes censione quadam permittebant circumcisionem, volentes paulatim eos qui ex Judæis erant ad per
adhibe.» - «Quod reprehensus esset.» Reprehen sus erat Petrus non justa de causa, neque a Paulo qui dispensationem noverat: absit! sed ab his qui ignorabant quid dispensative ageretur, et opinaban tur ex re ipsa fieri simulationem: quod absentibus quidem Judæis fidelibus cum gentibus ederet,non autem præsentibus. Nosti autem quid scriptum ac promulgatum sit propter Cephan. «Jacobo.» Jacobus hic Christi frater appellatus, episcopus erat Hierosolymorum ab ipso igitur missi vene rant qui ex Judæis crediderant adhærentes adhuc legi. «Verebatur et segregabat se.» gentium vide licet conversatione. Quodautem additur,«Metuens,» non hoc intelligit quod timeret ne quid ab ipsis pa teretur: sed metuens ne ofendiculum passi resili temperaverit, alios quoque simul et Ecclesiam rent a fide. «ac simulabant cum eo.» Simulatio nem appellat rem ipsam, sic ut occulta dispensatio jam non prodesset credentibus ex circumcisione. «Cæteri quoque Judæi.» Erant enim et alii ex circumcisione credentes Antiochiæ, qui et ipsi, inquit, segregabant seipsos ab iis qui ex præpu tiatis sive incircumcisis erant propter eos qui a Jacobo venerant. II, 14 17. «Verum ubi vidissem quod non recte «< incederent ad veritatem Evangelii, dixi Petro co «ram omnibus: Si tu cum sis Judæus, gentiliter «vivis ac non Judaice, cur gentes cogis judaizare? «Nos natura Judæi et non ex gentibus peccatores, «scientes non justificari hominem ex operibus le «gis, nisi per fidem Jesu Christi; nos in Christum «Jesum credidimus, ut justificaremur ex fde Jesu Matth. «Christi, et non ex operibus legis, quoniam non justificabitur ex operibus legis omnis caro. Quod «si, dum quærimus justificari per Christum, re perti sumus et ipsi peccatores, num ergo Chris «tus peccati minister est? Absit! Eodem intellectu quo dictum est, «Simulabant cum eo,» etiam dictum est, «Non recte incede rent.» Non vult enim dispensationem 733 dete gere. «Δd veritatem Evangelii. • Nam veritas Evangelii est neque circumcidi, neque a fidelibus circumcisis segregari, siquidem «Non est Judæus neque Græcus.» «Dixi Petro coram omnibus.» Vides quod propter ea coram omnibus reprehendit Petrum, non utpe trum condemnaret, sed ut iis qui ex circumcisio❤ ne erant prodesset. • si tu cum Judæus sis.» Tantum non dixit aperte his qui a Jacobo venerant Imitamini præceptorem vestrum gentiliter viven tem, hoc est, nullo discrimine: nam hoc astruit ex collocutione ad Petrum. «Cur gentes.» Quod tu, inquit, non facis, neque alios facere cogas. Quare autem non dixit: Quare eos qui ex circum cisione sunt cogis judaizare? siquidem propter illos hæc dicebat, et sermonis consequentia erat ut ita
diceretur. Hoc modo autem dixit ut videatur suo
rum curam habere discipulorum,nempe eorum qui
ex gentibus erant,ne detegatur dispensatio propter
quam erat reprehensio. «Nos natura Judæi.» Hoc
est, quod ad majores attinet el progenitores.
⚫ Scientes non justificari hominem.» Expleto ser
mone quo Petro restitit, venit deinceps ad propo
situm, circumcisionem paulatim deprimens,et di
cens non hærendum esse legi ut quæ salvum facere
nequeat. Et hac quidem de Petro,inquit; ceterum
nos qui Judei sumus, hoc est, non proselyti (id
enim est. Non ex gentibus peccatores), qui novi
mus quod non contingat aliquem salvum fleri ex
operibus legis (nam multa ibi requiritur diligentia
et cautela), credidimus Christo, per fidem quæ in
ipsum est salvari cupientes. Hæc autem quadrant
ut ad Petrum et ad Galatas dicta sint. «Ex operi
bus legis.
» Propter gravitatem quæ in ea est.
«Quoniam non justificatur ex operibus legis omnis
caro.» Quæ necessaria sunt in lege etiam natura
docuit: puta, «Non adulterium facies. Non occi
des, Non furtum facies,» et reliqua quæcunque
sunt hujusmodi 1. Porro de Sabbatto, de circumci
sione, de leproso, de semen emittente,de sacrificiis
de aspersionum vasis: hæc legis propria erant: de
bis enim natura nihil docuit. Hæc ergo dicit legis
opera. Horum itaque transgressio peccatum est,
custodia vero non efficit perfectam justitiam. 784
Ista enim aliorum figuræ erant, quanquam Judæis
ex tempore congruerent. De his dixit divinus Aposto
lus: «Quoniam non justificabitur ex operibus
legis omnis caro.» — Quod si, dum quærimus
justificari per Christum. «Si volentes per Chri
stum justificari, reperti sumus, inquit, peccatores
deserendo ac transgrediendo legem, num ergo
Christus peccatum conciliavit? Vides quomodo per
absurditatis remotionem, legem elevat? Si ergo
adhæretis legi, et vultis pe: Christum justificari,
reperimini peccatores eo quod legem deseratis;
num ergo Christus illud nobis præstiterit? Absit!
Quod absurdum est, simplici negatione sustulit.
II, 18-21. «Nam si quæ destruxi, ea rursum reæ
«difico, transgressorem meipsum continuo. Ego
«enim per legem legi mortuus fui, ut Deo viverem;
● una cum Christo crucifixus sum. Sed vivo jam non
«
«» adhærerent. Transgressorem meipsum constituo.» Legi iterum obtemperando, ostendo quod tanquam transgressor ipsam primum deserui ac Christo credidi. «Ego enim.» Ego, inquit, legi obtempe rando, constitui meipsum legi mortuum. Siquidem lex mibi Christum præsignavit: et illi quidem mortuus sum,quia juxta illam jam non conversor, hujus vero dogmata sequor. «Per legem legi mor tuus sum.» Aut per legem evangelicam mortuus sum legi Mosi. Quomodo igitur mortificatus, ac perinde me ad illam habens quasi ejus nulla sit utilitas, servabo ipsam? Aut per ipsam legem ac graves observationes eorum quæ in ipsa contine bantur, 785 mortuus sum peccato per ipsam. Num igitur æquum est servare eam quæ interimit? «Ut Deo viverem,» nempe immortali, et æterna vita Una cum Christo crucifixus sum,» per ba ptismum. Lex igitur, quod in se erat, occidit, Chri stus autem vivificavit: quomodo ergo servabo le gem?«< ? «Sed vivo jam non ego.» Per conversatio nem quæ iste consequitur, qua mortua sunt sua membra. Ait enim: «Mortificate membra vestra terrestria 8.» — «Vivit autem in me Christus.» Operator, dominator, omnia tandem in me factus. Per hoc autem vivit in me, quod nihil in me fiat eorum, quæ ab eo non approbantur. • Vitam au tem quam nunc vivo in carne.» Nec solum, in quit, intellectuali vila propter Christum vivo, ve rum etiam sensitiva. Quonam modo? Cum propter legem, inquit, sententia essemus obnoxii, futurum erat ut etiam carnaliter moreremur tanquam in quodam diluvio. Christus autem vivere nos fecit a legis maledictione liberatos. Igitur non intellec tualis modo vita, sed et sensitiva nobis donata est per fidem quæ in Christum est Quomodo igitur rursum postliminio revertemur ad legem? «Et tra didit semetipsum pro me.» Quod commune est, proprium facit, ostendens tantum gratiarum ac tionis quemque debere Christo, ac si propter ip sum solum homo factus fuisset. «Non aspernor gratiam.» Tanquam hi qui adhuc legi adhærent, Christi gratiam aspernentur. Aspernari vero est non credere, attenuare, irridere. Vides quo ser monem deduxerit. «Nam si per legem justitia.» Si enim lex justificare posset, Christus frustra et sine causa mortuus esset. Ob id namque seipsum tra salvos faceret: quod si lex salvos faceret, super didit, ut, quod lex non poterat, ipse nos sua morte vacua fuisset mors Domini. Colors. II, 5. Quod per fidem fuerit sanctificatio, et non per legem. III, 1-6. Stulti Galatæ, quis invidit vobis ne ob temperaretis, et crederetis veritati, quibus præ ocu lis Jesus Christus fuit depictus, 736 inter vos cru cifixus? Hoc solum cupio discere a vobis: ex operi bus legis Spiritum accepistis, an ex prædicatione fidei? Adeo stulti estis, cum Spiritu cæperiti nunc carne consummamini? Tam multa passi estis
frustra, si tamen et frustra. Qui igitur subministrat vobis Spiritum, operatur virtutes in vobis, utrum ex operibus legis, an ex prædicatione fidei id facit? Quemadmodum Abraham credidit Deo, et imputatum cst illi ad justitiam. Ubi demonstravit seipsum non ab hominibus, sed a Domino fuisse edoctum, majori nunc auctoritate docet, comparationem legis ac fidei faciens. Stul tos aut vocat ipsos. Vere enim stultum est a Chri sto discedere, legique adhærere. «Quis vobis in vidit?» inquit. Non dixit, Quis vobis imposuit?ne opprobrium misceret opprobrio; sed, quis indi gnatus est, sive invidit? ostendens magna fuisse ea quæ prius operabantur. «Quibus præ oculis Jesus Christus.» Atqui Hierosolymis crucifixus est quomodo ergo ait: Quibus præ oculis et inter vos? Ostendit vim fidei, quæ etiam procul distantia prospicit. Attamen quia Depictus est dixit, sive descriptus, nempe per prædicationis scripturam, tantumdem est ac si diceret: Prædicatio qui dem depinxit vobis crucem ac mortem Chri sti, vos autem oculis fidei tanquam præsentem ipsum vidistis ita enim credidistis, ac si ipsam Christi mortem intuiti essetis. «Hoc solum cupio discere a vobis.» Quoniam, inquit, tantam dispensationem non animadvertitis, breve quod dam verbum loquor ad vos: num per legis opera Spiritum sanctum accepistis, tantasque virtutes ac signa operati estis,an per fidem? quandoquidem dum legi adhærebatis, non Spiritum suscepistis quomodo ergo rursum relicta fide legi adhæ retis? «Adeo stulti estis.» Adeo, inquit, stulti estis, ut temporis progressu retrorsum curratis. Nam cum Spiritu copperitis consummari: hoc enim a communi sensu sumendum est: nunc carne con summamini Spiritu enim consummabantur, cum si gna ederent: nunc vero carne circumcidebantur. Animadverte autem quod no: dixerit, Consummatis, sed << Consummamini,»ostendens quod more ovium sumentes ipsos circumcidebant ne scientes quidem quid paterentur. «Nunc carne consummamini.» 737 Spiritum quidem dixit gratiam, carnen vero conversationem secundum legem.«Tam multa passi estis frustra.» Multis ob Christum afflictioni bus ac periculis exercitati fuerant. Tanta igitur, inquit, nullo fructu passi estis. Nam si circumcidi mini, nullum illa fructum habent, hoc est, ipsa perdidistis. Deinde ne ipsos in desperationem con jiciat, ait: «Si tamen et frustra.» Nam si respicere volueritis, non erunt frustra. «Si tamen et frus tra.» Et non etiam cum damno. Frustra namque fieri,autesse dicitur, quod neque confert quidquam neque aufert: at qui spiritu cœpit, et ob id in multas incidit aflictiones, deinde transmutatur, is non solum frustra passus est ea quæ passus est, ve rum etiam cum damno, perdendo quæ sibi repo suerat pr emia ob perpessas pro Christo afflictio nes. «Qui igitur subministrat vobis.» Deus igitur qui vobis Spiritum subministrat et qui opera
tur, hoc est. potentia signa in vobis efficit: num per legis opera, hæc facit, inquit Ex eo quod si gna edebatis, debuissetis fidei potentiam cogno scere. Tamen vel ad progenitorem Abraham res picite, quoniam et ipse ex fide justificatus est. Deut. xxvII, Quod Abraham ex fide justificatus sit in nostri typum. III, 7-9. «Scitis igitur quod qui ex fide sunt, hi sint filii Abrahæ. Prævidens autem Scriptura quod ex fide justificet gentes Deus, primum «annuntiavit Abrahm, Benedicentur, inquiens. per te omnes gentes. Itaque qui ex fide sunt, bene «dicuntur cum fideli Abraham.» Quandoquidem metuebant legem relinquere, ne quomodo a cognitione Abrahæ exciderent, in con trarium commutat sermonem. id est, igitur, itaque. «Quod qui ex fide.» Hi propter id maxime legi adhærebant, quod ejus antiquitatem ac vetus. tatem in reverentia haberent. Vult itaque ostendere fidem fuisse lege antiquiorem, et ante ipsam cons titisse, quodque primitus per hanc maxime Deo placuerint. 738 «Primum annuntiavit Abrahæ.» Sive rem lætam nuntiavit, tanquam magnum ali quod dicens bonum, nempe quod fide salvus fieret. Nam hoc significat dictio «Be nedicentur per le omnes gentes.» Quod ait Per te sive in te, hoc est, per semen tuum, qui est Chris tus. Quomodo autem benedicentur? Per fidem vi delicet, cujus antesignanus fuit Abraham. Potest quoque tv col intelligi: Propter fidem quæ est in te. Divus Cyrillus secundo libro commentationis de cultu, qui est in spiritu et veritate circa initia libri interpretatur id est, ad tui imitaliationem ac similitudinem. «Itaque qui ex fide sunt, bene dicuntur.» Qui ex fide unili sunt Abrahæ, et in semen ejus adoptantur, non qui ex carne. Quod lex non justificet, sed arguat; et maledictio nem addat, quam solvit Christus. 111, 10-12. «Nam quotquot ex operibus legis «sunt, exsecrationi sunt obnoxii. Scriptum est «enim Exsecrabilis omnis qui non manserit in «omnibus quæ scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Quod autem in lege nullus justificetur apud «Deum, palam est: siquidem justus ex fide vivet; «lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea, «homo vivet in ipsis. Quotquot, inquit, hærent legis operibus, exse crabiles sunt. Quandoquidem enim id eo terrebat, ne legem relinquerent, ne quomodo sub male dictionem venirent, propter id quod scriptum est, Exsecrabilis est omnis qui non manserit in lege; ipse contra nititur ostendere exsecrationi obnoxios esse, quotquot manserint in lege. Quo nam modo? Quia nullus, inquit, complet legem sunt igitur exsecrabiles,ut qui a lege discesserunt, et exsecratione liberati sunt. Qui non man
serit.» Propterea ergo exsecrabiles sunt qui legi « adhærent, quod non possint complere legem. «Justificetur apud Deum.» Fortassis enim apud homines justus aliquis videbitur. «Siquidem jus tus ex fide vivet.» 739 Nam unica est, inquit, fidei via quæ justificat.» Lex autem non est ex fide, sed ex operibus: quod inde manifestum est. «Nam qui fecerit ea, homo vivet in ipsis. Itaque per opera videtur esse in lege salus, et non per fidem. 13, 14. «Christus nos redemit ab exsecratio «ne legis, dum pro nobis factus est exsecratio. «Scriptum est enim: Exsecrabilis omnis qui pen. «det in ligno, ut in gentes benedictio Abrahm ve «niret per Christum Jesum, ut promissionem Spiritus acciperemus per fidem. >> Tacite occurrentem solvit objectionem. Abraham, dicet aliquis, propterea ex fide justificatus est, quod, cum ante legem esset, non erat sub jugo le gis: credimus itaque fidem justificare, at eos tan. tum qui non fuerunt tempore legis, quemadmodum et Abraham; nos vero qui jam sub legem fuimus, si ipsam solverimus, solaque fide contenti fuerimus, quis redimet ab exsecratione legis cum scriptum sit «Exsecrabiles sunt, qui non manserint in lege?«< Hoc igitur solvit, ostendens quod Christus sui exsecratione,nos a legis exsecratione remede. rit.Bene autem dicitur redemisse. Dato enim pretio sic ut ipse fieret exsecratio, redemit nos a legis exsecratione. Animadverte autem. Eramus exse orationi obnoxii, eo quod non compleremus legem Christus ei obnoxius non erat, eo quod ipsam complevisset: et tamen exsecrationem suscepit, cui non erat obnoxius, cum suspensus fuit in li gno,ut exsecrationem solveret, quæ adversum nos erat. Quemadmodum si quis morti addictos redi. meret, ipse ferens mortem quæ illis immineret. «Ut in gentes.» Christus, inquit, sponte facts est exsecrabilis, ut in gentibus, id est, in his qui sub lege non continebantur, contingerent quæ Abrahm promissionem concernunt: contingerent autem per ipsum Christum. Quomodo per ipsum? semen autem ejus est Christus. Christus itaque quatenus est, et intelligitur homo, hæreditario jure accipiens promissiones, reliquo humano generi ipsas donavit, quod in se crederet: «Ut promis sionem Spiritus acciperemus.» Ut hoc modo, in quit, Spiritum acciperemus. 140 Etenim exse cratio quidem cruce soluta est: per fidem autem quæ in Christum est contingit justitia: ex justitia vero accitus est Spiritus paracletus. Nam et Spi ritus in promissione erat. Dicendo enim: «Per te benedicentur omnes gentes,» per Spiritus su perventionem promisit benedictionem. Quod non ex lege sint bona, sed ex promissione: lex vero præparativa sit per redargutionem. 15 13. Fratres, secundum hominem dico. Hominis licet testamentum, si tamen sit confirma
«tum,nemo rejicit,aut addit aliquid. Porro Abraha dicta sunt promissiones,et semini ejus. Non dicit, «Et seminibus, tanquam de multis, sed tanquam de uno: Et semini tuo, qui est Christus. Hoc autem «dico: testamentum ante comprobatum a Deo erga Christum,lex quæ post onnos quadringentos.et tri «ginta cupit,non facit irritum,ut abroget promis «sionem. Nam si ex lege esset hæreditas, non jam << ex promissione. Atqui Abrahæ per promissionem «donavit Deus.» Quoniam et ex signis quæ apud ipsos facta erant, et ex Spiritus sancti descensione, et ex morte Christi,et ex eo quod Abraham salvus factus fuis set, demonstravit quod fides salvet, et non lex nunc ab humano exemplo conatur hoc ipsis per suadere, Nam quod ait, «Secundum hominem,» idem est quod humano sermone et exemplo. Bene autem vocat fratres, quos prius stultos appellavit. Oportet enim nunc quidem aspere perstringere, nunc vero dulcem esse. «Hominis confirmatum testamentum.» Animadverte quid per testamenti exemplum velit astruere. Promisit, inquit, Deus Abrahæ, quod per ipsius seinen benediceret gen tes; semen autem Abrahæ, juxta carnem est Chris tus. 17 4 Lex data est post annos quadringentos triginta.Si igitur lex, inquit, donaret benedictio nes et justitiam, promissio, ac testamentum Dei factum ad Abraham irrita fierent. Deinde, hominis quidem testamentum nemo rejicit aut spernit, Dei autem testamentum flet irritum, idque postquam multo tempore robur habuit, nempe post annos quadringentos triginta? Si namque promisit testa mentum benedicere per Christum, lex vero pro Christo benedicit,certe irritum redditur testamen tum Dei, factum ad Abraham. a Et recte ait, «confirmatum:» siquidem juramento confirmatum erat Recte autem ait «< confirmatum;» namid quod ratum non est adhuc mutatur: quemadmodum et ipsa lex in Evangelium. id est, su peraddit. «Dicta sunt,» id est, promissa. «Hoc autem dico: testamentum.» Declarationis gratia repetit sermonem. «Deo erga Christum.» Ad Christum enim vergebat promissio. Dixit namque per semen ipsius benedicendas esse gentes. Siqui dem hoc designat id est, in te vel per te. Semen autem Abrahæ juxta carnem erat Christus «Quæ post annos quadringentos et triginta.» Quadringenti et triginta anni hoc modo colligun tur: a septuagesimo quinto anno Abrahæ usque ad centesimum (quo natus est Isaac) numerantur anni viginti quinque; Isaac anni sexaginta (cum ei na tus est Jacob).anni Jacob nonaginta quinque (cum genuit Joseph): anni Joseph, centum decem; anni in Ægypto transacti centum quadraginta quatuor (a morte Joseph, idque secundum translationem septuaginta interpretum, ut patet Exodi duodecimo simul anni quadringenti et triginta quatuor.«Nam si ex lege est hæreditas.» Ipse id interpretatus est. Si enimper legem venit benedictio et non per Chri stum, abrogata et exstincta est promissio et testamentum Dei. «Per promissionem donavit.» Benedi ctionem, inquit, per promissionem donavit Deus et non per legem.
III,19-20.«Quid igitur lex? Propter transgressio; «nes addita fuit, donec veniret semen cui promissum «fuerat, ordinata per angelos in manu mediatoris «mediator autem unius non est, at Deus unus est.» Quid igitur lex? Tanquam ex objectione sibi dictum esset: Cur ergo dala lex est, si ad hære ditatem introducere non potest? Propter trans gressiones. Non frustra, inquit, data est, sed ne transgressio fieret beneplaciti Dei, ut vel pauca aliqua delicta prohiberet. 742 «Addita fuit.» Recte ait Addita fuit,»ut ostendat legem non esse prinum exemplar, quemadmodum sunt pro missiones, sed datam ex aliquo post quod succes. sit. «Donec veniret.» Sed non in sempiternum, inquit, data est lex, sed interim dum veniret Chri- « stus, cui promissum fuit quod benediceret omnes gentes. «Ordinata per angelos.» Data est lex ordinata, hoc est, administrata et statula per me. dios angelos, id est, per sacerdotes, aut vere per angelos. In manu, inquit, mediatoris data est,hoc est, Christi. Vult enim ostendere et legem sub Christo datam, ut ipse quoque potens esset ad tollendum: nam is qui dedit, etiam auferendi po testatem habet. Mediatorem autem vocat Christum, eo quod intercesserit inter Patrem et hominem tanquam ad amicitiam, et conciliaverit nos apud Deum,qui facti eramus inimici. «In manu media. toris.» Mediatorem hic dicit Christum, ostendens quod ipse quoque legem prius dederit. Mediator autem unius non est, at Deus unus est.» Mediator, inquit,duorum aliquorum fit mediator. Cujus ergo mediator est Christus? Certe et hominum et Dei. Vides quomodo ipse ostendat quod ipse quoque legem dederit, et potens sit rursum etiam solvere? «Mediator autem unius non est.» Dicit ergo quod Moses quidem mediator fuerit ad datio nem legis, sed uni soli genti mediator fuit: opor tet autem eum qui vere mediator futurus est er ga unum Deum omnium gentium, creari non su per mediationem unius gentis, sed omnium gen. tium: quandoquidem etiam omnium gentium unus est Deus, hunc autem esse oportet non nudum hominem, qualis erat Moses, sed Christum Filium Dei, qui idem simul vere Deus est et vere homo, et cognatione quam ad utrumque habet, utrumque in seipso conjungit.«Ipse siquidem«est pax nostra, qui facit ex utriusque unum.» «Unius non est.» Non enim fuit unius mediator, sed Dei et hominum. Si autem ipse mediator fuit, ipse quoque salvabit. «At Deus unus est.» Quod si omnino necesse est mediatorem inter duos aliquos aut plures inter se dissidentes esse mediatorem, Deus autem unus est, planum est quod inter Deum et homines fuerit me diator, et nos illi conciliaverit. Si igitur Christus et non lex conciliavit nos, manifestum est quod Christus et fides in Christum salvat, et non lex Aliud. Deus autem est qui et legem dedit et Evangelium, et mediator fuit ac reconciliavit Pa
tri hoc est, ipse est qui est Christus. Quanquam enim duo sint inter quos fit mediatio, unus tamen est mediator, et unus esse debet. 101,2, 21. Lex igitur unum est adversus promis «siones Dei? Absit. Etenim si data fuisset lex quæ potuisset vivificare, vere ex lege est justitia. Sed «conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut pro «missio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.» Si enim promissiones benedicebant, lex autem exsecrandos facit: ergo lex adversus promissa Dei data est,hoc est, ad impediendum ipsa ne benedi cerent. Hanc itaque solvi objectionem, et per con sequentiam, et per negationem dicendo. Absit. Alio modo. «Lex igitur num est adversus promis siones Dei?» Objectionem diluit. Dicerent enim quidam quod lex abripuerit justificationem promis sionum,et fuerit adversus illas. Sed absit. Etenim si potuisset vivificare, merito putare posset aliquis quod adversus promissiones constituta fuisset, et. illarum justificationem subripuisset, tanquam ipsa potens justificare. Verum quoniam nihil hujus modi facere potest neque vivifcare, neque justin care,certe non est data adversus promissiones. Hæ enim propriam exhibentjustificationem salvando et justificaudo eum qui est in fide. Et considra sa pientiam Nam id quod alius quispiam assumeret ad legis calunniam, puta quod non vivifcat, neque justificat, hoc ipse ad defensionem accusationis et in encomium constituit. Nam propter hoc, inquit, lex non fuit adversus promissiones, quod neque "Hp “salvare,neque justifcare potuerit:non solum autem Ei yap non fuit adversus illas, verum etiam quodammodo cooperata est et subministravit illis: ex eo enim quod nec salvavit.nec justificavit, ad fidem confu gere adhortata est: ex eo autem quod ad fidem remisit, cooperata est ut complerentur promissio nes. «Etenim si data fuisset lex quæ potuisset vi. vificare.» Nam si lex, inquit, vim habuisset ad salvandum, nulla fuisset fidei necessitas: sed pro pterea non potuit vivificare ut fides 144 locum haberet, sed tantum præmundabat viam et common strabat in morem pædagogi, et capaces nos red debat ac fidei susceptivos. Quomodo ergo adversus promissa Dei fuisset, quæ viam præstruebat pro missionibus?Non ergo possibile est aut rationabile, videri datam fuisse legem ad benedictionum subla tionem. Vere ex lege esset justitia.» Nunc autem ipsa,inquit, non potuit ut fides posset. «Sed con clusit.. Hoc est, veluti concludi et coarctari om. nes permisit Deus in peccatum variis modis, per suos sermones ac dispositiones. Hæc enim fecit Scriptura,ut fides quæ per Christum est locum ha beret. Siquidem lex dum non servabatur, homini bus ostendebat quod peccatores essent: verum edoctos non liberabat a peccato, ut ad manifestatam fidem accederent, dum a peccato liberari vellent. Hoc autem totum factum est, inquit, ut promissio nes quæ ad Abraham facta sunt,nempe quod bene
«» postea dabat perfectionem et adoptionem. «Non amplius sub pædagogo sumus.» Cum enim parvuli essemus, oportebat sub podagogo degere: non au tem cum perfecti sumus, «Perfectionis enim in dicium est,adoptalos esse a Deo in filios.» Per fidem quæ est in Christo Jesu.» Litteræ enim ordi natio talis est ut id est, per fdem in Christo Jesu, ponatur quæ est in Christo Jesu fidem: sic enim Abrahæ dixisset per fidem, nunc dicit filios pro id est, per eam structura habet. Adverte autem quod cum primum filios Dei. III, 27-29. Nam quotquot in Christum baptizati estis, Christum induistis. Non est Judæus neque Græcus. Non est servus neque liber. Non est mascu lus nec femina.Omnes enim vos unus estis in Christo Jesu. Quod si vos estis Christi, igitur Abrahæ semen estis juxta promissionem hæredes. Quoniam magnum est quod dixit nos filios Dei electos,dicit et modum quo facti sumus. Debuisset autem quantum ad propositam sententiam dicere «Quotquot in Christum baptizati estis, filii Dei facti estis;» hæc enim est consequentia. Verum nunc etiam modo magis efficaci idem dixit. Nam si Christum Dei Filium induimur,et tanquam ipsius imaginem vestimus, manifestum est quod etiam filiationis ipsius participes simus: quanquam ille hoc naturale habet, nos vero per adoptionem. «Omnes enim vos unus estis in Christo Jesu.» eo videlicet quod vos unam figuram unamque for mam induti estis,nempe qua Christi est: et unum caput habetis, videlicet ipsum. et omnes in unum corpus consummamini. «In Christo Jesu,» inquit. Nam per eum habemus ipsum esse per crucem ejus et mortem ac charitatem. «Quod si vos estis Chri sti.» Quod si vos Christi foruna et corpus estis, merito Abrahæ semen estis. Quoniam enim prius dixit quod Christus Abrahæ semen esset juxta carnem (ipsi ergo semini Abrahæ datæ sunt pro missiones, id est, Christo) idem nunc repetit. Si estis, inquit, corpus Christi, et semen Abrahm estis, et bæredes promissionis quæ data est seminiipsius Christus, inquit, horum nobis auctor est, qui nos sibi ipsi corpus aptavit, et propterea quoque in semen Abrahæ induxit, non autem lex. Quod hi qui in lege erant, fuerint creaturæ obnoxii. IV, 1-3. Dico autem, quandiu hæres puer est, nihil difert a servo cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus et actoribus est usque ad tempus quod pater præscripserit. Sic et nos cum essemus pueri,sub elementis mundi eramus in servitutem adacti. Quare nihil differt? Qnia ordinatum fuit a patre, ut nihil gubernet usque ad legitimam ætatem.Recte autem adduxit pueri exemplum. Quemadmodum enim ille cum omnium sit dominus propter pueri tiam tamen prohibetur obtinere quæ sua sunt: ita et nos, eo quod olim pueri eramus, prohibeba mur Dei adoptionem suscipere. «Cum essemus
pueri. Pueri, inquit, non ætate. sed cognitione Dei ostendens quod Deus quidem hæc ab initio donare voluisset,nemp: adoptionem, sed nos dila tionis causa eramus, cum mente pueri essemus. Relicti itaque sumus Dei permissione, ut servitute subjiceremur elementis, hoc est.circumlationi solis ac lunæ nam in servitutem adacti eramus Sabba tis et neomeniis dierumque observationibus, quæ secundum legem observabantur.Maxima,inquit,in parte soli et lunæ subjecti fuimus, a quibus dies habentur encomeniæ et Sabbata. Volens autem quæ in lege erant plurimum deprimere, non dixit: Sub legem eramus in servitutem adacti, sed, Sub ele mentis. – Ut pueri, inquit, et imperfecti eramus, ac veluti quemdam procuratorem et œconomum habebamus legem (nam elementa mundi dixit lega les observationes), quandoquidem a sole et luna dies vocantur, a diebus vero hebdomades ac menses annique constituuntur: lex vero sabbata et neo menias, annuaque festa et annorum hebdomadas observare jubebat: hac causa dixit: «Sub elementis adacti in servitutem: «quoniam ex his quoque tempus constituitur. 748 «Sub elementis mundi.» In similitudinem procuratorum etæconomorumqui imperfectos per ætatem instruunt ac moderantur ad id quod expedit, mundi accepit elementa, quibus in servitutem redacti eramus propter cognitionis im perfectionem.Nequaquam igitur, ut opinor, solem etlunam id ordinem procuratorum redegit,propter ea quod inutile esset his esse subjectum, sed ele menta mundi dicit, aut elementarem et introdu ctivam legem (Scribebat enim credentibuse Judais, et significat tum ea quæ paulo superius dicta sunt, tum quod si circumdamini, Christus vobis nihil proderit) aut elementa vocat dies,aquam et ignem, quorum erant observationes ex lege quæ in servi tutem adigebat: dierum quidem in Sabbatis et neomeniis ac circumcisionibus,aquæ autem in pu rificationibus ac lotionibus, ignis vero in non accen dendo Sabbatis igne, sed edendis pridianis ac frigidis. Vide autem quid circa hoc admirandum dicat Eusebius quarto libro De demonstratione evan gelica. p IV. 4.7. At ubi venit plenitudo temporis, emisit Deus Filium suum factum ex muliere, factum legi obnoxium,ut eos qui erant legi obnoxii, redimeret,ut adoptionem in filios acciperemus. Quoniam autem estis filii,misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem. Abba Puter. Itaque jam non est servus, sed filius. Quod si filius, et hæres Dei per Jesum Christum, «Cujus temporis venit plenitudo?» Ejus.inquit, temporis quo oportebat venire Christum. Definitum fuit enim tempus adventus Christi a Daniele pro pheta, quod finem accepit sub Cæsaris Augusti imperio,quando et Christi in carne dispensatio mei principium sumpsit. «Factum ex muliere.» Pro pterea non dixit Factum per mulierem, noexistimes
transitum duntaxat factum fuisse per Dei Matrem, sed ex muliere, ostendens Dominum ab eo corpus «» sumpsisse.«Factum legi obnoxium.» Ita enim legi obnoxius factus est quod etiam circumcisus est: ut eos, inquit, qui legi ac exsecrationi erant obnoxii, redimeret, et per crucem, et ex eo quod totum se » legi subjecisset. Ut adoptionem in filios accipere mus.» 749 Non solum euim a malis liberavit, a legis exsecratione absolvens, verum adoptionem in filios etiam lonavit. Dicens autem, Acciperemus, «» ostendit ipsam antea fuisse debitam, sed nos non ; potuisse accipere propter mentis infantiam. «Quo ; niam autem estis filii, etc.» Et unde, inquit, ma nifestum est, quod adoptionem in filios acceperi mus? Unde? Ex adoptione Sipiritus qui descendit ut prapararet nos ac doceret (hoc enim indicat Clamantem) Deum vocare Patrem quod nequaquam fuisset, nisi adoptionem in filios accepissenus. Deinceps itaque bono sis animo,o homo:jam enim non es servus,sed filius Dei hæresque ipsius. Per hoc enim quod carnem assumpsit naturalis ipsius Filius, ac quidquid nostrum est gustavit, non est amplius servus jugo legis obnoxius. An igitur ab surdum non esset eos qui per Christum et per Spi ritum facti sunt filii, rursum ad legem reverti? Et animadverte Trinitatis significationem. Pater emi «sit, Filius carnem assumpsit, Spiritus cooperatus est, qui in corda nostra ingressus, docet nos di cere, Abba Pater. «Et hæres Dei per Christum.» Per crucem ac mortem ipsius. 1V,8-12.«Sed tum quidem cum ignoraretis Deum, «serviebatis his qui natura non sunt dii. At nunc posteaquam cognovistis Deum, quin potius con. «guiti estis a Deo, quomodo convertimini denuo ad «infirma et egena elementa, quibus iterum ab inte «gro servire vultis? Dies observatis et menses et «tempora et annos. Metuo de vobis ne quo modo «frustra laboraverim erga vos. Estote ut ego sum, «quandoquidem et ego sicut vos. >> Adversus eos qui ex Judæis erant disserit, osten dens quod dies observare et menses, et tempora, et annos, et ea quorum in lege observatio erat, idolo tatria est. Hoc enim nihil aliud est, inquit, quam solem ac lunam adorare, ex quibus dies observa tionem habent. Ex abundanti autem hoc dixit, cu piens ut a lege discederent. Prædicantes namque circumcisionem,hujusmodi etiam observationes una prædicabant. «Quin potius cogniti estis a Deo.» Non enim vos, inquit, proprio labore Deum nacti estis, 750 sed ipse vos in errore degentes attraxit? «Quomodo convertimini denuo?» De sole, luna et astris disserit, a quibus erant dierum observatio nes. Egena autem et infirma appellat ipsa, ut quæ nullam habent potentiam. Quod autem ait Denuo et Rursum, multam habet emphasim: Post adoptio nem, inquit, et postquam a Deo cogniti estis. Elementa mundi vocat particulas totius universi. Infirma et egena ipsa appellat, non propter abjectio nem ipsorum. Quid enim coelo ac terra magnificen
tius? quid autem sole,luna ac astris honorificentius; aut splendidius? sed quod intellectu careant et vita ac sensu. Ex hoc manifestum est quod non modo circumcisionem prædicabant pseudapostoli, verumetiam harum rerum observationes: sumpto quidem ex lege principio, verum a lege aberrantes. «Metuo.» Adverte pia viscera. Illi fluctuant, et Paulus metuit. Quod autem ait, Ne quo modo, si gnificat ipsos adhuc stare,et necdum omnino nau fragium fecisse: et spem dat eis quod si resipiscere velint, non frustra erga ipsos laboratum sit, ac si diceret Mementote laborum ac sudorum meorum erga vos, nec vanum reddatis laborem meum. «Estote ut ego sum.» Adhuc ad eos qui ex Judæis erant sermo est. Imitatores, inquit, mei estote, quia et ego relicta lege ad fidem accurri: quan doquidem et ego sicut vos eram, legem observans ac magnifaciens. «Quandoquidem et ego sicut vos» Vehementer et ego legem amabam, et videte quomodo commutatus sim: hanc et vos, inquit, mutationem æmulamini. VI, 12-17. «Fratres, rogo vos nihil me lasistis Scitis autem quod per infirmitatem carnis Evan «gelium prædicaverim vobis prius: et experimen «tum mei quod erat in carne mea,non fuistis as «pernati,sed me velut angelum Dei suscepistisvelut «Christum Jesum.Quæ igitur erat beatitudo vestra. «Testimonium enim reddo vobis, quod si feri po «tuisset, oculos vestros effossos dedissetis mihi. «Igitur inimicus factus sum vobis, vera loquendo «vobis? Emulantur vos non recte: imo excludere «vos volunt, ut ipsos æmulemini.» 751 Obtestatur eos, suam ducens ipsorum sa lutem. Narrat autem eorum beneficia et honores quibus cum honoraverant, et quod eum magnifece rint,id stabilire volens quod ea quæ adversus ipsos nunc a se dicta sunt opprobria, non sint dicta ob inimicitiam aliquam aut odium:qui enim feripos set,inquit, ut inimico animo me haberem erga vos, a quibus tanto in pretio habitus sum? sed quod dicta sint ab eo qui bona ipsis procuraret, eosque diligeret «Scitis autem quod per infirmitatem.» Hoc est, cum imbecillitate et infirmitate carnea, nempe cum vinculis, plagis ac carceribus quæ ab his sustinebam qui prædicationi adversabantur. «Evangelium prædicaverim.» Quid dico, inquit, nihil me læsistis? imo magnum honorein erga me demonstratis.Siquidem flagellatus et persecutionem patiens (nam hæc dicit infirmitatem carnis) prædi cabam vobis: et tamen cum me hæc pati videretis, neque offendebamini erga me,neque aversabamini. Experimentum namque mei, inquit, quod erat in carne mea non fuistis aspernati: experimentum ac tentationem rursum vocans plagas, carceres ac persecutiones. «< Sed me velut angelum Dei susce pilis.» An igitur absurdum non est, cum persecu tionem patiens ac repulsus fuerim a vobis velut angelus susceptus, imo velut ipse Dominus, aver sari nunc suadentem et adhortantem ea quæ ad
carnis natus est. Isaac vero non lege carnis (Quo modo enim generare potuisset qui centum erat an norum sed per solam promissionem. Ne ergo id vos inflet quod juxta carnem Abrahæ cognati sitis, sed magis hæc persuadeat quod nisi efficia mini secundum promissionem Abrahm, id est, Christi membra, et unum sum ipso corpus (nam hicestex promissione Abraha) extra promissionem esti. Quæ per allegoriam dicuntur. Hoc est, » figure erant duorum futurorum testamentorum nativitates horum duorum filiorum. Non enim so lum ea quæ videntur, sed et alia quoque prædicunt illi partus id namque est quod ait, Per allego riam dicuntur;» hoc est, alio modo intelliguntur. Non enim historiam accepit, sed ea quæ in histo ria præfigurata sunt docent. Siquidem subjungit 755 1V, 24-27. «Nam hæc quidcm sunt duo «testamentum: unum quidem in monte Sina in ser «vitutem generans quod est Agar. Mons enim Sina «Agar dicitur apud Arabes; confinis est autem ei «quæ nunc dicitur Jerusalem, et servi cum filiis «suis. Atquæ sursum est Jerusalem libera est.quæ est mater omnium nostrum. Scriptum est enim Letare, sterilis,quæ uon paris; erumpe et clama, «quæ non parturis: quoniam plures erunt filii de *«sertæ quam ejus quæ habet virum.» Sina mons est in Arabia, in qua lex data est Mosi. Vicinus est autem Hierosolymis. Qui ipse 'mons Sina Arabum lingua vocatur Agar. Et hoc modo, inquit; Agar et Sara figuræ erant duorum testamentorum: Ancilla quidem Veteris Instru menti.etiam ob id quod ipsum festamentum servos legis generat: libera vero figura erat Novi Testa menti, quia liberos a jugo legis parit. Quia Sina, inquit, mons ubi lex data est, vicinus quidem est Jerusalem: ingua autem Arabum ejusdem nomi nis est cum Agar ancilla, ipse quoque appellatus Agar, ita ut etiam ex nomine figura accedat ad veritatem. «In servitutem generans.» Legis vide licet. «Quod est Agar.» Quod, inquit, testamen tum Agar figuram habet: idque hoc modo. Sina enim Arabum lingua Agar vocatur. «Confinis est autem ei quæ, etc.» Hoc est, attingit aut proxi mus est. «Et quæ nunc dicitur Jerusalem.» Id ´est, ei quæ hic est in terris. Itaque a superna illa et libera, ambo loca dissident. «Et servit.» Hoc, » inquit, Vetus Instrumentum quod in monte Sina Typus datum est,serrit cum filiis suis Judais; servit au tem legi. «At quæ sursum est Jerusalem.» quidem Agar in his constitit. Ecce autem et typus Sara Ejus autem typus est superna Jerusalem, id est.cærestis: nam illa civitas fidelium libera estab observationibus quæ in lege erant, et est mater nostra,inquit Itaque Agar quidem Veteris Instru menti ac Judæorum expist figuram: Sara vero Novi ac nostrum omnium. Supernam autem Jerusalem vocavit etiam Ecclesiam. 756 «Scriptum est enim. Et ita, inquit, Sara figura erat supernæ Je rusalem, id est Ecclesim: quia et ipsa sterilis et
absque liberis, ut quondam Ecclesia ex gentibus, superavit in semine sive prolis multitudine ipsam Agar, et Ecclesia superavit synagogam. Et horum testis est Isaias, dicens: Lmtare, sterilis, quæ non paris Ecclesia ex gentibus congregatæ jubet Isaias, ut præ lælilia vociferetur. Rumpe autem, vel sterilitatem in partum, vel in vocem lætitiæ erumpe.. Quoniam plures erunt filii deserts.» Desertam ac sterilem vocat Ecclesiam ex gentibus. Siquidem deserta erat et carens omni bono prius quam in Christum crederet. «Quam ejus quæ ha bet virum, Habentem virum sive directorem, gubernatorem ac provisorem vocavit synagogam Judæorum aut tanquam olim Dei prospectione fruentem. IV, 28-31. «Νos autem fratres secundum Isaac << promissionis filii sumus. Sed quemadmodum tunc is qui secundum carnem natus erat persequebatur «< eum qui natus erat secundum spiritum.ita et nunc. «At quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium «illius; non etenim erit hæres filius ancillæ cum flio libera. Itaque, fratres, non sumus ancilla ■ filii, sed liberæ. In libertate ergo qua Christus «nos liberavit state, et ne rursum jugo servitutis «implicemini.» Non tantum sterilis erat Ecclesia quemadmo dum Sara, nec solum postea mullam habuit pro lem ut illa: sed et generavit sicut illa. Sara nam que non lege naturæ peperit, sed gratia divina neque Ecclesia lege naturæ generat in lavacro baptismi, sed gratia divina. Vides quomodo figura per omnia correspondeat veritati; «Secundum Isaac.» Non enim secundum naturam, sed secun dum gratiam nati sumus, velut Isaac per promis. sionem. Neque hoc nos angat quod fideles ab infi delibus vexantur. Tale enim quippiam in figura quoque invenimus, sed ille nequaquam prævaluit adversus Isaac. Juxta imitationem, inquit, Isaac ex promissione nati sumus. Cum itaque ex libera si mus, non debemus legi Mosis servire.. Sed quen madmodum tunc.» Etiam ex eo quod fideles perse cutionem sustinebant a Judæis, 757 (nam nunc persecutionem sustinebant) ostendit figuram quo que veritati respondere. Etenim Ismael qui secun dum carnem natus erat, persequebatur Isaac, qui secundum spiritum et promissionem genitus erat. «At quid dicit Scriptura?» In superioribus ad partis illius declarationem, Dicite mihi qui sub lege vultis esse, legem non auditis, diximus hoc probare Paulum, quod ipsa quoque lex, id est, Vetus Instrumentum, antea præceperit legem ac Judaismum relinquere: et ecce jam id ostensum est. Nam posteaquam Agar et Ismael typus erat Judæorum ac veteris legis: Sara vero et Isaac fidelium ac Novi Testamenti: In ipso autem Veteri Testamento ejecta est Agar et Ismael (nam ejice,ait ancillam et filium ejus) certe in ipso quoque Veteri Testamento ante descripta erat ejec tio Judæorum. Vides quod non oporteat legi adhæ
COMMENT. IN EPIST. II AD GALAT. rere, cum ejecti sint qui sub ipsa obedientes erant? Ecce ipsum etiam Vetus Instrumentum sua sit in virtute legi adhærendum non esse, per hoc quod ejecti sint hi qui soli huic assentiebant.nempe Judæi. Si enim oportuisset semper assentiri legi ac Veteri Testamento, nequaquam ejecta fuisset Agar cum filio suo, qui erat typus Judæorum, solo Isaac hæreditatem accipiente qui erat typus Christo credentium. Et rursum non ob id solum ejectus est quod persecutionem referret, verum eriam ne particeps fleret hæreditatis. «Itaque fratres non sumus ancillæ filii.» Si ergo non su mus ancillæ filii neque servi, quomodo servituti legis nos ipsos subjicimus? Non sumus autem, quia nostri figura non erat Agar, sed Judæorum. Nam Sara nos figurabat. " In libertate qua Christus non liberavit.» Lex servituti subjiciebat, Christus au tem ab exsecratione legis nos liberuvit. Oportet itaque stare in libertate a Christo data. Dicens au tem, State, indicat eos vacillantes.» Et ne rursus jugo.» Rursus significat illorum insensibilitatem. Porro dicendo jugum, significat gravitatem servi tutis legis. Quod nostri vocatio subjecta non sit circumcisioni ac legi propter Christi passionem. 758 V, 1-8. «Ecce ego Paulus dico vobis, quod ■si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. «Contestor autem omnem hominem qui circum ciditur, quod debitor sit totius legis servanda «soluti estis a Christo, quicunque per legem jus «tificamini, a gratia excidistis. Nos enim spiritu «< ex fide spem justitiæ exspectamus. Nam in ■ Christo Jesu neque circumcisio quidquam valet, «neque præputium sed fides quæ per dilectionem «operatur. Currebatis bene, quis vos impedivit, «ut non crederetis veritati? nempe persuasio non «ex eo profecto qui vocabat vos. «Ecce ego Paulus.» Nominis sui auctoritate, loco cujusvis demonstrationis usus est. «Christus vobis nihil proderit.» Quamobrem? Quia is qui circumciditur.manifeste videtur contemnere Christi gratiam, credens se a lege salvum futurum. Qui ergo Christo non credit, ipse ab eo salvari non po test.» Quod debitor sit totius legis servandæ.» Præter hoc, inquit, quod in nullo juventur a Christo, quod ipsum mille gehennis miserius est, id quoque accidit quod hujusmodi addiderunt sibi ipsis. Qui enim in uno aliquo legem observaverit, necessitatem sibi inducet in omnibus eam servandi quandoquidem omnia mutuo se sequentur tanquam connexa. Quid autem gravius legalibus observa tionibus? «Soluti estis a Christo.» Ampulati es tis excidistis ab ipso: nullam vobis afferent dein ceps utilitatem, quæ Christi sunt et gratiæ ipsius «Quicunque per legem justificamini.» Hoc est, justificari studetis: tanquam diceret: Qui studetis ex lege justificari, a gratia excidistis, et nec a lege
justificamini. Nos enim spiritu. Nos, inquit, fideles non 759 exspectamus ex lege salvari, sed per superventionem Spiritus sancti. «Spem jus titiæ exspectamus. Per gratiæ portionem salvari exspectamus. Bene autem dicitur, ex fide. Nam oportet nostram afferre fidem, et ita per spiritum accipere justitiam. ■ Neque circumcisio quidquam valet.» Circum cisionem dicit non quæ suscipiebatur ante fidem.Ac si diceret: Qui nomen dant in Novo Test mento, nihil nocumenti ex præputio accipient, quemadmo dum neque utilitatis vel adjumenti ex circumcisio ne. «Sed fides quæ per dilectionem operatur.» Neque enim satis est Christo credidisse, sed oportet hanc operari et custodiri et veluti excitari per di lectionem erga Christum. His autem indicatur,quod qui crediderunt, sed non diligunt Christum, ad legem transfugiunt. «Quis vos impedivit?. Quod ait, Quis, non est interrogantis, sed deplorantis, ac si diceret Pertigerátis ad perfectionem, quid actum est? Quis tantum potuit, ut impedimento vobis esset ne veritati Evangelii pareretis? «Persuasio nempe.» Hoc est, quia paruistis dicentibus vobis, ut circumcideremini: «Non ex Christo profecta, qui vocabat vos ad suam fidem.» Tanquam diceret Non ideo vocati estis a Christo, ut his obtempere tis qui talia suadent. Dei namque proprium est vo care, audientium vero obtemperare. V, 9-12. «Paulum fermenti totam conspersionem a fermentat. Ego confido de vobis per Dominum, «quod nihil sentietis. Cæterum qui conturbat vos, «portabit judicium quisquis fuerit. Ego autem, fratres, si circnmci ionem adhuc prædico, cur ⚫ adhuc persecutionem patior? Abolitum est igi «tur offendiculum crucis. Utinam eliam abscin «dantur qui vos labefactant». Ne dicant Quamobrem adeo nos abjurgas qui unum duntaxat legis præceptum observemus? ait Unum? et quid hoc ad rem? «Paulum fermenti to tam conspersionem fermentat.» Quen admodum enim illud miscet totam conspersionem, ita et vos cir cumcisio ad integrum referet Judaismum. nisi cor rigamini. «Ego confido de vobis per Dominum.» Audaciam, iuquit, sumo de vobis per Dominum, sumo audaciam quod corrigemini, 700 et nihil sentietis præter doctrinam meam. ld autem dehor tantis est. ■ Cæterum qui conturbat vos.» Vos quidem mutabimini, attamen non ob id supplicium evadent qui vos ad hoc adducunt.sed tolerabunt ac sustinebunt hoc supplicium. «Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico.» Quoniam con vicia jactantes in illum dicebant: Hypocrita est, alibi quidem circumcisionem prædicat, alibi vero non, ait: Persecutionem a Judais patior, idque vobis notum est: si ergo circumcisionem prædico, supervacuum est quod me persequantur. Quid ergo? Annon circumcidit Timotheum? Sed hoc dispensa tione quadam factum esse dicimus, ut facile apud
COMMENT. IN EPIST. II AD GALAT. «Judsos susciperetur. Vide autem quod non dixerit, Si circumcisionem exercui, sed, Si prædico. Non enim quod dispensatorio. inquit, factum est in do cumentum accipias. Abolitum est igitur offendicu. lum crucis.» Omnino, inquit, si circumcidi opor tet, et hoc prædico, soluta est contentio Judæorum quæ erat adversus crucem, et jam ipsis non est adversus illam pugna. Nunc enim propterea cru cem oderuut.quod solvat circumcisionem ac legem, «Utinam etiam abscindantur.» De vobis mihi cura est, de his autem qui vos labefactant, tanquam de his qui incurabiliter ægrotant, non amplius. Illi itaque non solum circumcidantur, sed utinam etiam seipsos exsecuissent. «Utinam.» Utinam, inquit, seipsos amputassent, qui vobis circumcisionis afferunt imposturas. Subscriptio libertatis, quæ est juxta spiritum. V, 13-15. «Vos enim in libertatem vocati fuistis, ▪ fratres,tantum ne libertatem in occasionem carni «delis: sed per charitatem servite vobis invicem, «Nam tota lex in uno verbo impletur, nempe hoc «Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si «alius alium vicissim mordetis et devoratis,videte «ne vicissim alius ab alio consummamini. 761 «Vos enim in libertatem.» Siquidem non amplius legi servimus. In occasionem carni.» Quo niam et in præcedentibus et in sequentibus vocat libertatem. et quod per Christum liberati sumus a lege: timuit ne existimarent solutum esse jugum legis, ac deinceps licere quæcunque velimus agere. Hoc ergo corrigit, et ait: Ne abutamini libertale, ut etiam serviatis carnis concupiscentiis. «Sed per charitatem.» Quoniam jugum legis abstulit, aliud imponit, nempe charitatis, leve ac fortius illo. Quod autem ait Servite, charitatis intentionem significat. Et recte Vobis invicem: nam ex ambitiosa princi patus affectione impudenter sese ipsis ingerebant, qui ad circumcisionem concitabant. «Nam tota lex.» Si omnino, inquit, legem complere vultis,non in hoc ut circumcidamini, sed ut invicem diligatis ipsam complete. Quod si alius alium vicissim mordetis.» Mordere, quodque asperius est devora re, dicit hujusmodi præcepta clam immiscere Ne que enim his dogmatis corpus tantum consumitur quantum anima corrumpitur, «Videte.» Terrentis verbum est hoc. «Ne vicissim alius ab alio consu mamini.» Nam hæc quoque dissensio vobis etiam concitantibus potest nocumentum afferre. Verisimile est autem ipsum non de solis dogmatis hoc signifi care, verum etiam de rapinis et avaritia aliisque injustitiis. V, 16 21.. Dico autem,spiritu ambulate,etconcu «piscentiam carnis non perficiatis Nam caro concu «piscit adversus spiritum, spiritus autem adversus * carnem Hæc autem inter se mutuo adversantur, «ut non quæcunque volueritis, eadem faciatis. Quod «si spiritu ducimini, non estis sub lege. Porro ma «nifesta sunt opera carnis, quæ sunt adulterium, scortatio, immunditia, lascivia, idololatria, vene» «ficium, inimicitiæ, lis, æmulationes, iræ, concer
«tationes, seditiones, secta, invidim, cædes.ebrie «tales, cavillationes, et his similia: de quibus pro ■dico vobis, quemadmodum et prædixi, quod qui «talia agunt, regni Dei hæredes non erunt». 762 «Spiritu ambulate.» Juxta spiritum,inquit, et ea quæ spiritui placent degite ac vivite, et carnis concupiscentiam nequaquam expleatis.» Nam caro concupiscit adversus spiritum. Carnem hoc loco dicit carnales et pravas concupiscentias: spiritum vero, Spiritus sancti gratiam quæ per virtutem est, et ait: Vitium quidem virtuti adversatur, virtus vero rursum adversatur vitio, fungens vice cujus dam pædagogi, ncc sinens nos juxta pravas nostras concupiscentias incedere. Alio modo. Adversatur virtus vitio, ne irritante vitio protinus dissoluta frenoque carens voluntas carnalis. præcipitanter ad vitium feratur. Rursum adversatur virtuti vitium, ne virtutis labor facilis omnino fit, et mercedeca reat, ac velut ex natura et necessitate consecutus, et tanquam sola cogitatione sine omni studio aut certamine in opus deductus. Ipse autem breviter hoc ait: «Ut non quæcunque voluerilis eadem faciatis:» neque mala, inquit, facile et nullo prohibenle: ne que bona facile et omnino negligenter: Nam quæ ita fiunt, ne bona quidem esse possent. • Quod si spiritu ducimini.» Si, inquit, juxta voluntatem sancti Spiritus ambulatis, non errabitis.Qui autem in nullo labitur, non eget lege aut consilio quod a lege petatur. Cui vero lege non est opus, neque sub lege est quod etiam alibi dicit. Justo non est lex posita. «Porro manifesta sunt.» Tanquam diceret Ex ipsis fructibus cognoscetis pravam et malam conversationem. Rursum autem Carnis dicit, id est, corruptæ cogitationis, et terrenæ ac carnalis vitæ. Opera carnis.» Manifestum est ergo quod Carnem dicat carnalem sensum, hoc est, inclinationem ani mm ad deteriora, spiritum vero dalam graliam. «Immunditia, lascivia.» Immunditiam ac lasci viam dicit turpes stupri modos. «Inimicitiæ,» inju stæ videlicet. Nam sunt et justæ inimicitiæ. qua propter fidem sumuntur. Si possibile est, inquit, quantum ex vobis est, cum omnibus in pace vivite ita ut manifestum sit interdum non esse possibile «Æmulationes.» Neque enim oportet æmulari sive invidere,sed gaudere cum gaudentibus et flere cum fentibus. «Concertationes.» Hoc est, contentiones a lite ortm. Cavillationes. Est autem (unde id est, cavillatio derivatur) cum ebrietate aliorum opiniones cavillari. «Regni Dei hæredes non erunt.» Regno interim omnes exci dent: erit tamen et suppliciorum diversitas. V, 22-26. «Contra fructus Spiritus est charitas, «gaudium, pax, lenitas, benignitas, bonitas, fides, «mansueludo, temperantia. Adversus hujusmodi «non est lex:Hi autem Christi carnem crucifixerunt «cum affectibus et concupiscentiis. Si spiritu vivi «mus, spiritu etiam incedamus. Ne efficiamur «inanis gloriæ cupidi, invicem invidentes».
COMMENT. IN EPIST. II AD GALAT. Fructum dixit et non opus, ut ostendat Dei opus esse auxilio ad fructificandum «Spiritus,» id est, ipsius paracleli: aut spiritualis ac probe vitæ. «Gaudium.» Gaudere in Deo est bonam habere conscientiam: tales enim gaudent. «Adversus hu jusmodi non est lex.» Si quidem qui talia operatus est. non opus habet legis moderatione; est enim sublimior quam sit illa. «Hi autem Christi car nem.» Deinde ne dicant. Et quis ista facit? ait Hi sunt qui hæc agunt, qui carnem Christi, id est, proprium corpus (caro enim Christi est nostrum corpus) crucifixerunt, et veluti mortificaverunt ab affectibus carnalibus. Nec solum corpus quantum ad affectus attinet crucifixerunt, verumetiam af fectus ipsos quantum ad hoc ut ab eis expleantur, crucifixerunt. Juxta hanc interpretationem tan quam parelcon interponitur 6½, id est, autem. Aul alio modo Et quid singulatim, inquit. virtutum species recenseo? Sunt enim quidam seipsos cru cifixerunt quoad affectus, et affectus quoad seipsos. Juxta hanc interpretationem, non est parelcon, sed sensum est id est, qui vero tendunt ad Christum suam carnem crucifixerunt. Ita interpretatur Clemens quinto Informationum libro. Potest etiam o 6½ intelligi ut significet «Hi autem,» Hi autem sunt quos dixi qui Christi car nem crucifixerunt, etc. «Si spiritu vivimus.» De bemus igitur et nos juxta spiritus voluntatem vi vere, ut semel crucifigamus carnem nostram. 764 «Spiritu eliam incedamus.» Hoc est, sufficiat no bis data a Spiritu sancto gratia et non quæramus per legem salvari. «Ne efficiamur inanie gloriæ cupidi.» Id enim omnium est causa malorum. «Invicem nos provocantes.» Ad lites videlicet et contentones. «Invicem invidentes.» Ab inani gloria oritur invidia, ab invidia vero innumera mala. VI, 1, 2, Fratres, etiam si occupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instaurate hujusmodi in spiritu mansuetudinis: cons derans temetipsum, ne et tu tenteris. Invicem alıi aliorum onera portate, et sic complete legem Christi. Multi ambitiosa principatus affectatione devicti, affectum explebant in proximorum circa vitia ob jurgatione; quod corrigit dicens: Si quis core reptus fuerit a peccato. Nam hoc est quod ait id est, occupatus fuerit. «Vos qui spi rituales estis.» Qui juxta spiritum vivilis. «Instau rate.» Iloc est, emendate talem. Deinde ejecta am bitione honorum ait: «In spiritu mansuetudinis;» hoc est, in mansuetudine quæ est donum sancti Spiritus. «Considerans temetipsum.» Deinde ne is qui emendat extollatur, ait: Considera quoque tu et observa teipsum. ne similibus capiaris. «In vicem alii aliorum onera portate.» Quandoquidem enim non contingit hominem esse absque peccato, admonet ne exacte flat inquisitio adversus proximi peccata, tanquam sciens,innuit, quod et tu peccata
ruptionem: sed qui seminat per spiritum, ex spiritu metet vitam æternam. Bonum autem faciendo ne defatigemur. Tempore enim suo metemus non defa tigati ltaque dum tempus habemus, operemur ba num, cum ud omnes, tum vero maxime erga domesti cos fidei. «Deus non irridetur.» Non seducitur: non illi imponitur: non rependit bono mala, aut rursum malo bona. Necesse siquidem est messem respon dere sementi: et nullus hordeum seminans | otest metere triticum.. Num qui seminat per carnem.» Quid autem seminat quispiam per carnem? Ebrie tatem, delicias, gastrimargiam, lasciviam. Talis ex carne sive propter carnem quæ deliquit,habebit in futuro supplicium. Quod enim ait: «Ex carne, id est quod, per peccata in carne seminata. «Sed qui seminat per spiritum.» Quid autem seminat quis per Spiritum sanctum? Quid aliud quam eleemosynam, temperantiam, omnemque virtu tem? «Ex spiritu metet vitam æternam.» Quem admodum enim varia sunt semina carnis et spiri tus, ita et varia est messis: ibi corruptio, hic autem vita æterna. «Ne defatigemur,» neque dissolvamur, eo quod retributiones sint repo. sitæ in futuro sæculo: erit enim tempus quod omnino veniet, quando recipiemus prospera ac commoda, et metemus quæ nunc a nobis semi nata sunt bona. Deinde quoniam messis fecit mentionem, hæc autem opus habet labore ac fatigatione, addidit: " Non defatigati.» Ac si di ceret: Qui melit tunc, non laborat, nec defati gatur, ut in hoc mundo accidit. Ne ergo, audita messe, adhuc etiam vos tunc laborare existimetis. In sensibilibus etenim rebus. et seminatio laborem habet, et messis tempus similiter. Frequenter namque metentes dissolvit et ipsum metere et calor temporis: at non tale est illud messis tem pus est enim a labore ac sudore liberum. Nam hoc significat, «Non defatigati.» Aut non defatigati, id est, non torpentes neque a bona operatione desistentes. His siquidem corona datur, qui ad fl nem usque certant. «Dum tempus habemus.» 767 Nam in hac vita tempus est operandi, in fu turo vero non ita. «Bonum erga omnes operemur.» Erga Judæos et erga Græcos, potissimum tamen erga credentes. PATROL. Gr. CXVIII. Aversio ab his qui trahunt ad circumcisionem, et exhortatio ad novam vitam quæ sub Spiritu de gitur. Videte quibus litteris scripserim vobis mea manu, Quicunque volunt juxta faciem placere in carne, hi cogunt vos circumcidi: tantum ne ob crucem Chri sti persecutionem patiantur. Nam qui circumcidun tur, ne ipsi quidem legem servant: sed volunt vos circumcidi, ut in vestra carne glorientur. «Quibus,» non magnitudinem litterarum desi gnat, sed characterum deformitatem. Ac si dice ret: Cumque non nossem recte pingere, coactus
sum tamen propria manu epistolam exarare, ut proprium confessionis meæ chirographum depone retur, quod circumcisionem non prædicem, veluti dicunt calumniatores «Quicunque volunt juxta fa ciem placere in carne.» Quicunque, inquit, volunt inquit,volunt apud homines laudari, hi vos cogunt circumcidi. Apud quos homines? aut apud Judæos, tanquam patriæ legi adhærentes: aut apud externos, quod vobis tanquam discipulis utantur. Nam in carne, id est in hominibus vel apud homines. «Nos cir cumcidi.» Volunt habere et alios circumcisos, ne propter crucem ac fidem evagitentur, ac persecu tionem sustineant. Quod si sit guber nentur, tunc ita intelliges: Omnia faciunt et homini bus placere volunt, solum ne per fidem regantur ac gubernentur. Nam qui circumciduntur. Ostendit ex inani gloria rem omnem illos peragere. Non enim qui circumciduntur vosque circumci dunt hoc faciunt ut legem servent ac custodiant sed ut habeant gloriandi occasionem, ex eo quod vos 768 circumcidant. Nam hoc est quod ait, «In vestra carne,» ut sint, inquit, præceptores, vosque habeant discipulos. VI, 14-18. Ego vero absit ut glorier nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Num in Christo Jesu neque circumcisio quidquam valet, neque præputium, sed nova creatura. Et quicunque juxta regulam hanc incedunt, pax super eos et misericordia, et super Israel Dei. De cætero ne quis mihi molestias exhi ceat, ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiri. tu vestro, fratres. Amen. Tanquam miserum quippiam deprecatur. Qua est autem gloriatio? Quod propter nos indignos voluerit crucifigi. Nam id nobis gloriandi est occa sio. In cruce igitur Christi liceat mihi gloriari, quæ incredulis videtur etiam esse opprobrium. «Per quem mihi mundus crucifixus est.» Mundum di cit res mundanas, nempe laudem ac gloriam quæ ad hominibus quæritur. Hæc igitur, quod ad me attinet, omnia mortua sunt. Deinde rem exagge rans dixit: Et ego his mortuus sum: dupla mor tificatione fugam illorum significans et inutilitatem. «Sed nova creatura.» Nova, inquit, creatura sunt omnia. Nam omnes sive circumcisi sive præputium habentes qui credidimus, nova creatura facti su. mus, veteri homine sepulto, nobisque baptismi la vacro regeneratis. «Et quicunque juxta hanc re gulam incedunt.» Quotquot, inquit, hac regula et doctrina contenti fuerint, nempe quod nova crea tura sint omnia, ne se legi subdiderint. «Et super Israel Dei.» Israel fidelis est populus, quasi videns Deum. Itaque qui incredulus fuerit. etiam si ex Jacob descendat, cognatione quæ ad ipsum est eji citur. «De cætero ne quis mihi molestias exhi beat.» Hoc autem non ait detrectans: absit: sed
deinceps nihil additurus sit aut sublaturus. volens statutas a se leges frmas esse, quasi ipse «Ne quis mihi molestias exhibeat.»Ne quis me ad defensionem eorum quæ ago impellat, habeo enim etiam tacens defensionem 769 majorem, quæ sita est in operibus. Nam stigmata Christi, hoc est. plage ac cicatrices quas pro Christo tolero, hæc clamant, et quæ pro ipso susceperim cursum ac zelum, et quomodo absque omni simulatione, cum omni puritate nullo repressus timore prædica verim. Aut, «Ne quis mihi molestias exhibeat.» Quousque, inquit, dum fluctuatis, afflictiones ac molestias mihi exhibetis? Flectamini ac persuade amini, si non ob aliud, saltem vel ob stigmata Christi, quæ propter vos ac prædicationem erga erga vos in corpore circumfero. Dicens autem Chri sti stigmata,etiam ac memoriam reducit quod ille pro nobis passus sit. Omni itaque modo convenit a lege separari, et in fide firmari. «Stigmata Chri st'.» Stigmata dicit plagas et vulnera propter Do minum et propter prædicationem inflicta. • In cor pore meo porto.» Tanquam diceret: Nemo me velut hypocritam apud vos calumnietur. Hæc enim vulnera et plaga Domini causa inflictæ, attestan tur quod sine ulla flictione converser. Patiebatur enim calumniam quasi omnia ficte ac simulate ageret alibi quidem circumsionem prædicans, alibi vero non. «Cum spiritu vestro.» Cum mente. Optat animæ gratiam contingere. Finis, divino favente auxilio, Epistolæ ad Ga latas. Missa fuit ab urbe Roma. 1 Hanc ab urbe Roma mittit, cum modum quidem eos vidiset, jam tamen de ipsis audisset. Occasio vero Epistolæ hæc fuit: Cum credidissent Ephesii in Dominum nostrum Jesum Christum, ingenuam erga ipsum habebant fidem, et erga omnes sanctos dilectionem volebantque a Paulo confirmari. Cum ergo id cognovisset Paulus scribit ad eos hanc Epistolam tanquam informativam. Et primum qui. dem ostendit non novum esse mysterium quod erga nos actum est, sed ab initio et constitutione sæculi hoc fuisse Dei beneplacitum, ut Christus
pro nobis pateretur et salvaremur. Postmodum de gentium vocatione disserit, ut ostendat eos merito credidisse: et ostendit nostram voca tionem non per hominem fuisse factam, sed per Jesum Christum qui est Filius Dei: ut ex hoc quoque discant, quod non hominum cultores facti sint cum in Christum crediderint, sed veri cultores Dei. Significat et Jesum ob id missum fuisse, quo Evangelium prædicaret, quodque hæc illi curæ erant. Deinde exhortatorios sermones viris ac mulieribus, patribus ac filiis, dominis ac servis in Epistola apponit: et universaliter omnes confirmat adversus diabolum et ipsius dæmones, dicens adversus illos nobis esse lu clam, et tanquam bonus athletarum præfectus, omnes sermonibus inungit adversus diabolicam efficaciam, et ita concludit Epistolam. Ephesus Asia metropolis erat, colebat autem Dianam adeoque vehemens erat hujus dæmonis cultus, ut etiam Ephesum Dianæ ædituum prædi carent, sicut in Actis scriptum est. In ipsa au tem Epheso Joannes post relegationem multo tem pore versatus est, in qua etiam obiit. Et Timo theum Paulus episcopum ibi ordinavit. Philosophi vero qui per Asiam florebant, Ephesi potissimum versabantur ideo magno studio usus est cum ad eos scriberet, et profundiores sententias eis scri bit, quæ etiam in fide instructis sint sublimes. Scribit autem ab urbe Roma Epistolam cum esset in vinculis. 1. De nostri per Dominum elcctione et introductione ac perfectione. Precatio pro cognitione bonorum erga nos per Christum inductorum. 3. De Gentium ac Judæorum familiaritate erga Deum per Christum ob spem secundum gra tiam. 4. De data sibi divina sapientia ad gentium illumi nationem et dæmonum confutationem. 5. Precatio pro Ecclesia ad potentiam et charitatem Dei. 6. Exhortatio pro charitate unitiva, quamvis dona" dividantur ad communem utilitatem De prudentia ac justitia, quæ nos Deo conformes reddit. 8. Quod vivere debeant decenti modo juxta sancti firationem, arguentes vitia operibus non sermoni bus, repleti spiritu per psalmos, non vino. 9. Descriptio munerum propriorum tam his qui gu bernantur quam his qui gubernant secundum Chri stum. 10. De potentia quæ secundum Christum est, per modum et habitum armaturæ. Act. XIX, segg.
De nostri per Dominum electione et introductione ac perfectione. I, 1-4. Paulus apostolus Jesu Christi per volun tatem Dei, sanctis qui agunt Ephesi et fidelibus in Christo Jesu, gratia vobis et pax a Deo Patre no stro et Domino nostro Jesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in cœlestibus per Chri stum: quemadmodum elegit nos per ipsum ante con stitutionem mundi, ut essemus sancti et irreprehen sibiles coram illo per charitatem. «Per voluntatem Dei.» Animadverte id est, per, de Patre dictum. «Omnibus sanctis qui agunt,» 2 Considera quanta fuerit tunc virtus, «" quod mundanos homines appellet sanctos ac fide les. Gratia vobis. Merito a gratia incepit nam et per gratiam Deus est Pater hominum, et per gratiam Filius semetipsum dedit redemptio nem pro nobis. «Qui benedixit nos in omni be nedictione spirituali.» Hoc ad distinctionem ju daicæ benedictionis additum est: illa enim magis erat carnalis, nostra vero spiritualis. Et recte ait, «In omni.» Siquidem factus es immortalis sine pec cato, filius ac frater, cohæresque Dei, ita ut pri mitiæ tuæ a Cherubim adorentur. Benedixit, per Filium: elegit, per Filium: charos effecit, per Filium. Quomodo autem per Filium? o rem admi randam! Per sanguinem ipsius, inquit. Vides divitias gratia? magis autem exuberantem et inef fabilem misericordiam? Neque solum hac, verum etiam notum fecit nobis mysterium voluntatis sum. Per quem hoc? hoc quoque per Filium. Omnia per Filium accedente beneplacito quoque Patris neque enim in aliquo divisa est Paterna voluntas a dilecto Filio. Quoniam autem mortificatum nobis esse mysterium asseruit, rursum adoptionis meminit, dicens: Per quem etiam in sortem asciti sumus. Nam qui in filios adoptantur, etiam digni habentur ut in accipiendam adoptionis sortem vocentur: quæ adoptio facta ac præfinita est per
Second witness · khazarzar edition
Fragmenta in epistulam ad Galatas 446 Gal 2,11-16 Εὐσέβιος ὁ Παμφίλου ἐν τῇ Ἐκκλησιαστικῇ ἱστορίᾳ ἀποδείκνυσι μὴ εἶναι τὸν Κηφᾶν τοῦτον τὸν Πέτρον, ἀλλ' ὁμώνυμον αὐτῷ ἕνα τῶν ἑβδομήκοντα. καὶ πιθανὸς ὁ λόγος· οὐ γὰρ ἂν ὁ Πέτρος ἐδεήθη πάλιν ὑποστολῆς, ὅστις ἤδη περὶ τούτου ἀπολογησάμενος ἦν ἐν Ἰερουσαλὴμ καὶ πείσας ἅπαντας, ὅτε τῷ Κορνηλίῳ συμφαγών, τινὰς τῶν ἐκ περιτομῆς ἐσκανδάλισεν. εἰ δὲ τοῦτο παρὰ τὴν ἀρχὴν τοῦ κηρύγματος ποιήσας ἔπεισεν ἅπαντας ὡς οὐ κακῶς ἐποίησεν, τοῦ πνεύματος αὐτὸν εἰς τοῦτο ἐνάγοντος, πῶς ἂν νῦν μετὰ τοσοῦτον χρόνον, μετὰ τὸ πεῖραν δοῦναι τὸν Πέτρον τῆς οἰκείας ἀρετῆς, ἐδεήθη πάλιν τῆς τοιαύτης οἰκονομίας; Τὸ δὲ ὅτι κατεγνωσμένος ἦν, δύνασαι καὶ οὕτω νοῆσαι· γέγονε μοι, φησί, πρόφασις τοῦ κατὰ πρόσωπον αὐτῷ ἀντιστῆναι καὶ διελέγξαι αὐτόν. ἄλλο μὲν οὐδὲν ἢ τὸ περὶ τοῦ συνεσθίειν τοῖς ἐν ἀκροβυστίᾳ κατεγνωσμένος ἦν ἀπὸ τῶν Ἰουδαίων ὅτε τῷ Κορνηλίῳ συνέφαγεν. εἰ γὰρ μὴ προκατεγνώσθη παρ' αὐτῶν σκανδαλισθέντων ἐκεῖ, οὐκ ἂν νῦν ὑπεστάλη· μὴ ὑποσταλέντος δέ, οὐχ ἦν χρεία τοῦ τε ἐλέγχου, τῆς τε κατὰ πρόσωπον ἀντιστάσεως.
τί δὲ ὅλως ὠφελεῖ ἡ κατὰ πρόσωπον ἀντίστασις; ὅτι εὐκαίρως ἐποίησε λεχθῆναι ἔμπροσθεν τῶν Ἰουδαίων τὸ ἡμεῖς φύσει Ἰουδαῖοι καὶ οὐκ ἐξ ἐθνῶν ἁμαρτωλοί, εἰδότες ὅτι οὐ δικαιοῦται ἄνθρωπος ἐξ ἔργων νόμου ἐὰν μὴ διὰ πίστεως Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ 447 ἡμεῖς εἰς Χριστὸν Ἰησοῦν ἐπιστεύσαμεν, ἵνα δικαιωθῶμεν ἐκ πίστεως Χριστοῦ καὶ οὐκ ἐξ ἔργων νόμου. διὰ τὸ λεχθῆναι οὖν ταῦτα ἔμπροσθεν πάντων γέγονεν ἡ κατὰ πρόσωπον ἀντίστασις, ἐπεὶ ἐχρῆν, εἴπερ ἄρα τι σφάλμα ἦν, κατ' ἰδίαν ἐγκαλέσαι καὶ διορθώσασθαι τοῦ κυρίου λέγοντος· ἐὰν ἁμάρτῃ ὁ ἀδελφός σου, ἔλεγξον αὐτὸν κατ' ἰδίαν, ἀπειθοῦντι δὲ καὶ ἑτέρους καὶ τὴν ἐκκλησίαν ἐπίστησον. gal 3,23 Ἐδήλωσεν ὅτι ἄνωθεν ἡ εἰς Χριστὸν πίστις προώριστο, ἀλλὰ νῦν γέγονε τοῖς ἀνθρώποις καταφανής, ὅτε καὶ ἡ ἐνανθρώπησις. gal 4, Ἀσθενῆ καὶ πτωχὰ αὐτὰ καλεῖ, οὐ διὰ τὴν εὐτέλειαν αὐτῶν τί γὰρ οὐρανοῦ καὶ γῆς μεgalοπρεπέστερον; τί δὲ ἡλίου καὶ σελήνης καὶ ἄστρων τιμαλφέστερον; ἀλλὰ διὰ τὸ ἐστερῆσθαι νοῦ καὶ ζωῆς καὶ αἰσθήσεως. gal 4,17 Οὐκ ἐπ' ἀγαθῷ, φησί, τὴν αὐτὴν ὑμῶν εἰς Χριστὸν πίστιν ἀσπάζονται, ἀλλ' ἵνα ὑμᾶς ταύτης ἐκκλείσαντες ἑαυτοῖς ἀναπείσωσιν ἕπεσθαι, ὅτι πρὸς ὑμετέραν ἀπάτην τὸ τοιοῦτον αὐτοῖς μεμηχάνηται. gal 4, Ὅρα ἀγάπην.
οὐκ ἀρκοῦμαι, φησί, τοῖς γράμμασιν, παρεῖναι πρὸς ὑμᾶς ἐζήτουν καὶ ἀνταλλάξαι θρήνοις καὶ ὀλοφυρμοῖς τὴν διὰ ῥημάτων διδασκαλίαν, ἵνα, φησί, μετὰ θρήνων ὑμᾶς ἐδίδαξα. καὶ γὰρ ἀπορῶ τί εἴπω περὶ ὑμῶν. πόθεν οὕτως οἱ ὑψωθέντες τῇ γνώσει τοῦ εὐαγγελίου κατεβλήθητε καὶ περισύρεσθε χαμαί, πάλιν ἐχόμενοι τοῦ νόμου; gal 6, Ἢ ὅτι τὸ τὰ ἀλλήλων βάρη καὶ ἐλαττώματα βαστάζειν κατὰ τοῦτο πλήρωσίς ἐστι τοῦ νόμου τοῦ Χριστοῦ καθ' ὃ ἐξ ἀγάπης γίνεται· πληρωτικὴ δὲ ἡ ἀγάπη τοῦ θείου νόμου. 448 gal 6,15 Καινὴ κτίσις ἐστί, φησί, τὰ πάντα· πάντες γὰρ οἵ τε ἐμπερίτομοι καὶ ἀκρόβυστοι πιστεύσαντες καινὴ κτίσις γεγόναμεν, τοῦ παλαιοῦ ἀνθρώπου ταφέντος καὶ ἡμῶν ἐν τῇ κολυμβήθρᾳ ἀναγεννηθέντων.