PG 2Matthias
Saint Matthias the Apostle: Fragments
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.
PG 2:783S. MATTHIAS APOSTOLUS FRAGMENTA. (Ex Clemente Alexandrino, Strom. lib. II, cap. 9; lib. III, cap. 4; Opp. tom. 1, ed. Venet. 1757, in-fol.) Ejus autem (veritatis) est principium res admirari, ut dicit Plato in Theæteto; et MATTHIAS adhortans in Traditionibus: «Admirare præsentia,» eum esse primum gradum statuens ulterioris cognitionis. Dicunt itaque MATTHIAM quoque sic docuisse, «< Cum carne quidem pugnare et ea uti, nihil ei impudicum largiendo ad voluptatem; augere autem animam per fidem et cognitionem.». ADNOTATIO. Vetus est apud Clementem Alexandrinum in secundo Stromateo apostoli Matthiæ dictum, in Traditionibus quod admirari jubet præsentia, ac per ea nos gradatim ad ulteriorem, hoc est divinarum rerum. cognitionem attollere. Imo quia vox ipsa 0aupáčev non mirari solum, sed etiam discere, ac discipulum esse significat, ut grammatici docent, et inter eos Hesychius, his velut magistris ac doctoribus, ad Dei notitiam proficere, ac sic tanquam in ludo quodam et schola divinæ contemplationis, in hac rerum universitate versari nos volebat apostolus. Tritum illud est usu scriptorum omnium, ac sermone communi, quod magnus ille prædicabat Antonius grandem esse librum mundum hunc in quo, velut antiquarii periti manu pulcherrimis litterarum notis auctoris ipsius ornamenta descripta sunt. In pulchritudine cæli et terræ (ait auctor Epistolæ ad Demetriadem, quæ est inter Ambrosianas 33): quædam sunt paginæ,ad omnium oculos semper patentes, et auctorem suum nunquam tacentes, quarum potestatio doctrinam imitatur magistrorum, et eloquia Scripturarum. Atque, ut Facundus Hermianensis libro x11 scribit, Sicut nobis ad rerum significationem verba sunt data, sic omnipotens Deus, cujus potestati subjecta sunt omnia, et cujus sapientia singulariter novit in usum doctrinæ etiam voluntarios nescentium motus convenienter aptare, quascunque res voluerit, actu creaturæ suæ significat. Quemadmodum igitur, ut Augustini verbis absolvam, si litteras pulchras alicubi inspiceremus, non nobis sufficeret laudare scriptoris articulum, quomodo eas pariles, æquales, decorasque fecit, nisi etiam legerimus, quid nobis per illas indicaverit: ita Dei opus qui tantum inspicit, delectatur pulchritudine operis, ut admiretur artificem; qui autem intelligit, quasi legit. Hoc est: 0appátev tà mapóvta,non otiosum spectatorem et admiratorem esse, sed docilem intelligentemque discipulum. - PETAVIUS, Theologica Dogmata, t. III, De opificio vi dierum, p. 221.Ταύτης δὲ τῆς ἀληθείας) ἀρχὴ τὸ θαυμάσαι τὰ πράγματα, ὡς Πλάτων ἐν Θεαιτήτῳ λέγει· καὶ ΜΑΤΘΙΑΣ ἐν ταῖς Παραδόσεσι παραινῶν· «θαύμα σου τὰ παρόντα» βαθμὸν τοῦτον πρῶτον τῆς ἐπέκεινα γνώσεως ὑποτιθέμενος. Λέγουσι γ' οὖν καὶ τὸν ΜΑΤΘΙΑΝ οὕτως διδάξαι «Σαρκὶ μὲν μάχεσθαι καὶ παραχρῆσθαι, μηθὲν αὐτῇ πρὸς ἡδονὴν ἀκόλαστον ἐνδιδόντα· ψυχὴν δὲ αὔξειν διὰ πίστεως καὶ γνώσεως.»
Page scan enlarged

Notebook

Full View