PG 124Theophylactus Bulgari Archiepiscopus
Commentary on All the Epistles of St. Paul
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

Preface by Philippus MontanusPraefatio Philippi Montani

col. 319–320page 1 of 8
Præfatio Philippi Montani
PG 124:319χιν, ἀπόστολους ἀπίστοις,
col. 321–322page 2 of 8
PG 124:321Καὶ γὰρ πρὸ αὐτῆς εἰσιν αἱ πρὸς Κορινθίους δύο· καὶ πρὸ τούτων αἱ ἡ πρὸς Θεσσαλονικεῖς,
col. 323–324page 3 of 8
PG 124:323» Οὐ γάρ ἐσμεν Παύλου βελτίους, ὃς καὶ ὑπὲρ τοῦ σκόλοπος τρὶς τὸν Κύριον σ όταν τις μηδὲν ἔχει τῶν σαρκικῶν παθῶν περιῃρημένον· ήτις, ἀκροβυστίαν ἐκ προαι
col. 325–326page 4 of 8
PG 124:325Ἐπειδὴ γὰρ πολὺς αὐτοῖς τῆς παρὰ τῶν πολλῶν δόξης ὁ λόγος, ἐφέλκεται αὐτοὺς ἀπὸ τῆς εὐσχημοσύνης, « Σημείωσαι δὲ τὸ, διὰ ἐπὶ Πατρὸς κείμενον,

Notice by T. Bailius, London EditorMonitum T. Bailii editoris Londinensis

col. 327–328page 5 of 8
PG 124:327»: Ο γὰρ διάβολος οὐχὶ τὰ αὐτῷ διαφέροντα λαμβάνει. ματος δηλοῦσιν αὐτὸν ἀφορισθῆναι
col. 329–330page 6 of 8

gantiorem doctrinam facti, Thomas Triplet, amicus mihi unicus, et Joannes Gregorius; quos in poste rioris exemplaris collatione sibi suvepyous ascivit. Cæterarum scilicet illius curarum ego ipse conscius, editionem istam ad mentem ejus, quantum pote, adornavi. Discrepantes codicum lectiones, appinguntur areæ marginali. Asteriscus dictionem loquitur ab uno aut altero codice absentem, atque sine magno sen tentiæ detrimento delebilem. "Iơ. tessera est conjecturæ, cui parcius indulsimus, quo tibi facultas magis integra judicandi. Latina quidem versio est Philippi Montani; verum ubique adeo a nobis interpolata atque ad Græcorum veritatem revocata, ut (si per operas typographicas licuisset importune festinabun das) minus tædium foret novæ prorsus condendæ. Id quod committentibus liquebit. Vale. ad hos in fide firmandos maxime faciunt. Ad Romanos ex Corintho scribit Apostolus, quos mysterium, sed perstare a sæculo: et alia multa quæ nondum viderat, visendi tamen percupidus, quia de his multa acceperat, quorum et suscipit et laudat fi dem, ut quan: sciret fama et nomine celebrem et ubi que vulgatam: et (ut cætera omittam) de gentium vocatione copiosiùs disserit. Nec secus ex Epheso ad Corinthios scribit Episto lam, illos objurgans quod plurimum inter se dissi derent, et primarium quemdam e suis rem cum No verca habentem satis negligerent, vellentque sub cælibatus prætextu nonnulli divortia facere, et uxores relinquere: et multi idolothytis vescerentur: et alii cæteris plane contemptis, eos duntaxat demirarentur, qui essent linguarum gratiam consecuti: et, quod erat detestabilius, nequaquam crederent humana cor pora post mortem resurrectura. Ad eosdem deinceps et aliam ex Macedonia scribit, quando quidem ex priore plurimum profecissent: quippe quos pæniteret tandiu fornicantem illum tulisse, sed arrepti deinde seditiosissimorum hominum persuasu, legis duntaxat literæ inhæserunt, indifferentem existimantes gratiam quæ a Christo esset in multos collata: quin etiam et præceptores admodum jactitabant, et gloriæ duce bant, cum Apollo vellent vel Cephæ partes tutari, id est suum quisque quem sectaretur extollere, unde multa erant inter hos oborta dissidia:¡alioqui in sanctorum alimoniam abunde et liberaliter conferebant. Ex Roma ad Galatas litteras dedit. Hos enim cum antea ad fidem quam optime instruxisset, et credi dissent eo prædicunte in Christum Jesum, post ejus discessum mox lapsi, improborum hominum sugge stione ul se circumciderent compulsi sunt. Quod uti que Paulus ægre ferens, quia præter suam insti:utio nem egissent, incusat acrius quod se celerrime adeo immutassent. Ex Urbe præterea et ad Ephesios scribit, haud dum tamen per se aditos, sed auditione,solum perce plos fideles esse, et Christum Jesum optime credere, et mira quadam in sancios omnes affici charitate, alioqui a se percupere in fide hac stabiliri. Quocirca et hos per litteras instruit, aitque kaudquaquam commentitium esse, aut nuper inventum hoc Christi Ad Philippenses insuper litteras mittit ex Urbe, quos adierat sane, et ad fidem instruxerat. His ita que Paulo ipsi et sanctis nonnullis ministrantibus necessaria, exorti sunt quidam, qui pravis persuasio nibus, et sub legis umbra et circuncisionis obtentu, simplicium quorumdam corrumperent aures, asseren tes neminem posse sine lege justificari. Quod Paulus audiens, Philippenstum primo fidem probat, et eorum se memoriam habere inter precandum fatetur comme moralque quemadmodum Romæ sese ac Christi fidem tutatus sit, et qui præterea molesti sibi in vinculis fuerint. Colossensibus etiam ex Urbe litteras impertitur, quippe quòs cerneret per homines captiosos et subdolos falsis quibusdam argumentis circumventum iri, qui Christi fidem apertissime Græcis argutiis impugna rent, cum legis umbram el escos‹ vetilas sectarentur et circumcisionem efferrent. Ex Athenis vero Thessalonicensibus scribit, apud quos antea fuerat diutius commoratus: et quoniam multa cum in Verria, tum Macedoniæ civitate Phi lippis, tum Corinthi et Thessalonicæ fuerat perpossus, veritus ne vel ex suis pressuris illi offensi haud satis stabiles forent, vel mærore nimio ob suorum e vita discessum conficerentur, quo patrio more certe pluri mum angebantur, Timotheum cum epistola ad cos dimisit, ut in fide obfirmarentur, ue quaquam pacio ab ea desciscerent, sive ipsi afflictarentur, sive alios cernerent afflictari: hortaturque ut ducerent vitam quemadmodum a se accepissent. Commonefacit insu per, ne graviter ferant morientium casum el alia pleraque. Ad eosdem idcirco ex Urbe et aliam scribit Epistolam, quia apud eos erant nonnulli segniores ad bonum, et nullius momenti viri, qui alios mira arte fallebant, astruentes jamjam instare Christi adren tum, cujus et Paulum falso testabantur auctorem, et sese idem cognovisse per Spiritum affirmabant. Cujus rei certior factus Apostolus, per litteras Thessaloni censium primo adanctam fidem collaudat, et gloria ducit quod Christi ob gratiam viriliter fervent pres

To the Reader, the Venetian EditorLectori Venetus editor

col. 331–332page 7 of 8

AD THEOPHYLACTI EXPOSITIONEM IN D. PAULUM surus, soluturque asserens illatas his Deum vindica- simus fugiens Romam se ad Apostolum contulit, apud turum quandoque injurias. Scribit ad Timotheum ex Laodicea eam ob cau sam, quia Ephesi erant permulti qui Judaicos ritus servarent, cum longe aliter ipse Ephesios instruxisset, docereque et fallere integriores quosque adniterentur. Quocirca Timotheum hortatur ut Ephesi maneat, el corruptores illos castiget et corrigat, ut tandem a suis erroribus resanescant. Ad eumdem secundo ex Urbe conscribit Epistolam, moncique ut ad se redeal. Erat enim Apostolus ab omnibus jam destitutus, qui secum Romam ex Asia commigraverant, catenis abs territi, quibus erat devinctus. Ex Nicopoli ad Titum litteras scribit; ibi namque hiemaveral Paulus. In Creta autem Titum reliquerat, u! per urbes institueret sacerdotes. Erant enim ibidem plerique qui sub legis prætextu seducere populum conabantur. Scribit ex Urbe ad Philemonem, cujus servus One sumque habitavit conjectum in carcerem, et in rinculis detentum. Hunc i'aque cum ei optime obsequeretur, et brevi probus evasisset, ut ei esset acceptior, Phi lemoni commendat per litteras, hortaturque ut li bertate donet, nec eo ut servo, sed ut fratre utatur, Ad llebræos demum ex Italia scribit: qui etsi Christi acceperant fidem, haud tamen prorsus a lege defecerant. Quod sane inique ferens Apostolus, elsi ad gentes erat, ut.Evangelium prædicarel, jam de stinatus, non hos tamen ferebat legis umbris obvolvi, existimans haudquaquam credentibus his molestam hanc fore epistolam, in qua de Christi adventu, lege ipsa umbratili disserat: quam cessasse affirmat, et nihil in posterum valituram, quia Christus advenerit, quem illa præfigurassel. His Itaque Epistolis Paulus tam valida fundamenta jecit, ut increscentis in posterum fidei tanta posse motes imponi. Prodit tomus alter Operum Theophylacti, ea quidem celeritate, quam satis esse puta mus ad fidem adstruendam promissioni nostræ, qua in Pravia Declaratione nos obstrinxi mus, integram operum præclari hujus auctoris editionem intra quadriennium absolven dam fore. Habes vero hoc in tomo Commentarios ipsius in omnes Pauli Epistolas; qui quidem aliquoties Latine, Græce autem et Latine semel tantum, nempe Londini anno 1636, in lucem prodiere. Ad hanc editionem satis nitidam et accuratam nostram plane exegimus, nisi quod manifesta quædam Latinæ versionis errata sustulimus. Qued vero hic e nostro adjecimus, præcipue sunt variantes lectiones ex codice bibliothecæ 5. Marci depromptæ, quas ad calcem tomi, more nostro, apposuimus. Eas diligenter collegit juvenis industrius Georgius Constantini, natione Græcus, qui similem ope ram alias etiam nobis impendit. Collectas vero tradidimus Bonifacio Finetti, ordinis Prædicatorum, ut omnibus expensis, solertia sua et judicio, cas quæ frugi alicui esse possent, seligeret. Scilicet nos longe ab eorum opinione sumus, qui quidquid varie tatis in codicibus reperiunt, id totum pro variantibus lectionibus habent, totumque in editiones suas effundunt, sicque paginas inutili congerie onerant haud raro. Nos econtra rati, variantes lectiones censendas non esse, nisi quæ phrasim vel sensum perficiunt ac complent, aut certe tales sunt, ut merito ambigas, num hæ vel illæ ab auctoris calamo profectæ fuerint, ea omnia prætermittenda putavimus, quæ aut manifestæ sunt ama nuensium aberrationes, aut phrasim sensumve, potius quam compleant, reddunt imper fectiorem. Hocce delectu factum est, ut, cum variantes lectiones nostræ satis multe forent, ad mediocrem numerum redactæ sint. Sed et aliud in causa est, cur ad majorem copiam non excreverint: nempe illæ omissæ sunt omnes quæ (non pauca quidem) cum variantibus lectionibus ex codicibus Oxoniensibus a Londinensi editore collectis margi nique ascriptis conveniebant (a). Non deerunt fortasse qui vellent eas quoque hic adno tatas habere, quod referat nonnihil scire an aliqua lectio non unius tantum, sed plu rium codicum auctoritate confirmetur. At non existimavimus, rem hanc tanti esse, ut ulteriorem hunc laborem mereri posset ac postulare. Porro variantes istæ lectiones ferme in una vel altera voce sitæ sunt: quas idcirco Græce tantum apponere placuit, eo vel magis quod ex illis non paucæ Græcam phrasim unice spectent, adeoque Latina (a) Omnes, u. moris est nostri, collegimus in margine inferiori. Littera o Oxoniensem, m cod. S. Marci Veneti designat. EDIT. PATR.

col. 333–334page 8 of 8

versionis tenorem intactum relinquant. Nonnullæ tamen sunt paulo fusiores; quarum Latinam versionem a dicto Bonifacio Finetti factam non prætermittimus; sed eam ad calcem paginæ ponimus, ne ipsarum variantium lectionum seriem initumque ordinem abrumperemus. Ex fusioribus hisce variantibus lectionibus aliæ sunt velut quædam ad ditamenta, quæ ipsi textui edito inseri possent, eumque pleniorem reddere; aliæ vero sunt potius diversæ expositiones, aut eædem etiam quoad sensum, sed verbis diversis expressæ; et quidem modo ampliores expositionibus textus editi; modo breviores, quæ scilicet textum editum veluti compendio exhibent. Perspicuum idcirco est, codices plerosque qui hos Commentarios continent, interpolatrices manus expertos esse: neque enim fieri potest ut tam breviores quam fusiores expositiones hujusmodi ab eadem Theophylacti manu effluxerint. Sed quænam Theophylacto sint ascribendæ, quænam interpolatori alicui, nemo, meo judicio, definire potest, cui præ manibus non sit ipsum Theophylacti autographum. Neque enim ad id satis esse putamus, majorem codicis vetu statem; tum quod difficile sit, eam exploratam satis habere, cum sæpe vetustatis incertæ sint notæ tum quod recentior codex sincerum esse possit vetustioris ac purioris codicis apographum. Si quis tamen breviores expositiones potius quam fusiores, Theophylacti esse velit, nec ille rem satis verisimilem affirmabit, utpote compendiario commentandi generi quo delectabatur Theophylactus et præsertim in hisce Commentariis, qui in ali quibus codicibus 'Enyos voμ, Compendiaria Expositio inscribuntur, apprime con sentaneam. Quod si hoc verum sit, habes profecto, benevole Lector, in Variantibus lectio nibus nostris expositiones aliquot iis, quæ in edito textu habentur, hoc nomine, præferendas. Animadvertas hic vero, nos, cum edita loca respondentibus sibi in nostro codice textibus ampliora sunt, nequaquam integra referre, ne nimis vacui e regione respondeat; sed demptis iis quæ in medio sunt, corum absentiam punctis aliquot ordi hatim positis indicamus. Codex unde hæ variantes lectiones desumptæ sunt, nil peculiare habet quod hic commemoretur. Chartaceus is est, et xiv circiter sæculo scriptus censetur a clar. viris qui Manuscriptorum Græcorum bibliothecæ S. Marci Catalogum edidere. Variantes lectiones nostras excipiunt Observationes Latini Latinii, quas ut in primo tomo, ita et in isto apponimus, ne quid ad editionis nostræ ornamentum desideretur qua de causa præmittimus etiam non solum Philippi Montani Præfationem, ve rum etiam Adnotata, queis cujuslibet Epistolæ argumentum paucis exhibetur, et unde singulæ scriptæ sint, indicatur, quæ cum exstent in editionibus omnibus Latinis quas vidimus, Christofori Porsennæ, qui primus hosce Commentarios Latine transtulit atque vulgavit, esse putamus. Tomum denique claudunt duo Indices, Latinus unus, Græcus alter; uterque, locupletissimus: quo vel solo additamento haud parum sese editio nostra supra cæteras commendat. Sed non est cur pluribus te detineamus, amice Lector. Jam fruere præclaris hisce Commentariis et tomum tertium, qui pleraque vel prorsus inedita, vel rarissima complectetur, brevi intervallo temporis secuturum, securus exspecta. Interim vale.

Page scan enlarged

Notebook

Full View