col. 667–668page 1 of 35
BONIFACH FInetti præfatio
tfones, cum majoris claritatis gratia, tum ut quisque, quæ ad singula præmonentur opéra,
reperire pro libito possit.
De Commentario in Acta apostolorum edito a Sifano.
IÍ. Operum omnium, quæ hoc volumine continentur, agmen ducit Commentarius in Acta
apostolorum, Latine versus editusque a Laurentio Sifano Prunsfeldio, J. U. doctore, Colo
niæ apud bæredes Arnoldi Birckmanni anno 1557. Quæ ill occasio hujus edendi operis
fuerit, quodve consilium, qua in eo Latine vertendo usus sit diligentia, quid denium ad
jus perfectionem præstiterit, ipse declarat cum in nuncupatoria Epistola ad Fuggeros fra
tres; tum in altera ad Joannem Sambucum; quas idcirco hac in editione prætermittendas
non duxi. Versio satis accuratà ac nitida est. At dolendum, quod, cum Græcum, quo usus
est; textum corruptum mutilumve identidem detexisset, aut saltem dubitasset, id soluar
ad marginem adnotare contentus, fontem, unde illa manavit Expositio, nempe Magni Chry
sostomi in Acta apostolorum Homilias, consulere et expendere vel neglexerit, vel ei im
mentem non venerit; haud enim dubito, quin hac ratione plerique textus sui loca sarcire
ac emendare potuisset. Hoc sane feliciter a me præstitum esse, ex Commentario, qui seò
quitur, lector clare perspiciet Quin, cum periculum fecerim de aliquibus locis, quæ cor
ṛupta vel mutilata merito suspicatus est ipse Sifanus, facile comperi, eorumdem defectum
hujuscemodi collatione reparari commode potuisse. Sed cur, inquies, ego ipse non præ
stiti, quod a Sifano fieri debuisse putabam? Quia scilicet in allenum opus manum immit
lere nolui. Unicum vero locum, quem edito in textu Græco non codicis, ut ego puto, de
fectu, neque Sifani culpa, sed mera typographi incuria, linea integra mutilatum deprehendi,
ex Chrysostomi fonte sarcivi: ut videre potes prg. 11. Commentarium igitur istum, ut &
laudato Sifano editus est, ipse recudendum curavi: nisi quod ex usu lectorum esse cen
ŝui, versiculorum capitumque numerós, quorum alteri nullo modo, alteri rarius, et ad
füarginem tantum aduotati erant, accurate suis in locis ascribere. Pauca etiam ex margine
expunxi, ne quid esset, quod vel teneriores quorumdam animos offendere utcunque
posset.
III. An Commentarius vero iste genuinus Theophylacti nostri sit fuetus, neque Sifanus,
heque quisquam alius, quem viderim, in dubium hactenus revocavit. Omnes scilicet in
dubiam illius, unde exscriptus est, codicis epigraphe, qua Theophylacto ascribitur, fidem
præstitere. Attamen mibi, ut primum oculos in ipsum conjeci, dubium hac de re aliquod
sabortum est, quod a Theophylacti genio ejusque commentandi ratione paulo longius
abesse videretur. Cum enim in aliis, quos edidit, Commentariis, nempe in Evangelia, et
in Epistolas divi Pauli, magistrum suum Chrysostomum compendio colligat, et si quid
b aliis decerpat Patribus, id, eorum suppressis nominibus, brevi oratione subnectat; auctor
hujus Comentarii ita plerumque prolixus est, ut Chrysostomum ipsum, moralibus iius
subductis parænesibus, superet, tametsi in epigraphe brevitas et concisio ipsius jacle
tur (a) ac præterea ad marginem, plurium Patrum scriptorumve nomina, ut in eo Com
imentariorum genere, qui Catena vulgo appellantur, fieri solet, ascribat. Quamvis tamen
ista mihi aliquem injicerent scrupulum, tamen a communi opinione minime abducebant,
quod probe ǹossem, auctores non semper eodem scribendi genere uti, etiam in rebus non
dissimilibus; et majorem vel minorem prolixitatem in majorem vel minorem materiæ,
quæ parata sit, copiam refundi posse: nomina vero Patrum, cum fere solum in margine
appareant, ab alio fortasse adjungi potuisse, eaque non satis esse, ut Catena potius dicatur
quam Commentarius; præsertim cum verba Patrum ita invicem connexa sint, ut continen
tein expositionem conficiant solum idcirco ex his inferri posse Theophylacti lucubra
tioni aliqua ab aliis addita esse. Id vero non mirum in hujus rationis opere, quod, cum
totum ferme ex alienis dictis contextum sit, eruditus quisque arbitrari poterat, ca sibí
omnia adjungere licere, quæ ex usu esse putaret. His ipse mihi obortum scrupulum,
(a) Nempe in ea habetur, xati outopisy suhlsysisal (supplendum, ut puto. ¿ño) quod
Sifanas vertit, concise ac breviter collectà.
col. 669–670page 2 of 35
sin ommino sustuli, saltem uteunque sopivi. Quid sum excitaverit denuo, ex mox dicendis
perspicuum fiet.
De Commentario in Acta apostolorum recens eruto ex bibliotheca Vaticana.
IV. Præcedentis Commentarii impressio ad umbilicum ferme pervenerat, cum Roma
Hata sunt tria folia alterius Commentarii in eadem apostolorum Acta, qui in codice bi
bliothecæ Vaticanæ Theophylactum præfert auctorem. Facta collatione deprehendimus,
Romɔnum a Sifaniano cum in aliis, tum præsertim brevitate discrepare. Hoc vero nedum
priorem dubitationem cirea genuinum illius Commentarii auctorem denuo excitavit, sed
ctiam animum eo inclinavit, ut crederem, hunc potius recens detectum, quam illum
Theophylacto auctori ascribendum esse: præsertim quod brevior multo sit, adeoque ad
Theophylacteam commentandi rationem propius accedere videatur. Nonnulla alia subinde
Roma accepta folia non solum hanc mihi suspicionem firmarunt, sed etiam editionis hujus
curatoribus consilium injecerunt, hunc quoque Commentarium in lucem emittendi; ut
quem æqualis, unius nempe codicis, auctoritas velut Theophylacti fœtum commendaret,
is etiam æquali publicae lucis honore frueretur. Consilio huic, quanquam ipse auctor esse
noluerim, repugnandum tamen mihi esse non censui, quippe qui perspectum haberem,
eruditos homines nedum certa, sed et dubia opera codem volumine edere consuevisse.
Hæc quidem opera ad calcem voluminis plerumque rejiciuntur: at quod hoc istum locum
teneret, in causa fuit jam absoluta Commentarii præcedentis impressio. Censuerunt enim
editores, Commentarios, qui circa eamdem versarentur materiem, eodemque ferme dubio
laborarent, loco sejungendos non esse. Hinc, ceteris interim prætermissis, quæ præ mani
bus habebam, hujus Latine vertendi laborem aggressus sum. Quod dum exsequor, et
Commentarium ipsum propius attentiusque perspicio, in prioribus quidem sex capitibus
el septimi dimidia ferme parte perpanca esse deprehendo, quæ in Commentario Sifaniano
hon inessent, ac ferme solum in eo discrepare, quod ille multo prolixior sit, seu multo
plura contineat. Insuper fere omnia quæ utrique communia sunt, adeo cum verbis Chry
sostomi congruere, ut definiri vix aut omnino non queat, utrum quæ Vaticanus Commen
tarius in prædictis capitibus habet, ex Sifaniano, vel simili aliquo exemplari, an imme
diate ex ipso Chrysostomo desumpta fuerint. Illud certum videtur, ea in parte adeo purum
putum exhiberi Chrysostomum, ut hic illi titulus merito aptari posset: Scholia in Acta
apostolorum ex Chrysostomo. Alia perpauca, quæ ei insunt ex alio penu deprompta, Com
mentario jam confecto superaddi aliena manu potuere.
V. Sed illud hoc loco animadvertendum est, quod, cum Chrysostomus in qualibet ex
1.lis homiliis propositum Lucæ textum bis percurrat; seu post primam, eamque brevem
verborum explanationem, aliam æque brevem et quandoque breviorem, his aut similibus
verbis præmissis, subnectat: 'AX' lowµsv ävwĐev tå slpŋpéva, sed superius dicta repetamus,
auctor istius, quisquis demum ille fuerit, Commentarii modo ex prima, modo ex altera
Explanatione verba depromit; et quidem plerumque ut in textu Chrysostomi jacent
solum mutatis, additis, vel demptis, majoris claritatis vel brevitatis gratia, quibusdam
quandoque verbis, ut qui non tam de verbis, quam de sensu Chrysostomi laboraret. Qua
lamen in re, si, quod mihi videor comperisse, candide fateri liceat, non semper satis feli
citer suo ille defunctus est munere: interdum enim aut supprimit verba, quæ perficiendo
sensui necessaria erant: aut superflua, que sensum interturbent potius quam clariorem
reddant, adjungit; vel in scholiorum delectu præterit meliora. Quam ob rem Commenta
rius iste Theophylacto, viro doctrina et judicii maturitate præstanti, abjudicandus videri
jure posset, nisi hæc omnia in subsequentium librariorum oscitantiam, vel imperitiam,
ac sæpius temeritatem refundere præstaret. Illud mihi exploratum, exemplar, quod Latine
verlendum accepi, mendis aliisque defectibus esse respersum: cujus rei culpa non ei qui
ipsum exaravit, qui satis diligentiæ præ se fert, sed Vaticano codici tribuenda videtur.
Quidquid vero hac de re sit, eo certe major mihi in Latina concinnanda versione impen
dendus fuit labor, quo frequentius necesse habui cum Chrysostomi fonte illud conferre;
col. 671–672page 3 of 35
Caput PrimumCaput IICaput IIICaput IVCaput VCaput VICaput VIICaput VIIICaput IXCaput XCaput XI
PG 125:671Ἐπιστολῆς πέραν τοῦ δέοντος μακρολογήσω. λάκτου Ερμηνεία, Ερμηνεία ἀπὸ τῆς φωνῆςBONIFACII FINETTI PREFATIO
ut et ejus menda corrigerem, et, ubi deesset aliquid, supplerem. In iis vero, quæ ex alio
fonte hausta sunt, cum Sifaniano Commentario, et apographo Florentino, de quo inferius,
eumdem in finem contuli: plura enim singulis hisce commentariis communia sunt, adeo
ut alius ex alio emendari quandoque possit, atque suppleri. Quantum hujusmodi collationibus Commentarii, quo de loquor, textum ego perfecerim, compertum, exploratumque
lector habebit, si advertat, verba a me ex dictis fontibus addita hisce signis [ ] inclusa
esse. Ad marginem vero lateralem ascriptas reperiet variantes lectiones, non tamen omnes; cum superfluum et inutile visum mihi fuerit, quoties manifestum aliquod mendum
expungendum fuit, toties nota aliqua marginali Lectorem monere, ut alias fecit Sifanus:
ob quam rem tamen eum reprehendendum non puto, cum non ad diligentiam vel peritiam
suam ostentandam, sed ad omnem infidelitatis amovendam suspicionem id egisse facile
credam.
VI. Hunc conferendi laborem, exemplaris emendandi supplendive causa, non solum in
prioribus, ut jam innui, capitibus, sed in qualibet ipsius parte subivi. Chrysostomus tamen non ita frequenter adire opus mihi fuit, cum a medio circiter septimo capite a Chrysostomo magis discedere, et Commentario in Acta apostolorum sub nomine Ecumeni
jam dudum vulgato ad amussim fere convenire deprehenderim. Ee tamen multo est brevior, quia plures longioresque in iHo contentas expositiones, quæ fortasse mera additamenta sunt, prætermittit. Sed me fortasse hic quisquam interpellabit rogans: Tune igitur
OEcumenii Commentarium in Theophylacti editione nobis exhibes? Minime vero. Sed
Commentarium Theophylacto ereptum, Vaticano codice sententiam pro illo ferente, eidem
Theophylacto restituo; quod in alio ejusdem commentario contigit (a). Neque quisquam
hic mihi ducentorum circiter annorum possessionem pro OEcumenio obtrudat. Nam promptum est regerere, eam quidem ad lites de prædiorum possessione, non vero de auctorum
germanitate dirimendas valere. Si enim legitimus alicujus operis auctor vetusti codicis
auctoritate delegatur, illi profecto restituendum quod proprium ipsius esse cognoscitur,
nulla habita ratione temporis vel possessionis; præsertim si hæc sine justo, ut dici solet,
titulo acquisita sit, ut in præsentia arbitror contigisse. Nam Donatus Veronensis, qui
Commentarium illum OEcumenie inscriptum, Græce tantum, vulgavit omnium primus,
nullum, cur ei tribuendus sit, fundamentum aut titulum affert; Hentenius vero, qui
eumdem Latine in lucem emisit, in OEcumenii favorem solam affert styli similitudinem
cum alio Commentario quem OEcumenii esse jure dubitari non potest. Sed hoc argumentum, cum plerumque imbecillum, tum in hoc operum genere nullius plane roboris est:
hæc enim, cum alienis plerumque contexta sint verbis, unum eumdemque stylum continenter præ se ferre non possunt. Et sane in hoc Commentario pleraque ex Chrysostomo, ilhus quoque verbis plerumque retentis, mutuata sunt; alia ex aliis Patribus. quod quidem constat ex eo quod plura in Græcorum Catenis, ut aiunt, eisdem verbis expressa legantur. Ubinam ergo OEcumenii stylus? Cum hic non de auctore, sed de collectore agatur
ad alia, si quæ sint, argumenta confugere oportet. At nulla suppetunt pro OEcumenio
Donatus quidem Veronensis supra laudatus in Græca ad lectorem Epistola editioni sua
præfixa multa in id argumenta, moλdà texµtpia in promptu se habere affirmat: quæ tamen,
subdit, non affero, ne in specie Epistolæ, plus quam deceret, prolixus essem, Iva µh èv oytpan
Ἐπιστολῆς πέραν τοῦ δέοντος μακρολογήσω. Αt ego quidem lubenter illius prolixitatem epistola
tulissem, ut hujnsmodi argumenta, seu conjecturas in aperto poneret: quin et simplici
ejus testimonio fidem non detrectarem, nisi Vaticani codicis auctoritas ab ejus me sententia avocaret. Quanquam, ne quid dissimulem, diminutum nonnihil sit Vaticani codicis hac
de re testimonium. Non enim simpliciter hoc opus, ut fert consuetudo, inscribitur: 80λάκτου Ερμηνεία, Theophylacti Commentarius, vel Interpretatio; sed: Ερμηνεία ἀπὸ τῆς φωνῆς
●ɛopuláxtov, x. t. 2., Commentarius vel Interpretatio ex voce Theophylacti, etc. At quid ex
hujusmodi inscriptionis diversitate colligi queat, haud intelligo, nisi, vel hunc Commen-
(a) Commentarius Theophylacti in Epistolas Pauli primo editus est a Porsena sub nomine Atkanasii.
col. 413–414page 4 of 35
PG 125:413Ερμηνεία τῶν τεσσάρων Εὐαγγελιῶν ἀπὸ φωνῆς Θεοφυλάκτου ἀρχιεπισκόπου་
$14
tarium ex ore ipsius Theophylacti, dum Acta apostolorum populo suo explanaret, a tachygrapho aliquo exceptum esse; vel ex alio fusiore ejusdem Commentario depromptum. Sed
neutrum ex his contigisse, quanquam alterutrum ad eum Theophylacto adjudicandum
sufficeret, argumento est similis inscriptio præfixa Proœmio Commentarii ejusdem in
quatuor Evangelia, quod exstat in bibliotheca Cæsareo-Vindobonensi codice 271, quæ hoc
modo se habet: Ερμηνεία τῶν τεσσάρων Εὐαγγελιῶν ἀπὸ φωνῆς Θεοφυλάκτου ἀρχιεπισκόπου
Boulyapias, Interpretatio quatuor Evangeliorum ex voce Theophylacti archiepiscopi Bulgariæ:
et tamen quod ibidem sequitur Proœmium in quatuor Evangelia est illud idem quod codices ii præferunt, qui consueta prænotantur epigraphe, nimirum: Osopuláxtou Epprivela els
tissapa Evayyedia, Theophylacti Interpretatio in quatuor Evangelia; quamvis ipse Commentarius in citato codice, nescio qua de causa, non exstet & est quippe Proœmium ab ipsins
Commentarii corpore avulsum. Fortasse iis, qui ita inscripsere, qwvh, vox, perinde est ac
Expositio; quo etiam in sensu wooz, lingua interdum usurpatur. Hæc aliquanto fusius
persecutus sum, non ut hanc Commentarium certo vindicem Theophylacto, quòd nec fieri
posse cognosco, cum alius codex æque, sin magis, vetustus alium diversumque Commentarium in eadem apostolorum Acta Theophylacto diserte tribuat, is nempe, qui a Sifano
est editus; sed ut eorum sententiam minime improbandam ostenderem, qui eum in tertio hujus editionis volumine locum habere voluerunt, tametsi maxima ex parte jampridem
sub OEcumenii nomine prodiisset. Sed et eo magis mihi bæc disserenda putavi, quod
OEcumenio etiam Commentarius insequens eripiatur. Quo jure paulo post demonstrabo,
ubi primum absolvero ea quæ de hocce Commentario mihi adhuc dicenda supersont.
VII. Ubi Commentarium hanc cum OEcumeniano, ita eum appello, qui ejus nomine inscriptus prodiit, modo supra dicto congruere animadverti, quoties meum exemplar men
dosum aut mutilum esse, quod frequenter contigit, suspicabar, ipsum adii, ut detectis
medicinam vulneribus reperirem; quod plerumque feliciter succedebat: siquidem ille
ex nitidiore magisque integro codice desumptus esse videtur. Interdum tamen textus
uterque corruptus mihi visus est, quod neuter congruum sensum mihi funderet. Tum vero
vel ad Sifanianum Commentarium, vel ad apographum Florentinum, vel ad præcipuum
omnium fontem Chrysostomum, et quandoque ad omnes illos confugiebam. Nonnulla hujus rei exempla in inferiore margine paginarum adnotata lector observare poterit. Cum
vero recte se habebat sensus, etsi viderem Chrysostomum, aut aliquem ex memoratis Commentariis vel verbis, vel ordine discrepare, nihil in exemplari meo immutandum censui:
non enim alios quoscunque Commentarios, quantumvis interdum vel copia, vel concinnitate præferendos, sed hunc duntaxat Vaticanum edere mihi constitutum erat: quamobrem de illo tantummodo corrigendo et a librariorum injuriis vindicando mihi laborandum existimavi. Hinc etiam ita illum excudendum curavi, ut quo propius fieri posset,
Vaticanum ipsum codicem repræsentaret. Quam ob causam, cum in Vaticano codice sacræ
Scripturæ textus in varias, quæ a Græcis in sacra liturgia, Paschali tempore, perleguntur,
lectiones dispertitus primo exhibeatur, et quo quæque die ab eisdem recitanda sit, adno.
tetur; ac præterea integer Actuum apostolorum liber non in octo supra viginti, ut apud
nos Græcosque communiter, sed in quadraginta capita dividatur; hoc totum ipse retinendum putavi. Attamen ut studiosorum commodo et utilitati consulerem, cum ad lateralem marginem, tum in fronte paginarum eorumdem capitum numerum juxta nobis Græcisque consuetam partitionem adjunxi. Quia vero prædictæ lectiones non sese sine medio
excipiunt, sed modo plura, modo pauciora, quæ in sacra liturgia perlegi nequaquam solent, interjecta identidem sunt, ideo qui Vaticanum codicem exaravit, ad earumdem initium terminumque indicandum, in margine, vel etiam intra paginæ corpus apposuit has
voces ȧpxh, initium, thos, finis. Et quia omnes istæ lectiones, quemadmodum in nostra,
ita in Græcorum liturgia incipiunt his verbis: 'Ev èxɛivais tµépais, In diebus illis; sæpe
etiam aliqua verba ad clariorem sensus inchoationem adduntur vel repetuntur: hæc quoque librarius e regione ascripsit in margine. Verum cum hæc minus necessaria forent,
imo aliquam parere confusionem lectoribus possent, ex alia vero parte non satis accurate
adnotata reperissem, satius duxi ea prorsus omittere: præsertim, cum ex ecclesiastico
col. 685–686page 5 of 35
Caput XII
PG 125:685Κυριακὴν τοῦ ᾿ΑντιBONIFACH FINETTI PRÆFATIO
Græcorum libro, qui Apostolus vulgo dicitur, quisque facile rescire possit, quid a Græcis
ex Actibus apostolicis perlegi in sacra liturgia soleat, ac quo capite quove capitis versu singulæ illæ lectiones aut incipiant aut desinant. Sed hic antequam ultra progredior, animalvertere præstat pag. 216 mendum irrepsisse in designanda Dominica, ad quam pertinet.
lectio, quæ ibi sequitur: nam pro Dominica secunda post Pascha, legendum est, Dominica
secunda Pascha (a). Cæterum, posito, ut diximus, Scripturæ textu, sequitur in codice nostro Commentarius, isque vel omnino solus, hoc est, prorsus omissis textus verbis, vel
iis tantummodo compellatis, quæ respondentem inchoant versum. Hoc cum incommodum
lectori futurum animadverterem, quod hinc Commentarii sensus obscurior interdum redderetur, ego sin semper, frequenter tamen, intacto quidem Græco textu, in versione Latina pauca illa Scripturæ verba addidi, quæ ad faciliorem Commentarii inteligentiam necessaria videbantur. Nonnunquam etiam unam vel alteram particulam, vel voculam, quam
textus Græcus non haberet, inserui, quo commodior de una ad alteram commentationis
partem transitus fieret. Et hæc quidem de hocce Commentario, meoque in illum labore.
VIII. Perpauca nunc de Vaticano codice, in quo ille continetur, dicenda manent. Codex ille, ut țipse, qui Commentarium descripsit, certiorem me fecit, inter Vaticanos est
ordine sexcentesimus quinquagesimus secundus, in folio minore, initialibus litteris optime figuratis et pictis ornatus. Nota temporis, quo scriptus fuit, caret; sed decimo quarto
circiter sæculo exaratus ex characteris ratione conjicitur. Præter alia,' continet primo
Commentarium, quem edimus, in Acta apostolorum: cui præmittitur Index capitu:n istius
libri, ejusque Argumentum, cujusmodi exstant, ille quidem ante Sifanianum, hoc ante
OEcumenianum Commentarium. Exhibet præterea Peregrinationes Pauli, prout in Milliana Novi Testamenti editione, et apud OEcumenium habentur; hoc est paulo aliter ac in
Sifani editione leguntur, et a nobis hic post ipsius Sifani Epistolas et hypothesin libri
Actuum proferuntur (b).
SECTIO III.
De Commentario in Epistolas Catholicas.
IX. Diu multumque ab hujus editionis curatoribus laboratum est, priusquam de houve
Commentario emittendo in lucem decernerent, aut decernere se jure posse arbitrarentur.
Polliciti quidem illi erant, sese inter cætera etiam ineditum Theophylacti in Epistolas
Catholicas Commentarium esse daturos: idque jure optimo polliceri poterant, cum jam
possiderent Græcum Commentarium ex codice celeberrima bibliothecæ Cæsareo-Vindobonensis descriptum, quem Cl. Lambecius in Commentariis ejusdem bibliothecæ ad codicem
220, quemadmodum etiam Nesselius ejusdem abbreviator ita Theophylacto tribuunt, ut
nullam de genuino ejus auctore ingerant suspicionem, nullamque cuilibet dubitandi ansam suppeditent. Verum, cum illud apographum Latinitate donandum mihi traditum esset,
versione vix inchoata, de ipsius auctore haud exigua mihi est oborta suspicio: tantumque
ea progressu versionis excrevit, ut paucis foliis Latine redditis, in eam sententiam devenerim, Commentarium illum vix ac ne vix quidem esse Theophylacto adjudicandum;
adeo ab ejus genio atque a vera consuetaque commentandi ratione mihi visus est abborrere. Verumtamen ne penitus opinioni huic adhærerem, in causa erat inaudisse me, codicem, ex quo depromptum fuerat apographum, vetustate usuque adeo attritum esse, ac
perdifficili etiam charactere exaratum, ut a peritissimo quoque vix legi. integre posset.
Quamobrem quidquid in eo dissonum minusque consentaneum occurreret, id in amanuensis imperitiam vel infidelitatem refundi posse arbitrabar. Ut hunc mihi scrupulum eximerem, ab iis, quorum intererat, impetravi, ut saltem pauca folia ab aliquo peritissimo viro ex
eodem codice denuo exscribenda curarent. Quod pro eximio suo in sacras litteras studio
præstare voluit vir clarissimus et linguarum orientalium peritissimus Adamus Franciscus
(a) Ea scilicet quæ a nobis Dominica in Albis
appellatur, Graci eam vocant Κυριακὴν τοῦ ᾿Αντιmasya, Dominicam Antipascha. seu Contrapascha;
qzod, ut puto, sancto diei Pascha e regione,
hebdomada Paschali mediante, respondeat.
(b) Vide infra num. XLV, ubi de Commentario
in Acta apostolorum ex bibliotheca Mediceo-Florentina erato,
col. 417–418page 6 of 35
de Kollar, laudata bibliothecæ custos meritissimus. Idem vero ei describenti, quod mihi
interpretanti, incidit dubium. Sed ille, quod mihi summopere cupienti facere non licebat,
exsecutioni mandavit. Consuluit scilicet codicem 222, in quo pariter Theophylacti in
Epistolas Catholicas Commentarium contineri Lambecius et Nesselius affirmant, ut hac
utriusque codicis contentione detegeret, an idem vel diversus in utroque Commentarius
esset. Reperit autem non sine admiratione diversum; et præterea talem, qui tanto magis
Theophylacti genium, indolem, ordinem, stylum, suo judicio, præ se ferret, quanto alter
ab his omnibus videbatur sibi magis alienus. Neque vero hic substitit vir publici boni
amantissimus: sed tria posterioris hujus Commentarii folia, quæ speciminis loco essent,
exscribendi laborem ultro suscepit; eisdemque foliis cum aliis duobus ex priore Commen
tario ad editores transmissis, de sua dubitatione certiores eos fecit, operamque suam in
rem publicam humanissime obtulit. Illi, re diligenter perpensa, priorem Commentarium
ab hac editione rejiciendum esse, confestim decreverunt: præsertim cum interea dete
ctum a me esset, eum nihil aliud esse, quam meram Græcorum quorumdam Patrum in eas
Epistolas Catenam, plane similem illi quæ exstat Oxonii in bibliotheca Collegii Novi co
dice 58, ex qua nonnulla selegit et protulit Christianus Wolfius tom. III Anecdotorum
Græcorum a pag. 92, et tom. IV, a pag. 1. Facta namque collatione, ea omnia in prædicto
apographo verbotenus exstare compereram, eo solo discrimine, quod in Oxoniensi codice
nomina Patrum, quorum verba referuntur, accurate essent adnotata; in Vindobonensi
vero, uno tantum, vel altero excepto, sint penitus prætermissa: quæ res interpretantem
me valde torquebat; quia sublatis nominibus illis, neque ullo inter ca que dicerentur nexu
apparente, non Commentarius aliquis, sed scope dissutæ, et arena sine calce, ut dici solet,
riderentur. Verum, si ita est, inquies, quomodo cl. Lambecius Commentarium ejusmodi
Theophylacto indubitanter ascripsit? Eadem nempe ratione, respondeo, qua et duos in
casdem Epistolas Commentarios, tametsi diversos, uni eidemque tribuit auctori. Scilicet
cos Commentarios ipse non legit, neque de eorum statuendis auctoribus adlaboravit; sed
notis in fronte codicum repertis, fidem sine ullo examine præstitit. Cum igitur illi Commen
tario manu Tegnagnelii, sui in custodia Cæsareæ bibliothecæ præcessoris, prænotatum
legisset: Commentarius Theophylacti, ut et ipse cum ea in urbe versarer, vidi, hoc satis
esse duxit, ut eum inter Theophylacti Opera percenseret. Et tamen liquido constat, Te
gnagnelium non alia ratione, ea sane infirmissima, Commentarium hujusmodi Theophy
lacto adjudicasse, quam quod eodem in codice certis quibusdam Theophylacti Commen
lariis esset adjunctus, eademque manu exaratus videretur.
X. Prædicto itaque Commentario a germanis Theophylacti Operibus omnino rejecto, cu
ratores hujus editionis opportunum esse duxerunt, alium, qui, cl. Kollario judice, Theo
phylacti genium ac stylum præ se fert, in illius locum subrogare; in eumque finem mihi La
tine reddendum tradidere. Antequam vero ipse hujusmodi versioni manum admoveren,
pauca illa foria, quæ speciminis gratia huc Vindobona transmissa dixi, cum OEcumen.i
Commentario conferre mihi placuit, præsertim, cum primum perlegens folium, simile
quidpiam jam in alio auctore, qui tum in mentem non incidebat, legisse mihi viderer. Col
latis itaque iis foliis, comperi alterum Commentarium ita cum altero convenire, ut Vindo
bonensem et OEcumenianum unum eumdemque esse perspicerem: non quidem, quod
plane et undequaque congruerent; sed quia qualiscunque inesset diversitas, ea facile posset
in cod.cum varietatem refundi. Hoc cum rescissent editionis curatores, omnia primo cc
nanda sibi constituerunt, ut germanum aliquem et ab OEcumeniano diversum in Epistolas.
Catholicas Commentarium detegerent; sin vero id minus ex voto succederet, inquiren
dum, num satis valida argumenta præsto essent, quibus OEcumenianus ipse Commenta
rius in hanc editionem æquo jure ascisceretur, ac Theophylacti nomine inscriptus ede
retur in lucem. Spe prima paulo post dejecti ex inexspectatissima morte Ignatii Inici Ca
accioli, pontificii ad Hispaniarum regem legati, cujus ope duntaxat se consequi posse spe
abant apographum illius Commentarii Theophylacto inscripti in Epistolas Catholicas,
qui in celeberrima Escorialensi bibliotheca asservari dicitur, quique unus supererat con
sulendus, ad alteram animum operamque suam converterunt: cujus compotes evasisse
col. 695–696page 7 of 35
Caput XIII
PG 125:695Θεοφυλάκτου ἐξήγησις ἀκριβὴς τῶν Ἐπιστολῶν τοῦ ἠγαπημένου Ἰωάννου τοῦ Θεολόγου, Ἰούδα τοῦ ἀποστόλου, καὶ τοῦ θεσπεσίου καὶ οὐρανοφοίτου ΠαύλοBONIFACII FINETTI PREFATIO
sese, jure meritoque arbitratį sunt. Cum enim juxta effatum evangelicum: In ore duorum, vel trium stet omne verbum, seu duobus, vel tribus testibus satis veritas quæque fir.
metur, nos ad ejusmodi Commentarium Theophylacto vindicandum totidem nacti sumus.
testimonia primo scilicet laudatum codicem Cæsareo-Vindobonensem Theophylacto
Commentarium illum diserte ascribentem; alium præterea codicem ejusdem bibliothecæ signatum n. 223, qui solum quidem continet Commentarios Theophylacto
inscriptos in quatuor postremas Epistolas Catholicas; sed cum illi plane consentiant.
cum Commentariis in easdem Epistolas memorati codicis, quemadmodum ipse cum Viennæ
degerem, inita collatione certo deprehendi, illud sane testimonium, etiam pro reliquis
Comentariis, nempe in Jacobum, et Petrum, Theophylacto adjudicandis inservit; cum
par omnino ratio sit omnium et singulorum. Denique huic plane simile est, quod ex codice Vaticano num. 227 depromitur. Nam etiste continet Commentarios in quatuor postremas Catholicas Epistolas, hac præmissa epigraphe: Θεοφυλάκτου ἐξήγησις ἀκριβὴς τῶν Ἐπιστολῶν
τοῦ ἠγαπημένου Ἰωάννου τοῦ Θεολόγου, Ἰούδα τοῦ ἀποστόλου, καὶ τοῦ θεσπεσίου καὶ οὐρανοφοίτου Παύλο
Theophylacti Expositio accurata Epistolarum dilecti Joannis theologi, Judæ apostoli, et
divini cœlumque petentis Pauli; sed hæ postremæ eo in codice desunţ: at vero priores aliquot lineæ ex singulis illis Commentariis Roma, me petente, transmissæ, satis ostendunt,
eos à nostris minime discrepare. Porro tria hæc testimonia (a) satis nobis fundamenti præbere existimavimus, quo integer iste in septem Epistolas Catholicas Commentarius cæteris recens detectis Theophylacti operibus adjungi merito posset. Et ego quidem neminem
futurum arbitror, libratis præsertim ijs quæ superiore numero dicta a me sunt, qui hoc
consilium reprehendat ob eam rationem, quod hujusmodi Commentarius jamdudum sub
OEcumenii nomine publica luce fruatur, quousque saltem vel unicus codex in medium
proferri possit, qui in fronte hujus Commentarii nomen OEcumenii tanquam auctoris
præfixum gerat. Cujusmodi nullum esse, facile quisque sibi persuaserit, cum neque Donatus Veronensis, qui eum prinio Græce edidit, neque Hentenius, qui Latine transtulit,
neque Parisienses editores, qui Græce Latineque recudendum curarunt, ullum omnino
protulerint, aut alicubi exstare indicarint,
XI. Quanquam vero Commentarius codicis Vindobonensis ita cum OEcumeniano con,
veniat, ut idem quoad substantiam haberi possit ac debeat; quia tamen et brevior est, et
in pluribus differt, atque etiam non pauca, quibus caret ille, complectitur, ideo curatores
istius editionis non ut exstat in OEcumenii editione, quod multo facilius fieri potuisset,
sed omnino ut est in codice Vindobonensi edendum existimarunt: quod iste duntaxat
Theophylacti præferat nomen; ac proinde quæ in Ecumeniano redundant, aut discrepan
aliena manu inserta fuisse censeri possint. Quamobrem me Vindobonam per id temporis
contendentem rogarunt, ut eumdem Commentarium a perito aliquo amanuensi quam
accuratissime exscribi curarem, cum ipse in me tantum laboris suscipere nullatenus
possem. Eo itaque appulsus nihil antiquius habui, quam ut negotium istud absolverem,
Verum post varios multiplicesque conatus reperire poteram neminem, qui et esset ad id
idoneus, et qui æqua pecunia conductus hoc onus in se assumere vellet. Cum vero hac de
causa haud parum anxius hærerem, et ferme conciderem animo, dominus de Kollar,
que honoris causa nomino, ad litterariæ reipublicæ, imo, quod et ipse aiebat, Ecclesiæ
beneficium, laborem istum, studiis aliis gravissimis, quibus detinebatur, intermissis, subire sponte voluit. Quam ob causam cum cæteri omnes sacrarum litterarum cultores plurimum illi debent, tum vero ipse me illi summe obstrictum profiteor, cum in mei quoque
gratiam tam gravem molestiam sibi duxerit perferendam. Venetias igitur cum'apographo
redux, cum jam tempus instaret illius imprimendi, primo quidem Hentenianam versionem
(a) Quartum bis simile testimonium me habiturum sperabam ex publica Lugduni Batavorum bibliotheca. Cam enim in ejus Catalogo legissem, in
codice 1227, Commentarios, de quibus agimus reperiri; rogavi per litteras cl. Abrahamum Grono⚫
vium, ejusdem bibliothecæ custodem meritissimum, ut certiorem facere me vellet, quemuam
¡lliusmodi Commentarii præferrent auctorem. Al
ille humanissime ac promptissime respondit, equidem in prima illius codicis pagina jactari ejusmodi
Commentarios; re tamen ipsa in eo codice nequa—
quam exstare.
col. 691–692page 8 of 35
in quibus cum OEcumeniano Commentarius iste consentit (consentit autem ut plurimum),
mihi retinendam existimabam. Sed facto rei periculo, cum ob frequentem rerum ordi
nisque varietatem, atque etiam ob ea quæ in alterutro vel prætermissa essent, vel addita,
pluritoum mihi laboris ac tædii subeundum viderem, ac præterea versio ipsa Henteniana
nou mihi ubique probaretur, mutato consilio, novam integramque hujus Commentarii
versionem adornare constitui, ut saltem esset illa ubique sibi consentiens, ae non pro
varietate partium varia et quasi versicolor appareret. Versionem aggressus statim
animadverti, mihi cum codice mendoso ac frequenter mutilo luctandum esse: quod
tamen novum minime accidit, quippe qui jam scirem, eumdem codicem esse, ex quo Sifanus
suum in Acta apostolorum Commentarium deprompsit; utrumque proinde eisdem subesse
defectibus oportere. Illias corruptionem, menda, defectus agnovit, adnotavitque in mar
gine ipse Sifanus. Sed illud mihi præ Sifano commodius, magisque opportunum obtigit,
quod Commentarius iste sub alius, nempe OEcumenii, nomine, maxima saltem ex parte
editus esset ex codice magis integro et emendato; ex quo proinde quamplura sarcire et
corrigere mihi licuit, ingenti tamen et apprime molesto labore: nam eam ob causam fre
quentissime ac ferme perpetuo alterum cum altero conferre necesse fuit. Quanquam vero
multa in OEcumeniano sint, quæ in Vindobonensi Commentario desiderantur, ego tamen
nonnisi ea quæ perficiendo mei apographi sensui visa sunt necessaria, verba plerumque
desumpsi: eaque, ut in Commentario præcedente, signis, queis distinguerentur, inclusi.
Correctiones majoris momenti, ac variantes lectiones æque in hoc, atque in illo ad nar
ginem adnotavi. Ubi vero præpositum videris hoc compendium to., seu lows, fortasse,
scias velim, ea ne ex sola conjectura apposuisse. Menda notiora et magis obvia sustuli,
nulla addita admonitione. Notas aliquas, de quibus sub finem hujus Præfationis pauca
dicam, ad calcem paginarum adjunxi. Codex Cæsareo-Vindobonensis, qui hunc continet
Commentarium, chartaceus est in fulio minore, et eleganti quidem, sed minutiore cha
1actere exaratus. Lambecio vetustissimus ac præstantissimus dicitur: sed mihi in eum
attente intuenti nec pervetustus, neque adeo præstans esse videtur ob defectus superius
indicatos. Et sane, tametsi, nota temporis deficiente, certo definire non liceat qua ælate
fuerit exaratus, nihilominus ante sæculum xiv vix crediderim eum fuisse conscriptum. Id
tamen satis mihi videtur ad conciliandam testimonio istius oodicis auctoritatem in eo
quod Theophylactus istiusmodi Commentarii auctor dicatur. Sed jam de ipso Commen
Jario nonnulla addere præstat.
XII. Is, mea quidem sententia, satis præclarus est. Litteralem plerumque sensum
optime explicat, et occasione data, si qua occurrit dubitatio, opportune discutit breviterque
resolvit. Nonnulla tamen veluti extranea, aut non omnino consona veritati, quæque
eruditum commentatorem dedecent, reperiuntur. Sed hæc scioli alicujus adjecta manu
fuisse, vix dubito. Commentario sub OEcumenii nomine edito brevior plerumque est,
quo ad Theophylacti indolem propius accedit, quippe qui nonnulla prorsus omittit; alia
vero magis contrahit atque restringit. Quam vero ob causam verba sensui necessaria
sæpenumero omittantur, ignoro. Hlud certum videtur, non primi auctoris, sed cujuspiam
librarii culpa id accidisse: quemadmodum longiora quædam ac genio Theophylacti minus
consentanea, ab aliquo videntur intrusa. Nomina auctorum, si Chrysostomum et Cyrillum
excipias, nulla afferuntur: attamen dictis veterum Patrum plerumque in compendium
redactis sin omnia, plurima saltem in eo contexi, argumentum est, quod mihi sæpe eadem
prorsus occurrerint, quæ in Catena Vindobonensi, de qua supra, perlegeram; adeoque ejus
ope Commentarii hujus textum emendare nonnunquam potui: quare non omnino inutilis
ea Catena nobis fuit. Hic vero, antequam de hoc Commentario præfari desino, animad
vertere præstat, primo textum sacræ Scripturæ in hoc codico non semper ita divisum
digestumque esse, ut Scripturæ verba immediate excipial expositio Theophylacti; sed hæc
aliquando præcedit, aliquando simul præcedit subsequiturque. Quamobrem qui cujuspiam
textus explanationem exquirit, nedum subsequentia, sed et proxime antecedentia legat,
necesse est. Quia vero-in apographo meo quandoque reperi expositionem ab ipso textu ita
distantem, ut vix dignosci posset quibusnam verbis responderet, ideo ad difficultatem de
col. 423–424page 9 of 35
medio tollen lam alterum ex his præstiti vel aliqua Scripturæ verba, Græco textu prorsus
intacto, in versione iterato posui; vel, si id confusioni tollendæ minus sufficeret, ipsum
Scripturæ textum alio transtuli, et Commentarii sedem paulo inverti. Confusamı banc et
minus aptam sacri textus collocationem non in hoc solum, sed etiam in aliis aliorum
scriptorum, imo et Theophylacti Commentariis identidem animadverti. Quæ præpostera
dispositio ex eo orta videtur, quod non suo quæque textui subjecta principio fuerit
expositio; sed in margine laterali ab auctoribus vel collectoribus posita interdum e
regione, interdum etiam inferius, cujus rei multa supersunt exempla; deinde vero a
librariis textui sacro. ad libitum vel ex imperitia dissecto supposita fuerit. Certum saltem
videtur, eam, quæ in diversis codicibus inest, varietatem, vel in uno eodemque codice
confusionem, potuisse ex hoc capite oriri; ut mirari proinde nemo debeat, si aliter hic
atque in OEcumeniano Commentario dispositus Scripturæ textus divisusque cernatur
quamvis etiam Hentenius aliquam ibi mutationem invexerit, ut ipsemet, allata mutationis
ratione, fatetur. Alterum, de quo Lectorem præmonitum velim,.est, in codice Vindobonensi
singulis quidem Epistolis uniuscujusque argumentum præmitti; sed Epistolas ipsas et
Commentarios illarum non interrupto filo absque versiculorum aut capitum distinctione
esse digesta. Hæc addenda censui majoris commodi gratia juxta consuetam Latinorum
Græcorumque numerandi rationem. Argumenta vero Epistolarum eodem modo reliqui quo
in codice sunt, ne me aliquis arguat infidelitatis, unaque lector agnoscat, quot in capita
auctor Commentarii, vel alius quicunque fuerit, Epistolas singulas secari voluerit: nam
plura in unaquaque enumerat capita, quam enumerari communiter soleant. Ea capitum
enumeratio, quæ in editione OEcumeniana, exhibetur etiam in Commentariis. Insuper ad
calcem cujuslibet commentarii notatur numerus versiculorum, quos Epistola in eo exposita
commentario complectitur: qui numerus multo major est, præsertim in posterioribus,
numero consueto. Menda, quæ in ejusmodi numeros fortasse irrepserunt, corrigere nolui,
ratus fieri potuisse, ut auctor, sicuti plura capita, ita et plures enumerarit versiculos, lice
rei hujusce causam prorsus ignorem. Sed de hoc opere satis.
De oratione in Adorationem S. crucis,
XIII. Exegeticorum Theophylacti operum in Novi Testamenti Scripturam, quoad mihi
constat, numerum claudit Commentarius in Epistolas Catholicas. In sequenti volumine
quarto alios ejusdem Commentarios in Vetus Testamentum invenies. In hoc vero varia
Theophylacti opuscula subjiciuntur, queis magna ex parte tomus iste conflatur. Primum
est Oratio in adorationem S. crucis; quæ quidem oratio Græce Latineque edita fuit jam
pridem a doctissimo Societatis Jesu theologo Jacobo Gretsero, tomo secundo De S. cruce
Nos tamen textum Græcum non ex eodem Greisero, sed ex codice Cæsareo-Vindobonensi
descriptum exhibemus. Suum ille deprompsit ex codice Bavarico-Monachiensi. Sed quoad
colligere licuit ex accurata utriusque textus collatione, deprehendi vel alterum ex altero
vel utrumque ex uno eodemque codice fuisse descriptum. Ita enim conveniunt inter sese,
ut ne variantes quidem lectiones, si unam, vel alteram excipias, suppeditarit ista collatio.
Quodque majus est, lacunulas duas, quarum alteram ex conjectura ipse supplevi, eodem
in loco eodemque modo habet uterque. Versionem Latinam, quam Gretserus Græcæ
linguæ peritissimus adornavit, subjicio. Pauculas in fine orationis notas adjecit ille; ex
quibus duas, quæ alicujus momenti visæ sunt, selegimus, suoque in loco collocavimus,
nempe pagina 458. Nos unam, vel alteram, cui aliqua codicum varietas ansam præbuil,
addidimus. Cæterum egregia est isthæc oratio, et Theophylacto maxime digna, ejusque
genium ac stylum, meo quidem judicio, præ se fert: quamobrem nulla esse debet de illips
auctore suspicio. Medio Jejuniorum tempore, ut ex ejus titulo constat, habita est, die
scilicet aliquo hebdomadæ quartæ Quadragesimæ, quæ a Græcis pesovýotipos, medii jejunii
vocatur, quia nempe ex septem hebdomadis, quas jejunium Quadragesimale apud Græcos
complectitur integras, quarta finedium sibi vindicat locum. Tota hac hebdomada crux
populo adoranda a sacerdote solemniter exhibetur. Quocirca Dominica tertia, qua insequens
col. 425–426page 10 of 35
inchoatur hebdomada, Kupiaxh otavpopoσxuñoεws, Dominica adorationis crucis a Græcis
dicitur. Præter hanc Theophylacti homiliam exstant aliæ plures ab antiquioribus Græciæ
Patribus habitæ in hac ipsa solemnitate, quas prælaudatus Gretserus accuratissime collegit
ediditque in prædicto opere De cruce. Ex quibus illud saltem efficitur, Græcam cum Latina
Ecclesiam in hoc dogmate de crucis adoratione seu veneratione planissime consentire; et
hoc potissimum est, quod exinde petitur, emolumentum.
De oratione in Præsentationem B. Mariæ Virginis in templo.
XIV. Orationem hanc Latine reddidit ediditque Franciscus Combefisius ordinis
Prædicatorum, quam inseruit Bibliothecæ suæ concionatoria tom. VIII. Cum Græcus ejus
dem textus ex codice bibliothecæ Regiæ Parisiensis exscriptus in manus meas incidisset,
cum Latina Combefisii versione contuli: quæ licet satis accurata, mihi paulo visa est
obscurior; adeoque clariorem aliam ac nitidiorem efficere conatus sum. Quod utrum sim
assecutus, illorum judicium esto, qui conferre utramque voluerint. Interim cum cl. Præviæ
Dissertationis auctor orationem hanc cum nova ipsius versione enuntiaverit prodituram,
eam, qualis demum cunque sit, in lucem emitto. Si quis alteram malit, prædictam adeat
Bibliothecam. Versione hac a me jamdiu absoluta, aliud ejusdem orationis exemplar ex
codice 15 Seldeniano celeberrimæ bibliothecæ Bodleianæ descriptumi, mihi allatum Oxonio
est. Utramque conferens sua in utroque menda detexi, atque alterum alteri pro locorum
diversitate præstare. Quamvis vero Oxoniensi Parisiense nonnihil concedere videretur, nihi
lominus ad Parisiense exemplar hanc editionem exigere malui, tum quod primo illud
Latine translatum a Combefisio editum esset, tum quod ex ipso pariter meam ego versionem
elicuissem. Verumtamen variantes codicis Barocciani lectiones (quarum aliquæ dicenda
potius sunt correctiones) ad inferiorem marginem diligentissime adnotavi; quæ loco ipsius
codicis haberi merito possunt. Quoad ipsam attinet orationem, adeo præstans visa est
Combefisio, ut asserere non dubitarit, Theophylactum et in hac oratione sapientissimum
ostendi: nec immerito quidem, cum multiplex eloquentiæ, eruditionis et vividioris inge
nii in ea lumen effulgeat. Severiores tamen critici fortasse non probabunt in eo, quod
Mariæ Virginis deductionem in templum, aliaque his affinia minutim adeo describat, ac si
suismet oculis lustrasset omnia. Sed facile scriptori Græco danda venia est, utpote qui,
traditionem suis in regionibus jam receptam secutus, ea sibi omnia nedum referenda,
sed etiam oratorio stylo exornanda putavit. Illud certe in Theophylacto suscipiendum.
quod cum probe cognosceret, quid potissimum adversaretur suæmet narrationi (estque
illud idem, quod aliquos recentium criticorum in contrariam sententiam impulit), strenue
allaboravit in eo de medio tollendo, reique universæ concilianda probabilitate: ne de
moralibus documentis, quæ exinde sapienter elicit, verba faciam.
De martyrio quindecim martyrum Tiberiopoli, imperante Juliano Apostata.
XV. Hæc Theophylacti Oratio (sic enim ipse lucubrationem istam appellat) non modo
typis excusa hucusque nunquam fuit, sed ita etiam fugit eruditorum notitiam, ut ex.
omnibus iis qui vel data opera de Theophylacto ejusque operibus scripsere, hujus men
tionem fecerit omnino nullus. Ea Oxonii in celeberrima bibliotheca Bodleiana inter mss.
Baroccianos latebat in codice qui varia alia auctorum opuscula complectitur. Neque vero
illius forte notitia ad nos pervenisset unquam, nisi vehemens desiderium hujus editionis
curatorum nihil omnino prætermittendi quod Theophylactum haberet auctorem, nobis sti
mulos addidisset, ut inter alios etiam Catalogum librorum mss. Angliæ et Hiberniæ, Oxonii,
editum an. 1697 in hunc finem evolveremus. In hoc itaque incumbentes incidimus pag.
28, tom. I, num. 197, in hujusmodi titulum: Martyrium XV martyrum sub Juliano impe
ratore, auctore Theophylacto. Hac de re certior factus hujus editionis fautor summus (de
quo nonnulla habes in Prævia Dissertat., num. 104) pro eximio suo in sacras litteras
col. 427–428page 11 of 35
studio, nihil cunctandum est ratus, quin per Venetum ablegatum ad regem Angliæ illad
exscribendum curaret. Transmissum Oxonio apographum mihi traditum est Latine ver
tendum; quod quidem pluribus de causis gratum fuit: quia scilicet et præstantissin:o
senatori rem gratam me esse facturum intelligerem; et benemeritis editionis hujus cura
toribus officium hoc exhiberem; ac denique qualemcumque laborem operamque meam stu
diosis sacrarum litterarum accommodarem. Ut vero primum oculos in apographum conjeci,
fuit equidem quod majori me afficeret voluptate, nimirum hujus opusculi utilitas atque
præstantia; sed ſuit etiam, quod mihi plurimum displiceret, nempe summa apographi ać
pene incredibilis vitiositas. Sed de hac posteriore alias; nunc [de priore. Orationis hujus
præstantiam utilitatemque nemo, ut arbitror, inficiabitur, qui perspectum exploratumque
habeat illius argumentum et rem in ipso contentam. Nempe continet historiam satis igno
tam martyrii quindecim martyrum, qui sub Juliano imperatore apostata Tiberiopoli san
guinem fuderunt pro Christo: tum illorum corporum translationem jussu Michaelis, priai
Bulgarorum regis Christiani, peractam; deinde varia ac prorsus insignia cum ante, tum
post translationem illam a Deo patrata eorumdem martyrum intercessione, miracula. Huic
vero narrationi præmittuntur aliqua de Christianæ fidei triumpho sub Constantino M. et
filiis illius tribus: sed multo plura narrantur de iis quæ Juliano Apostata imperante per
pessi sunt Christi fideles. Quæ quidem omnia ex historiæ ecclesiastica penu deprompta
haud inconcinne, cujusdam procmii loco, hic exhibentur, et quemadmodum ipse loquitur
Theophylactus, ut hæc Oratio caput haberet, et esset membris omnibus perfecta. Præterea
texitur longa narratio de Cinamonis cujusdam Adrianopolitani a Bulgaris in captivitatem
abducti invicta in fide constantia; deque Enrabota, Bulgarici regis fratre, opera ejusdem
Cinamonis ad fidem converso, obitoque pro eadem fide martyrio. In hac igitur oratione
continentur pauca quidem, sed plurimi facienda ecclesiasticæ historiæ monumenta, ad
quam maxime pertinet, acta SS. martyrum, aliaque cum iis connexa, posterorum memoriæ
coumendare. Quid vero, si profanæ etiam historiæ quidpiam illa afferat emolumenti?
Atqui nonnulla reperies in ea de Bulgariæ regibus, quæ alibi frustra perquiras. Alia vero,
queis confirmari emendarive possunt (ut ex subjectis notis constabit) quæ ab aliis dicta
fuere: proinde jure ac merito dictum a principio sit, hujusmodi opusculum satis utile ac
præstans esse, dignumque ut tandem aliquando emittatur in lucem.
XVI. Verumenimvero haud mediocriter illius decresceret pretium, si vel de genuino
ejusdem auctore, vel de historiæ quam continet veritate jure ambigi posset. At neutrum,
ut mihi quidem videtur, in dubium quis revocaverit. Non primum; quia codex, quera
supra laudavimus, Theophylacto, Bulgariæ archiepiscopo, diserte illud ascribit: neque hæc
epigraphe aliis codicibus redarguitur; imo nullus omnino est (quod nobis innotuit) qui
eamdem orationem exhibeat. Neque vero quod in unico exstare codice deprehendatur,
prudens de illius auctore dubium ingerere cuiquam debet; cum plane constet, plurium
auctorum opera uno codice fuisse servata; quin tamen in dubium revocent eruditi an au
ctoris illius sit quem codex ipse præ se fert. Et ne abipsius Theophylacti operibus recedamus.
unicum quod sciam, in bibliotheca Bavarico-Monachiensi exstat exemplar Encomii in
Alexium Comnenum imperatorem: unicumque fortasse in bibliotheca Cæsareo-Vindobo
mensi (nam quod aliud in Scorialensi Hispaniarum regis bibliotheca servetur exemplar, ut
aliqui ferunt, nobis incertum) ejusdem in Epistolas Catholicas Commentarii. Ex alia vero
parte nihil hoc in sermone legitur, quod auctori Theophylacto non congruat. Quidquid
in eo narratur, præcessit sane ætatem ipsius. Stylum pariter a Theophylacti genio nequa
quam abludere, nemo, ut arbitror, inficias iverit, quí in legendis auctoris hujus operibus
tantisper versatus sit. Duplex enim (quoad comperisse mihi videor) in eo styli genus
occurrit alterum, quo usus est in Scripturarum Commentariis conscribendis;
alterum, quo epistolas, et peculiaria quædam opuscula, sive sermones oratio
nesque digessit. In iis prioribus perficiendis pellucido planissimoque usus est
stylo; seu quod in eo scribendi genere hunc cæteris anteferendum existimaret;
seu quod aliorum, quorum Commentarios in compendium redigeret, ac præsertim
Chrysostomi, plerumque verba usurparit. Quocirca ex istiusmodi Commentariis
col. 429–430page 12 of 35
proprium Theophylacti stylum deprehendi non posse, reor. At in aliis operibus, ubi
ex suo veluti penu et sensa et verba depromit, altiori difficiliorique et minus pervio utitur
stylo; qui stylus perquam simillimus illi est quo plerique scriptores Græci illius ævi a
majorum simplicitate et puritate dicendi recedentes, uti solebant. In his itaque Theophy.
lactus sæpe sæpius metaphoris, allegoriis aliisque vividioribus tropis sive figuris, et proli
xiore periodo, ac demum solutiore, seu magis implicata utitur phrasi. Passim etiam inter
serit Scripturæ verba non ea tantum de causa, ut illius auctoritate sua sensa confirmet;
sed etiam ut ea verbis exprimat Scripturarum. Hoc dicendi genere constat præsens oratio
sed quia plerumque versatur in rebus historicis, ideo paulo etiam clarior planiorque vide
tur esse hic quam alibi. Cæterum nonnullæ dicendi phrases Theophylacto (ut alias obser
vavimus) familiares identidem hic quoque recurrunt. Præter styli rationem nonnullæ etiam
Theophylacto favent sententiæ, seu dicta, quæ auctorem in Bulgaria scribentem præsefe
runt ut cum quindecim martyres Bulgaria thaumaturgos appellat ȧylous tous xa0'
hµå;, sancios nostros, vel qui apud nos sunt. Bulgarum quoque, seu Bulgariæ incolam, ni
fallor, se esse subindicat, dum singulari quadam incredibilique lætitia ob Bulgarorum ad
fidem catholicam conversionem exsultat, eosdemque jam fidelibus aggregatos summis
laudibus effert; atque etiam dum peculiares Bulgarorum consuetudines sibi perspectas
esse patefacit; ut cum ex. g. refert, Bulgaros facere consuesse tantæ magnitudinis panes,
ut eorum quilibet decem saturandis hominibus satis esset. Quanquam enim hæc alii cui
que in Bulgaria seribenti non convenire non possint; quia tamen nemo alius istius auctor
opusculi effertur, ideo Theophylactum illius esse parentem, haud leviter, meo quidemju.
dicio, confirmant.
XVII. Jam vero si Theophylactus hujus sermonis auctor habeatur, ut habendum esse
censeo, prudens sane dubium nemini subesse poterit, quin historica illius narratio cum
veritate plane consentiat: neque enim simile vero est, gravem illum eruditumque virum
putidam adoptasse fabellam, eamque venditare aliis voluisse. Sed quidquid in hac sua
oratione narrat, illud facile poterat vel ex aliquo monumento in Bulgariæ tabulariis exsi
stente, vel ex certa perennique incolarum traditione perspectum habere. Et sane, tametsi
horum martyrum passio multo ante contigerit, hoc est quarto declinante Ecclesiæ
sæculo, Juliano Apostata imperante, translatio tamen illorum corporum non adeo remota
fuerat a Theophylacti ætate, ut certa ei suppetere monumenta non possent: solum quippe
præcessit duobus circiter sæculis (ut ex dicendis infra constabit) illius in Bulgaria episco
patum. Ex quo nemo non videt, quam facile hoc temporis intervallo servari possit, ac
soleat rei alicujus, quæ magni momenti sit, recordatio, tametsi nullum visibile monumen
tum supersit. Quod vero ad prædictos attinet martyres, adhuc Theophylacti tempore stabat
(ut ex sermone ipso colligi posse videtur) templum in eorumdem martyrum honorem ex
structum; exstabant et arcæ quibus occlusi eineres erant, ac demum marmoreæ tabulæ quæ
illorum urnas principio contexerant. Ex his vero, utpote quibus singulorum martyrum
nomina inscripta erant, et vitæ genus, et dignitas, et officium, ut Theophylactus ipse testa
tur, haurire facile potuit, quæ multo ante, nimirum sub Juliano contigerant, eaque memo
riæ hominum sempiternæ sermone boc commendare. Quocirca non video cur huic histo
riæ (tametsi ab alio quopiam minoris Theophylacto auctoritatis conscripta esset) fidesintegra
habenda non sit; nisi forte videatur obesse altum de re hac cæterorum scriptorum silen.
tium; ac quod neque in Græcorum Menæis, neque in Ruthenorum aut Moschorum Meno
logiis prædicti martyres commemorentur.Verum quoad primum, quis certo asserere queat,
hune, de quo agimus, duntaxat auctorem consignasse litteris horum XV martyrum com
passionis, tum eorum translationis historiam. cum notum exploratumque sit, permulta
veterum scriptorum opera penitus intercidisse? Deinde quot habentur ut certa tum in ec
clesiastica, tum etiam in profana historia, quæ unius tantum scriptoris auctoritate ac
testimonio nituntur? Præsertim vitæ ac gesta sanctorum aliquando unius etiam anonymi
narratione innotescunt. At peculiaris in casa nostro potuit subesse ratio, cur non ab aliis
memoriæ proditum sit eorumdem martyrium. Si enim et loci, et temporis, quo id accidit,
ratio habeatur, quisque statim intelliget, rem hanc facillime illius ævi scriptores fugere
col. 431–432page 13 of 35
potuisse. Etenim eo tempore martyrii palmam sunt adepti, quo Julianus Apostata labentein
idololatriæ cultum erigere atque in pristinum honorem restituere adnitebatur; adeoque res
Christianorum iniquissimo loco erant: et plerique illorum vel miseram in exsilio vitam
degebant, vel per solitudines montesque sponte sua errabant. Locus vero ubi martyres
occubuere, magis impervius abditusque esse vix poterat, nimirum urbs perexigua, sive
eppidulum quoddam in altissimo montis Hæmi cacumine positum talis enim eo tempore
Tiberiopolis erat, ut infra ostendemus. Quid itaque mirum, si intra illius limites diu per
stitit præstantissimi hujus triumphi notitia? Quod si res ita se habuit, no illud quidem
mirum videbitur, quod in Græcorum Menæis eorumdem mentio desideretur, atque adeo
in Menologiis Ruthenorum atque Moschorum, utpote quæ ex Græcis desumpta translata
que sunt. Quod si in his posterioribus quorumdam fiat commemoratio sanctorum, de
quibus nulla apud Græcos est mentio, ex iis illi sunt quorum memoria celebratur in uni
versa Ruthenorum Ecclesia, non ex eorum numero, quorum festivitas alicujus loci vel
regionis зit propria; cujusmodi videtur esse horum XV martyrum, de quibus in præsentia
est sermo. Hujus enim generis sanctorum memoria non in communibus Menæis, sed in
peculiaribus loci, ubi cultus eorum viget, tabulis consignata esse solet: qualem memoriam
ne hisce quidemi martyribus deesse, inferius ostendemus. Verum etsi nulla omnino alibi
mentio de eisdem occurreret, nihil inde auctoritatis et pretii huic orationi detractum
essetimo præstantius vel ex hoc ipso judicandum videretur, nobisque impensius gratu
landum, quod tandem aliquando prodeat in lucem; et plurium martyrum thaumaturgo
rumque memoria ab omnimoda oblivione et tenebris vindicetur.
XVIII. Talis ac tanta orationis hujus utilitas atque præstantia levem mihi imo et jucun
dum interpretandi reddidisset laborem, nisi apographi summa, ut initio dixi, vitiosilas
haud exiguam, imo valde magnam mihi molestiam creasset. Erat quippe talis ac tanta, ut
mendosius quidquam scribi potuisse vix putem. Nam passim et litterarum variatio, et
plurium copulatio dictionum, et e contrario unius ejusdemque divisio in eo identidem
occurrebat. Præsertim vero in vocalibus peccatum maxime est: nam vocales atque di
phthongi, quæ eodem nunc sono pronuntiantur a Græcis, nempe n, t, u, 86, 06, E,
at, o, w, indiscriminatim positæ sunt. Ex quo facile colligas, amanuensem, qui codicem unde
desumptum apographum est, exaravit (in scriptorem nostri apographi hanc culpam non
cadere aliunde scio), ignorasse penitus Græcæ grammaticæ leges; prætereaque non ex
ipso exemplari oculis supposito (sic enim litteras, quæ erant transcribendæ, perspiciens
rarius aberrasset), sed dictante aliquo, et juxta hodiernum Græcorum morem litteras pro
nuntiante, senum auribus perceptum Græcis utcunque litteris consignasse. Ex quo factum
est, ut in dictione dissyllaba, vel trissyllaba quatuor vel quinque menda (præsertim si (t
spirituum et accentuum habeatur ratio) non infrequenter occurrerent. Quantam vero hæc
vitia pariant perturbationem, quantamque interpretanti molestiam, cum omnes intelligere
possint, tum ii præsertim qui Græci idiomatis non sunt ignari. Prius igitur quam Lati
nam versionem aggrederer, et menda de medio tollere, et textum suæ veræ lectioni
restituere opus fuit. Ratio autem, quam in hoc munere obeundo institui, hæc est: errata
quæ certo et absque ulla dubitatione detexi, in ipso textu emendavi, nulla ad marginem
adnotatione posita; alioquin totum fere marginem iis oppleri fuisset opus. At ubi incertus
eram, an aliqua vox in mendo cubaret; vel etiamsi id certo deprehenderem, nihilominus
vocem, quæ substituenda esset, certa aliqua conjectura assequi non poteram; eam cujus
modi in apographo erat, in textu reliqui, vocemque quæ conjectanti mihi legenda vide
batur, in inferiori margine apposui, præmisso lo. seu lows, fortasse; ut felicioribus aliorum
Bonjecturis locum ansamque præberem. Nonnulla tamen eisdem adjeci, de quorum vera
germanaque correctione levissimum vel plane nullum mihi inerat dubium, ut ex iis speci
minis loco peritus lector colligat ingentia errata quibus ipsum exemplar in qualibet fere
parte scatebat. Cum vero adeo indiligenter exscriptus codex ille sit, ut diximus, illud etiam
uspicari licet, integras quandoque dictiones præ oscitantia prætermissas fuisse: quæ qui
dem suspicio interpretanti mihi haud semel oborta est. Loca, ubi apographum nedum
mendosum, sed et mutilum visum mihi est, in notis aliqua indicabo; alia per sese fector
col. 433–434page 14 of 35
PG 125:433κατ' ἀρχὰς τῆς χώρας Ἰλλυρίδος, επονομαζομένης Στρουμίτζης.fortasse deprehendet. Verum de apographi qualitate jam satis. Nunc de loco ac tempore
quo et passi martyres sunt, et eorum translata corpora, adjungere pauca lubet, quæ res in
hac oratione narratas aliquo modo illustrabunt confirmabuntque.
XIX. De loco primum et tempore quo SS. martyres pertulere martyrium, vix ulla esse
potest difficultas, cum utrumque satis diserte exprimat auctor inquiens, Tiberiopolim locum, tempus vero illud fuisse quo impius Julianus summam imperii tenebat. Neque solum
urbis, in qua passi sunt, nomen patefacit; sed situm etiam designat inquiens, eam positam
esse ad septentrionalem plagam Thessalonices, κατ' ἀρχὰς τῆς χώρας Ἰλλυρίδος, in principio
Illyrici. In orationis epigraphe adjungitur, vocari eam Bulgarice Strumitzam: sed hæc
postrema verba ab aliquo deinde librario adjecta fuisse, pro certo habeo: tum quod in
oratione tota civitas illa perpetuo Tiberiopolis, nunquam Strumitza nuncupetur; tum quod
ea verba alieno sita loco cernantur: neque enim vetusto Tiberiopolis nomini, ut congruum
erat, adhærescunt; sed post ea verba, passi sunt, minus apte translata sunt. Accedit fuisse
in codice vitiosam constructionem (quam ego in edito emendavi); cum enim T16:-
promet in casu esset, ut inquiunt, dativo, sequebatur, interjecta voce paptupŋoávtwy, in
genitivo επονομαζομένης Στρουμίτζης. Quisquis tamen ea addiderit verba, eo illum consilio
addidisse arbitror, ut Lector in ipso statim exordio Tiberiopolim, in qua illi subiere martyrium, a cæteris ejusdem nominis civitatibus distinguendam esse intelligeret. Nam et alia
Tiberiopolis fuit in ea Phrygiæ majoris parte, quæ dicitur Pacatiana; alia in insula Cypro,
alia denique in Europa ad Pontum Euxinumn; si quidem ea quæ nunc Barna vel Varna vơ
calur (estque haud ignobilis urbs, utpote archiepiscopali aucta dignitate), fuerit olim, ut
multi sentiunt, Tiberiopolis appellata. Alii tamen in ea sunt opinione, quod Varna idem
ac prisca Dionysiopolis sit; alii vero Odyssus, vel Odessus. Ab omnibus his ea fortasse
diversa est, solumque ob loci propinquitatem modo pro una, modo pro alia vetustarum
urbium sumpta. Certum illud videtur, omnino decipi eos qui Tiberiopolim, nune Strumitzam (de qua hic loquimur), cum Varna seu Barna confundunt: nam quantum Tiberiopotis
Strumitziana (si claritatis gratia ita loqui licet) a Ponto distet Euxino, constat ex dictis.
Quis enim, nisi geographiæ prorsus ignarus, dixerit, Varnam esse ad septentrionalem plagam Thessalonices in principio Illyridis, quemadmodum Theophylactus asseruit de Tiberiopoli? Ex hac porro descriptione manifestum videtur, hujus Tiberiopolis locum intra limites
Macedoniæ fuisse ea in parte quæ proxime spectat Mœsiam superiorem (nunc Serviam vocant), quæ Macedoniæ pars aliquandiu paruit Bulgarorum imperio: quippe quod, regnante
Crubo, Thessalonicam usque protendebatur, ut Theophylactus in hac ipsa oratione testatur. Situs vero iste Tiberiopoleos optime congruit cum Strumitzæ situ, ut colligitur ex
Nicephoro Gregora, qui eam ingressus est, dum Byzantio una cum legatis ad Cralem, seu
regein Serviæ illac transiens Scupios proficisceretur. Nonnulla verba, quibus iter ille
suum describit, juvat hic in medium proferre; quippe quæ peropportuna videntur confirmandis iis quæ de Tiberiopolis seu Strumitzæ situ exiguitateque supra diximus. Posteram
(inquit ille Histor. Byzant lib. VIII, cap. 14, num. 6) a transitu Strymonis fluvii diem in
itinere totam consumpsimus, et ad oppidulum (nolixvov, parvulam civitatem) devenimus,
quod pene supra nubes eminet (Strumitza ab incolis vocatur), adeo prærupto et excelso monti
impositum, ut homines in propugnaculis sedentes e valle suspicientibus avicularum similes
viderentur.... Tertio inde die ad oppidulum, rodixviov, Scopiorum divertimus, ipsos jam
Triballorum fines ingressi, ac præterlabentem vidimus Axium fluvium, etc. Quibus ex verbis
perspicuum efficitur: 1. Strumitzam inter fluvios Strymonem et Axium fuisse interjectam,
et a priore unius circiter diei itinere dissitam, ab alio vero, ubi Scupios præterlabitur
(proinde et ab ipsis Scupiis), trium dierum intervallo distantem. 2. Eam, si ad Thessalonicam
referatur, septentrionalem fuisse, cujusmodi et Tiberiopolis erat Theophylacto teste. 3.
Civitatem fuisse parvulam, sive etiam oppidulum uni ex præaltis Hæmi montis verticibus
insidens; quippe mons iste Macedoniam dividit ab utraque Moesia (a). Hæc omnia per-
(a) Cum his omnibus consentit descriptio hujus niensis in sua Geographia nadalą na? vég, velere o
ubis, quam exhibet Meletius archiepiscopus Athe- nova, que edita est hic Venetiis Græce tantura
col. 435–436page 15 of 35
PG 125:435Τριβαλλῶν εἰς τὰ πέρατα τῆς Μακεδονίας μεταξύ τοῦ Στρύμονος καὶ τοῦ ᾿Αξίου ποταμῶν εὑρισκομένη εἰς κρημνώδες καὶ ἀπότομον ὅρος, ἀπέχον ἀπὸ τοῦ Σκιούπι τριῶν ἡμερῶν δρόμον... Αὕτη ἡ Στρούμιτζα ἐκαλεῖτο τὸ πρῶτον Τιβεριούπολις.BONIFACII FINETTI PRÆFATIO
spicua sunt, nisi mea me fallit opinio. Verum illud obscurius, qua nempe ratione Theophylactus hanc Tiberiopolis urbem, seu Strumitzam, affirmare potuerit esse xat' apyàs tīs
xwpa upidos, proxime in principio regionis Illyridis seu Illyrici, cum ab Illyride proprie
sumpta, quam Drinus fluvius a Macedonia disterminat, procul esset quorumdam intervallo dierum et Illyrici latius accepti medium fere teneret, cujus pars orientalis, seu Illyricum, ut vocabant, Orientale, Macedoniam una cum Daciis ac Mosiis suo ambitu complectebatur. Verum difficultas evanescit omnis, si ita intelligantur Theophylacti
verba, quemadmodum intelligenda esse persuasissimum mihi est, videlicet núpido;
xopas, Illyridis nomine hic significari tractum omnem terrarum, quem Bulgari Illyrica, seu
Slavica lingua utentes (ut et modo utuntur) occupabant, atque in suam redegerant potestatem; et quem tum etiam incolebant, cum imperatori Constantinopolitano (ut tempore
Theophylacti) parebant. Jam vero Illyridis sic acceptæ prima quæ occurrit civitas ex Græcia, ac potissimum Thessalonica, venientibus hæc est, de qua loquimur, Strumitza; idque
constat ex eo, quod et alibi animadvertimus, nimirum Bulgaros usque ad Thessalonica
fines suum protulisse imperium; atque etiam ex eo quod subindicat Nicephorus Gregoras,
sacra paschalia, quibus ille interfuit, Bulgarica seu Slavonica lingua fuisse Strumitzæ celebrata, Ex quo plane consequens est, tum eam habitasse Bulgaros, seu gentem Illyricam.
Sed ipsum referre Gregoram præstat, qui satis lepide describit cantum quo Bulgari Strumitziani paschalem solemnitatem celebrabant. Ibi Pascha (ait loco supra citato) moleste it
præter veterem nostram consuetudinem, sed tamen celebravimus. Ibi enim omnis doctrina,
rhythmi et sacræ hymnodiæ musica pro nugis habentur: quippe oppidani barbara fere lingua
utantur, et iis sint moribus qui aratrum et ligonem in primis deceant. Neque enim eum sonum
edebant, qui, etsi semibarbarus, tamen modulatus foret, et aliquis ipse quoque esse censeretur,
ul semilydius, et si fas dicere, semiphrygius; sed belluinum plane et montanum sonabant:
quo ritu nomades ipsi canerent gregibus suis præeuntes ad juga et sylvas vere novo, cum
cymbia lacte exundant. Hæc hyperbolica scribendi ratio Græco homini, principisque civitatis cultui assueto condonari potest. Interim vero ex illa colligi videtur, incolas Strumitzianos neque natione Græcos, neque Græca in sacris lingua usos fuisse; adeoque vel Bulgaros, vel Servios, vel certe aliquem ex Illyrico populum, Neque enim lingua, qua Strumitziani saera peragebant, alia fuisse videtur præter Schlavonicam (a). Quid quod Gregoras
ipse præcedenti num. monet, loci illius (tum vero adhuc aberat Strumitza fere integrum
itineris diem) incolas plerosque Mysorum (seu Masorum) colonos fuisse. Persuasum vero
habeo, Mysorum, seu Masorum nomine hic Bulgaros significari; vel Servios (uterque est
Schlavonicus populus) qui utramque Moesiam jamdiu incolebant. Ex quibus, ni fallor,
satis est exploratum, non immerito Theophylactum asserere potuisse, Strumitzam, seu
Tiberiopolim fuisse proxime in principio regionis Illyricæ.
XX. Sed alicui fortasse scrupulum ingeret, quod nemo veterum scriptorum memoraverit ullam Tiberiopolis urbem eo loci, ubi postmodum Strumitza fuit, exsistentem. Sane
Cellarius, antiquæ geographiæ solertissimus investigator, Tiberiopolim ibi nullam agnoscit. Neque etiam in sex Notitiis Græcis Patriarchatuum et sedium episcopalium, quæ refe
runtur ad calcem Codini De officiis in Corpore historiæ Byzantinæ, ulla fit mentio de
episcopatu Tiberiopolitano vel Strumitziano. In Expositione quidem Andronici Palæologi
senioris metropolibus annumeratur ipsa etiam Tiberiopolis urbs, diciturque ex LXIII
facta LXXV. Sed hujusmodi Tiberiopolim urbem haud esse Strumitzam in principio Illyan. 1728. Ejus verba sunt: Expoμitha nóhis twy
Τριβαλλῶν εἰς τὰ πέρατα τῆς Μακεδονίας μεταξύ
τοῦ Στρύμονος καὶ τοῦ ᾿Αξίου ποταμῶν εὑρισκομένη
εἰς κρημνώδες καὶ ἀπότομον ὅρος, ἀπέχον ἀπὸ τοῦ
Σκιούπι τριῶν ἡμερῶν δρόμον... Αὕτη ἡ Στρούμιτζα
ἐκαλεῖτο τὸ πρῶτον Τιβεριούπολις. Strumitza urbs
Triballorum inter fluvios Strymonen et Axium ad
fines Macedonia reperitur, in præcipiti et abrupto
monte: distatque Scupiis trium dierum itinere. Hæc
urbs primum vocabatur Tiberiopolis. Cæterum cum
Gregoras, tum Meletius de veteri Strumitza, in qua
passi sunt XV martyres, et quæ vere in monte eral,
loquuntur. At hodiernam, quæ et Nora dici potest,
Strumitzam ad pedem ejusdem montis exstare, veterisque tantummodo ruinas superesse, inaudivi a
viro locorum illorum perito.
(a) Hoc ut meram conjecturam propono. Alias
inaudivi, illic nunc sacra celebrari lingua Græca.
Fortasse etiam solum Græcæ linguæ corruptionem
notare voluit Gregoras, cum ait, illos barbara fere
lingua usos esse.
col. 437–438page 16 of 35
rici sitam, sed potius Varnam ad Pontum Euxinum, eo loci diserte affirmatur. Sed hæc,
quamvis vera, movere tamen neminem debent. Neque enim omnia omnino loca vel cognita
a veteribus geographis sunt, vel memoriæ tradita posterorum; sed vel aliqua ignorata,
vel præ sua exiguitate prætermissa. Scriptores vero reliqui nonnisi opportunitate data,
mentionem facere consueverunt civitatum aliorumque locorum. Quamobrem Cellarius,
tametsi diligentissimus, locos aliquos prætermisit; præsertim vero (quod facit in rem
nostram) nullam ad Pontum Euxinum Tiberiopolim memorat, quam tamen exstitisse dubi
tari vix potest. In Græcis quoque Notitiis quæ adhuc supersunt, episcopatus fuere aliquot
præstermissi, ut eruditi jampridem adnotavere. Cæterum ex eo etiam oriri potuit silentium
episcopatus Tiberiopolitani, quod hæc civitas, quandiu nomen istud retinuit, unum for
tasse, vel alterum habuerit episcopum; cum haud multo post martyrium Theodori, primi
ejusdem civitatis episcopi, vastata fuerit primo quidem ab Ombris, deinde a Bulgaris, ut
satis indicat vel istius auctor opusculi. Quod vero neque alio sub nomine, nimirum Strumitzæ,
annumerata sedibus episcopalibus inveniatur, illud videtur in causa fuisse quod archi
episcopo avtoxɛály, sui juris, seu nullius sub patriarchæ ditione constituto, subesset (ram
in prædictis Notitiis solummodo recensentur sedes episcopales quæ quinque suberant
patriarchis): nisi dicere malis, urbem hanc non Strumitzæ nomine (quippe quod Bulga
ricum est) sed Græco alio vocabulo in eisdem Notitiis designari: aut demum ideo Strumi
tzam non recenseri, quia sedis episcopalis honorem aut nimis sero sit adepta, aut cito
nimis amiserit, aut solum certis temporum intervallis ea dignitate fuerit insignita (quem
admodum et aliis contigit parvulis civitatibus), adeoque tum potuit hac prærogativa ca
rere, cum episcopalium sedium catalogi qui ad nos usque pervenerunt conscriberentur.
Cæterum illud saltem videtur in dubium revocari non posse, episcopum fuisse Strumitzæ,
dum in vivis ageret Theophylactus: quippe qui epistola 32 juxta Meursii editionem testa
tur, se Pelagonio (seu Pelagonia) xal mpd; tov poµbins, el Strombitza, et Malesoba epi
scopis scripsisse. Strombitzam enim idem ac Strumitzam esse, ipsa nominis similitudo
affinitasque dubitare non sinit: præsertim cum supra demonstraverimus, Strumitzam (de
qua hic sermo) parum a Pelagonia distasse; atque etiam, ut ipse arbitror, a Malesoba
Theophylactus vero ad episcopos illos tres, utpote finitimos, suas misisse epistolas videa
tur. Neque vero Theophylactus duntaxat ipsum Strumitzæ nomen paululum immutavit;
sed et Cedrenus eam ExpoúµÇav et Exponitav, Strumpitzan et Strupitzan (nisi in alter
utrum locum irrepserit mendum typographicum) vocat. Et quidem eo loci Cedrenum de
Strumitza, de qua nos loquimur, sermonem habere, compertum ex eo est quod Basilii
imperatoris iter Serris Scopia sive Scupos describens, eumdem referat Strumpitzæ appro
pinquasse quo illum Strumpitzæ situm designat, quem nos Strumitzæ constituimus Nice
phori Gregoræ verbis innixi. Alii minore adhuc diversitate camdem Strumnitzam nuncu
pant, ut Ananias ejusdem episcopus, qui anno 1565 synodo Constantinopoli celebrate
(qua synodo dejectus ob simoniæ crimen e throno patriarchico est Joasaphus illius urbis
archiepiscopus) subscripsit his verbis: Ego humilis episcopus Strumnitzæ Ananias volens
meo consilio subscripsi, ut ecclesiastica seu patriarchica refert historia Emmanuelis Malaxi,
Peloponnesii; quam Martinus Crusius, Academiæ Tubingensis professor, Latine reddidit,
ediditque lib. 11 Turco-Græciæ. Ex quo consequitur, Strumitzam nedum sæculo, quo
vivebat Thophylactus, undecimo, sed etiam decimo sexto episcopali sede ornatam fuisse.
Sedem hanc etiam.nunc temporis superesse; imo et metropolitica dignitate fuisse auctam,
testatus mihi est Jacobus Nicolai, hieromonachus Olympiota, seu ex monasterio montis
Olympi, quem paucis ante diebus, quam hæc typis mandarentur, ad hanc urbem appul
sum, ut deinde in Transylvaniam pergeret, sacerdotis munere apud suæ gentis homines
ibidem functurus, semel et iterum allocutus sum. Hic me in primis certiorem fecit, fere
integrum mensem se Strumitzæ moratum esse. Tum mihi de quindecim hisce martyribus
sciscitanti respondit, non modo illorum memoriam ea in urbe vigere; sed etiam a sacer
dotibus eo loci celebrantibus commemorationem quotidie fieri: quotannis vero solemnem
celebrari eorumdem martyrum festivitatem: quin et peculiare officium et lectiones de
ipsorum martyrio haberi eaque omnia contineri peculiari quodam libello impresso Bo
col. 439–440page 17 of 35
scopoli, vel, ut communiter pronuntiant Græci, Voscopoli, in Macedonia, in qua urbe paucis
abhinc annis instituta esttypographia. Notitia hæc, quam mihi diu multumque inquirentiex
hoc uno sacro monacho haurire licuit, egregie confirmat historiæ, quæ in hac Theophylacti
oratione describitur, veritatem: præsertim cum omnia, quæ ipse referrem ex prædicta
oratione, ille se legisse affirmarit in memorato libello. Solum hoc non satis memoria ille
tencbat, an martyres illi sub Juliano Apostata martyrium subiisse eo.in libello dicantur.
Et hæc de loco, ubi passi sunt martyres, ejusque occasione sint dicta
XXI. Tempus vero quo id contigit definiri facile potest. Nam ex epigraphe ipsaque
oratione innotescit, eos imperante Juliano Apostata sanguinem pro Christo fudisse. Cum
autem perbrevi tempore moderatus ille imperium sit (nimirum a mense Novembri anni
361 ad diem usque 26 Junii anni 363), perspicuum est, nos in definiendo martyrii tem
pore vix posse anno integro a vero aberrare. Ex historia siquidem ecclesiastica constat,
eum aliquanto post initum imperium persecutionem inchoasse contra Christianos; atque
in hoc ipso opusculo legimus, martyres, de quibus hic sermo, post fugam primum qui
dem ex urbe Nicæa, deinde ex Thessalonica, aliquandiu commoratos esse Tiberiopoli,
ejnsque cives, et finitimorum locorum incolas qua prædicatione, qua miraculis ad Christi
fidem perduxisse: in quo temporis spatium aliquod illudque non adeo exiguum insum
ptum esse oportet. Hinc vero magna probabilitate deducitur, paucis ante Juliani obitum
mensibus, adeoque circa anni 363 initium, aut certe sub finem anni 362, eos martyrium
subiisse. Neque hac de re plura: tantummodo animadvertendum martyrii diem in hoc
ipso opusculo poni sub die 28 Novembris.
XXII. Diligentius inquirendum videtur tempus et locus quo horum martyrum corpora
solemni pompa translata fuere. At nemo tamen hic annum hujus translationis proprium a
nobis postulet designari: id enim fieri nullatenus potest, cum nullibi adnotatus occurrat.
Quare tempora proximiora utcunque indicare sufficiet. Id vero pendet a tempore quo Bul
garica gens amplexa est Christi Domini fidem: nam sub primo Bulgarorum rege Chri
stiano translationem illam fuisse peractam, diserte asseritur in hoc sermone. Qua de re
nonnulla diximus in Notis, quas in inferiore hujus orationis margine, ac præsertim pag.
501 apposuimus. Neque opus esse arbitror, eam rem fusius hic persequi aut accuratius
investigare; cum scriptores omnes qui hanc historiæ ecclesiasticæ partem attigere, con
versionem Bulgarorum nono sæculo accidisse consentiant; solumque viginti annorum
spatio citius alii, alii serius autumant evenisse. Nam scriptores Græci eam fere ad annum
octingentesimum quadragesimum sextum revocare videntur. Anastasius vero Bibliotheca
rius in Vita Nicolai I ea tradit, ex quibus colligere pronum est, nationem Bulgaricam
Christianæ religioni nomen non dedisse ante annum ejusdem sæculi sexagésimum sextum.
In eo etiam omnes fere consentiunt, quod rex Bulgarorum primus Christianæ religioni
addictus ante baptismum Bogoris (Theophylactus in hac oratione Borisim scribit, voce
paululum immutata), postmodum vero Michael fuerit appellatus. Sed rursum ii valde
discrepant in assignanda causa, qua inductus ille fuerit ad Christianam fidem amplecten.
Jam. Alii enim sororis suæ adhortationibus, quæ dum Constantinopoli moraretur, Chri
stianis erat imbuta mysteriis, permotum fuisse tradunt; alii bellorum famisque calamita-,
tibus impulsum alii vivida futurorum cruciatuum imagine, quam hauserat ex insigni
pictura, perculsum divinitus infusæ luci oculos aperuisse, narrant. Sed hæc enucleare
nostra non interest. Satis mihi est, Bogorim, sive Borisim quamcunque demum ob cau
sam, et sive una, sive multiplex fuerit, nonnisi circa dimidium sæculi noni religionis
Christianæ mysteriis fuisse initiatum: inde enim compertum efficitur exploratumque SS.
martyrum, de quibus nunc sermo est, translationem eodem inclinante jam sæculo conti
gisse; adeoque Theophylacti ætatem duobus circiter sæculis præcessisse, ut superius
innuimus.
XXIII. Verum quo clarius innotescit tempus saltem proximum istiusmodi translationis,
eo nobis obscurior est locus ad quem delata sacra pignora sunt. Auctor quidem orationis
hunc sæpenumero vocat Bpayahnvitav, Bragalinitzan (vel si 3 pronuntietur recentium
more Græcorum, Vragalinitzan) eamque et liv, urbem, et inapplay, provinciam, seu me
col. 441–442page 18 of 35
tropolim nuncupat. Sed quænam et quo loco posita sit, vel olim fuerit civitas hæc, nondum
wihi inquirenti satis detegere licuit, cum neque in geographicis mappis adnotatam, neque
ab alio aliquo auctore memoratam repererim. Cum vero ex indole linguæ Slavonicæ, haud
mihi prorsus ignotæ, atque ex similibus quæ passim occurrunt, etiam apud Theophylactum,
exemplis compertum haberem, hoc vocabulum Bulgarica, quæ lingua Slavicæ seu Slavo
nicæ dialectus est, terminatione desinere, illud statim perquirere cœpi, utrum, detracta
saltem terminatione itza, vel nitza, hujus similisve nominis urbs in Bulgaria esset, vel in
alia regione, cujus incolæ lingua uterentur Bulgarica, cujusmodi fuit Bragalinitza, ut ex
ipsa oratione constat. Verum non aliam urbem offendi, quæ aliqua ratione cum illa con
gruere videretur, quam Bargala pertinens ad Macedoniam secundam orientalis Illyrici
partem nam Bargalæ nomen, quod dempta terminatione Bulgarica, remanet, cum illa
fere consensit; neque a Tiberiopoli multum abesse videtur. Quocirca credibile est, intra
Bulgarici fines imperii eam tum exstitisse, adeoque et Bulgaricæ linguæ in ea usum tune
temporis viguisse.
XXIV. Huc usque scripseram, cum supra laudatus monachus Olympiota certiorem me
fecit, exstare etiamnum in secunda Macedonia urbem Bragalinitzam, seu, ut ipse effe
rebat, Bragarinitzam; sed e magna urbe ad pagi conditionem redactam, habitarique a
Turcis, paucis immistis Christianis: distare vero a Strumitza quinque circiter horarum
itinere: ac in ea non solum de peracta ad ipsam sanctorum martyrum translatione memo
riam vigere; sed etiam se, cum illac transiret, propriis vidisse oculis fundamenta templi
quod in eorum honorem olim exstructum dicebatur. Plura de hisce sanctis mihi dicenda
non suppetunt. Cæterum clarissimi et de Christiana republica optime meriti Bollandi
continuatores suo tempore totam hanc historiam accuratissime, summaque, ut assolent,
eruditionis vi discutient, illustrabunt, expedient. Interim haud infima laus hujus editio
nis erit, ansam præbuisse præclarissimis viris negotium hoc perficiendi ut reipsa præ
bitura videtur; quandoquidem ex illis unus, vir omnigena eruditione clarus, Joannes
Stiltingius, quem hac de re per litteras ipse consului, solita humanitate respondit, se horum
martyrum acta non vidisse.
De Allocutione ad Familiarem circa ea quorum incusantur Latini.
XXV. Allocutio hæc, quam alii Epistolam ad Nicolaum diaconum et canstrisium vocant
(a) tunc etiam celebris erat, cum adhuc in quibusdam insignioribus bibliothecis inedita
latitaret. Non modo enim de ea mentionem fecerant ii omnes qui de Theophylacti operibus.
disseruere; sed aliqua etiam ejusdem fragmenta tum in Jure Græco-Romano, quod Leun
clavius vulgavit, inserta, tum in Græcia Orthodoxa ab Allatio edita, obvia omnibus persta
bant. Hæc vero ita acuerant eruditorum animos, ut summopere exoptarent, ex ipso fonte
detegere, quænam auctori satis vetusto, doctissimoque et celebri archiepiscopo mens
insedisset quoad ea quæ Græcam a Latina Ecclesiam infando schismate diremptam jam
dudum tenent. Primus (quem equidem noverim) qui justissimis his litteratorum hominum
votis explendis serio adjecerit animum, fuit editionis hujus fautor amplissimus, de quo
jam diximus supra, quique jam ab anno 1753 dedit operam, ut ex codice Cæsareo-Vindo
bonensi exscriberetur, ut huic tertio volumini Operum Theophylacti, velut non mediocre
ipsius ornamentum, insereretur. Insequenti anno eam ipse Latinitate donavi: ex qua cl.
præviæ Dissertationis auctor particulas aliquas in rem suam excerpsit. Quod ea in hac
editione publici juris facienda esset, admoniti sunt eruditi cum in Dissertatione prædicta,
tum etiam in Declaratione Græco-Latina, quæ simul cum tomo primo emissa in lucem est
anno 1754. Sed cum voluminis hujus impressio ob eam, quam memoravimus, causam
longius produceretur, vir doctissimus Joannes Aloysius Mingarellius, canonicus regularis
S. Augustini congregationis Rhenanæ, fortasse ut aliquanto maturius eruditorum exple
(a) Vide Dissertationem tomo 1 præfixam, num. LIV.
col. 443–444page 19 of 35
ret vota, suo Anecdotorum Fasciculo, quem edidit an. 1756, inserendam existimavit.
Quod quidem tametsi editionis hujus fautoribus paulo injucundius acciderit, eo quoi
exinde præreptum ei aliquid laudis suspicarentur, mihi tamen percommodum cessit
sic enim collationem, quam cum Bononiensi textu facere meditabar, eo jam edito, multo
facilius exsequi potui. Cæterum Mingarellius Græco textui Latinam versionem adjunxit
sane accuratam et nitidam: quam propterea, ut in hanc editionem asciscerem, animo diu
multumque propendi. Sed tandem nil esse ratus, cur versionem meam eo jure privarem,
quod ratione temporis acquisierat, et postquam haud mediocri nisu eluctata ex exemplari
esset pluribus de causis perarduo, eam innoxiam tenebris damnarem perpetuis, ipsam
hic apponendam censui. Cæterum cum Bononiensis codex codice Cæsareo-Vindobonensi,
qui haud ita magnam redolet antiquitatem, mibi aliquando nitidior visus sit, emendatior
que, illius ope nonnulla mei exemplaris corrigere menda (prius quidem sola conjectura
plara sustuleram), indeque et versionem meam aliquantulum perficere mihi licuit: ut pro
inde non omnino suo exciderit voto præstantissimus Mingarellius, qui ea præ cæteris að
evulgandam Allocutionem hanc ratione se inductum fuisse monet, ut Theophylacti Ope
rum editio magis magisque perfici possit. At et codicem Bononiensem, tametsi plerumque
Vindobonensi nitidiorem, vicissim posse, imo et debere in aliquibus corrigi et ipse co
dice Vindobonensi, perspiciet facile lector ex variantibus lectionibus, quas ad paginarum
ealcem adtexui. Et sane lectionem Vindobonensem in quibusdam anteferendam esse Bono
niensi, nemo, ut puto, inficiabitur, qui pauculas, quas adjecimus, notas expendere velit.
Variantes quoque lectiones, quæ in Chomateni excerptis occurrunt, addidimus, non qui
dem omnes, sed eas tantum quæ alicujus esse momenti visæ sunt. Sed jam de ipsamet
Allocutione nonnulla dicamus.
XXVI. Erunt fortasse qui hanc Theophylacti opellam nonnisi Photii sectatoribus in
suo schismate obfirmandis usui esse posse arbitrantes, eam a nobis in publicam efferri
lucem, ægre ferant, aut saltem demirentur. Sed nos ab eorum qui ita sentiunt opinione
adeo procul absumus, ut non modo nullum in ea edenda periculum subesse suspicemur,
sed fructum etiam multiplicem exinde nobis obventurum confidamus: 1 scilicet, ut
integerrima in evulgandis Theophylacti Operibus fides nostra omnibus explorata fiat
deinde ut Latini nominis hostes perspiciant, ita nos æquitati causæ nostræ confidere, ut
quæ contra afferuntur argumenta in medium producere non vereamur: denique ut
Photiani (ita eos appellare lubet, qui ex Græcis schismati adhærent, ut ab inclyta eorum
natione, quam magnopere diligo, et, ut decet, colo, secernam) aliquando discant æquius de
Latina Ecclesia sentire, animosque capiant moderatiores. Quod ita quidem eventurum
confido, si sedato passionum æstu, ac præjudiciis paulisper sepositis, ad Theophylacti
placita (quem alias magni, nec immerito, faciunt) animum mentemque suam exigere
velint. Hoc si præstiterint, fatebuntur sane, neque (a) multos esse Latinorum errores, neque
tales, qui ad discindendas Ecclesias sint idonei, eorumque nullum ad fidei caput pertinere.
Fatebuntur ejusmodi, ut ipsi putant, errores ultra rationem omnem et nodum a fervidioribus
quibusdam (b) orthodoxia zelatoribus amplificari; aliquosque nullius, alios vero mediocris
smendationis indigere, ita ut non magni intersit Ecclesiæ, si ea perficiatur. Fatebuntur
omnem ferme dissensionis Græcos inter ac Latinos causam revocandam esse ad particulam
Filioque Symbolo adjectam (c), adeoque nec propter azyma, neque propter jejunia (d',
multo vero minus propter reliqua, pacem esse cum. Latina Ecclesia turbandam. Fatebuntur
multa, quæ ipsis errores sunt, meras consuetudines (e) esse, quasdam quidem ex pietate,
alias ex provida dispositione introductas. Fatebuntur denique, ex solo charitatis defectu,
ambitione ac superbia (f), ex zelo non secundum scientiam, ex cæco sui amore (g) lot congeri
(a) Verba Theophylacti Alloc. num. 1, pag. 513.
(b) Num. 11.
(c) lb. et num. III.
(d) Num. XV.
(e) Ibid.
Huc spectant verba quæ habet num. I: Non
enim fraterne suscipimus, etc.; tum quæ habet
num. XVI, ubi graphice describit quorumdam ex
suis popularibus údɛpixòv byxov, hydropicum tumɔ
rem.
(g) Num. XI in fine.
col. 445–446page 20 of 35
PG 125:445Ἔτι δὲ περιέχει τὸ, Πάτερ ἡμῶν, επιτηδείως ὅλον ἁρμοσθὲν ὑπὸ σοφοῦ τινος 18 ρέως εἰς τὸν πάπαν ὡς Λατίνων ὄντα Θεόν, ἀληθῶς πνευματομάχους εἶναι, ἀντιχρίστους καὶ ἀντιθέους, ὡς λατρεύοντας τῇ κτίσει ἡγοῦν τῷ ἀναιρεῖν τὴν ἐξουσίαν τοῦ Κυρίου ἐπὶ τῆς γῆς, καὶ περικλεῖν τὸν Χριστὸν εἰς οὐρανὸν μόνον, διὰ νὰ φαίνεται ἐπίγειος χειροτονεῖσθαι προσευχῇ καὶ ἐπικλήσει Πνεύματος, τῇ τῶν μορίων θεωρίᾳ καὶ ψηλαφήσει, Κρείττον Μουαμελισμὸς ἢ Λατινισμός, (α) Βιβλιάριον κατὰ Λατίνων, ἔχον ὄνομα, Εγκύκλιος Ἐπιστολὴ γραφεῖσα παρὰ τοῦ σοφωτάτου κυρίου Εὐγενίου δι δασκάλου τῆς ἤδη συγκροτηθείσης ἐν τῷ ἁγιωνύμῳ Ορει σχολής, συντόμως ἀπαριθμούσα τὰς τῶν Λατίνων μίαν προς μίαν καινοτομίας ἐκπομπεύει. Δι' ευταξίαν καὶ σεμνοπρέπειαν ἐπεκράτησεν ἔθος ἐπαινετὸν οἱ ἐκκλησιαστικοὶ νὰ τρέφωσι καὶ τῆς κεφαλῆς τὴν κόμην, καὶ τοῦ προσώπου την πώγωνα· ὅθεν ὁ θεῖος Κλήμης ὁ ᾿Αλεξανδρεύς ἱερὸν κόσμον τοῦτον ὠνόμασε· καὶ αὐτοὶ οἱ Λατίνοι, καὶ ἱερεῖς, καὶ ἀρχιερεῖς ξυρίζουσιν ὁμοῦ μὲ αὐτὰ καὶ τὸν μύστακα, καὶ παραστήκουσιν εἰς ἡμᾶς τὴν κεφα λὴν τῆς Λατινικῆς Ἐκκλησίας εξυρημένην.Latinorum errores, eosque tanta acerbitate improperari. Itaque legant et perlegant, accura~
tiusque perpendant, quæ magnus illorum doctor, nullatenus certe Latinis addictus,
contra nimium immodicumque, atque a ratione prorsus alienum Photianorum sui
temporis zelum in hac sua Allocutione conscripsit; nec velint ipsi limites ab eodem præstitutos adeo enormiter transilire. Cogitent etiam, atque etiam, quid esset ille scripturus,
si in hæc incidisset tempora, quibus eorum zelus, seu potius odium in Latinam Ecclesiam
ad furorem usque exarsit. Et sane, quo nunc animo esset, aut quid, amabo, conscriberet,
si in Patriarcharum Historia a Dositheo conscripta, auctaque a Chrysantho, et Bucherestæ
in Valachia edita anno præsentis sæculi decimo tertio, ea omnia in Romanam Ecclesiam
congesta deprehenderet genera calumniarum, quas vel infensissimi illius hostes commenti
usquam fuere? Quid si in Theophylacti manus incideret libellus ante biennium Constantinopoli editus, qui encyclicam Eugenii scholarchæ in Monte sancto epistolam continet, in
qua præconcepti Latinorum errores quamplurimi, innumerabilesque dicuntur, et mirum in
modum amplificantur, Ἔτι δὲ περιέχει τὸ, Πάτερ ἡμῶν, επιτηδείως ὅλον ἁρμοσθὲν ὑπὸ σοφοῦ τινος 18ρέως εἰς τὸν πάπαν ὡς Λατίνων ὄντα Θεόν, atque etiam Orationem Dominicum exhibet totam a
docto quodam sacerdote concinne in papam, tanquam Latinorum Deum, aptatam. O præclarum
sane doctissimi sacerdotis inventum (a)! Quid si Theophylactus vel obiter percurreret
Pseudoevangelicam illam Macarii cujusdam Tubam, anno 1754 furtivis in hac urbe typis
impressam (cujus proinde exemplaria auctoritate publica flammis addicta fuere), eo
præsertim fine conflatam et inflatam, ut loco Christianæ dilectionis, majorem in modum
popuk odium incenderet inflammaretque: cuique præmissa præfatio est a Græco homine
Ephraimo ipsimet operi apprime respondens, ubi summa incredibilique impudentia scribit,
Latinos ἀληθῶς πνευματομάχους εἶναι, ἀντιχρίστους καὶ ἀντιθέους, ὡς λατρεύοντας τῇ κτίσει ἡγοῦν τῷ
Hip nàng, napà thy Kelaavta, esse revera pneumatomachos, antichristos et antitheos, seu Dei
adversarios; quippe qui adorant creaturam, nempe suum papam, loco Creatoris; ac Romanum
ipsum pontificem non modo ait, ἀναιρεῖν τὴν ἐξουσίαν τοῦ Κυρίου ἐπὶ τῆς γῆς, destruere potestatem Domini super terram, καὶ περικλεῖν τὸν Χριστὸν εἰς οὐρανὸν μόνον, διὰ νὰ φαίνεται ἐπίγειος
Bɛά;, et concludere Christum solo cœlo, ut ipse terrenus Deus appareat; sed et eum non
amplius χειροτονεῖσθαι προσευχῇ καὶ ἐπικλήσει Πνεύματος, ordinari oratione et invocatione Spirius sancti; verum τῇ τῶν μορίων θεωρίᾳ καὶ ψηλαφήσει, quæ verba naturalis pudor vetat
interpretari. Quid demum, si dictum illud satanicum (utor Theophylacteo verbo, neque
enim hic aptius ullum occurrit), si illud, inquam, inaudiret, quod terere dicitur Photianorum
vulgus, simplicique plebecula altius inculcari, videlicet, Κρείττον Μουαμελισμὸς ἢ Λατινισμός,
Muhamedismus melior Latinismo est? Nonne hæc inaudiens summo animi dolore atque
indignatione correptus exclamaret:
Quis furor, o cives, quæ tanta licentia linguæ (b)!
Verumenimvero illud vereor, ne nunc temporis Theophylacto accidat, quod suamet ætate
(α) Titulus istius libelli ita se habet: Βιβλιάριον
κατὰ Λατίνων, ἔχον ὄνομα, Εγκύκλιος Ἐπιστολὴ
γραφεῖσα παρὰ τοῦ σοφωτάτου κυρίου Εὐγενίου διδασκάλου τῆς ἤδη συγκροτηθείσης ἐν τῷ ἁγιωνύμῳ
Ορει σχολής, συντόμως ἀπαριθμούσα τὰς τῶν
Λατίνων μίαν προς μίαν καινοτομίας ἐκπομπεύει.
Hoc est: Libellus contra Latinos, cui nomen est:
Epistola Encyclica, conscripta a sapientissimo do.
mino Eugenio magistro scholæ jam institutæ in Monte, qui·Sanctus cognominatur, quæ breviter pandit
omnes Latinorum innovationes, eas singillatim enumerans. Editor hujus libelli est Christophorus ieromonachus, qui eum patriarchæ Cyrillo dedicavit,
ac prolixum prooemium adjecit. In eo auctor triginta Latinorum xaivotoμlaç, innovationes, velut in
aliarum innumerabilium specimen nominatim reCensel; nempe quidquid a receptis inter Græcos
sententiis vel ab eorum moribus abborret. In his
magnam illam xaɩvotoµlav, innovationem, de barbe
clericorum tonsione non præterit; sed HTS verbis
proponit. Δι' ευταξίαν καὶ σεμνοπρέπειαν ἐπεκράτησεν ἔθος ἐπαινετὸν οἱ ἐκκλησιαστικοὶ νὰ τρέφωσι
καὶ τῆς κεφαλῆς τὴν κόμην, καὶ τοῦ προσώπου την
πώγωνα· ὅθεν ὁ θεῖος Κλήμης ὁ ᾿Αλεξανδρεύς ἱερὸν
κόσμον τοῦτον ὠνόμασε· καὶ αὐτοὶ οἱ Λατίνοι, καὶ
ἱερεῖς, καὶ ἀρχιερεῖς ξυρίζουσιν ὁμοῦ μὲ αὐτὰ καὶ
τὸν μύστακα, καὶ παραστήκουσιν εἰς ἡμᾶς τὴν κεφα
λὴν τῆς Λατινικῆς Ἐκκλησίας εξυρημένην. Decoris
et gravitatis gratia invaluit laudabilis consuetudo,
ut ecclesiastici et capitis cæsariem et faciei barbam
nutriant; quocirca sacrum ornatum rem hanc appellat Clemens Alexandrinus. At ipsi (Latini) sive
presbyteri sint, sive episcopi radunt cum ipsis etiam
pilos labii suverioris (vulgo la busetta, vel propius
ad Græcam vozem púotaxa, mystaca, i mostacchi),
et nobis opponunt capul Ecclesiæ Latina rasum.
Hem! Siccine amittitur ecclesiasticus decor et gravitas si abjiciatur, quod brutis etiam quibusdam
convenit?
(b) Ex Lucano lib. 1, v. 8, mutata voce ferri in
linguæ.
col. 447–448page 21 of 35
verebatur ille eventurum sibi, nempe quod nonnulli ex fervidioribus Photianis, legentes
quam acriter in sua hac opella perstringat eorumdem immoderantiam zeli, charitatis
defectum, ambitionem atque hydropicum tumorem, æstimatione in contemptum versa, euri
condemnent inscitiæ crassiorisque in rebus sacris judicii, vel incuria, imo et orientalium
dogmatum proditionis. Alii tamen, sperare juvat, gravissimi hujus viri auctoritate permoli
sibi facile persuadebunt, nec multos esse Latinorum errores, neque tales qui ad discindenda³
Ecclesias sint idonei; nec ullum qui ad fidei caput pertineat. At ii ipsi fortasse ejusdem
auctoritate freti contendent, se jure a Latinorum communione abborrere, quippe qui illud
Symbolo addiderint, quo Spiritum sanctum et a Filio procedere enuntiatur. Hos igitur
amice et fraterne, utque verbis utar Theophylacti, simpliciter et candide, atque ut pisca
torum discipulum omnino decet, nunc paucis alloqui lubet.
XXVII. Ac primo quidem eos, quoad præsens attinet, præmonitos velim, potius animi
dispositionem quam verba esse in Theophylacto spectanda; deinde quæcunque ejus mens
fuerit, non magni esse faciendam illius hac in re auctoritatem. Quoad primum attinet,
pro certo habeo, ita eum fuisse animo comparatum, ut si quo tempore vixit, per aliquod
concilium ex Græcis Latinisque coactum ad examen vocata ac definita fuisset processio
Spiritus sancti etiam a Filio, procul dubio concilii judicio ac sententiæ stetisset
quemadmodum plurimi sanctitate ac doctrina præstantissimi Patres stetere synodo,
Florentina, eique perpetuo et constantissime adhæserunt. Hac fuisse Theophylactum
aniui dispositione affectum, ipse colligo ex eximio ejus pacis unionisque amore, qui
cum in aliis operibus, tum potissimum in hac ipsa Allocutione luculenter se prodit. Verum
cum ante floruerit quam controversia hæc definita esset in aliqua cecumenica synodo
(primo enim definita est in concilio generali Lugdunensi 11, an. 1274), cumque per id
tempus dissidii et schismatis æstus primum excitatus a Photio, tum a Michaele Cerulario
non ita pridem renovatus, ferveret quam vehementissime, baud valde mirandum si et
Theophylactus se quoque abripi passus utcunque sit. At quia tamen ob eam, quam supra
memoravimus, causam ignotum nobis est, an illius fervor ad hæreticam usque pertinaciam
excreverit, ideo neque illum hæreseos, neque formalis, ut aiunt, schismatis condem
namus (a) quin nec sancti viri appellationem, qua vulgo ab Orientalibus insignitur, nos
ullatenus ipsi invidemus.
XXVIII. Verum hoc ipsum quod Theophylacto ab his criminibus purgando, sive excusando
deservit, ad minuendam quoque hac in parte illius auctoritatem quam maxime facit Cum
enim controversia hæc in concilio ex Græcis Latinisque coacto nondum data opera
communique consensu subjecta esset examini, quod primo factum est in prædicta generali
synodo, ignorare is facile potuit quibus niteretur fundamentis Latinorum sententia, vel
quo in sensu assererent hi, Spiritum sanctum etiam a Filio procedere, et quam legitima
ratio seu causa eis fuerit, ut particulam Filioque in suæmet usum Ecclesiæ Symbolo fidei
adjiciendam putarint. Hæc reipsa ab Theophylacto ignorata fuisse, dubitari vix potest, si
argumenta queis suam ipse cansam propugnat, paulo attentius expendantur. Anne enim
usus unquam verbis illis evangelicis fuisset Ostende nobis Patrem (qui nempe doceat
Spiritum sanctum a Filio procedere), et sufficit nobis (b), si cognovisset, tot esse Patres, et
probatissimos quidem, et non modo Latinos, qui floruere ante dissensionis initium (quibus
proinde probatorum Patrum et nomen et gradum nemo sane, qui recte sentiat, abjudicarit),
sed etiam Græcos, qui nostram tradidere sententiam? Hic vero, antequam ultra progredior,
cobibere me non possum, quin vehementer querar expostulemique de apertissima injuria
quam Græci nostræ hujus ætatis non Latinæ tantum, sed et universæ Ecclesiæ inferre
haud reformidant, dum controversiam hanc fidei ad Græcos tantum exigendamı esse
Patres, ex eorumque placitis definiendam esse contendunt. Quid enim? An catholica
(a) llac ratione eum excusarunt auctores edi
tionum ann. 1531, 1542 et 1554, quas videre mihi
licuit. Enarrationum ipsius in quatuor Evangelia.
Verba illorum ad valcem Joannis hæc'sunt: Propter
ca reprehendendus non est Theophylactus (quod ita
locutus fuerit de Spiritus sancti processione), quia
minime tunc ab Ecclesia universali definitum eral,
eum ab utroque procedere.
(b) Num. Ítt.
col. 449–450page 22 of 35
Ecclesia intra solius Græciæ vel Orientis fines etiam primis Ecclesia sæculis conclusa
erat? Aut divina traditio, cujus propria dos est, semper et ubique vigere, ex Orientali
tantum Ecclesia haurienda pensandaque est? Ecquis hac prærogativa Orientales donavit?
An Christus, qui Evangelium in universo mundo prædicandum edixit? An apostoli, qui
illud annuntiarunt ubique terrarum; eorumque coryphæus Petrus Romam cum doctrinæ
suæ, tum etiam potestatis sedem constituit? ubi etiam Paulus doctoris munere functus
biennio est ut de cæteris sileam apostolis, quorum aliqui per seipsos, alii per discipulos
ab se institutos in varias Occidentis provincias ac regna doctrinam evangelicam dissemi
narunt. Quamvis igitur nullum ex Græcis Patribus afferri posset pro Latino dogmate
testimonium, nonne satis esset unanimis Latinorum Patrum sententia, ut nedum ab
omnis suspicione erroris absolveretur, sed etiam ut apostolis ipsis referretur acceptum? Et
sane si Theophylactum non latuit isthæc Latinorum consensio Patrum, qua ratione ausus
est affirmare, a nullo ex probatis Patribus id edoceri, provocareque nos evangelicis
verbis: Ostende nobis Patrem? An non probati Patres Cyprianus et Ambrosius, quorum
utitur testimoniis tertia synodus oecumenica, sive Ephesina? Nonne probatissimus Pater
Leo Magnus, cujus scripta quarta synodus σraŋv ¿płodoɛlas, columnam orthodoxiæ appel
lavit. Nonne probatus Pater Augustinus, quem sexta synodus summis prosecuta est
laudibus æque ac ipsum Ambrosium atque Leonem? Si vero hoc ille ignoravit, consequens
est, multo breviorem ecclesiastica eruditionis supellectilem illi fuisse, quam decuisset
tanti nominis archiepiscopum: adeoque illius auctoritatem, ad hoc quod attinet, non esse
magnopere faciendam. Quod vero magis displicet, est illud quod subdit: Si enim
probalus est, non dixit; et si dixit, probatus non est. Quæ verba hæreticum spiritum
redolere videntur hæretici enim ex opinione propria Patrum auctoritatem metiri solent,
de eaque judicium ferre: dumque ab eisdem dissentiunt, eos flocci ac nihili faciunt. Sed
mitius sentire præstat de Theophylacto, atque ea verba benigne interpretari, velut non eo
spiritu sensuque prolata; sed quia sibi nimium blandiretur, atque confideret, ex Græcis
illustrioribus Patrem reperiri neminem posse, nam de Latinis nihil sollicitus fuisse
videtur, qui Spiritum sanctum etiam a Filio procedere docuisset. Pretium igitur operæ
est, accuratius investigare, quibus ille et quam validis fundamentis innixus tantopere
sibi ipsi præfideret. Sed paulo post videtur et ipse sibi non satis tutus, cum subdat
Deinde etsi hoc daremus, non utique quod rarius est, in argumentum trahendum. Quid
vero, si non pauci rarique sint, nedum Latini, sed Græci etiam Patres, qui dogma nostrum
tradiderint vel disertis vel æquivalentibus verbis?
XXIX. Sed antequam id demonstro, jure omni abs Theophylacto et Photiani schismatis
propugnatoribus postulo, ut ex eorum probatis Patribus vel unum nobis ostendant, qui
ante Photiana tempora inficiatus fuerit, Spiritum sanctum a Filio procedere. Sed quamvis
diu multumque faligentur, indicare ne unicum quidem possunt (Damascenum enim, quem
solum specie aliqua veri opponere valent, a nobis minime dissidere postea demonstra
bimus). Alias vero dogmati nostro censendi minjme sunt adversari, qui vel hac de re peni
tus silent, vel solum aiunt, Spiritum a Putre procedere. Quis enim ignorat, rem esse
plane diversam non asserere, Spiritum sanctum procedere a Filio, atque id negare? aliud
pariter affirmare, eum a Patre procedere, aliud a solo Patre? Quare nullatenus intelligere
valeo, quomodo Theophylactus omnesque Photiani nos veluti Christo Patribusque adver
santes traducant, eo quod simpliciter ii asserant, Spiritum sanctum a Patre procedere, atque
a nobis fieri xaivotoμíav, seu innovationem in fide contendant, dum eumdem asserimus etiam
a Filio procedere; ea solum ratione quod Christus tantummodo dixit, a Patre. Verum si
quid addere est innovare, cur et ipsi quidpiam addunt dicentes, a solo Patre? Ubinam
Christus, ubi Patres id (saltem ante Photii tempora) asseruere? Quid enim? An nobis
exprimere vetitum, quod Christus Dominus non expressit; illis limitare liceat, quod a
Christo limitatum non est? Si ille non dixit, Spiritum sanctum a Filio, hoc est a seipso
precedere, neque id etiam negavit. Cur itaque Photiani negant? Et si quidem tantummodo
non assererent, ferendum eorum silentium esset; verum et negant, et eos qui asserunt
condemnant dirisque omnibus devovent; tritum illud (in quod etiam Theophylactus ab
col. 451–452page 23 of 35
PG 125:451Τὸ Εὐαγγέλιον διὰ στόματος τοῦ Χριστοῦ εὐαγγελίο ζεται εἰς τοὺς πιστοὺς φανερὰ ὅτι Πνεῦμα παρὰ Πατρὸς ἐκπορεύεται, καὶ αὐτοὶ οἱ ἄγγελοι σκότους εὐαγγελίζονται, καὶ ἐκ τοῦ Υἱοῦ. Ο 'ΑγιονύμουBONIFACII FINETTI PRÆFATIO
iniquitate causæ suæ præceps est actus), ac puerile argumentum usurpantes: St Spiritus
sanctus etiam ex Filio procedit (a), quid prohibuit ne ita Christus loqueretur: Qui ex Patre
el ex me procedit? Sed mihi subdere liceat: Si a solo Patre procedit, quid prohibuit, ne
id Christus exprimeret; præsertim cum ipse jam prænovisset quot et quanta ex illius
voculæ præteritione oritura aliquando essent dissidia? Quid ad hæc Photiani respondeant,
nihil habent; at nobis in promptu est, quid contra eos regeramus: videlicet, Christum
sin eo, saltem aliis in locis; sin expressis, saltem æquivalentibus verbis, docuisse 8piritum etiam a seipso procedere: quod quidem nostri homines millies demonstrarunt, et ex
eo quod Christus Dominus ait Joan. x, 30, Ego et Pater unum sumus; ex quo inferunt
unum eliam esse Filium cum Patre quoad rationem principii Spiritus sancti. Et ex eo
(Joan. xvi, 15), Omnia quæcunque habet Pater, mea sunt: ergo, inquiunt et virtus producendi Spiritum sauctum est Filii, seu convenit Filio. Et ex illo (ibidem 14): Ille me
clarificabit, quia de meo accipiet. Quid enim, aiunt, Spiritus sanctus accipere a Filio potest,"
nisi ipsum esse? Et ex eo demum quod Joan. xv, 26, ait se missurum Spiritum sanctum:
cum missio in divinis nil aliud esse aut intelligi possit, quam processio æterna com
ordine ad quidpiam extrinsecus producendum. Quid quod et ipsis verbis, quibus tantopere
fidunt adversarii, videlicet, qui a Patre procedit, docet implicite, etiam a seipso procedere.
Nam quidquid in Scripturis de una persona dicitur, etiam de alia oportet intelligi, nisi
repugnet proprietati personali ipsius, ut verissimum effert theologorum cum S. Thom. It
cap. Gen., cap. 25, axioma, ea ratione nixum, quod tres divinæ personæ unum idemque
sunt omnes, iis tantum exceptis quæ ad personalem pertinent proprietatem. Quod adeo
certum est ut, etiamsi Christus eo loci dixisset, Qui a Patre solo procedit, non inde tamen
abdicanda ei esset Spiritus sancti productio. Fortene mirantur vel hoc negant Photiani,
Ergo pariter negent Patrem a Spiritu sancto cognosci, vel etiam nosse seipsum, propterea
quod dixerit Christus Matth. x1, 22, Nemo novit Patrem, nisi Filius; vel negent cum
Socinianis, Filium ipsum esse verum Deum, quia ipse Patrem alloquens ait (Joan. xv11,3),
Ut cognoscant te solum verum Deum.
XXX. En quo tandem abit argumentum a Photianis adeo decantatum: a Photianis,
inquam, qui et tritum illud et per sese luculentissimum ignorare videntur: Qui unum
asserit, aliud non negat, nisi ei quod asserit repugnet. Nam probaruntne unquam, aut
aliquando probaturi sunt, ullam in eo esse repugnantiam, quod Filius una cum Patre sit
principium Spiritus sancti? Quid enim? Anne aliquid virtutis, quæ insit Patri, deesse
Filio putandum erit? Vel rationi Filii repugnat producere aliam a seipso personam? Vel
demum quod habet principium, nequit esse principium alterius? Nihil horum profecto.
Cur igitur ovantes adeo argumentum istud obtrudunt: Evangelium Christi ore clare docet
fideles, Spiritum sanctum a Patre procedere; at ipsi angeli tenebrarum (Latini) prædicant,
etiam a Filio: ergo Evangelio contraria docent. Ita sane post innumeros alios Eugenius
in citato libello, cujus Græca verba sunt hæc: Τὸ Εὐαγγέλιον διὰ στόματος τοῦ Χριστοῦ εὐαγγελίο
ζεται εἰς τοὺς πιστοὺς φανερὰ ὅτι Πνεῦμα παρὰ Πατρὸς ἐκπορεύεται, καὶ αὐτοὶ οἱ ἄγγελοι σκότους
εὐαγγελίζονται, καὶ ἐκ τοῦ Υἱοῦ. Ο preclaram scholarcha Montis 'Αγιονύμου ratiocinatio! Sic,
cine? Procedit a Patre; non igitur a Filio: cum potius dicendum foret: Procedit a
Patre, ergo et a Filio, ob indicatas rationes. Sed et ipse Theophylactus male famæ suæ
consulit, dum prædictum argumentum simplicem vocas absolutamque rationem (b), addiditque, alium nobis esse quærendum doctorem præter unum magistrum nostrum Christum,
si huic dogmati adhærere velimus. At vero, si Christus aiendo: qui a Patre procedit,
nobis nullatenus adversatur, multo minus censendi sunt nobis contrarii esse quicunque es
Græcis Patribus docent solummodo, affirmantque Spiritum sanctum a Patre procedere.
Cum igitur Græcorum nemo inficietur eumdem et a Filio procedere, nonnulli autem ex
illis una cum Latinis omnibus affirment, profecto illud negare præfracte velle, imo et
hæreseos nos condemnare quia id asserimus, res illorum est [verba regero que habet
Theophylactus (c)] qui spiritu erroris pleni sunt.
(a) Num. III.
(b) lbidem.
(c) lbidem.
col. 453–454page 24 of 35
PG 125:45367: Χριστός, ἐκ τοῦ Πατρὸς πιστεύεται Θεὸς ἐκ Θεοῦ, καὶ τὸ Πνεῦμα ἐκ τοῦ Χριστοῦ 71: Θεό; Υἱὸν καλεῖ τὸν ἐξ αὐτοῦ, τὸ δὲ ἅγιον Πνεῦμα τὸ παρ' ἀμφοτέρων. 8 ἐν μέσῳ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ, ἐκ Πατρὸς καὶ ἐκ τῆς αὐτῆς οὐσίας παρὰ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ Πνεῦμα ἅγιον, εἶναι φῶς τρίτον παρὰ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ, Πατρὶ ὁ Υἱὸς, καὶ τὸ ἐξ αὐτοῦ εἶναι ἔχων οὐκ υστερίζει κατὰ τὴν ὑπαρξιν· οὕτω πάλιν καὶ τοῦ Μονογενοῦς ἔχεται τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, ἐπινοίς μόνῃ κατὰ τὸν τῆς αἰτίας λόγον προθεωρουμένου τῆς τοῦ Πνεύματος, Τοῦ λόγου τῆς αἰτίας ὑπεξηρημένου, ἐν μηδενὶ τὴν ἁγίαν Τριάδα πρὸς Ως φησὶν ὁ Χριστός· “Ο παρὰ τοῦ Πατρὸς ἐκπορεύεται, και, Οὗτος ἐκ τοῦ ἐμοῦXXXI. Sed jam age proferamus in medium Græcos, eosque probatos, imo et probatissimos Patres, qui nobiscum in hoc dogmate sentiunt; ut qui sapiunt, inde perspiciant
quam inconsulte Theophylactus nos provocarit iis verbis: Ostende nobis Patrem, etc.
Probati sane ac probatissimi Patres sunt Athanasius, Epiphanius, Gregorius Nyssenus,
Cyrillus Alexandrinus, Basilius, quibus addendus est Didymus summa saltem venerabilis
antiquitate. Porro satis aperte hi omnes docent Spiritum sanctum procedere a Filio.
Quanquam enim, ut candide quod est, fatear, Græcorum nemo prior Symeone Meta-
´phraste voce ipsa Exmopsúɛobal ad id exprimendum utatur, tamen vocabula et phrases
ejusdem omnino valoris adhibent, ut poliva, progredi; mpoxsiała, profundi, emanare;
elvai, esse, únápyelv exsistere; Unapğıv Exɛiv, exsistentiam habere, et similia, quibus æternam
Spiritus sancti productionem a Filio significari, nemo inficias ierit, qui, in defendendo
errore penitus obfirmatus non fuerit. Et sane phrases alvat, esse, Snape, exsistere.
UnapĘ Exelv, exsistentiam habere, per sese ad id quod intendimus, significandum claræ
sunt verbo autem poléval, progredi vel profluere utitur etiam Theophylactus ad
substantialem Spiritus sancti processionem indicandam, dum in Allocutione num. IV
explicans, cur Spiritus Christi ipse dicatur, non, inquit, we tĘ Exelvou poids, quod ex ipso
profluat; sed, etc. Cur itaque hodierni Græci legentes in suis Patribus Spiritum sanctum
poléval, profluere, seu progredi ex Filio, id ad temporaneam ejusdem Spiritus missionem
seu diffusionem referendum contendunt? Profecto pari ratione et illud Christi Domini
& napà IIa:pò; ¿xnopеústaɩ, qui ex Patre procedit, posset quis de temporanea missione explicare; adeoque æternam ejus etiam a Patre productionem seu processionem inficiari. Sed
jam ipsa Patrum Græcorum testimonia ob oculos ponenda sunt.
XXXII. Igitur 1. S. Epiphanius, ut ab iis qui clarius sese exprimunt, incipiam, in
Ancorado, n. 67: Χριστός, ait, ἐκ τοῦ Πατρὸς πιστεύεται Θεὸς ἐκ Θεοῦ, καὶ τὸ Πνεῦμα ἐκ τοῦ Χριστοῦ
1 rap' ¿µpotépwv, Christus ex Patre creditur esse Deus de Deo, et Spiritus sanctus ex
Christo, sive ab ambobus (a). Et n. 71: Θεό; Υἱὸν καλεῖ τὸν ἐξ αὐτοῦ, τὸ δὲ ἅγιον Πνεῦμα τὸ παρ'
ἀμφοτέρων. Εt praced. n. 8 ait Spiritum sanctum esse ἐν μέσῳ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ, ἐκ Πατρὸς καὶ
Yhū, τpítov z óvopasią, in medio Patris et Filii, ex Patre et Filio, tertium appellatione. Et
n. praecedente, esse ἐκ τῆς αὐτῆς οὐσίας παρὰ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ Πνεῦμα ἅγιον, ex ipsa substantia
Patris et Filii Spiritum sanctum. Et hæresi 74, n. 8, εἶναι φῶς τρίτον παρὰ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ,
esse lumen tertium a Patre et Filio. Esse etiam napk Пarpò; xal Yiou, a Patre et Filio, bis
repetit n. 9. Et antea ibidem n. 7 dixerat, esse to žyɩov Пvɛūµa nap' àµqotipwv, Spiritum
sanetum ab ambobus. Similia habet n. 10, et hæresi 62, n. 4. Ut proinde nemo fortasse ex
Latinis Patribus aut clarius aut frequentius hac de re locutus fuerit.
2. S. Gregorius Nyssenus lib. 1 Contra Eunomium duo præsertim ait, ex quibus
ineluctabiliter sequitur, Spiritum sanctum a Filio procedere. Primum est, Filium habere
rationem causa seu principii relate ad Spiritum sanctum, et hac sola ratione ipsi præintelligi, quemadmodum se habet Pater respectu Filii. Verba ejus sunt: '0; ouvintetas
Πατρὶ ὁ Υἱὸς, καὶ τὸ ἐξ αὐτοῦ εἶναι ἔχων οὐκ υστερίζει κατὰ τὴν ὑπαρξιν· οὕτω πάλιν καὶ τοῦ Μονογενοῦς
ἔχεται τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, ἐπινοίς μόνῃ κατὰ τὸν τῆς αἰτίας λόγον προθεωρουμένου τῆς τοῦ Πνεύματος,
mootȧsews, Quemadmodum Patri copulatur Filius, et ex ipso habens esse, posterior tamen
exsistentia non est; sic rursus Spiritus sanctus proxime hæret Unigenito, qui sola consideratione secundum rationem causæ (seu principii), præintelligitur personæ Spiritus sancti.
Est igitur Filius alla, causa, seu principium Spiritus sancti; igitur hic ab illo procedit.
Dictum alterum Nysseni est, Τοῦ λόγου τῆς αἰτίας ὑπεξηρημένου, ἐν μηδενὶ τὴν ἁγίαν Τριάδα πρὸς
Lauth ȧovμwvws Exet, Subtracta ratione principii, nulla re sanctam Trinitatem a se ipsa
dissidere; hoc est nullam esse inter sanctissimæ Trinitatis personas distinctionem nisi
ex ratione principii. Cum igitur Filius et Spiritus sanctus sint ab invicem realiter distincti,
(a) Non tantum Epiphanius asserit Spiritum esse
ex Christo seu Filio, et quidem eodem modo quo
Christus est ex Deo Patre, hoc est, substantialiter;
sed etiam probat esse ex utroque iisdem verbis
evangelicis, quibus nos idem probamus; ita enim
immediate subdit: Ως φησὶν ὁ Χριστός· “Ο παρὰ
τοῦ Πατρὸς ἐκπορεύεται, και, Οὗτος ἐκ τοῦ ἐμοῦ
Anerai. Ut Christus asserit (Joan. xv, 26). ‹ Qui
a Patre procedit; › et (xvi, 24). Hic de meo accipiel.
col. 455–456page 25 of 35
PG 125:455κατὰ τὸ αἴτιον καὶ αἰτιατὸν διαφορὰν οὐκ ἀρνούμεθα ᾧ μόνῳ διακρίνεσθαι τὸ ἕτερον τοῦ ἑτέρου καταλαμβάνομεν, τῷ τὸ μὲν αἴτιον πιστεύειν εἶναι, τὸ δὲ ἐκ τοῦ αἰτίου, Υἱοῦ τὸ οὐσιωδῶς ἐξ ἀμφοῖν, εἴτουν ἐκ Πατρὸς δι' Υἱοῦ Πνεῦμα, Ιδιον αὐτοῦ Υἱοῦ) τε, καὶ ἐν αὐτῷ, καὶ ἐξ αὐτοῦ τὸ Πνεῦμά ἐστι, Καθάπερ, ἀμέλει καὶ ἐπ' αὐτοῦ νοεῖται τοῦ Θεοῦ καὶ Πατρός, 9, ἴδιον ἔχων τὸ ἐξ αὐτοῦ, καὶ οὐσιωδῶς ἐμπεφυκὸς αὐτῷ Πνεῦμα τῆς θείας εἶναι ουσίας, οὐσιωδῶς ἐν αὐτῇ καὶ ἐξ αὐτῆς προϊόν, Ἐν αὐτῷ (Χρίστῳ) καὶ ἐξ αὐτοῦ φυσικῶς κη τὸ Πνεῦμα τῆς οὐσίας ὁμολογεῖν τοῦ Υἱοῦ, ὡς γὰρ ἐξ αὐτοῦ κατὰ φύσιν ὑπάρχον, Ὣς πνεῦμα αὐτοῦ, καθάπερ ἀρτίως εἰρήκαμεν, καὶ εἰδὼς ἀδιδάκτως πάντα τὰ (αὐτοῦ) ἐξ οὗ καὶ ἐν ᾧπέρ ἐστι, τὰ θεῖα τοῖς ἁγίοις ἀποκαλύπτει μυστήρια, Λέγεται Πνεῦμα Χριστοῦ, ἀλλ' οὐχ ὡς ἐξ ἐκείνου προϊόν, ἀλλ' ὡς οἰκεῖον αὐτ τοῦ, συγγενές γάρ.BONIFACI FINETTI PRÆFATIO
45F
oportet ut inter eos intercedat ratio principii, adeoque, ut hic ab illo procedat. Principium
idem clarius et tµyatɩxotipw; proponit in epistola ad Ablabium his præcipue verbis: The
κατὰ τὸ αἴτιον καὶ αἰτιατὸν διαφορὰν οὐκ ἀρνούμεθα (esse in Deo), ᾧ μόνῳ διακρίνεσθαι τὸ ἕτερον
τοῦ ἑτέρου καταλαμβάνομεν, τῷ τὸ μὲν αἴτιον πιστεύειν εἶναι, τὸ δὲ ἐκ τοῦ αἰτίου, Diversitatem secundum rationem causæ et causati (seu juxta rationem principii) et ejus quod est a principio
(in Deo) non negamus: quo solo altcrum ab altero secerni comprehendimus, quatenus unum
quidem principium esse credimus, alterum ex 'principio. Quæ cum ait Nyssenus, quis
neget eum credidisse Spiritum sanctum esse a Filio tanquam ex tou altlov, cum ab ipso
distingui non dubitaverit?
3. Didymus, libro 11 De Spiritu sancto Christum rationem afferentem inducit, cur de
Spiritu sancto dixerit Joan. XVI, 13: Non enim loquetur a semetipso his verbis: Quia non
ex se, sed ex Patre et me est; hoc enim ipsum quod subsistit, ex Patre et me illi est.
Clarissima vero sunt verba, quæ ibidem paucis interpositis, habet: Neque quid aliud est
Filius exceptis iis quæ ei dantur a Patre; sic neque alia substantia est Spiritus sunctus
præter id quod datur ei a Filio. Igitur Spiritus sanctus accipit substantiam a Filio: ergo
ab eo substantialiter procedit.
4. Cyrillus Alexandrinus, lib. 1, De adorat., "Esti toū Ozoū, ait, xal Harpòs, xal µhv xal rou
Υἱοῦ τὸ οὐσιωδῶς ἐξ ἀμφοῖν, εἴτουν ἐκ Πατρὸς δι' Υἱοῦ Πνεῦμα, est ex Deo, et Patre, et Filio ille,
qui substantialiter ex ambobus, seu ex Patre per Filium profluit Spiritus. Anne vero istam
substantialem Spiritus sancti ex utroque effluxum de donorum ejus, atque charismatum
effusione interpretabuntur Photiani? Sed ridendi sunt, non confutandi, si eo nsque insaniant præsertim cum idem in Comment. in Joel. cap. II, satis indicet Spiritum sanctum
eodem modo esse ex Filio sicuti est in ipso, hoc est substantialiter: absolute enim ait:
Ιδιον αὐτοῦ Υἱοῦ) τε, καὶ ἐν αὐτῷ, καὶ ἐξ αὐτοῦ τὸ Πνεῦμά ἐστι, proprius est et ipsius (Filii), et in
ipso, et ex ipso est Spiritus. Sed quomodo, beatissime Cyrille, Spiritus sanctus est in Filio? Καθάπερ, respondet, ἀμέλει καὶ ἐπ' αὐτοῦ νοεῖται τοῦ Θεοῦ καὶ Πατρός, quemadmodum vide
licet in ipso intelligitur Deo ac Patre. Et in responsione ad Orientalium objecta, ad Anathematismum 9, Filius, inquit, ἴδιον ἔχων τὸ ἐξ αὐτοῦ, καὶ οὐσιωδῶς ἐμπεφυκὸς αὐτῷ Πνεῦμα
&yɩov, proprium habet eum, qui ex ipso est, et substantialiter ei inest, Spiritum sanctum.
Pari modo lib. xxxiv Thesauri de eodem Spiritu sancto ait: póto è èx Narpòç xal
Yloū. Progreditur autem ex Patre et Filio; et ne quis de progressione temporali hoc intelligat, subdit eum τῆς θείας εἶναι ουσίας, οὐσιωδῶς ἐν αὐτῇ καὶ ἐξ αὐτῆς προϊόν, Divinæ esse substantiæ, in ipsa et ex ipsa progredientem: ut perinde Cyrillo sit esse ex Patre et Filio, ac
ex substantia Patris et Filii. Quis sanæ mentis hoc ad temporariam Spiritus sancti effusionem trahat? Par huic est quod eodem libro ait: Ἐν αὐτῷ (Χρίστῳ) καὶ ἐξ αὐτοῦ φυσικῶς
ůnápxov tò [Iveūpa, in ipso (Christo) et ex ipso naturaliter exsistit Spiritus sanctus; et: 'Aváyκη τὸ Πνεῦμα τῆς οὐσίας ὁμολογεῖν τοῦ Υἱοῦ, ὡς γὰρ ἐξ αὐτοῦ κατὰ φύσιν ὑπάρχον, necesse est fateri Spiritum sanctum esse ejusdem cum Filio substantiæ: nam ut ex ipso naturaliter exsistens, etc. (a) Similia habet dialogo 1, De Trin. Et in Comment. in Joannem alt, eum a Filio
xarà púdiv пpoxɛisła, secundum naturam, seu naturaliter profundi. Denique ut cætera quæ
multa sunt, testimonia præteream, peremptorium videtur esse illud quod habet Comment. lib. x, in Joannem, ubi postquam dixit de Spiritu sancto, "Esti zveūja Xpiotoū xal voū;
aŭtoū, est spiritus Christi et mens ipsius (quæ vel sola verba satis esse deberent ad astruendam ejusdem a Filio processionem: quomodo enim mens ejus est, si ab ipso non est?),
paulo post subdit: Ὣς πνεῦμα αὐτοῦ, καθάπερ ἀρτίως εἰρήκαμεν, καὶ εἰδὼς ἀδιδάκτως πάντα τὰ
(αὐτοῦ) ἐξ οὗ καὶ ἐν ᾧπέρ ἐστι, τὰ θεῖα τοῖς ἁγίοις ἀποκαλύπτει μυστήρια, tanquam Spiritus ipsius,
uti modo dicebamus, et ut cognoscens, nemine docente, omnia quæ sunt ejus, ex quo et in quo
est, divina sanctis mysteria patefacit. Audin', Photiane, è oʊ xat tv &ñép éσti, ex quo et in
quo est; et adhuc sustinebis ex eo non esse, seu non procedere?
(a) Quam recta Cyrillo adversatur Theophylaclus, dum num. IV ait: Λέγεται Πνεῦμα Χριστοῦ,
ἀλλ' οὐχ ὡς ἐξ ἐκείνου προϊόν, ἀλλ' ὡς οἰκεῖον αὐτ
τοῦ, συγγενές γάρ. Dicitur Spiritus Christi, new
quia ex ipso profluit; sed quia proprius illius est,
cognatus enim est,
col. 607–608page 26 of 35
PG 125:607Πνεῦμα) τοῦ Υἱοῦ, παρ' αὐτοῦ τὸ εἶναι ἔχον, καὶ παρ᾽ αὐτοῦ λαμβάνον, καὶ ἀναγγέλλον ἡμῖν καὶ ὅλως τῆς αἰτίας ἐκείνης ἐξημμένον παραδίδωσιν ἴσως ὁ εὐσεβείας λόγος, Ἐπειδὴ γὰρ ὁ Λόγος ἐστὶν ἴδιος φύσει τῆς οὐσίας τοῦ Θεοῦ, ἐξ αὐτοῦ τέ ἐστι, καὶ ἐν αὐτῷ. Αὐτὸς (ϊός) γὰρ, ὥσπερ εἴρηται, τὸ Πνεῦμα δίδωσι· καὶ ὅσα ἔχει τὸ Πνεῦμα, ταῦτα παρὰ τοῦ Λόγου Καὶ μὴν ὁ Κύριος δεικνὺς αὐτὸ ἐξ αὐτοῦ ὑπάρ χειν, ἐμφυσῶν τοῖς μαθηταῖς ἔλεγε, Λάβετε Πνεῦμα ἅγιον. Τὸ ἐκπορευόμενον αὐτοῦ Πνεῦμα ἐπὶ τῇ τῶν ἀπίστων ἐθνῶν καταπέμπει τοῖς μαθηταῖς ὁδηγία,5. Sanctus Basilius hæc habet lib. In contra Eunomium: “Ažiópatí µè deutepeúeiv (tò
Πνεῦμα) τοῦ Υἱοῦ, παρ' αὐτοῦ τὸ εἶναι ἔχον, καὶ παρ᾽ αὐτοῦ λαμβάνον, καὶ ἀναγγέλλον ἡμῖν καὶ ὅλως
τῆς αἰτίας ἐκείνης ἐξημμένον παραδίδωσιν ἴσως ὁ εὐσεβείας λόγος, Spiritum sanctum dignitate secundum esse a Filio, ut qui esse ab illo habeat, et ab ipso accipiat, et omnino ex illa causa
pendeat, pietatis sermo fortasse tradit. En quam clare Magnus Basilius dogma Latinorum tradit. Equidem Marcus Ephesinus in concilio Florentino, cum non aliud quod ad evidens hoc
responderet testimonium, illi suppeteret, magna contentione sustinuit, textum hunc falsatum et interpolatum esse. Sed quanta injuria! Nam, ut Joannes Niger, qui illud attulerat, regessit, codex unde depromptus est, optimæ notæ erat, Constantinopoli a cardinali
Cusano advectus, in membranis, sexcentis ante concilium Florentinum annis, adeoque ante
exortum Græcos inter ac Latinos hac de re dissidium, exaratus. Unde ergo corruptionis
suspicio? Sed plures codices ita non habent, opponebat Ephesinus. Quid inde, si vetustiores et ante schisma conscripti textum ut attulimas exhibeaut? Alii vero, quocunque numero sint, a Photianis potius data opera corrupti dicendi sunt, eo majore fundamento, quod
sant omnes post exortum schisina confecti, et in nonnullis verba dogmati nostro faventia
cultro erasa deprehensa sunt. Adde, textum hunc, prout a nobis affertur, nihil continere
quod cum reliquis Magni Basilii dictis pugnet pugnat autem, ut a Photianis legitur. Ita
enim legunt illi, ut consequens foret, eum dubium hæsisse, an Spiritus sanctus dicendus
sit secundus dignitate a Filio et a Patre tertius: cum tamen exploratum sit, ipsum hac de
re dubitasse nunquam; quandoquidem cum aliis in locis, tum præsertim in fine epistolæ
trecentesimæ, ad canonicas, ait nefas esse, Spiritum sanctum ante Filium collocare, aut aliter
quam ordine tertium a Patre: quod et alii Patres docuerunt. Insititium igitur est illud
lows, fortasse, quod post napadlowsiv, tradit, ipsi legunt. Sed si hoc ratum habeatur, ut haberi
procul dubio debet, vel ex hoc solum verosimilius fit, controversa verba eum addidisse;
cum vel ex hoc solo invicte demonstretur ejus sententia fuisse Spiritum sanctum item a
Filio procedere: non enim ulla divina persona esse potest secunda vel tertia cáęsɩ, ordine,vel àşıwu̟arı, dignitate, ab alia, nisi ab ipsa procedat: sane non alium ordinem in divinis agnoscunt catholici doctores et Patres.
6. S. Athanasius in libro De humana natura suscepta ait, Filium esse mayhy toű áylou [Iveúpatos, fontem Spiritus sancti. Sie et alii Patres Græci. Certum autem est apud Patres.
h, fontem, perinde esse ac altiov, principium. Quare et Athanasius ipse orat. 11, contra
Arianos Patrem vocat ny, fontem Filii; et Basilius eumdem Patrem esse dicit ¿lav xał
myħy, radicem et fontem, Spiritus sancti. Idem S. Pater in epist. ad Serapionem, ait Spiritum sanctum fồ:ov elvzı xat' oůclav toŭ Yloŭ, proprium esse secundum substantiam Filii; ex quo
plane consequitur, eum nostro dogmati adhæsisse, siquidem oratione (juxta aliquos 1)
contra Arianos bac ratione probat Filium esse ex Deo (Patre), et in Deo. Verba ejus sunt:
Ἐπειδὴ γὰρ ὁ Λόγος ἐστὶν ἴδιος φύσει τῆς οὐσίας τοῦ Θεοῦ, ἐξ αὐτοῦ τέ ἐστι, καὶ ἐν αὐτῷ. Quoniam
igitur Verbum proprium est natura substantiæ Dei, et ex ipso est, et in ipso. Sed Athanasii
mens adhuc clarius perspicitur ex eo quod homilia 4 (juxta Græcos 3) contra Arianos ait:
Αὐτὸς (ϊός) γὰρ, ὥσπερ εἴρηται, τὸ Πνεῦμα δίδωσι· καὶ ὅσα ἔχει τὸ Πνεῦμα, ταῦτα παρὰ τοῦ Λόγου
Exɛ:, ipse enim (Filius), ut dictum est, dat Spiritum sanctum; et quæcunque habet Spiritus
sanctus, ea a Verbo accipit. Cum vero Spiritus sanctus in primis habeat naturam et
essentiam, quis dubitare potest quin Athanasius senserit, hanc eum a Filio recepisse?
7. S. Joannes Chrysostomus, seu alius velustus auctor homiliæ De incarnatione Domini,
quam Chrysostomo tribuit Photius cod. 277, 'O Xploròs, inquit, Edwxey hµiv tò ¿½ aútoū
Пvevua, Christus dedit nobis Spiritum sanctum, qui ex ipso est. Anastasius Sinaita, Antiochenus episcopus, in primo De rectis dogmatibus: Καὶ μὴν ὁ Κύριος δεικνὺς αὐτὸ ἐξ αὐτοῦ ὑπάρ
χειν, ἐμφυσῶν τοῖς μαθηταῖς ἔλεγε, Λάβετε Πνεῦμα ἅγιον. Αt vero Dominus ostendens ex semet
ipso Spiritum exsistere, insufflans discipulis dixit: «Accipite Spiritum sanctum.» Demum
S. Symeon Metaphrastes in Marlyrio S. Dionysii: Τὸ ἐκπορευόμενον αὐτοῦ Πνεῦμα ἐπὶ τῇ τῶν
ἀπίστων ἐθνῶν καταπέμπει τοῖς μαθηταῖς ὁδηγία, Christus procedentem a se Spiritum ad infideles
deducendas gentes, in discipulos immittit.
PATROL. GR. CXXV.
col. 685–686page 5 of 35
PG 125:685Ἐκ τοῦ Υἱοῦ τὸ Πνεῦμα οὐ λέγομεν, Πνεῦμα δὲ Υἱοῦ ὀνομάζομεν, επ Υἱοῦ δὲ τὸ Πνεῦμα οὐχ ὡς ἐξ αὐτοῦ, ἀλλ᾽ ὡς δι' αὐτοῦ ἐκ τοῦ Πατρὸς ἐκπορευόμενον· μόνος γὰρ αἴτιος ὁBONIFACH FINETTI PRÆFATIO
Græcorum libro, qui Apostolus vulgo dicitur, quisque facile rescire possit, quid a Græcis
ex Actibus apostolicis perlegi in sacra liturgia soleat, ac quo capite quove capitis versu singulæ illæ lectiones aut incipiant aut desinant. Sed hic antequam ultra progredior, animalvertere præstat pag. 216 mendum irrepsisse in designanda Dominica, ad quam pertinet.
lectio, quæ ibi sequitur: nam pro Dominica secunda post Pascha, legendum est, Dominica
secunda Pascha (a). Cæterum, posito, ut diximus, Scripturæ textu, sequitur in codice nostro Commentarius, isque vel omnino solus, hoc est, prorsus omissis textus verbis, vel
iis tantummodo compellatis, quæ respondentem inchoant versum. Hoc cum incommodum
lectori futurum animadverterem, quod hinc Commentarii sensus obscurior interdum redderetur, ego sin semper, frequenter tamen, intacto quidem Græco textu, in versione Latina pauca illa Scripturæ verba addidi, quæ ad faciliorem Commentarii inteligentiam necessaria videbantur. Nonnunquam etiam unam vel alteram particulam, vel voculam, quam
textus Græcus non haberet, inserui, quo commodior de una ad alteram commentationis
partem transitus fieret. Et hæc quidem de hocce Commentario, meoque in illum labore.
VIII. Perpauca nunc de Vaticano codice, in quo ille continetur, dicenda manent. Codex ille, ut țipse, qui Commentarium descripsit, certiorem me fecit, inter Vaticanos est
ordine sexcentesimus quinquagesimus secundus, in folio minore, initialibus litteris optime figuratis et pictis ornatus. Nota temporis, quo scriptus fuit, caret; sed decimo quarto
circiter sæculo exaratus ex characteris ratione conjicitur. Præter alia,' continet primo
Commentarium, quem edimus, in Acta apostolorum: cui præmittitur Index capitu:n istius
libri, ejusque Argumentum, cujusmodi exstant, ille quidem ante Sifanianum, hoc ante
OEcumenianum Commentarium. Exhibet præterea Peregrinationes Pauli, prout in Milliana Novi Testamenti editione, et apud OEcumenium habentur; hoc est paulo aliter ac in
Sifani editione leguntur, et a nobis hic post ipsius Sifani Epistolas et hypothesin libri
Actuum proferuntur (b).
SECTIO III.
De Commentario in Epistolas Catholicas.
IX. Diu multumque ab hujus editionis curatoribus laboratum est, priusquam de houve
Commentario emittendo in lucem decernerent, aut decernere se jure posse arbitrarentur.
Polliciti quidem illi erant, sese inter cætera etiam ineditum Theophylacti in Epistolas
Catholicas Commentarium esse daturos: idque jure optimo polliceri poterant, cum jam
possiderent Græcum Commentarium ex codice celeberrima bibliothecæ Cæsareo-Vindobonensis descriptum, quem Cl. Lambecius in Commentariis ejusdem bibliothecæ ad codicem
220, quemadmodum etiam Nesselius ejusdem abbreviator ita Theophylacto tribuunt, ut
nullam de genuino ejus auctore ingerant suspicionem, nullamque cuilibet dubitandi ansam suppeditent. Verum, cum illud apographum Latinitate donandum mihi traditum esset,
versione vix inchoata, de ipsius auctore haud exigua mihi est oborta suspicio: tantumque
ea progressu versionis excrevit, ut paucis foliis Latine redditis, in eam sententiam devenerim, Commentarium illum vix ac ne vix quidem esse Theophylacto adjudicandum;
adeo ab ejus genio atque a vera consuetaque commentandi ratione mihi visus est abborrere. Verumtamen ne penitus opinioni huic adhærerem, in causa erat inaudisse me, codicem, ex quo depromptum fuerat apographum, vetustate usuque adeo attritum esse, ac
perdifficili etiam charactere exaratum, ut a peritissimo quoque vix legi. integre posset.
Quamobrem quidquid in eo dissonum minusque consentaneum occurreret, id in amanuensis imperitiam vel infidelitatem refundi posse arbitrabar. Ut hunc mihi scrupulum eximerem, ab iis, quorum intererat, impetravi, ut saltem pauca folia ab aliquo peritissimo viro ex
eodem codice denuo exscribenda curarent. Quod pro eximio suo in sacras litteras studio
præstare voluit vir clarissimus et linguarum orientalium peritissimus Adamus Franciscus
(a) Ea scilicet quæ a nobis Dominica in Albis
appellatur, Graci eam vocant Κυριακὴν τοῦ ᾿Αντιmasya, Dominicam Antipascha. seu Contrapascha;
qzod, ut puto, sancto diei Pascha e regione,
hebdomada Paschali mediante, respondeat.
(b) Vide infra num. XLV, ubi de Commentario
in Acta apostolorum ex bibliotheca Mediceo-Florentina erato,
col. 727–728page 27 of 35
Caput XIVCaput XVCaput XVI
PG 125:727ἐκ προκαταρκτικῆς αἰτίας,quam èx causa, seu principio secundario, quod simul cum Patre operetur, et quidem eadem Patris virtute sibi communicata, et in se, quatenus est unum cum Patre, recepta, producat.
XXXV. Ab hoc inficiando alienus adeo censendus est Damascenus, ut potius id asserere intelligendus sit eo ipso quod subdat, Spiritum sanctum esse per Filium. Quid enim
Damasceno, quid cæteris Patribus qui hac loquendi formula usi fuere, significet aliud, aut
significare queat to per Filium, neque ego, neque alius quispiam intelliget. Cum enim
particula dia, per, tria valeat indicare, nempe causam efficientem, præsertim quæ agat virtute ab alio recepta; insuper solum instrumentum inanime; ac demum vehiculum iners
nulla præditum energia; primum solummodo potest ab omni imperfectione sejungi, reliqua duo manifestam imperfectionem involvunt. Ex quo consequens est, particulam illam
nonnisi in sensu priore posse in divinis de Filio enuntiari. Ita igitur Damascenus intellexerit oportet, Spiritum sanctum procedere, seu esse per Filium, sicut omnes Catholici intelligunt ea Scripturæ verba, Omnia per ipsum facta sunt: et qua ratione ait etiamı
Cyrillus, eum procedere per Patrem, ut nempe Filius nullatenus excludatur a productione
Spíritus sancti, adeoque sic statuenda res est: Pater primo et principaliter, seu primordialiter, Epoxataprizor, producit Spiritum sanctum quatenus suapte virtute à nullo alio
recepta producit; adeoque primum omnino est, nullumque præsupponit anterius, ac vero
xpoxarapx=ixh attle Spiritus sancti. Producit etiam per Filium, quatenus virlus illa productrix una eademque est cum divina natura Filio communicata et in ipso recepta. Quare
producit etiam Filius vi et actione a Patre recepta; non producit vero virtute propria et
primigenia, seu quam non receperit ab ipsomet Patre, neque actione diversa et distincta
ab actione Patris. Hinc si virtus et actio illa, qua producitur Spiritus sanctus, spectetur ut
a Patre recepta, propriissime dicitur Spiritus procedere a Patre per Filium; at si eadem
virtus et actio consideretur ut facta jam propria Filii, adeoque Filium afficiens, eumquė
constituens actorem, sic dici jure optimo potest, Spiritum etiam procedere ex, vel a Filio:
ita tamen ut si particulæ ex illigetur significatio primigenii, seu primi omnino principii,
apixztapxtɩxĤs altías, æquo jure negari possit, Spiritum procedere ex Filio. Ut igitur pax
et consensio nos inter et Græcos, quoad præsens caput attinet, redintegretur, non aliud ab
eis postulamus quam ut æquissimæ huic conditioni acquiescant. Nos cum Damasceno
ců léfoµev, minime dicemus, imo etiam, si malint, negabimus, Spiritum sanctum esse a Filio,
tanquam scilicet ex primordiali principio, ἐκ προκαταρκτικῆς αἰτίας, quodque operetur virtute
et actione diversa a virtute et actione Patris, et non ab eodem Patre recepta. Illi contra
fateantur, Spiritum a Filio esse, tanquam a secundária causa, sive principio Patri subjecto, virtuteque ab ipsomet Patre recepta operante, imo et eadem Patris actione sibi communicata una cum natura divina.
XXXVI. Nil porro impedimento esse merito potest, quominus sic, amota dissidii causa,
¡andem aliquando invicem redeamus in gratiam. Quid enim, aut quam ob rem Photiani
pugnant contra Latinos? pro simplicine voce t§, ex, an pro re significata per vocem? Si
primum, nihil indignius, quodque magis dedeceat inclytam nationem Græcorum; si alte-
¡um, quæso igitur explicent, qua ratione Pater per Filium producat Spiritum sanctum,
absque eo quod operetur et Filius ad productionem Spiritus sancti, adeoque reipsa producat; id enim nullo mentis conatu intelligi potest. Præterea si Filius productricem Patris
actionem vel solum deferat tanquam vehiculum, vel in se tanquam instrumentum recipiat,
explicent nobis quomodo non summam id afferat imperfectionem Filio. Quomodo etiam
Pater propriam Filio naturam, seu essentiam indivise communicans, non eidem communicet fecunditatem et actionem spirandi, quæ minime pugnat cum ratione hypostatica Filii. Explicent, quomodo Spiritus sanctus sit persona a Filio distincta, si, Nysseno (cujus
verba supra retulimus) teste, subtracta ratione principii, nulla est in Trinitate distinctio.
Explicent quomodo Filius mittat Spiritum sanctum, quin mittens sit misso superior, et missus mittenti ministerium exhibeat, si missio æternam productionem non exprimat aut includat; quemadmodum Pater hac ipsa ratione misisse dicitur Filium in mundum. Explicent quomodo Spiritus vel audiat a Filio, vel de suo accipiat, nempe quod est ipsius Filii,
quin vel discipuli rationem subeat, vel indigentis, si id non significet, habere essentiam
col. 749–750page 28 of 35
Caput XVII
PG 125:749εμπεσεῖν εἰς τὸ βάραθρον τῆς δυαρχίας, ὡς δῆθεν μὴ ἔχον, ἐκ τοῦ Πατρὸς ἐκπορευθὲν, τὴν τελειότητα, Εἰ μὲν οὖν ὁ Υἱός τοῦ Πνεύματος αίτιος, δύο ἀρχαὶ τοῦ ἑνός.BONIFACIL FINETTI PRÆFATIO
et naturam a Filio. Cum igitur omnia hæc explicare nullatenus valeant, tandem fateantur
nobiscum, Spiritum esse et procedere a Filio et per Filium. Sed jam ad Theophylactum
nostra revertatur oratio.
XXXVII. Quam infeliciter illi cesserit illud: Ostende nobis Patrem, jam constat ex
dictis. Nunc mihi demonstrandum foret, quam imbecilla sint, tantoque indigna doctore argumenta, queis Latinum dogma refellere aggreditur, nisi cum plures alii, tum nuperrime
cl. præviæ Dissertationis auctor a num. 75 cumulate id præstitisset. Perpauca tamen adjicere liceat, ut magis magisque infringatur illius vis argumenti, quod petitur ex duobus
principiis, quæ in productione Spiritus sancti a nobis admitti arbitratur, vel saltem necessario consequi ex degmate quod propugnamus. Mirum sane, quod vir præstanti ingenio
præditus in crassissimum hunc errorem impegerit; sed nullo modo ferendum, quod Photiani hunc ipsum errorem nobis adhuc objicere et exprobrare non desinant, postquam et
centies, et millies, et luculentissime quidem hæc a nostris contrita objectio est. Quid vero
dicendum de Ephraimo jam alibi memorato, qui in præfatione prædicta, non modo jactitat, nos εμπεσεῖν εἰς τὸ βάραθρον τῆς δυαρχίας, incidere in barathrum duplicis principii; sed
etiam, ut majorem nobis conflet invidiam, effutit, Latinos asserere, Spiritum sanctum ex
Filio esse ὡς δῆθεν μὴ ἔχον, ἐκ τοῦ Πατρὸς ἐκπορευθὲν, τὴν τελειότητα, quia scilicet non habet, quatenus a Patre procedit, perfectionem; adeoque & ȧredès, ut imperfectum procedere etiam a
Filio Iva tò tédetov mposháбŋ, ut perfectionem recipiat. Verum, o bone, si ex sententia nostra
consequitur, Spiritum sanctum a Patre imperfecte procedere, quia juxta nos procedit etiam
a Filio, nonne consequens erit juxta vos, Patrem imperfecte producere universum, quia
nonabuna, sed ab omnibus singulisque personis producitur? Et si nos Spiritum sanctum a duabus personis esse docentes, in dvapxia;, duorum principiorum errorem prolabimur, vos ergo
in barathrum spiapxías, trium principiorum inciditis, cum nemo aliquis vestrum inficietur,
aut inficiari queat, fuisse mundum a tribus personis ex nihilo eductum. Quidquid igitur
ad propugnandam in creatione universi povapylav, unitatem principii dictum a vobis fuerit,
id ipsum asseremus et nos ad tollendam in productione Spiritus sancti te duapyla;, duorum
principiorum exstantiam. Quid enim vobis aliud suppetit dicendum, nisi ad multiplicanda
creationis principia satis minime esse, quod plures operentur personæ; sed insuper,
oportere, quod et virtute, et actione diversa, et absque unius ab altera dependentia, subordinatione vel ordine operentur et agant? Eodem igitur pacto et nos respondemus, Patrem et Filium non duplex, sed unum esse principium Spiritus sancti, quia sicut est
eadem utriusque natura et essentia, ita et eadem numerica virtus, et actio individua
utriusque: seu quia Filius nonnisi virtute actioneque a Patre recepta producit: et non
quatenus refertur ad Patrem ab eoque distinguitur; sed quatenus unum idemque cum illo
est. Quemadmodum igitur ob rationem allatam omnes et singulæ Trinitatis personæ sunt
unum creationis principium, unusque rerum omnium xttoths, creator; ita et eamdem ob
causam Pater et Filius sunt unicum Spiritus sancti principium, unicusque poбodeùs, spirator simplicissimus. Res sane perspicua et cuique pervia est. Quare nos minime asserimus, ideo Spiritum sanctum etiam a Filio procedere, quia imperfectus seu imperfecto modo
procedat a Patre (quod absit); sed quia hoc ipso, quod a Patre procedit, a Filio quoque
procedere necessum est; cum una eademque virtus et actio, qua Pater producit, exstet
etiam in Filio communicata ab ipsomet Patre: quemadmodum res creatæ, eo ipso quod
producuntur a Patre, etiam a Filio et a Spiritu sancto producantur oportet, cum neuter, ad
hoc quod attinet, secernatur a Patre. Mirandum sane iterumque mirandum, quod rem
adeo perspicuam Theophylactus non viderit, sicque argumentationem instituat num. VI:
Εἰ μὲν οὖν ὁ Υἱός τοῦ Πνεύματος αίτιος, δύο ἀρχαὶ τοῦ ἑνός. Si itaque Filius auctor est etiam Spirιtus sanoti, duo sunt unius persona principia. At quem in transversum non agant firmata
jam præjudicia, et causæ, quæ propugnatur, iniquitas? Est vero perridiculum (pace tanti
viri dixerim) quod subdit: Quod autem pluribus principiis opus habet ad exsistendum, vel
majue erit eo quod ex uno principio habet esse, vel æquale, vel minus. Sed æquale 'esse non
potest, alioquin esset id quoque ex uno principio. Restat igitur ut majus sit aut minus. Igitur etiam Spiritus sanctus aut major Filio erit... aut minor. Quæ argumentandi ratio non
col. 763–764page 29 of 35
Caput XVIIICaput XIX
PG 125:763τὴν πατρίκην πίστιν σαλεύον, τὸ ἐν τῷ Συμβόλῳ περὶ τοῦ ῾Αγίου Πνεύματος προστιθέμενον, Δεῖ δὲ εἶναι τοῦ πιστοῦ τὸ σύμβολον πάσης ἀπηλαγμένον περιποιήσεως,solum peccat in eo quod Patrem et Filium duo esse principia Spiritus sancti jam præsupponat, sed in eo potissimum, quod non satis animadverterit Theophylactus, processionem
Spiritus sancti e duabus personis non ex aliqua illius indigentia proficisci, sed ex unitate
atque identitate virtutis et actionis spirantis, quæ in utraque persona est; quam ob rem
oriri non potest a Patre quin simul oriatur a Filio, quemadmodum creari mundus a Patre
non potuit quin et aliæ personæ concurrerent in creationem. Sed piget in his, quæ vel
ipsis theologiæ tironibus explorata sunt, diutius immorari.
XXXVIII. Quemadmodum porro nihili facienda est, ad hoc quod attinet, auctoritas
Theophylacti, utpote infirmissimis argumentis innixi, ita probanda illius animi moderatio, quod a censura qualibet disputando abstinuerit; cum ex Photianis aliqui tanquam
hæreticam, alii ut blasphemam in Spiritum sanctum traducere Latinorum sententiam, alque
adeo dogma catholicum, non vereantur, ut furibundus ille sycophanta Ephremus. Theophylactus contra videtur ut falsam tantummodo opinionem queis potest argumentis refellere. Hinc num. III rò péyiotov Aatívwv opálµa, maximum Latinorum errorem docet esse non
ipsam, quam tuemur, sententiam, sed thy ¿y tỷ mistew; Zvµbódy xaivotopízy, invectam in
fidei Symbolum innovationem, seu additionem particulæ, Filioque; et num. XIII in placitis
Latinorum velut τὴν πατρίκην πίστιν σαλεύον, fdem concutiens SS. Patrum, solum affert τὸ ἐν
τῷ Συμβόλῳ περὶ τοῦ ῾Αγίου Πνεύματος προστιθέμενον, id, quod de Spiritu sancto adjectum est Symbolo. Ad hunc autem errorem Latinorum maximum profligandum non alio utitur argumento, quam hoc: Δεῖ δὲ εἶναι τοῦ πιστοῦ τὸ σύμβολον πάσης ἀπηλαγμένον περιποιήσεως, Oportet
enim fidelis symbolum immune esse ab omni adulteratione et corruptione. Sed ad hoc facilis
responsio est, neque Theophylactum, licet acri ingenio præditum, probasse, neque alium
quempiam esse unquam probaturum, falsam. esse Latinorum doctrinam quoad Spiritus
sancti etiam a Filio processionem. Quo igitur jure per additionem vocis Filioque dici poterit Symbolum adulteratum sive corruptum? Cæterum de Ephesinæ synodi interdicto,
quod adeo jactitant Photiani, et pro quo tam altos clamores cient, quo nempe vetitum putant, ne quidquam Symbolo vel majoris tantum explicationis gratia adderetur (quasi vero
vel bac solum de causa rejicienda esset ut impia atque illegitima memorate particulæ additio), nullum Theophylactus verbum facit; quod mihi argumento luculentissimo est, persuasum illi fuisse, interdictum Ephesinum esse aliter, atque & Photianis assolet, intelligendum: adeoque nullatenus improbare additionem, in quam illi adeo conclamant. Sed de
bac celebri Allbeutione ne plura. Quidquid enim Theophylactus adjungit vel contra legitimum azymorum usum in Eucharistiæ confectione, vel contra Latinorum jejunium in Sabbato, abunde refutata jam habes in prævia Dissertatione: præterquam quod Theophylactus
ipse fatetur, duo hæc tanti momenti non esse, ut Latinos inter et Græcos dissidia parere
debeant, multoque minus unius Ecclesiæ ab altera separationem.
SECTIO VIL
De Institutione regia, ad Constantinum Porphyrogenitum.
XXXIX. Allocutionem de iis, quos Græci Latinis affingunt, erroribus excipit Institutio
regia ad Constantinum Porphyrogenitum, imperatoris Duca IV, et Mariæ ex Iberiæ regibus
prognatæ filium. Egregium sane opus, et Theophylacti ingenio, eruditione ac sapientia dignum. Divisum est in partes duas; quarum altera in Mariæ imperatricis eximiis animi dotibus, regiique pueri cum animi, tum etiam corporis exponendis extollendisque prærogativis tota est. Altera vero multa, eaque sapientissima præcepta complectitur, queis Theo.
phylactus ipse Constantinum, cujus præceptor erat, ad bene feliciterque imperandum
instituit. Et sane in hac parte absolutissime functus suo munere est: quemadmodum in
alia priore diserti oratoris, fortasse et periti aulici partes solerter explevit. Libellum hunc
ex bibliotheca Florentino-Medicea primus eruit doctissimus Græcæque linguæ peritissimus
Petrus Possinus, inclytæ Societatis Jesu alumnus et ornamentum; eumque libellum epistola data Romæ anno (ut vulgo dicitur) sancto 1650, Ludovico XIV, Galliæ et Navarræ regi,.
tum adhuc adolescenti, et sub matris tutela regnum administranti, nuncupavit, ea præsertim (ut ipse testatur) ratione ductus, quod in hac opella describi ad amussim et graphice
col. 771–772page 30 of 35
videretur ipsemet Ludovicus, et qualis tunc esset quoad corporis animique dotes, et qualis
etiam futurus progressu temporis esset aut esse deberet. Etsi vero epistola nuncupatoria
scripta sit Romæ anno, ut diximus, 1650, editio tamen nonnisi anno insequente 1651, ea
que non Romæ, sed Parisiis secuta est typis regiis, volumine, ut aiunt, in-quarto. Inserta
postmodum est corpori Byzantinæ historia, tomo, juxta Venetam editionem, XX; inde vero
in hoc translata volumen est. Tempus, quo hanc Theophylactus opellam verosimilius elu
cubravit, videsis in præviæ Dissertationis n. VIII. Græco textui versionem addidit elegantis
simam ab se elaboratam idem Possinus; quam tamen propterea nonnulli reprehendendam
censent, quia nitidiori puriorique stylo intentus a Theophylacti verbis paulo liberius quan
doque vagatur. Sed ego sin omnino probandum, saltem excusandum censeo Possinum,
dum eloquentiæ suæ, qua maxime præstabat, flumine raptus, intra rigidioris versionis li
mites sese cohibere non potuit; maluitque sensa reddere auctoris ut orator, quam ut in
terpres: quod idem in versione Demosthenis præstitisse se aliquando Tullius ipse testa
tur. Mihi potius admirationem ingerit, quod in epigraphe istius operis Theophylactum tos
èv ȧyioi; Пatpò; †μwv, S. Patris nostri titulo condecorarit. Valde enim dubito, utrum in eo,
quo usus est, codice elogium hujusmodi revera exstet: quandoquidem in codicibus, quos
mihi inspicere licuit, nulli ipsius operi id præfixum reperiatur. Alias vero Possinus in
Theophylacti laudes paulo liberalior videtur, utpote qui etiam in Epistola nuncupatoria
eumdem non sapientissimum modo ac renerabilem archiepiscopum, verum etiam Ecclesiæ
doctorem appellat; quod quidem absolute et sine aliqua limitatione de eo recte dici posse
non puto.
De Encomio in imperatorem Alexium Comnenum.
XL. Theophylacti operum nunquam hactenus editorum unum est etiam, quod sequitur,
elegantissimum Encomium in imperatorem Alexium Comnenum. Dominus de OEfeld (quem
honoris causa nomino), celeberrimæ serenissimi ducis atque electoris Bavaria biblio
thecæ præfectus meritissimus, illud propria manu descriptum ex vetusto codice biblio
thecæ prædictæ editionis hujus fautoribus humanissime suppeditavit; quo sane beneficio
sese obstrictos fatebuntur ii omnes qui eximii bujus opusculi perjucunda lectione fruen
tur. Quo illud tempore Theophylactus scripserit ac recitarit, in Dissertatione prævia num.
J.VI solerter et erudite expeditum jam habes. Sed hic forte percontaberis, quo potissimum
fundamento Encomium istud Theophylacto, cujus opera in hoc eduntur volumine, tribua
tur. Responsio in promptu est, illud Theophylacto ascriptum in vetusto codice reperiri,
quin ullus sit codex qui repugnet. Per id vero temporis alium aliquem Theophylactum,
præterquam Bulgariæ archiepiscopum, floruisse non constat. Stylus a stylo Theophylacti
nostri minime abhorret, tametsi pro ratione encomiasticæ orationis paulo floridior sit, ma
jorique profana eruditione refertus. Demum bibliographi quique magna consensione illud
adjudicant Theophylacto, Bulgarorum antistiti.
XLI. Attamen, ut candide fatear quod sentio, hæc mihi argumenta haud satis esse vi
dentur ad dubitationem omnem hac de re amovendam. Prædictæ siquidem orationi insunt
nonnulla quæ Theophylacto nostro minus videntur congruere. Et primo quidem mirum
est, quod cum cætera Theophylacti opera (quoad mihi videre licuit) illius nomini adjun
etam ejus dignitatem præferant, Encomii hujus epigraphe solum putumque Theophylacti
nomen exhibeat. Ecquis autem asserere certo possit, non alium eo tempore in regia urbe
Theophylactum fuisse, qui Encomio huic concinnando esset idoneus? Deinde si istius in
timam veluti formam structuramque paulo accuratius quis expendere velit, gravitatem il
Jam et zelum, qui provectæ jam ætatis archiepiscopum deceat, vix, ac ne vix quidem in
illo deprehendet. Et sane archiepiscopumne et non potius sophistamillud præ se ferre vide
tur, quod in tanta imperatoris lætitia non ecclesiasticum quidpiam, seu Ecclesiæ utilita
tem respiciens, sed sophisticen tantum, hoc est, oratoriam ac philologiam semel iterumque
‹ommendet? Sophista igitur, seu professor rhetorices, qui tum floruerit Constantinopoli,
Lujus auctor Encomii esse videtur. Equidem si a Theophylacto nostro adhuc juvene ha
col. 777–778page 31 of 35
Caput XX
PG 125:777βητόρων χορὸν συνεκρότησεν, ἵνα τούτων κορυφαίος γινόμενος, ὅπερ ἦν τότε... κοινή την λογικήν χορείανbita fuisset isthæc oratio, quæ supra attulimus, nullum negotium facesserent: nam aliquando eo munere functum, cum ex aliis monumentis, tum præsertim ex secunda ex epistolis illis viginti, quas nunc primum in lucem emittimus, satis explorata res est (a). At
Theophylacto jam senescenti, et a pluribus annis amplissimæ Ecclesiæ regimini addicto
quam parum ista conveniant, nemo non videt. Alias vero Encomii hujus auctorem sophistæ et scholarchæ munus eodem tempore, quo illud publice recitavit, exercuisse, aperte
colligitur (nisi mea me fallit opinio) ex verbis illius postremis, quibus suos ita discipulos
ipsum, ut videtur, circumstantes alloquitur: At vero ego quidem, o pueri, debitæ imperatori nostro fausta precationis ac laudis tele stamen jam posui; vos subtegmen adjicite. Ego
robis artem monstravi, qua elegantius picta atque perfectior tela fiat. Cæterum etsi hæc
omnia suspicionem aliquam ingerere possint de germano orationis hujus auctore, jure
tamen impedimento nobis esse non debent, quominus in hoc volumine una cum aliis
Theophylacti operibus edatur: malumus enim incertum illi fetum tribuere quam forte
legitimum detrahere.
SECTIO X.
De Epistolis viginti recens erutis ex bibliotheca Vaticana.
XLII. Solertissimi editionis hujus curatores cum epistolas quasdam ineditas Theophylacti nostri in bibliotheca Vaticana latere inaudissent, eas sibi procurandas omnino putarunt, ne ulla ex parte imminuta prodiret præsens editio. Voti compotes effecti fuere humanitate summa celeberrimi viri Josephi Evodii Assemani, ejusdem bibliothecæ præfecti,
qui viginti epistolas ex pluribus collectas codicibus, atque optimo charactere exaratas buc
misit, ut a nobis producerentur in lucem. Eas reipsa fuisse a Theophylacto conscriptas,
nullus esse videtur ambigendi locus; cum et diserte præferant Theophylacti nomen, et
eumdem stylum easdemque ferme res, quas aliæ jam editæ, contineant. Quare nil dubito
quominus futuræ sint Lectori gratissimæ. Peculiari tamen voluptate eum auguror afficiendum ex epistolis decima septima, decima octava, et decima nona, quæ eamdem continuare seriem videntur cum tricesima secunda ex editis a Meursio: ubi et Theophylactum
perspiciés auctoritatem suam in episcopum Triaditzæ exercentem, cum humanitate tamen,
quæ Ecclesiæ antistitem decet, conjunctam. Ex secunda vero inscripta Joanni Sebasto Augustæ fratri, deprehendet, haud certum esse (ut aliqui putant) Theophylactum patria
Constantinopolitanum fuisse. In ea siquidem consanguineos et affines suos, qui in Euripo
sunt, principi viro commendans, non obscure significat, se quoque ex loco eodem, proindeque ex Eubœa oriundum esse; quod colligitur etiam ex versibus, quos Patavinus S. Justinæ codex vetustissimus continet; quosque Latine redditos supra (tom. I, col. 137) apponendos ipse curavi. In aliis epistolis rudes agrestesque Bulgarorum mores, qui tum vigebant, graphice lepideque descriptos a Theophylacto Lector offendet qui et querulo seni
hyperbolicis quandoque phrasibus cum hac in re, tum in aliis calamitatibus deplorandis
utenti veniam, ut arbitror, dabit. Quoad primam verò attinet adnotare hic lubet, quod
post ejus impressionem accuratiore collatione deprehendi, nempe eam partem posteriorem
facere epistolæ secundæ ex editis a Joanne Lami, quæ inscripta est Magno domestico."
Animadvertenda vero est varians lectio unius vocis, quae exstat in Lamiana editione: ubi
pro vixos, victoria, quod legitur in prædicta prima epistola, inibi habetur vetxos, contentio:
quam lectionem alteri præferendam, imo solam veram esse puto: quippe quæ sensum
multo meliorem aptioremque fundit. Cæterum etiam Lamiana editio ex illa alia corrigi et
suppleri aliquatenus potest, ut conferenti patebit.
XLIII. An epistolæ aliæ ejusdem auctoris ineditæ adhuc latitent in bibliothecis, nobis
plane incompertum. Hoc jure optimo asserere possumus, nulli parcitum esse labori, ut,
si quæ essent, producerentur in lucem. Quare cum in librorum mss. catalogo bibliothecæ
bublicæ Augustanæ legissem, ibi codicem reperiri Theophylacti epistolas continentem,
(a) Hæc enim eo loci verfia habet: Tí; &' åv µoi
βητόρων χορὸν συνεκρότησεν, ἵνα τούτων κορυφαίος
γινόμενος, ὅπερ ἦν τότε... κοινή την λογικήν χορείαν
inλhpwaa; Quis mihi rhetorum adjunxerit chorum,
ut illorum coryphæus factus, ut olim eram. una
cum eis choream oratoriam versolvam,
col. 783–784page 32 of 35
Caput XXI
PG 125:783Δαιμόδοκος 'Αντιγένῳ. Εἰ μὴ βίου Σωκράτης ενέχυρα κέκτηται, παιδαγωγὸς τοῦ σοῦ μὴ προχειριζέσθω παιδός. ἐνέχυρα δὲ βίου παῖδες νοείσθωσαν. Ον γὰρ εἶναι πα τέρα φύσις ἐδίδαξε, τοῦτον καὶ παιδαγωγόν ἐστιν ἀξιόπιστον, πείραν μανθάνοντα καὶ γενέσεως σχέσιν καὶ στοργῆς ἀλγηδόνας.BONIFACI FINETTI PRÆFATIO
earumque penultimam ut ineditam notari, confestim scripsi ad cl. virum ac dicte bibliothecæ custodem dignissimum Gotfridum Heckingium, rogans ut de ea epistola notitiam
mihi aliquam submitteret. At ille non modo absque mora perquam humane rescripsit, sed
ipsam etiam epistolam, de qua certior fieri exoptaham, accurate nitideque descriptam ad
nos transmisit. Vix ea accepta deprehendi, non a Theophylacto Bulgarorum episcopo, sed
ab alio Theophylacto fuisse conscriptam, cui Simocata cognomen erat; quique alias quamplures in suorum forte discipulorum usum (erat quippe professione sophista, seu præceptor rhetorices) elucubravit. Hanc utpote ineditam, et alioqui brevissimam, veniam lector
optimus dabit, si velut parergon hoc loci apposuero una cum versione Latina in gratiam
eorum qui ejusmodi studiis delectantur. Est vero;
Dæmodocus Antigono.
Si vitæ pignora Socrates non possidet, pædagogus filii tui non constituatur. Pignora vitæ intelligantur filii. Quem enim esse patrem natura docuit,
hunc pædagogum esse, consentaneum est: quippe
qui̟ experientia novit generaționis affectionem et
amoris dolores,
Δαιμόδοκος 'Αντιγένῳ.
Εἰ μὴ βίου Σωκράτης ενέχυρα κέκτηται, παιδα
γωγὸς τοῦ σοῦ μὴ προχειριζέσθω παιδός. Ενέχυ
ρα δὲ βίου παῖδες νοείσθωσαν. Ον γὰρ εἶναι πα
τέρα φύσις ἐδίδαξε, τοῦτον καὶ παιδαγωγόν ἐστιν
ἀξιόπιστον, πείραν μανθάνοντα καὶ γενέσεως σχέσιν
καὶ στοργῆς ἀλγηδόνας.
SECTIO XI.
De postrema parte homiliæ undecima, In resurrectionem.
XLIV. Quæ de hac postrema parte homiliæ Theophylacti dicenda hic mihi forent, in
Dissertationis præviæ num. L jam præoccupata fuere. Quare hic solum admoneo, me
quidquid ex historia Eusebii derivatum in eam est, cum ipsomet fonte contulisse, eoque
mei exemplaris supplesse defectus, atque etiam variantes lectiones pauculas addidisse.
Codex Cæsareo-Vindobonensis, unde hæc homiliæ undecimæ pars desumpta est, integrum
continet Homiliarium, seu in totius anni Evangelia decerptas ex variis Patribus homilias.
Ex quo mihi valde verosimile fit, eum, qui prædictum conciunavit Homiliarium, postremam hanc homiliæ undecimæ partem suo addidisse arbitratu, ut errorem vulgi in patria
sua nimis forte vigentem de Joanne in vita adhuc superstite, omnino tolleret et eliminaret,
Ideo autem nunc editur hæc homiliæ pars, quia constitutum nobis est, nihil in hac editione
quod Theophylacti nomine inscriptum sit, præterire.
SECTIO XII.
De Commentario in Acta apostolorum ex bibliotheca Florentino-Medicea.
XLV. Theophylacti Commentarius in Acta apostolorum a Sifano editus adeo rarus evasit, ut cum editionis hujus curatores eum diu quæsivissent, invenire nullibi venalem potuerint. Quod si eum aliquando nacti sunt, ex Græcia duplici editionis hujus corpore
commutandum receperunt. Interea dum jamdiu supervacaneam eidem quomodolibet comparando navassent operam, deque exitu negotii hujus hærerent incerti, in eam sententiam
ventum est, ut ejus apographum, qui in Florentino codice reperitur bibliothecæ MediceoLaurentianæ, quemque Theophylacto ascribit Montefalconius in sua Bibliotheca bibliothecarum, sibi procurandum existimarint, rati, eumdem omnino esse cum eo qui editus a Sifano est: atque adeo, quidquid demum accidisset, variantes saltem lectiones, atque etiam
correctionum subsidia suppeditaturum. At non ita res cessit. Eo enim apographo Florentia nobis allato, primum turbati sumus nullam in eo invenientes epigraphen, qua Theophylacto Bulgarorum archiepiscopo ascriberetur, deinde eum nobis evolventibus nullum
apparuit indicium, cur tribuendus Theophylacto esset: adeoque mirari copimus, a Montefalconio indubitanter fuisse Theophylacto adjudicatum. Tandem vix ulla superfuit dubitatio, eum esse ab legitimis Theophylacti operibus expungendum, cum inter aliorum nomina Patrum, quæ citantur in margine, etiam semel O., Theoph., seu ut legendum videbatur, Osopúlaxtos, Theophylactus occurrisset; ac præsertim postquam inspeximus verba
ibidem allata exstare in Commentario edito a Sifano. Hinc enim plane consequens videbaur, opus, in quo Theophylactus ipse citatur, ejusque commentarius aliis aliorum Patrum
col. 787–788page 33 of 35
commentariis annumeratur, nullatenus ipsi esse adjudicandum. Verum hoc argumentum
vim pene omnem amittere visum est, postquam ex Calena Oxoniensi (de qua superius)
intellexi, expositionem illam Theodori Heracleensis esse, utpote qui diserte citatur pa
gina 58 ejus codicis, cujus exemplar, ut rei hujus certior fierem, postulavi et obtinui.
Hinc enim suborta mihi suspicio est, oscitantia veteris aut recentioris amanuensis scri
ptum in codice Florentino, vel nostro exemplari fuisse op., Theoph., pro 0208., Theod.
Sed quomodocunque res ista se habeat, ut certum puto, Montefalconium non alio niti fun
damento potuisse ad Commentarium hunc Theophylacto asserendum, quam quod, dum
raptim illum evolveret, in aliqua inciderit loca continentia illud idem quod ante in Sifa
niano Commentario perlegisset. Mihi saltem non aliud animo fundamentum occurrit. Id
vero quam sit imbecillum in Commentariis, qui vel puram Catenæ rationem habent, vel
ad illam proxime accedunt, quisquis facile intelligit.
XLVI. Verum si res ita se habet, cur igitur hic a nobis in lucem emittitur? Cur etiam
Græce duntaxat? In lucem hic emitti respondeo, primum, quod viro sane doctissimo visus
fuerit esse Theophylacti; neque certo aliquo perspicuoque argumento refelli possit ist
hæc opinio. 2. Quia æquum non censui, apographum istud omnino interire; quippe quod
esse fortasse poterit alicui posteris usui, quemadmodum mihi non inutile fuit, ut Com
mentarii Vaticani (de quo dictum est supra) exemplar emendarem atque supplerem. Et
quidem quoad ejus attinet usum, breviter patefaciam, quod mihi eum percurrenti venit in
mentem nimirum ex tribus hisce in Acta apostolica Commentariis, quos volumen istud
complectitur (præsertim si Chrysostomi fontis omnium præcipui adnotationes addantur)
perfectum confici posse, absolutumque in eadem Acta Commentarium; cum singuli cæte
roquin haud parum procul sint a debita perfectione. Poterit igitur quispiam ex singulis ea
quæ ad rem maxime faciunt, seligendi curam laboremque suscipere: quem forte egomet
suscepissem, nisi aliæ, quibus distrahor, cure et valetudinis imbecillitas inhibuissent. En
igitur ratio, cur illum ediderim. Græce autem tantum edidi, quia ex una parte levissimum
cst fundamentum Commentarii hujus Theophylacto adjudicandi: ex altera vero exposi
tiones ejus pleræque in alterutro ex iis, qui voluminis hujus initio impressi sunt, Sifa
niano scilicet, et Vaticano, non modo quoad sensum, sed etiam quoad verba sæpenumero
insunt. Hinc pretium operæ minime esse censui, novum hunc subire laborem, et aliquo
rum accessione foliorum nulla propemodum utilitate volumen hoc onerare.
XLVII. Quamvis autem Commentarium hunc Latine non verterim, non ideo tamen ab
omni in eo edendo labore me absolvi. Lacunas enim, quibus apographum frequenter bia
bat (præsertim sub ejus initium) explere pro viribus studui. Et initio quidem, ubi spis
siores lacunæ erant, mihi in hanc rem incumbenti percommodum fuit Catena Oxoniensis
in eadem Acta primum, quod habebam præ manibus, folium: cum ipsa quippe Catena
apographum meum sic inibi convenire deprehendi, ut idem esse opus videretur, nisi ex
postrema illius parte, atque ex duobus aliis, quæ mihi cernere licuit, ejus foliis omnino
cognovissem, Catenam Oxoniensem multa complecti, quæ in Florentino Commentario de
siderantur. Posterior iste fortasse excerptus est ex illa priore. Ad sarciendas vero, qua
Occurrerent in progressu, lacunas alterutro ex Commentariis prædictis, Sifaniano scilicet,
et Vaticano, sed omnium frequentissime magno Chrysostomo usus sum; et ea quidem fe
licitate, ut ex plurimis, quæ inerant antea, lacunis una tantum, vel altera inexpleta mihi
remanserit. Verba a nobis addita ex signis, quibus uti in similibus solemus, Lector
agnoscet. Ad calcem Commentarii, ne integra pagina omnino vacua remaneret, ab eo Isco
pag. 629, col. 2, 'Early oūv 6 māc xpóvos, rogatu typographi adjeci verba, quibus Catena Oxo
niensis absolvitur. Neque id Lectori injucundum fore contido: sic enim prædictæ Catena,
quam præstantissimam appellat Fabricius in Bibl. Græca, initium tenebit et finem.
De Epistolis a Meursio editis, et a Lamio.
XLVIII. Forte mirabitur Lector, quod istæ epistolæ ab aliis viginti sejunctæ huic
editioni fuerint insertæ, cum nemo non videat, naturalem ordinem postulasse ut con
junctim ederentur omnes. Consilii itaque nostri hanc rationem habeto. Principio fuerat
col. 791–792page 34 of 35
PG 125:791Θρηνώδη ἐπὶ τῷ μακαρίτῳ κύρῳ Θεοφυλάκτῳ τῷ ΒελισσαBONIFACII FINETTI PRÆFATIO.
constitutum, fut viginti duntaxat Theophylacti epistolæ hoc in volumine sedem haberent,
quæ nondum publicam lucem aspexerant; cum eæ tantum huic tertio volumini, quod
ineditis Theophylacti operibus excipiendis destinatum in primis erat, explendo satis esse
viderentur, adjectis tamen duobus operibus adhuc ineditis, quorum alterum Parisiis,
alterum Florentia præstolabamur. Sed primum illud sæpe promissum, nunquam perlatum
ad nos est. Alterum quidem accepimus; sed illud perpendentibus nobis non suspicio
duntaxat, sed certa persuasio insedit, ad Theophylactum nullatenus pertinere. Nos vero
in errorem perduxerat, quæ apud Montefalconium legitur in Biblioth. bibliothecarum
1. I, pag. 35, imminuta inscriptio, quæ sequitur: Threnodia super beatæ memoria viro
D. Theophylacto. Scilicet ejusmodi titulus nos erexerat in spem, Threnodium, de qua hic
sermo, genus aliquod orationis funebris esse in Theophylactum jam mortuum, quæ huic
volumini ea ratione inseri posset, quod aliqua ex gestis virtutibusque (ut in hujusmodi
orationibus accidere solet) illius celebris archiepiscopi complecteretur. At sola lectio
epigraphes exemplaris ad nos transmissi ab omni omnino spe et præconcepta nos
opinione dejecit; ita enim se habet: Θρηνώδη ἐπὶ τῷ μακαρίτῳ κύρῳ Θεοφυλάκτῳ τῷ Βελισσα
pirų, Lamentatio super felicis memoriæ viro domino Theophylacto Belissarito. Porro vel
ipsum Belissariti cognomen satis procul dubio fuisset, ut Theophylactum hunc a Bulgarorum archiepiscopo secerneremus, etiamsi quæ continentur in bae oratione lugubri
aliquo modo fuissent ambigua. Sed et res in ipsa contentæ Theophylactum exhibent a
nostro plane diversum: tota enim impenditur in deplorando immaturo juvenis cujusdam
nobilis interitu, qui cum generis nobilitate, tum virtutum ornamento præstabat: quique
dum Athenis studio operam daret, faucibus angina interclusis, migravit e vita, datis ante
pluribus pietatis indiciis. Eum igitur solum ex hoc opusculo fructum referre potuerunt
curatores istiusce editionis, ut magis magisque perspectam omnibus testatamque redderent
diligentiam, qua usi sant, maximam in conquirendis undique, nulla sumptus ratione
habita, operibus ad Theophylactum nostrum quomodolibet pertinentibus. Cum igitur
hujus alteriusque defectu operis non pauca deessent folia ad præstitutam hujus voluminis
molem, curatores prædicti, impressis jam epistolis viginti, et Græco Commentario
insequente, consilium capessivere (ad alium tomum reservato opere, quod Parisiis
præstolantur) adjiciendi etiam epistolas a Meursio et Lamio editas, ne tomus iste æquo
brevior evaderet; simulque celeritate summa curandi ipsius impressionem, ne eruditorum vota diutius fatigarentur. Hinc vero hoc solum incommodi accidit (quod enim
ejusmodi epistolæ ab aliis sejunctæ prodeant, pro nihilo habendum esse a viris prudentibus puto) quod Marinerianæ versionis emendationem, quam aggredi ac perficere stato
tempore constitueram, capto a curatoribus novo inopinatoque consilio, et re maxime
properata, præstare non potuerim. At versionem illam tolerabilem ad minus esse, vel ex
co mihi persuadeo, quod Lamius, vir doctissimus, Græcique idiomatis peritissimus, in
celebri editione Meursiana, cui præest, eam collocare non dubitarit. Nullam igitur in his
edendis epistolis ipse operam posui, adeoque nihil de iisdem superest mihi dicendum.
Et hæc quoad singulas hujus voluminis partes. Nunc pauca de versione mea, additisque
notis, antequam Præfationem absolvo, adjicere lubet.
XLIX. Usus sum liberiore versionis genere; non quidem, ut eam redderem elegantiorem, sed ut clariorem magisque perspicuam. Etenim in ea șemper sententia fui, eum
haud perfecte fungi interpretis munere, qui accurate quidem verba transferre satagit,
auctoris vero sensum obscurum relinquit. Hujus siquidem explicationem potissimum ad
interpretem pertinere, patel vel ex eo quod ii etiam qui cujuspiam auctoris sensum
tametsi in eadem lingua, clariorem reddunt, soleant interpretes appellari. Plerumque
igitur in id tantummodo laboravi, ut sensum quem auctoris verba diligentius expensa
continere censui, phrasi, quoad potui, clariore, verbisque æquivalentibus exhiberem.
Sicubi vero auctoris mens minus certa explorataque mihi visa est, tum pressius hærere
verbis consultius existimavi, acuto Lectori potestatem ut facerem ea ut sibi probabilius
videretur interpretandi. In hujusmodi scopulos semel et iterum incidi dum verterem
Epistolas, quæ mihi ubique difficiles, alicubi visæ sunt etiam satis obscuræ. Fortasse
☐
col. 795–796page 35 of 35
Theophylactus in eis conscribendis clariore stylo usus non est, quia ad familiares et
domesticos scribens, clarius sese explicare aut neglexit aut noluit. In variis tomi hujus
operibus a me Latine redditis diversitatem aliquam in ipsa versione fortasse Lector
offendet, ita ut modo magis, modo minus elaborata ei videatur atque expolita; quandoque
etiam magis, quandoque minus Theophylacti verbis astricta. Cujus diversitatis eam
causam esse sciat, quod ego non continenter, sed per varia temporis intervalla, adeoque
et varia utens corporis valetudine, variisque curis plus minusve distentus, versiones
hujusmodi elucubrarim: unde aliquam styli atque interpretationis diversitatem oriri
necesse fuit. Quoad notas attinet, noverit Lector, me minime id muneris mihi sumpsisse,
ut notis de more subjectis Theophylacti opera illustrarem: neque enim necesse id erat,
neque per occupationes meas et corporis valetudinem præstare id mihi licuisset. Solum
igitur notas aliquas operibus a me translatis hac illacque aspersi, ubi vel major aliqua
urgere necessitas videbatur, vel promptum omnino erat, quod adnotarem. Iflud postremo
loco monendum superest, sacræ Scripturæ textus juxta versionem Vulgatam attulisse me,
ut Catholicorum qui ei assueti sunt, commodo præsertim inservirem; atque non Novi
duntaxat, sed etiam Veteris Testamenti verba afferendo: licet Theophylactus, utpote
Græcus auctor, quoad secundum, utatur versione Twv LXX. Cum vero Vulgatæ verba
adeo differrent a verbis per Theophylactum allatis, ut ejus fini minime consentanea vide
rentur, tunc pressius ea vertere necessarium omnino visum est.
L. Jam vero, lector optime, habes omnium, quæ tomus iste complectitur, operum
laborisque a me in eo insumpti rationem. Quoad duplicem enim Indicem, Græcum unum,
alterumque Latinum, quos postremo loco adjeci, nihil habeo, quod dicam, nisi me in eo
spectasse delectum potius quam copiam. Nihil etiam de impressionis accurata correctione
dicam; quippe quæ ad me non spectat, sed ad eum qui specimina correxit. Solum igitur
nunc superest, ut te etiam atque etiam rogem, meum hunc qualemcunque laborem
ut si probare omnino non possis, conatum saltem meum æquo gratoque animo excipere
velis.
Nobilibus, generosis atque magnificis viris D. Marco et Joanni FUGGERIS fratribus, Antonii
filiis, Kirchpergæ et Weissenhorni baronibus, etc., dominis suis charissimis et amicis
summis, Laurentius SIFANUS, Prunsfeldius, J. U. Doctor, S. P. D.
Cum abhinc triennium, viri generosi, Arnoldus Bircomannus, Agrippinensis bibliopola, hoc opus
scholiorum in Acta apostolica divi Lucæ, ex Austria a clarissimo viro D. Joanne Sambuco ad se mis
sum, mihi exhibuisset: quod erat exemplar obsoletum, et compendio litterarum adeo intricatum atque
obscuratum, ut ab admodum paucis Coloniæ legi posset, mecum agere cœpit, ut susciperem ejus descri
bendi laborem. Haud evim ignorabat me olim Lutetiæ ejusmodi describendis vetustis codicibus Græcis
exercitatum, haud multum in lectione esse laboraturum. Ego vero cum intelligerem eum opus illud
Græce simul et Latine divulgare in animo habere, cupiebam quidem et illi pro amicitia morem gerere
et publicæ utilitati consulere; sed deterrebat me cum scripturæ exilitas oculis inimica, tum exemplum
minus emendatum, præsertim cum deesset aliud apographuin unde corrigi hujus atque emendari vitia
¡ ossent. Itaque, quanquam ægre, concessi tamen petenti, et rem suscepi: et cum vitandæ pestiferæ
contagionis causa me in patriam ex urbe recepissem, apud Jacobum Panhusium abbatem cœnobiî Stein
veldii, virum et litteris, et pietate, et prudentia ornatissimum, hoc opus haud sine maximo labore ac
læsione oculorum descripsi; quod ubi transcriptum Dircomanno tradidi. Ille porro mecum agere cœpit,
ut quod descripseram, etiam converterem in sermonem Latinum. Ego vero (quod haud ignorabam quan
topere mihi æstuandum atque sudandum esset in opere, cujus unum duntaxat exstaret exemplum, idque
multis in locis mutilum atque depravatum), aliquantisper cunctatus, tandem Ecclesiæ, in tam utili præ
sertim ac pio opere, juvandæ studio, atque etiam tolerabili a Bircomanno proposita conditione, rem
aggressus sum: ac vix tandem absolvi. Nam sæpenumero, dum in loca mutila atque corrupta incide
bam, tædio laboris frequenter irriti, ac propemodum desperatione rei feliciter absolvendæ (cum nec
semper otium esset), ab opere cessavi, quod plerumque etiam facere solco, ubi mihi ipse non satisfacio;
nec enim mihi persuadere possum, ab aliis probatum iri, quod mihimetipsi displiceat. Itaque eum perpe