PG 125Theophylactus Bulgari Archiepiscopus
Dedication to Sifanos
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 799–800page 1 of 2

taum in convertendo morem servare soleo, ut non ante pergam opere instituto, quam prioris diei labores recognovero, et usque eo correxero, ut animo meo aliquo modo satisfiat. Ac quanquam mihi non ubique satisfeci (qui enim potuissem in iis locis, ubi corrupto penitus ac mutilato apographo conjecturas sequi necesse habui?), malui tamen re suscepta fidem meam liberare, nec hominum exspectationem frustrari¸ el aliquid potius in parte operis, quod aliquando sarciatur, minus probari, quam totum opus diu desl derari. Habetis simul consilium meum in suscipienda re, et re suscepta, causam cur tam sero opus ab solutum atque perfectum prodeat in lucem. Cum igitur operi jam propemodum finis impositus esset, atque ego mecum deliberarem atque consultarem quem his laboribus meis potissimum deligerem patro num, amicis aliis alios, eosque amplissimos quidem viros, sed quibuscum mihi nulla propemodum notitia intercederet, proponentibus ego cum ineptum et importunum esse judicabam, magnorum virorum eorumque ignotorum, et ad quos nullum quis aditum habeat, amicitias appetere, ac sese non modo ser viliter, verum etiam impudenter insinuare: tum meæ naturæ atque ingenio videbam rem esɛe maxime adversam et inimicam. Atque baud ignorabam eos, quibus ignotis ejusmodi honos habetur, non absque causa suspicari solere suam ab hominibus importunis munificentiam atque liberalitatem sollicitari: sed si quís beneficio affectus auimi sui gratitudinem declarare studeat, eum non modo non offendere, verum etiam laudem, si nihil aliuď proficiat, ab hominibus ferre solere. Quæ cum animo agitarem, atque perple xus hærerem cui hos meos labores absque offensione atque obtrectatione cujusquam dedicarem (non enim convenire nec expedire videbatur, librum absque patrono atque defensore judicium hominum subire. præsertim cujus auctor etiam nunc superesset quippe cum vivi magis quam mortui invidiæ obnoxii simus et obtrectantibus opportuni), vos mihi in primis, ut par est, in mentem venistis, quibus non modo propter vetera, verum etiam ob recentia merita, imo vero propter perpetuam erga me beneficentiam atque liberalitatem, omnium longe plurimum deberem. Non me præterit, auribus vestris ingratam et injucundam esse immodicam ac nimiam liberalitatis vestræ prædicationem: verum date, quæso, banc veniam mibi, cui nihil unquam petenti denegastis, sed plurima non petenti tribuistis, ut summatim sal tem in me collata beneficia vestra percurram. Nam patris vestri, amplissimi atque optimi viri, în me summa collata beneficia, alio loco abunde satis commemoravi, quo vita defuncto, vos non modo facul tatum et opum illius hæredes exstitistis, verum etiam virtutum et liberalitatis in primis imitatores fui stis: quæ tanta exstitit erga me, ut illius mortui liberalitatem atque munificentiam haud magnopere desiderarim. Nam, ut superiora præteream, quæ frequentia atque ingentia fuerunt, primum vos aute i biennium, cum in hoc opere versarer, nihil tale non modo petenti, verum etiam ne cogitanti quidem bonam pecuniæ summamı mihi suppeditari ac subministrari curastis: deinde, cum jam liberalitatem vestram citius fatigatam esse suspicatus fuissem, quam aliquid ejusmodi sperare, nedum petere, ausus essem, ante paucos menses præteritos æque magna atque biennio ante me summa pecuniæ donastis, Quo beneficio tempore opportunissimo a vobis accepto, cum videlicet deliberarem quem potissimum huic partui meo tutorem ac defensorem pararem, omnis dubitatio cunctatioque mihi propemodum exempta est: nam restabat etiam nunc scrupulus unus. Quoniam etiam sciebam, quo minus appetitis, eo plures vobis honores deferri, ac multos homines doctos vobis suos labores atque lucubrationes dedicasse, subverebar ne animos vestros talibus epulis satiatos atque repletos intempestiva benevolentia offenderem citius quam hoc genere officii gratiam a vobis inirem. Sed tamen cum liber absque patrono omnino non divulgandus, nec hominum judicio objiciendus esse videretur, et non satis pie nec recte me facturum esse judicarem, si vobis præteritis alios mihi patronos quærerem (non enim cæterorum hominum eadem quæ vestra sunt udicia) malui in hanc partem peccare, quam cuiquam minus prudenti non satis gratus videri. Non enim video nec sperare possum fore aliquando tempus, quo alio officii genere atque hoc, vestra beneficia remunerari possim, quippe cum nihil mihi suppetat præter voluntatem. Huc accedit quod videbam haud facile alios ex numero amicorum præter vos me reperire posse, qui cum propter utriusque linguæ peritiam haud vulgarem optime de hujusmodi scriptis judicare possent, tum candide atque sincere judicaturi essent. Quamobrem a vobis pro vestra in me perpetua ac maxima benevolentia majorem in modum peto quæsoque, ut hunc parvum et exiguum partum, quem vobis in clientelam et fidem commendo, ab invidis omni ope tueri, a calumniatoribus et obtrectatoribus omnibus viribus defendere velitis: qui si a vobis dignus judicatus fuerit quem amplectamini, quem in familiam vestram recipiatis atque foveatis, si hominibus piis et studiosis aliquando utilis fuerit, mihil inibi istic vindicabo, in vos omnes meum jus transfero, quorum opibus adjutus et sustentatus, hunc fœtum produxi: qui sicubi deformior minusve perfectus et in aliqua parte sui mutilus ac depravatus apparuerit, hoc partim vitiis matris Græcæ, quæ mihi haud incorrupta conciliata est, attribuitote: partim meæ imbecillitati assignatete, a quo, superante malo vires et ingenium artificis, omnia corrigi et emendari non potuerunt. Nam si quis iniquior et malignior judex hæc, quæ de matris Græcæ vitiis dico, minus sincera atque integra fide a me proferri suspicabitur, producam eorum quæ dico locupletissimum testem, clarissimum doctissimumque virum D. Joannem Sambucum Pannonium: in cjus enim potestate matris istius parentes sunt, et clarissima,

col. 803–804page 2 of 2
PG 125:803Θεοφυλάκτου λόγος εἰς τὸν αὐτοκρατορα κύριον Αλέξιον τὸν Κοι
Page scan enlarged

Notebook

Full View