et alii sunt extra eos qui habent Jesum viventeni: et erit novissimus error pejor priore. Ait autem illis et quidam eorum habent Jesum, et ante passionem Pilatus Habetis custodes; ite, custodite sicut sci viventem, quidam autem resurgentem a mortuis, tis. Illi autem euntes munierunt sepulcrum, signan quidam secundum quod multis apparet, non haben tem speciem neque decorem. Alii autem habent in gloriam reformatum, alii autem vident eum ascen dentem, et sperant cum eo rapi in nube, ut semper habeantur cum ipso. Ergo Matthæus novum esse monumentum conscripsit, et in petra excisum non exposuit manifeste. Et quod novum erat ab omni corpore mortuo manifestaverunt Lucas et Joannes, quorum unus quidem dixit: In quo nondum erat aliquis positus *: Joannes autem: In quo nondum aliquis positus erat; plane si nunquam aliquis positus fuerat ibi, postea autem positi sunt; nam quod dicit: In quo nondum aliquis positus erat, caute considerantibus verbum hoc significatur. Di cimus ergo ne forte simpliciter intelligere debemus hunc locum, quoniam qui dixit 38: Consepulti sumus Christo per baptismum, et consurreximus ei, in monumento novo et intelligibili exciso in petra consepultus est et ipse post Christum cum Chri sto, et omnes qui consepulti sunt Christo in ba ptismo ut resurgant cum eo ex novo monumento primogeniti ex mortuis, et in omnibus prima tum tenentis. Volvit autem Joseph non lapides multos ad ostium monumenti, sed unum, et ma gnum, et majorem quam poterat esse insidiantium virtus, non tamen majorem quam virtus erat angeli descendentis de cœlo, et revolventis ab eo lapidem, et sedentis super ipsum: quoniam omnia quæ sunt circa corpus Christi Jesu, munda sant, et nova, et non simpliciter inagna, sed valde omnia magna. 144. Erat autem ibi Maria Magdalena, et altera Maria, sedentes contra sepulcrum ". Post hæc charitas duarum Mariarum, Magdalenæ, et matris Jacobi et Joseph, colligavit eas ad monumentum novum, propter corpus Jesu quod fuerat ibi. Et hoc observa quoniam superius duæ istæ Mariæ, et mater filiorum Zebedæi, quam existimamus ipsam esse Salomėm, de longe spectabant mirabilia quæ in passione Christi fiebant, et corpus ejus suspensum in ligno. Hic autem non permanserunt tres: mater enim filiorum Zebedæi non scribitur cum Maria Magda lena et cum Maria, matre Jacobi et Joseph, simul 931 sedere contra sepulcrum. Forsitan enim usque hoc pervenire potuit mater filiorum Zebe dæi; istæ autem, quasi majores in charitate, ne que his quæ postea gesta sunt defuerunt. 145. Altera autem die, quæ est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum, dicentes: Domine, rememorati sumus quod ille seductor dixit adhuc vivens: Post tertium diem resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, el fu rentur eum, et dicant plebi: Resurrexit a mortuis; tes lapidem cum custodibus 4º. Rationis est inter rogare principes sacerdotum qui venerunt ad Pila tum, ut dicerent hæc quæ dixerunt. Dicite, sacer dotes, cum dixisset Jesus": Solvite templum hoc et ego in triduo illud suscitabo, ad quod propositum. eum dixisse putastis? an de solutione et resurre ctione corporis sui? an de templi destructione et reparatione ipsius? Si enim intellexistis sic, quia de resurrectione sua ista dicebat, quomodo testimo nium dantes adversus eum dixistis, quoniam hic di xit: Possum destruere templum hoc, et in triduo reædificare illud **? Si autem vere de templo illo in tellexistis, secundum quod et testimonium præ buistis, unde modo scitis quoniam dixit post tres dies a mortuis se resurrecturum? Vide ergo quo modo impietas seipsam suis verbis expugnat. Per hæc enim verba ipsi testimonium suum illud con demnant, quoniam vere intelligentes eum de resur rectione corporis sui illa dicere, et scientes conver terunt sermones ejus ad destructionem et repara tionem illius insensibilis templi. Adhuc autem in terrogo Quid dicitis, sacerdotes? nempe quia di cebat hominibus: Post tres dies resurgam et secreto mandabat discipulis suis ut furentur eum noctu et dicant post tres dies quia surrexit a mor tuis. Sed hoc ex hoc ipso incredibile est, post tan los sermones morales quos in populo docuit uni verso, et post tales et tantas virtutes quas ubique in omni Judæa ostendit, ut falleret discipulos suos verbis, ut etiam ipsi culparent ista mandantem, et ideo nequaquam facerent quod mandabat, maxime propter periculum quod imminebat eis a populo, si confiterentur eum qui ante modicum fuerat cruci fixus, et doctorem se habere et Christum. Si autem hoc dixisse eum incredibile est, vide nisi conse quens est ut sicut prodigia fecit, ut sicut Evange lium suum prædicandum in toto mundo prædixit, et sicut: Ante præsides et reges stabitis *, et sicut Jerusalem destruetur ab exercitu; sic et de re surrectione sua prædixit quod ait: Solvite templum hoc, et ego in triduo suscitabo ipsum ". Propterea et in præjudicium suum locuti sunt sacerdotes et Pharisæi ad Pilatum dicentes, quoniam ille sedu ctor dixit adhuc vivens, quoniam post tres dies re surgam 7. Adhuc autem vide quoniam quidam ve nientes de custodibus in civitatem, nuntiaverunt, non aliis, sed ipsis principibus sacerdotum, omnia quæcunque fuerant facta, ut ex omni parte inexcu sabilis eorum constituatur impietas: illi autem nec sic miserrimi acquieverunt documentis tantis, ut susciperent quia Jesus erat Christus; sed et post omnia hæc malignabantur propter duritiam cordis sui. Sicut induratum fuerat cor Pharaonis super 39 Matth. xxvII, 61. 40 ibid. 62 et seqq. 45 Luc. xxi, 24. 37 Joan. xix, 41. 38 Rom. v, 4. 4 Matth. XXVı, 61. * Matth. xxvit, 63. 47 Matth. xxvn, 63. 36 Luc. XXIIS, * Joan. 11, 19. ** Marc. XII, 46 Joan.
tantis et talibus prodigiis quæ in Ægypto fuerant milites dormiunt abundantius, et sic furarentur corpus Jesu. Et hæc omnia gerebantur ab operanti bus contrariis virtutibus contra Christi doctrinam, existimantibus quoniam poterant exstinguere a vita hominum, de resurrectione Domini providentiam Dei, et fidem. Et sicut nimia duritia Pharaonis non est mollita multis prodigiis factis per Moysen, sic, aut amplius, Juritia cordis istorum non solum factis signis et prodigiis non est flexa, sed neque custodibus nuntiantibus crediderunt, qui venerunt in civitatem, et nuntiaverunt omnia quæcunque fuerant facta. Et Pharaoni quidem dictum est ª¹ Ad hoc ipsum te suscitavi, ut ostendam in te virta tem meam, et ut annuntietur nomen meum in uni versa terra; istos autem supportavit magnanimitas Dei, ut per vasa iræ præparata in interitum” fiat facta 48, sic et isti sunt indurati, ut congregati cum senioribus, et consilium accipientes, darent pecu niam avaris, ut dicant: Quia discipuli ejus venientes noclu, furati sunt eum, dormientibus nobis **; et qui legebant in lege: Non falsum testimonium dices, etiam alios ad falsum testimonium invitabant, expendentes pecuniam multam, ut milites quidem falsum testimonium dicant, propter avaritiam pe riculis se subdentes si furatum esset corpus Jesu, præsidem autem multo magis placarent, et ei sua derent tantis pecuniis quantis poterat præscs pla cari sive autem et precibus, volentes erucre eos de periculis adversus seipsos falsum testimonium præbuerunt, dicentes contra disciplinam militarem obdormisse se tunc tanto somno, ut discipuli ausi essent venire simul, et multi, confidentes quoniam salus in gentibus. IN EXPLANATIONEM S. LUCÆ AB ORIGENE. (Ex editione Vallarsi, Opp. S. Hieronymi. Veronæ, 1766-72, tom. VII, p. 245.) 932 Ante paucos dies quorumdam in Matthæum et in Lucam Commentarios vos legisse dixistis, e qui. bus alter et sensibus hebes esset, el verbis; alter in verbis luderet, in sententiis dormitaret. Quamobrem pelistis ut contemptis istiusmodi nugis, saltem triginta et novem Adamantii nostri in Lucam homilias, sicut in Græco habentur, interpreter: molestam rem et tormento similem, alieno, ut ait Tullius, stomacho et non suo scribere: quam tamen idcirco nunc faciam, quia sublimiora non poscitis. Siquidem illud quod olim Roma sancta Blæsilla flagitaverat, ut viginti quinque tomos illius in Matthæum, et quinque alios in Lucam, et triginta duos in Joannem, nostræ linguæ traderem, nec virium mearum, nec olii, nec labo ris est. Perspicitis enim, quantum apud me et auctoritas vestra, et voluntas valet. Prætermisi paululum Hebraicarum Quæstionum libros, ut ad arbitrium vestrum lucrativis operis hæc, qualiacunque sunt, non mea, sed aliena dictarem: præsertim cum a sinistro oscinem corvum audiam crocitantem et mirum in modum de cunctarum avium ridere coloribus, cum totus ipse tenebrosus sit. Fateor itaque antequam ille objiciat, in his Origenem tractatibus quasi puerum talis ludere: alia sunt virilia ejus, et alia senectutis 8 Exod. VII, 3. 49 Matth. xxvIII, 13. 80 Exod. xx, 15. 81 Exod. 18, 16. 5 Rom. 1x, 22. Hanc ipsam ex integro præfationem postrema bant, triginta novem, aut triginta quatuor, pro tri duntaxat periodo detruncata, recitat ad invidiam Origeniani nominis Hieronymo creandam Rufinus Invectivarum lib. 11, num. 21. Suffecimus ex Rufini lectione numerum tri ginta et novem, qui in vulgatis antea libris deerat, ut onines, atque adeo multo his plures homilias in Lucam ex Adamantio Latine reddidisse videretur. Nam multo plures fuisse ab Origene elucubratas, cum alibi, tum in præfixa huic tomo præfatione ostendimus. - Vide Patr. Latinæ t. XXVI, Opp. S. Hieron. t. VII. Edit. Vitiose et falso hic legebatur antea, triginta sex, itemque penes Rufinum, viginti sex. Nibil vero dubitavimus restituere, viginti quinque, quod nec plures nec pauciores ipsemet Hieronymus in pro logo Comment. in Matthæum numeret. Legisse, in quit, me fateor ante annos plurimos in Matthæum Origenis VIGINTI QUINQUE volumina: in quem nume rum et Eusebius consentit lib. vi Eccles. Hist., cap. 36. Hæc quoque vetus erat verissima lectio in olim vulgatis Invectivarum Rufini codicibus. Hic quoque falso editi libri omnes præfere ginta duos, quam lectionem ex Rulini testimonio reposuimus. Eusebius modo laudato Hist. Eccles. libro duos tantum et viginti ex hac universa Com mentariorum strue novit: verum fortasse et ibi, triginta duos, legendum est. Nunc vix supersunt novem. Calumniatur Rufinus, notari hic abs Hiero nymo sub corvi nomine S. Ambrosium: primum ex eo, quod apud Latinos ipsius tantum et non alterius in Lucam Commentarius ferebatur: deinde, quol ipsiusmet Hieronymi penes se haberet, epistolam, in qua hoc ipsum de aliis excusans, in illum (Ambro sium) converterit suspicionem. Nemo autem vel ju rato Rufino credat, id sentire de Ambrosio potuisse S. Patrem, qui eum plurimi continuo fecit, raro in suis libris pro re nata laudavit. nec Restituimus, puerum, pro quo meudose legebatur, iterum. Mox quoque, ludere, emendamus, pro corrupto, luderem: quas lectiones ex rei sen susque veritate, Rufini insuper accedente testi monio, comprobamus. Pro talis in aliis libris est, tubulis.