col. 531–532page 1 of 6
PG 127:531τιμῶντες τὴν μίαν ἡμέραν, καὶ πάλιν τὴν νηστείαν κρατοῦσιν ἕως αὐτῆς τῆς ἑορτῆς τῆς πανάγνου καὶ παναχράντου Δεσποίνης ἡμῶν Θεοτόκου· ἕτεροι δὲ μετὰ τὸ ἑορτάσαι τὴν ἑορτὴν τῆς Μεταμορφώσεως, ταύτην κρατοῦσι καὶ ἁπλῶς ὁ καθ᾽ ἕνα, ὡς προείρηται, ταύτην νηστεύει. Καὶ ταῦτα μὲν περὶ τῶν δεχομένων καὶ περὶ τῶν μὴ δεχομένων ταύτην την νηστείαν, καὶ μᾶλλον εἰπεῖν διαφωνούντων κατ' ἔτος, εἴρηται, κ. τ. λ. γραμματικοὶ κατὰ μουσικὸν ἦχον ψαλλόμενο:. τῶν Σεῤῥῶν πόνημα Νικήτου τόδε, Επίθετα Διός· Δωδωναίος, Ιδαίος Ερχεῖος, Κηναῖος, Μειλίχιος. κανὼν εἰς κανόνας γραμματικούς. Ρ. Εἰς ος' τὰ ὀξύτονα. ἕτερος κανὼν εἰς διάφορα γραμματικά. Τὸ α' κατὰ ἀρχὰς Πέδον τιθηνὸν ἀκρίδου πεφιλμένον. Καιρὸς μὲν ὕπνου, καὶ καθεύδειν ἦν δέον.servatur. Atque hæc de iis qui aut suscipiunt, aut τιμῶντες τὴν μίαν ἡμέραν, καὶ πάλιν τὴν νηστείαν
non suscipiunt illud jejunium, seu potius quotannis κρατοῦσιν ἕως αὐτῆς τῆς ἑορτῆς τῆς πανάγνου καὶ
dissident, dicta sunt, etc.
παναχράντου Δεσποίνης ἡμῶν Θεοτόκου· ἕτεροι δὲ
μετὰ τὸ ἑορτάσαι τὴν ἑορτὴν τῆς Μεταμορφώσεως, ταύτην κρατοῦσι καὶ ἁπλῶς ὁ καθ᾽ ἕνα, ὡς προείρηται, ταύτην νηστεύει. Καὶ ταῦτα μὲν περὶ τῶν δεχομένων καὶ περὶ τῶν μὴ δεχομένων ταύτην την
νηστείαν, καὶ μᾶλλον εἰπεῖν διαφωνούντων κατ' ἔτος, εἴρηται, κ. τ. λ.
ANNO DOMINI MXC
NOTITIA.
(Leo Allatius De Nicetis ap. Mai Bibl. nov. Patr. tom. VI.)
Nicetas Serron male a Possevino in duos discerpitur in apparatu, in Nicetam nimirum Heracle
episcopum, et Nicetam Serron. Sed pessime ab Epitomatoribus gesnerianis in Nicetam Heradium, Nicetam Serronium, Nicetam to Zeppwv, et Nicetam metropolitanum Heracleæ. Namque unus et idem est
auctor, qui omnia prædictis ascripta composuit. In diatriba mea de Psellis, cum de ætate Michaelis Pselli
adversus hæreticos disceptarem, ut eos refellerem, multa de Niceta Davide, et Niceta Serrone, quæ et
¡¡li concedere debebant, ex codicibus manuscriptis attuli, et postmodum conclusi Nicetam Serronem, et
Nicetam Davidem alium atque alium fuisse; in eamque ivi sententiam, Theophylacti Bulgariæ archiepiscopi ætate Horuisse, ad quem nona Theophylacti epistola inter impressas a Meursio legitur. De diversitate Nicetarum mecum habeo doctissimum Vossium in nova de scriptoribus Græcis editione: Diversos
¡amen esse hos Nicetas, Leonis Allatit sententia est, in diatriba de Psellis, cui hac in parte polius subscribo. Fuit is primo magnæ ecclesiæ diaconus et magister seu doctor, postea Serrarum metropolita,
inde translatus Heracleam. Vir oppido doctus et pius. Scripsit plura et varia. Sed præcipui illius neque
Inglorii conatus fuere in exponenda Biblia ex mente sanctorum Patrum.
Quæ ad manus nostras pervenere sunt: canones illius γραμματικοὶ κατὰ μουσικὸν ἦχον ψαλλόμενο:.
Regulæ grammaticæ, quæ ad cantum musicum concinuntur, itemque troparia. Titulus operi præfixus: tou
τῶν Σεῤῥῶν πόνημα Νικήτου τόδε, Serronis labor Nicela hic est. P. Επίθετα Διός· Δωδωναίος, Ιδαίος
Ερχεῖος, Κηναῖος, Μειλίχιος. Εjusdem κανὼν εἰς κανόνας γραμματικούς. Canon in regulas grammatices.
Ρ. Εἰς ος' τὰ ὀξύτονα.
Ejusdem ἕτερος κανὼν εἰς διάφορα γραμματικά. Alius canon in varia grammatica. P. Τὸ α' κατὰ ἀρχὰς
konášerat. Et alia in bibliothecis Vaticana, Vallicelliana, regia Parisiis, Altempsiana.
Carmina iambica in idem opus. P. Πέδον τιθηνὸν ἀκρίδου πεφιλμένον. Ibid.
Carmina iambica alia. P. Καιρὸς μὲν ὕπνου, καὶ καθεύδειν ἦν δέον. Regia Parisiis.
Addunt alii Ejusdem imperatores Constantinopolitani hæretici ac Christiani. Ipse quid sit, nondum
lu Gregorii Nazianzeni orationes sexdecim Enarrationes, et Commentaria, nempe in sanctum Pascha,
et in Tarditatem. In aliam orationem in sanctum Pascha. In novam Dominicam. In Pentecostem. In Christi diem Natalem. In Epitaphium divi Basilii. In sancta Lumina. In sanctum Baptisma. De amore pauperum. In patrem reticentem propter plagam grandinis. In Macchabæos. In S. Cyprianum martyrem. In
Julianum tributorum exactorem. In præsentiam GL. episcoporum. In Gregorium Nyssenum Magni Basilii
fratrem. In S. Athanasium: quæ Latine interprete Joanne Leunclavio excusa sunt cum operibus Gregorii Nazianzeni Basileæ anno 1571. Ex his Commentariis Jacobus Billius partim in aliquas orationes
Nazianzeni, partim ex illis in alias collegit, ediditque in sua editione. Græca manuscripta passim invemiuntur in Italicis bibliothecis, et regia Parisiis cod. 429 et 1353.
Ejusdem Commentarii in Nyssenum, index ms. Ambrosianus. Nicetas absque dubio erit, qui et in” Nazianzeno elaboravit. Utinam tamen index, vel titulus non fallat! Et suspicor ea esse, quæ ipse Nicetas
scripserat in orationem Nazianzeni, quam ille habuit in Gregorium Nyssenum Basilii fratrem.
Industriam quoque suam posuit in exponendis sacræ Scripturæ libris; non ex propriis, sed ex sanetorum aliorumque præstantissimorum virorum, imo etiam ex hæreticorum, si modo a catholicorum
Intelligentia et sensu non disjunguntur, decerpens, et ordine disponens, et aptissime collocans, ut non
videantur disjuncta ac separata, optimorum pannorum frustis consarcinata, sed uno continuo textu ab
une auctore or·lita. Eas Græci spu̸; dixere, Latini catenas: quemadmodum enim diversi disjunctique
col. 533–534page 2 of 6
PG 127:533Σερβῶν ἐξήγησις εἰς τοὺς ψαλμούς, καὶ συλλογὴ ἄχρι τοῦ με' ψαλμοῦ· παρέμπροσθεν δὲ ἄχρι τοῦ ο', τοῦ ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, ὑμνολογητικαί, ἐξομολογητικαί τε, καὶ εὐχαριστήριοι, πρὸς δὲ καὶ διηγηματικαί, καὶ παρακλητικαί, διασκευασθεῖσαι κατά παράφρασιν ἐν ὁμοιότητι τῶν ψαλμῶν τοῦ Δαυὶδ ἀπὸ τῶν ἐξηγησαμένων εἰς τὸ ψαλτήριον αὐτοῦ θειοτάτων Πατέρων ἡμῶν καὶ ἁγίων καὶ σοφῶν διδασκάλων· συνε τέθησαν δὲ ἀπὸ τοῦ βιβλίου τοῦ Ἡρακλείας. Ρ. Δέσποτα Κύριε ὁ Θεὸς τῶν ἁπάντων τοὺς καταλαβόντας με διὰ παγίδων, καὶ τὴν ψυχήν μου ταπεινώσαντας. 39.: Ετέρα συνθήκη ψαλ μῶν ἀπὸ τῆς ἑρμηνείας τοῦ Ζυγαβηνοῦ εἰς τοὺς ψαλμοὺς ὅλους κατὰ παράφρασιν εὐκτικῶς, δοξολογικῶς, εὐχαριστηρίως, καὶ διηγηματικῶς, καθὼς γέγονε καὶ προγέγραπται, καὶ ἀπὸ τῆς συλλογῆς τοῦ Ηρακλείας εἰς τὸ ὅλον ψαλτήριον. Ρ. Κύριε ὁ Θεὸς πολλοὶ τῶν πατεξανισταμένων μου παραθαῤῥοῦντες ἀλλήλους Συναγωγὴ ἐξηγήσεων εἰς τὸ κατὰ Λουκᾶν ἅγιον Εὐαγγέλιον ἐκ διαφόρων ἑρμηνευτῶν παρὰ Νικήτα διακόνου τῆς τοῦ Θεοῦ μεγάλης Εκκλησίας ἐν βιβλίοις δ' (α). Ρ. Ἐξ ἀρχῆς μὲν ὁ Θεὸς δι᾿ ἑαυτοῦ τοῖς ἀνθρώποις διελέγετο.NOTITIA.
annuli alter alteri implicitus in unum coarctantur, et continuatum unum efficiunt, ita et sententiæ illæ
in scriptis Patrum dispersæ, recollectæ ac debito ordine congestæ, veluti una serie continuantur. Sic sub
illius nomine in variis bibliothecis latent in Hexameron Moysis explicationes collectæ. In Psalterium Daridis, Pɔssevinus scribit exstitisse in bibliotheca imperatoris Vindobonæ. In Altempsiana legitur: Nixhza
Σερβῶν ἐξήγησις εἰς τοὺς ψαλμούς, καὶ συλλογὴ ἄχρι τοῦ με' ψαλμοῦ· παρέμπροσθεν δὲ ἄχρι τοῦ ο', τοῦ
'Ataunvou. Niceto Serronis expositio in psalmos et sylloge usque ad XLV. Quæ vero sequuntur usque
ad LXX, sunt Agameni. Franciscus etiam Patritius in notis ad Clementis primiam epistolam ad Corinthios refert apud se exstare catenam in psalmos, collectore Niceta, quam sæpius vocat suam, ex eaque
testimonia Patrum non uno in loco profert. Ex hac Patrum expositione pius nescio quis varias precum
formulas concinnavit varii argumenti, quas ipse legi sub hoc titulo: Euxat tápopor pos tov Kúptov
ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, ὑμνολογητικαί, ἐξομολογητικαί τε, καὶ εὐχαριστήριοι, πρὸς δὲ καὶ διηγηματικαί,
καὶ παρακλητικαί, διασκευασθεῖσαι κατά παράφρασιν ἐν ὁμοιότητι τῶν ψαλμῶν τοῦ Δαυὶδ ἀπὸ τῶν
ἐξηγησαμένων εἰς τὸ ψαλτήριον αὐτοῦ θειοτάτων Πατέρων ἡμῶν καὶ ἁγίων καὶ σοφῶν διδασκάλων· συνετέθησαν δὲ ἀπὸ τοῦ βιβλίου τοῦ Ἡρακλείας. Ρ. Δέσποτα Κύριε ὁ Θεὸς τῶν ἁπάντων τοὺς καταλαβόντας με
διὰ παγίδων, καὶ τὴν ψυχήν μου ταπεινώσαντας. Sunt num. 39. Nec non et illa: Ετέρα συνθήκη ψαλ
μῶν ἀπὸ τῆς ἑρμηνείας τοῦ Ζυγαβηνοῦ εἰς τοὺς ψαλμοὺς ὅλους κατὰ παράφρασιν εὐκτικῶς, δοξολογικῶς,
εὐχαριστηρίως, καὶ διηγηματικῶς, καθὼς γέγονε καὶ προγέγραπται, καὶ ἀπὸ τῆς συλλογῆς τοῦ Ηρακλείας
εἰς τὸ ὅλον ψαλτήριον. Ρ. Κύριε ὁ Θεὸς πολλοὶ τῶν πατεξανισταμένων μου παραθαῤῥοῦντες ἀλλήλους
REYOUSLY. Preces sunt num. 146.
Subdit Possevinus: In Ecclesiastem, Canticum canticorum, in Duodecím prophetas, in quatuor Evangelia, in Acta apostolorum, in Epistolas Pauli, Joannis, Jacobi et Petri. Sed cum ejusdem exstet explicatio in Job, vereor quin ei sit, ut fortassis aliæ falso ascriptæ. Nam et in decem manuscriptis Græcis
codicibus, quos Paulus Comitolus noster e variis bibliothecis conquisivit ob Catenam Patrum Græcorum in
Job a se versam, nullus exstat in illis Nicetas, præter quam in codice, qui erat Joannis a S. Andrea canonici Parisiensis. Quin etiam cum ei fuisset in Galliis a quodam attributa, idem Comitolus in disputatione,
quam de ejus Calenæ auctore suæ versioni præfixit, solidis evincit argumentis, eam nullam esse, sed Olympiodoro tribuendam, qui e quatuor et viginti Græciæ doctorum explanationibus illam contexuit. In Bavaṛiæ
ducis bibliothecæ catalogo adnotatur cod. 12 et 13: Catena Nicetæ Serrarum episcopi in Matthæum;
Catena ejusdem Nicetæ in Evangelium S. Joannis. Et in bibliotheca Augustana babentur: Variorum Patrum Enarrationes in Evangelium S. Lucæ, Niceta collectore.
Visitur in Vaticana bibliotheca codex in membrana minutissime et elegantissime scriptus cum hac
eigraphe: Συναγωγὴ ἐξηγήσεων εἰς τὸ κατὰ Λουκᾶν ἅγιον Εὐαγγέλιον ἐκ διαφόρων ἑρμηνευτῶν παρὰ
Νικήτα διακόνου τῆς τοῦ Θεοῦ μεγάλης Εκκλησίας ἐν βιβλίοις δ' (α). Collectio explicationum in sancium
Evangelium secundum Lucam, ex variis interpretibus per Nicetam diaconum magnæ Dei ecclesiæ, libris
quatuor. Ρ. Ἐξ ἀρχῆς μὲν ὁ Θεὸς δι᾿ ἑαυτοῦ τοῖς ἀνθρώποις διελέγετο. In qua sylloge illud singulare
cernitur, quod cum in aliis catenis sententiæ Patrum verbis decurtatæ, et compendio efferantur, hic
ipsissimis verbis uti jacent textus, nullis suis partibus imminuti digeruntur, ut non frusta interpretatio -
num, sed integræ ipsæ interpretationes, et tantum non orationes describantur. Interpretes sunt, ne te
quoque id lateat, Africanus, Alexander monachus, Ambrosius, Amphilochius, Anastasius, Antipater
Bostrensis, Apollinaris, Asterius, Athanasius, Basilius, Clemens, Cosmas monachus, Cyprianus, Cyrillus
Alexandrinus, Cyrillus Hierosolymitanus, Dionysius Alexandrinus, Dionysius Areopagita, Dorotheus,
Ephrem, Epiphanius Cyprius, Eusebius, Eutychius patriarcha, Evagrius, Flavianus, Gregorius Nyssenos,
Gregorius Theologus, Hippolytus, Hypatius, Ignatins, Joannes Cassianus, Joannes Chrysostomus, Joanmes Climax, Joannes Damascenus, Joannes Geometra, Josephus, Irenæus, Isaac monachus, Isidorus
Pelusiota, Justinus, Macarius, Marcus monachus, Maximus, Methodius Patarensis, Nicetas qui et David,
Nilus, Origenes, Paulus Emesenus, Philo, Photius patriarcha, Proclus, Severus Antiochenus, Silvester,
Simeon Metaphrastes, Synesius, Theodoretus, Theodorus Mopsuestenus, Theophanes, Titus Bostrensis,
Victor presbyter (b). Ex his prolixis admodum expositionibus collectæ sunt expositiones magis succincle a studioso quodam in idem Evangelium, ne lectione tam longa lectores absterrerentur, quæ in
bibliothecis italicis leguntur.
Relatum etiam mihi est, exstare sub nomine ejusdem e diversis item Patribus in Matthæi Evangelium
expositionem, Patresque esse, Apollinarem, Athanasium, Basilitum, Cyrillum Alexandrinum, Epiphanium,
Eusebium Gesariensem, Gregorium Nazianzenum, Gregorium Nyssenum, Gregorium Thaumaturgum,
Joannem Chrysostomum, Irenæum, Isidorum Pelusiotam, Origenem, Photium, Severum Antiochenum,
Theodoretum, Theodorum Heracleensem, Theodorum Mopsuestenum, Theophilum, Titum.
Catenam in Job non esse Niceta, sed Olympiodori contendit Comitolus, solidisque eam id evincere
argumentis, tradit Possevinus. Verum solidas ipsas Comitoli ratiocinationes consideramus. Ait scripto
(a) Ex hoc ipso codice plurimas egregiasque
S. Cyrilli Alex. partes nos protulimus in Bibl. nov.
PP. t. II; item alias aliorum Patrum in Script. vet.
1. IX. A. M.
(b) Paulo numerosiorem nominum indicem,
ascriptis etiam codicis locis, nos dedimus t. IX,
cit. p. 723, 721. A. M.
col. 535–536page 3 of 6
PG 127:535εἰς τὸν μακάριον Ἰώβ, συγγραφεῖσα παρὰ τοῦ ἱερωτάτου μητροπολίτου Ηρακλείας, κυρίου Νικήτα.admonitum, cum, qui non Olympiodorum Alexandrinæ Ecclesiæ diaconum, sed Nicetam Heracleæ epiz
scopum catenæ hujus auctorem existimabat, seusisse se captiosa probabilitate deceptum, ideoque seinel
et iterum datis litteris errati sui veniam deprecatum, et in sententiam suam manibus pedibusque venisse, erratum professum. Licet enim, ut ille asserebat, a Joanne Parisiensis Ecclesiæ canonico didicisset, tum in suo, tum in regis Gallorum (et Cæsaris, et in ottob.) exemplaribus et non paucis quæ
Constantinopoli visuntur, summo cum consensu, Nicetæ nomen præfixum habeatur, et stylus una cum
reliquis Nicetæ operibus plane consentiat, sno tamen judicio Comitolus, et aliorum eximiorum virorum,
diversorum exemplarium diversos esse auctores censet, et Nicetæ nominis hujusmodi libris affixi repellit antiquitatem: tum demum quia Græcæ nationi, quo præsertim tempore ab Romana Ecclesia
secessit, solemne fuit, adulterinis notis libros aspergere: et varios esse auctores suadent, vel omnibus
in libris non eumdem esse explanatorum numerum, vel explanationum auctorum non esse camilem
dispositionem et ordinem, vel ad eosdem locos sacræ Scripturæ non eorumdem doctorum explicationes
adhiberi, vel eorumdem doctorum explicationes in nonnullis libris concisas, in aliis magis diffusas esse,
vel nullam præfixi nominis Nicetæ notam vetustioribus codicibus videri. Adde in ipsa inscriptione, quæ
Nicetam præfert, nihil recinere purum, nihil veteris linguæ Græcæ resonare domesticum. 'Eźnyŋog
εἰς τὸν μακάριον Ἰώβ, συγγραφεῖσα παρὰ τοῦ ἱερωτάτου μητροπολίτου Ηρακλείας, κυρίου Νικήτα.
Nixytoŭ enim, si regulis grammaticorum insistere voluisset, dicendum erat. Græcos porro non suorum
sed alienorum nomina assuesse libris præfigere, probant Commentarii in Joannem, qui Cyrilli nomen
præferebant (c), cum essent Chrysostomi; Commentarii Origenis in Job, qui prorsus Origenis non sunt (d).
Nec potest dissimulari, multa Hieronymo non Hieronymi, Augustino multa ascripta esse non Augustini (e).
De stylo quoque Nicetæ præter rem esse videtur, cum nullum in hoc toto Commentario Nicetæ verbum
reperiatur, sed omnia aliorum verbis exposita, et licet omnes aliæ catenæ, quæ cum Nicetæ nomine
conjunguntur, Nicetæ sint, quam est interpretatus Comitolus, nullo modo Nicetæ tribuendam esse. Et
hæc quidem sunt Comitoli argumenta adversus eos, qui hujusce catenæ in Jobum auctorem Nicetam
existimant.
Olympiodorum vero diaconum hujus opificii esse auctorem necessario probat, quod catenæ auctor in
extrema præfatione, cum Chrysostomi oratione suam connectens, Nunc ad ipsam verborum, inquit, interpretationem veniendum est; quæcunque vero historiæ congruunt, atque allegoria, etc. Atqui verba hæc
prorsus consequitur nomen Olympiodori, ejusque prothcoria. Si superior oratio est cateræ auctoris, tum
historiam, tum theoriam, cum res feret, in singula capita pollicentis, cum in utriusque sensus et histovici et theorici pervestigatione fuerit Olympiodorus perdiligenter versatus, cum illius duntaxat sint
emnes illæ protheoriæ, quis vocabit in dubium, quin idem sit interpres? Olympiodori interpretatio
cum reliquorum doctorum explanationibus ita cohæret, ut non multorum expositio, sed unius tantommodo videatur esse continuatio. Sententiæ illius ex aliorum sententiis efflorescunt, et pleræque illius
commentationes in aliena junctione verborum sæpe considunt, aliorum verba et sententiæ Olympiodori
comprehensionibus astringuntur: aliorum interpretum infracta ab Olympiodoro sanantur, et vitiņsa
quæque complentur: quæ variis ex eadem catena adductis exemplis Comitolus confirmat. Tandemque
cardinalis Gulielmi Sirleti, Francisci Turriani, et Petri Galesini protonotarii apostolici sententias, sure
comites allegat, et Vincentii Pinelli codicem pervetustum, in cujus primis paginis est Olympiodori, tanquam legitimi auctoris, litteris Latinis nomen ascriptum. Tandemque Parisiensium Patrum et sodalium
suorum patrocinium adnectit, qui cum sua causa regis reginæque bibliothecas acri studio perlustrassent,
singulosque libros ac librorum indices diligentius inspexissent, responderunt: Non est autem quod rev.
patrem Comitolum pigeat conjecturæ, catenam istam Olympiodoro tribuentis. Nam et in Epitome bibliothecæ
Gesneri, et in Catalogo librorum edito a Simlero anno 1586, catena in Job Olympiodoro tribuitur quædam,
quæ dicitur in bibliotheca Sambuci servari: itemque ejusdem Olympiodori diaconi hypotheses in Job. His
concludit esse vero quam simillimum hujus catenæ scriptorem Olympiodorum, Alexandrinæ Ecclesiæ
diaconum, exstitisse. Pro qua sententia defendenda, ingentes Comitoli conatus, et concitatum animi
ardorem conspexeris. Ad Comitoli quoque sententiam accedit Possevinus in apparatu, in Olympiodoro:
Accedo enim lubens ad sententiam Pauli Comitoli, qui eamdem catenam, ut alibi diximus, e Græca Latinam fecit eleganter. Qui item solidis rationibus in editione Veneta, quæ prodiit apud Iolitos anno 1587,
crincit eam esse non Niceta Heracleensis episcopi, sed ipsius Olympiodori,
(c) Memini reapse me videre in bibliotheca Vaticaña codicem mageum insignem, litteris venustis
exaratum, cum præfixo titulo Cyrili in Joannem,
cum tamen nihil Cycilli proprium inesset; sed
Compendium potius Chrysostomi illud, quod Patavii observavit Comitolus. A. M.
(d) Recte hæc dicuntur. Etenim ego Commentarii adhuc Græce inediti in Jobum, falsum Origenis
nomen in codicibus gerentis, verum auctorem
(priscum scilicet et faiæ nobilis hominem) cum
ipso opere vulgaturus aliquando sum. De Comitoli
autem nonnullis hallucinationibus verba feci in
tomo X, p. 201, seq. Spicilegii Rom. A. M.
(e) Augustino scripta aliquot falso utique inscri
pta fuerunt: sed alia vicissim erepta eidem constat
philologorum audaci judicio, reclamantibus valde
codicibus antiquissimis et ingenuæ famæ primis
editoribus. Sic ex. gr. nostra fere ætate Mita Chrysologum, Brunus Maximum taur., dum studiose
illorum tomos amplificare volunt, alienis non sewel
pluinis exornaverunt. A. M.
col. 537–538page 4 of 6
PG 127:537Λουκᾶν παρὰ Νικήτα διακόνου. Νικήτα Σερρῶν εἰς Γρηγόριον τὸν Θεολόγον. Νικήτα μονάζοντος τοῦ Στηθάτου εἰς τὸ βιβλίον τῶν θείων ὕμνων. Νικήτα τοῦ Βυζαντίου. Νικήτα τοῦ φιλοσόφου. Συνεγράφη δὲ παρὰ Νικήτα δούλου Ἰησοῦ Χριστοῦ. Νικήτα τοῦ Χωνιάτου. Νικήτα φιλο σόφου, τοῦ καὶ Δαυίδ ἑρμηνεία.NOTITIA.
Quid interim nos? In tanta conjecturarum copia, et eximiorum hominum consensu acquiescemus?
Etiam si producta sententia quam longissime abesset a vero, tanta dicendi copia præstruéta, nos quoque etiam invitos ad se pellexisset. Sed veritatis studium, quo semper incontinenter exarsimus compellit, ut dictas conjecturas conjecturis aliis (quæ enim in rebus hujusmodi demonstratic fuerit?) ponderatas, sapientiorum examini committamus. Qui semel oppositum sentiebat, rationibus Comitoli persvasus, in sententiam Comitoli venit. Optime factum, laudo ingenium, id quoque suasus ipse faciam;
et si peccatum est, talibus in rebus diversa ab aliis sentire, veniam deprecabor; et rem agam. Joannis
Parisiensis canonici codex Nicetam præferebat auctorem hujus catenæ, et regis Galliæ exemplar, et non
pauca alia, quæ Constantinopoli visuntur, quamvis Comitolus nullam exstare in bibliotheca regia catenam affirmet; sed Constantinopoli exstitisse tradit grammaticus in Catalogo exhibito in bibliotheca
patriarchæ Constantinopolitani, ut ex Antonii Verderii supplemento colligo; in Anglia duo Bodleiani
codices, ex quibus suam eruit, ediditque Patricius Junius. Olympiodorum unus solummodo qui fuit
Sambuci. Quibus fides adhibenda est? unine tantummodo Sambuci, relato ab epitomatoribus Gesneri,
an tot aliis, qui nobis Nicetam præfigunt? Et si attentius verba epitomatorum considerentur, non nobis
Olympiodorum auctorem catenæ dant, sed unum ex iis, ex quibus interpretationes illæ collectæ sunt.
En verba: Olympiodori et aliorum piissima catena in Job, in bibliotheca Sambuci. Ni alios quoque auctores calenæ auctores substituere velimus. El cum Comitolus dicat, diversorum exemplarium auctores esse
diversos, undenam ille habuit in Sambuciano illo codice catenam a se versam, et quam Olympiodor»
ipse vindicat, et non aliam atque diversam, contineri? Quare in hujusmodi conjectura, rei dubiæ majorem fidem faciunt plures codices, pluresque testės firmioris auctoritatis reputantur. Quid si Olympiodorum nullus alius testis, nullus hujusce commentationis fœtus alius, Nicetam autem hæ et in alios sacræ
Scripturæ libros, perplures collectiones accusant? At Nicete stylus cum aliis operibus Nicetæ non consentit. Cum nullus hic cernatur, verum est; sunt enim aliorum scriptorum sententiæ eorumdem verbis
expositæ, vel quandoque etiam decurtatæ, in quo nulla certa styli ratio formari potest. Quamvis in allis
suis scriptis, in quibus λoyoɛɩôè; dicendi genus sectatur, non inelegans sit, sed gravis, facundus, et
plenus sententiis. At hic in inscriptione nihil purum retinet, nihil Græcæ linguæ domesticum resonat,
Quis id ait? Res ipsa, si Comitolo credimus viro in Græcis litteris versatissimo. Nixa enim illud pro
Nixgtoŭ non videtur e grammaticorum schola. Et tamen purum hellenismum sonat. Nomen enim illud
fere in omnibus etiam antiquioribus ita enuntiatur. Hinc legitur: Euvavwyh Ɛnyfoswy sl; tò xatk
Λουκᾶν παρὰ Νικήτα διακόνου. Νικήτα Σερρῶν εἰς Γρηγόριον τὸν Θεολόγον. Νικήτα μονάζοντος τοῦ Στη
θάτου εἰς τὸ βιβλίον τῶν θείων ὕμνων. Νικήτα τοῦ Βυζαντίου. Νικήτα τοῦ φιλοσόφου. Et in editis conciliis Romanis, de Vila sancti Ignatii: Συνεγράφη δὲ παρὰ Νικήτα δούλου Ἰησοῦ Χριστοῦ. Sic etiam vulgalum est, Νικήτα τοῦ Χωνιάτου. Εt in expositione Græra carminum Gregorii Nazianzeni, Νικήτα φιλοσόφου, τοῦ καὶ Δαυίδ ἑρμηνεία. Possem etiam infinita alia ex historicis referre, qui Niccle nomen in
secundo casu ita efferunt, neque propierea præter puritatem Græci sermonis locutos eos fuisse aliquis
criminatus est. An ergo tot auctores ob unius syllabæ male scriptæ in ipso titulo, suis Commentariis
spoliaudi sunt? De Niceta Heracleensi, et de hac catena tantummodo id decernere, de al is non item, àñpo
plane esset, xal oůdàv Syić;. Quod si Nicetas ideo ex hac catena exterminandus est, quod in exscribendo
in declinatione peccatum est, fortasse etiam Olympiodorus ejiciendus ex hoc eodem operc est, cujus
nɔmen in emendatissimo exemplari, quod asserit Patricius Junius, constanter et per omnia ita scriptum
reperitur, lege compositionis, ut videtur, aliter postulante, per w in antepenultima exprimitur 'Okup
dúpov. Sed nimius ipse sum in similibus referendis.
Reliqua Comitoli videantur. Solemne fuit Græcæ nationi adulterinis notis libros aspergere. Sit certum
atque indubitatum, neque enim nunc ego Græcæ nationis causam ago. Quid ergo inde sequitur? Eŋgo
et hoc quoque nomen, eraso vero auctore, catenæ præfixerunt. Hoc vero probandum est, ut in exemplis
allatis de Cyrillo et Origene probatur. Neque propterea licebit Comitolo, pulso Niceta, alium substitaere. Tum enim et in libris quoque Latinis id facere pro libidine uniuscujusque concederetur; cum, ut
ille ait, dissimulari non possit, multa Hieronymo non Hieronymi, Augustino multa ascripta esse non
Augustini. Hinc concludet nescio quis plane non dissimili argumento: Ergo catena quæ prostat sub
nomine divi Thomæ Aquinatis, divi Thomæ non est, cum Latini sueverint nonnullis libris ac voluminibus non suorum auctorum, sed alienorum nomina, titulosque afligere. Imo permulta in libris suæ Societatis, si hunc eumdem ratiocinandi modum sequemur, decerni possint. Audiatur Co:nitolus: Hæreamus in nostris. In hac ipsa catena, quæ superiore anno est impressa Lugduni, annon exstat Epistola ad
Antonium Caraffam cardinalem amplissimum? quam cum temporis angustiæ, eorumque preces qui editio.
nem urgebant, ab universi nostri ordinis moderatore acrius extorquerent, videretque eorum cupiditată
satisfieri non posse, si a me exspectanda Romam erat Epistola, ejus scribendæ diserto sodali datum ést
negotium: neque ea re mentitur Epistola, quod non sit auctorem Paulum nacta; prodiit enim ipsa meœ
quoque testis locuples voluntatis, illamque quasi prolem meam agnovi. Quasi vero integerrimi sanctissimique Patres, et præcipue tanti ordinis moderator, scriptiones jussn suo ab hoc vel illo sodali factas,
nutu suo aliis ex suis distribuat, et alienos labores, cui ipsi libuerit supponat. Sed vim argumenti iuspiciamus. Græci item atque Latini multa auctori non suo falsis inscriptionibus donant, et aliquando
col. 539–540page 5 of 6
moderator Societatis Epistolam ab alio scriptam, perin le atque si Paulus Comitolus eam scripsisset,
publicavit. Ergo catena in Jobum a Comitolo versa, licet Nicetæ nomen præferat, Nicetæ non est. An
non solidius conclusisset catenain ipsam, quæ sub Comitoli nomine cusa est, Comitoli non esse? Et qua
in posterum certitudine suis auctoribus tractatus et libros vindicabimus, si pondus aliquod argu
mentum hoc in se contineret? Certe nulla. Par enim a'que unum omnium judicium erit.
Quid porro pro Olympiodoro suo argutatur? Quæ superius breviter expressimus. Et diceret fortassis
a'iquid, si Olympiodori verba illa essent. At cum auctoris catenæ sint, frustra tot aggerit exempla. So
lent scilicet hujuscemodi tractationum auctores, ne sententiæ allata, elumbes atque dissolute, orationis
seriem infringere videantur, aliquid de suo addentes, apposito veluti vinculo, antecedentia euin
subsequentibus colligere. Id facile deprehenderit, qui catenas antiquas, et hujusce Nicetæ potissimum
examinet. Namque, verbi gratia, cum duæ vel tres alicujus expositionis cause non ab eodem auctore,
sed a diversis redduntur, ille de suo solet addere: Duplex est hujus loci expositto, aut enim hoc dicit, et
postca nomen auctoris appingit; eaque sententia finita, ponit verba illa: Aut id potius significare voluit;
et tum a'terius nomen subdit.Multiplex est his verbis subjecta sententia, aut enim hoc dicit; tum profertur
sententia ex aliquo auctore. Postmodum subjicitur, Aut vero hoc aliud, et similia. Et cum ista sententia
rum connexio de substantia rerum nibil mutet, non opus erat in hisce verbulis auctorem catenæ suum
nomen apponere. Undenam id habeam? dicet Comitolus. Ex ipsa catenarum natura. Non placet? Audiat;
Potuit id ita fieri. Contemnet hæc Comitolus? contemnat ergo et illa sua, dum Nicetam oppugnat, toties
inculcata Potait Olympiodorus a primo integras absolutasque interpretationes singulis historie sacræ
partibus adhibuisse, etc. Potuit primo separato Commentario, etc. Potuit suarum sententiarum ac verborum
selectione utens, etc. Si ille quia potuit, fecit; quare non et Nicetas, qui (non minus Olympiodoro
potuit?
Ut vero de formulis ab Olympiodoro usurpatis aliquid exactius habeatur, dicimus Olympiodorum hunc
diaconum Alexandrinum a Joanne archiepiscopo Alexandrino, cognomento Niciota, promotum, varios
sacræ Scripturæ libros suis expositionibus elucidasse sic, ut ante singula capita suas protheorias scribe
ret, quibus succincte et breviter argumentum et sensa proponeret, postea suas expositiones, easque
brevissimas subjungeret, ut videre quisque poterit in Expositionibus ab eodem concinnatis in Jeremie
Prophetias, Lamentationes et Epistolas, necnon in Vaticinia Baruch, quæ în antiquissimo, optimo, et vere
aureo codice bibliothecæ Barberinæ asservantur. Ut vero suas protheorias et explicationes connecteret,
formulis illis, quas colligit Comitolus, utitur: Atque in his caput primum situm est: nunc ad secundi ca
pi'is protheoriam aggrediendum. Sed de secundo capite tractemus. Igitur capitis tertii protheoriam insti
quentes dicimus. Atque hujusmodi est superiorum versuum sententia; operæ pretium tamen est, singulos
versus seorsum exponere. And ex priore interpretatione debemus intelligere; aut vero ad illa ipsa verba
hanc sententiam accommodabis. Atque hæc est verbis Jubi subjecta sententia, deinceps singula videaraus.
Nunc igitur ad reliquam interpretationem pergamus. Et quod illi validissimum videtur: Ergo historiæ
Jobi prima atque extrema sunt hujusmodi. Alque ita est nobis hujus ipsius libri explanatio ad exitum ad
ducta. Quod si nonnulla conjectura polius, quam cerla comprehensione ducti interpretati sumus, sane certe
id nec a primis nobis, nec a solis est factitatum. Sed hoc ipsum cum iis omnibus fuit nobis commune, qui
hujus libri interpretes el explanatores fuerunt. Has itaque formulas, quas Olympiodorus, si tamen Olyın
piodori sunt, in sua interpretatione Jobi usurpaverat, auctor catenæ cum ad sententias expositorum
colligandas judicasset aptissimas, ne de suo minus aptiora apponeret, in contextu catenæ immiscuit, ut
connexionem etiam ex alienis, quemadmodum et reliqua alia, ingeniosissime comparasse demonstraret.
£t rem ita se habere perspicue intelliget, qui hasce allatas a Comitolo cum reliquis Olympiodori, qua
rum supra meminimus in Jeremiam et Baruch Expositionibus conferet. Et hæ nostræ conjecturæ pœ
Niceta adversus Olympiodorum sunt. Committantur itaque conjecturæ cum conjecturis, et vero similio
ribus attendatur. Neque enim id mihi arrogo certum hujusce catenæ parentem, e tenebris erutum anti
quitatis ante curiosorum oculos ponere, et latentem in apertum educere. Et, ut ingenue fatear, pro
Olympiodoro argumentum efficacissimum fuerit, Patres in hac catena laudatos, omnes ante annum
sexcentesimum, circa quæ tempora Olympiodorum quoque floruisse vero simillimum est, scripsisse,
nullumque qui post id tempus floruerit adduci. Quod utique non facit Nicetas, qui cum illo longe re
centior sit, multa ex Simeone Metaphraste, Niceta Davide, Joanne Damasceno, Joanne Geometra, Cosma
monacho et aliis, qui post ea tempora vixerunt, in suis catenis mutuatur. Id si momenti alicujus non
est, nescio quid aliud fuerit: non evincit tamen, Olympiodorum hujusce catenæ auctorem fuisse: cum
Torsan ex his vel aliis scriptoribus recentioribus, quod ad propositum faceret, vel non invenerit, vel in
ventum, prolixitatem effugiens, neglexerit, præcipuis tantummodo Patribus in hac Expositione conten
tus. Neque enim omnia adnotare omnes cogimur; sed genium quisque sequitur suum.
Antequam finiam, illud etiam subjungam, in sermones Gregorii Nazianzeni exstare tum Nicet:r Heracleon
sis, tum Eliæ Cretensis Commentaria, ea distinctione, ut Nicetæ sint ɛlç toù; àóyouç toùç ávayivwʊxopivous,
in sermones qui leguntur. Eliæ, in sermones to³ç µh àvaɣivwsxoµívov;, in eos qui non leguntur. Primos
sexdecim, secundos vigintiquinque numerant. Quæritur nonnullis vocabula hæc quid sint? In promptu
responsio est: àva sunt, qui in Ecclesiis legi, quemadmodum et aliorum Patrum scripta
col. 541–542page 6 of 6
PG 127:541μὴ ἀναγινωσκόμενοι, Τούτου (τοῦ Μαξίμου τοῦ κυνικοῦ) καὶ ὁ Θεολόγος ἔν τινι τῶν μὴ ἐπ' ἐκκλησίαις ἀναγινωσκομένων λόγῳ αὐτοῦ μέμνηται. Τις ὁ θρασυνθεὶς πρῶτος εἰπεῖν τοὺς λόγους Ηκιστα τούτους ἀναγινωσκομένους; Τις κοσμολαμπὲς φῶς καλύπτει γωνία; Τίς ἀστέρας λάμποντας ἐγκρύπτει νέφει; Τις μαργάρους στίλβοντας εἰς γῆν χωννύει; Φεῦ κλήσεως μὲν βασκάνου ψευδωνύμου, Εἰ δ' ἔργον εἶχε, ζημίας παγκοσμίου. Νῦν δ' οὐ γάρ ἐστιν ἔργον, ἀλλ' ἁπλῶ; λόγος. Τὸ φῶς ὁράσθω φαῖνον ἐν τῇ λυχνία, Πᾶσιν προκείσθω, πᾶσι κοινῇ λαμπέτω, Όσοι βλέπειν ἔχουσι τῶν ἄλλων πλέον, Ως είθε πάντες εἶχον εἰδέναι τάδε. Εἶθε προσείχον τοῖςδε πάντες τοῖς λόγοις. Οὕτω γὰρ ἂν πρόχειρος ἡ σωτηρία Παρὴν ἅπασιν ἐκ μιᾶς ταύτης βίβλου. Ἐὼ γὰρ εἰπεῖν, ὡς σοφοὺς ποιεῖ μόνη, Αρκοῦσα πρὸς παίδευσιν ἀνθρώποις ὅλην Πλήρης μέν ἐστι δογμάτων ἀποκρύφων, Πλήρης δὲ θείων καὶ σοφῶν μυστηρίων, Πλήρης δὲ χρηστῶν ἠθικῶν διδαγμάτων, Πλήρης δὲ κομψών τεχνικῶν μαθημάτων, Μουσεῖον αὐτόχρημα γνῶσιν ἐμπνέων. Ταύτης ἄμεμπτον τὴν γραφὴν καταρτίσας, Πολλοίς τροφήν προὔθηκα μὴ κενουμένην.NOTITIA.
inter divina Oleia ibidem sueverant; μὴ ἀναγινωσκόμενοι, qui silebant in Ecclesiis, licet singulis nomentis eruditorum manibus tererentur, et sua lectione optima quæque legentium animis ingererent.
Quod etiam ante me indicaverat Joannes Zonaras comm. ad can. 4 concilii l Constantinopolitani: Τούτου
(τοῦ Μαξίμου τοῦ κυνικοῦ) καὶ ὁ Θεολόγος ἔν τινι τῶν μὴ ἐπ' ἐκκλησίαις ἀναγινωσκομένων λόγῳ αὐτοῦ
μέμνηται. Πujus (Maximi Cynici) Theologus quoque in uno ex iis, qui in Ecclesiis non recitantur, sermone
mentionem facit. Indigne equidem factum, tali vocabalo sermones luce dignissimos denotari. Id quoque
Indignatus Joannes Euchaitarum episcopus, acriter in eos, qui eo nomine dictos sermones prænotarunt,
carmine iambico invectus est. Et nt quoque ostendam ipse, me talia ægre pati, carmen illud adversus
eosdem, latens atque obscurum, in publicam lucem proferam.
Τις ὁ θρασυνθεὶς πρῶτος εἰπεῖν τοὺς λόγους
Ηκιστα τούτους ἀναγινωσκομένους;
Τις κοσμολαμπὲς φῶς καλύπτει γωνία;
Τίς ἀστέρας λάμποντας ἐγκρύπτει νέφει;
Τις μαργάρους στίλβοντας εἰς γῆν χωννύει;
Φεῦ κλήσεως μὲν βασκάνου ψευδωνύμου,
Εἰ δ' ἔργον εἶχε, ζημίας παγκοσμίου.
Νῦν δ' οὐ γάρ ἐστιν ἔργον, ἀλλ' ἁπλῶ; λόγος.
Τὸ φῶς ὁράσθω φαῖνον ἐν τῇ λυχνία,
Πᾶσιν προκείσθω, πᾶσι κοινῇ λαμπέτω,
Όσοι βλέπειν ἔχουσι τῶν ἄλλων πλέον,
Ως είθε πάντες εἶχον εἰδέναι τάδε.
Εἶθε προσείχον τοῖςδε πάντες τοῖς λόγοις.
Οὕτω γὰρ ἂν πρόχειρος ἡ σωτηρία
Παρὴν ἅπασιν ἐκ μιᾶς ταύτης βίβλου.
Ἐὼ γὰρ εἰπεῖν, ὡς σοφοὺς ποιεῖ μόνη,
Αρκοῦσα πρὸς παίδευσιν ἀνθρώποις ὅλην
Πλήρης μέν ἐστι δογμάτων ἀποκρύφων,
Πλήρης δὲ θείων καὶ σοφῶν μυστηρίων,
Πλήρης δὲ χρηστῶν ἠθικῶν διδαγμάτων,
Πλήρης δὲ κομψών τεχνικῶν μαθημάτων,
Μουσεῖον αὐτόχρημα γνῶσιν ἐμπνέων.
Ταύτης ἄμεμπτον τὴν γραφὴν καταρτίσας,
Πολλοίς τροφήν προὔθηκα μὴ κενουμένην.
Quis primus fuit adeo temerarius ut hos sermones nullo modo legi affirmaret? Quis lumen per totum
terrarum orbem splendens in angulo orculit? Quis lucida sidera nube tegit? Quis margaritas splendidas
sub terra sepelit? Heu compellationem invidam et falsam! quæ si în opus adduceretur, detrimentum mundo
universo afferal. At enim nullo modo id opere præstatur, sed rumor tantum inanis est. Lumen aspiciatur
illuminans in candelabro, omnibus coram ponatur, omnibus communiter lumen exhibeat, illisque præcipne,
qui plus altis vident. Utinam omnes hæc tenerent! Utinam omnes kis sermonibus animum adverterent! Sit
enim in promptu salus adesset omnibus ex hoc unico volumine. Namque prætereo, ut ipsum solum sapientes
efficiat, cum ipsum satis sit hominibus ad universas disciplinas comparandas. Plenum siquidem est dogmatum reconditorum: plenum divinorum et doctorum mysteriorum: plenum optimorum moralium præceptorum: plenum elegantium artificialium doctrinarum. Musæum revera scientiam inspirans. Hujus inculpabilem scriptionem expediens, plerisque cibum proposui nunquam deficientem.
Leguntur etiam sive ejusdem, sive alterius (sed certe Niceta Heracleensis metropolitæ sunt) responsa
ad interrogationes cujusdam episcopi. Meminerunt epitomatores Gesneriani, el Possevinus; dicuntque
exstare apud Zonaram in canonibus conciliorum. Edidit ea Græce et Latine Joannes Leunclavius in
Jure Greco-Romano, p. 310.
EDITORIS PATROLOGIÆ MONITUM.
Es catenis quas collegit Nicetas eæ sunt quæ typis lucem viderunt:
1. Calena in Job, Londini anno 1638 edita cura et studio Patricii Junii, bibliothecarn regii.
2. Catena duplex in S. Matthæi Evangelium quam P. Petrus Possinus, S. J., recensuit et Tolosæ anno
1647 edidit duobus voluminibus in-folio.
3. Catenam in Lucæ Evangelium, ab Allatio supra memoratam, ex codice Vaticano exscribendam curaoit
et tomo IX Scriptorum veterum inseruit card. Angelus Maius.
4. Catena in Epistolam I ad Corinthios prodiit curante Joanne Lamio in libro cui titulus: Deliciæ
Eruditorum, Florentiæ 1738.
Lectorem studiosum non fugit, fragmenta ex catenis hic recensitis desumpta suo quodque auctori in
Patrologiæ decursu reddita fuisse, vel omissa si, post accuratam collationem, inter scripta edita occurrerent.
Non parum enim erraret qui has interpretationes omnes ex peculiari commentario desumptas crederet;
calenarum nempe consarcinatoribus mos est loca suo scopo accommodare ex scriptis varii argumenti delibata
et catenæ annulis illiyare. Cum ergo que Nicetas derivaverat, ad proprium locum redierint, quis nos vie
tuperet quod tam spissis operibus collectionem nostram jam adeo ponderosam iterum et sine ullo fructu
gravare noluimus?
Superest ut aliqua dicamus de Joannis Geometræ et Symeonis Metaphrastæ in Lucum commentario, ut
fidem liberemus quam de eo hic loci edendo dedimus. Postea enim comperimus fragmenta omnia sub Geometræ nomine ab Angelo Maio edita legi in ejusdem homilia in B. Mariæ Præsentationem ab Antonio
Ballerinio S. J. edita in Sylloge Monumentorum ad mysterium Conceptionis immaculatæ Virginis Dei-