PG 129Euthymius Zigabeno
Preface by Christian Friedrich Matthaeiapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 11–12page 1 of 3

LECTORIBUS DOCTIS ET BENEVOLIS s. Post tot præclara summorum virorum de horum bant. Adhibita ergo attentione, diligentia, mode Commentariorum auctore judicia, quibus ei proprie tatem sermonis, doctrinam, curam, diligentiam et acumén testantur, non necesse videtur, ut mul. ta ejus in laudem commemorem. Illud tantum addo, nulla, aut certe paucissima Litterarum sacrarum vocabula, quæ in quatuor Evangeliis vel minus Græca, vel obscura, occurrunt, ab hoc prætermis sa esse, quin vocabulis magis perspicuis et proba bilioribus explicarit. Nexum orationis et narratio num cum singulorum, tum plurium evangelistarum, acutissime animadvertit ac notat: dissensum facile et subtiliter componit. Etsi autem multa Chryso stomo, præstantissimo inter veteres, ac pene dixc rim, uni interpreti debet: multa item ex multis aliis hausit omnes enim ante se consuluisse vide tur interpretes: tamen in promptu sunt, quæ ab ip sius doctrina, studio et ingenio accesserunt. Qui bus ergo adhuc ignotus est Euthymius, eis, ut in notescat, suaserim, ut saltem ultima tria Evange lii Matthæi capita perlustrent. Hanc enim evange licæ narrationis partem et a Chrysostomo, el a Cyrillo, et ab aliis veteribus negligentius tracta tam deprehendi. Ex Origenis autem, nescio, utrum dicam Commentariis, an cavillationibus, etiamsi omnia ejus scripta ad manus habúérit, nihil pro ficere potuit. Textum), quein vocant, Evangeliorum multo quidem modestius, accuratius et fidelius tractavit, quam consuetudo fuit illorum et supe riorum temporum interpretum. Origenes enim, ejusque nimius admirator ac imitator, Hieronymus, in multis leviter, in aliis perfidiose etiam egerunt. Chrysostomus autem, abundantis facundiæ flumine abreptus, multos scriptorum sacrorum locos tur bavit, disjecit et oppressit. Ac profecto. si libri evangelistarum et apostolorum per solos interpre tes, dogmaticos, homiletas et ascetas ad nos per venissent, dudum in dubio versaremur, quid tan dem illi scripserint. Nunc autem plures scribæ codicum docti, attenti et fideles, parum curaules (a) dogmaticorum et interpretum vel per levitatem et negligentiam, vel per fraudem et malitiam, contra codicum fidem et auctoritatem illatas lec tiques et sententias, id, quod in suis Novi Testa menti codicibus reperiebant, in suum, in aliorum hominum, in Ecclesiæ usum publicum transcribe (a) Recordor, ancubi in scriptis Michaelis, viri perillustris, eamdem expressam esse sententiam. Sed locum illum nunc non poteram reperire. Illud autein Critici acutiores et à partium studio alieni norunt omnes, in horum numero nullo modo ha stia, et, quæ bis libris in primis debetur, fide viri honesti, haud adeo difficulter verum a falso separa tur. Etsi autem Euthymium satis diligentens et fl delem cognovi, tamen interdum loca litterarum sacrarum non ex Libris sacris, sed ex Commenta riis interpretum laudat. Qua de re aliquoties monui in animadversionibus. Deprehendi etiam vocabula ab ipso primum illata, nonnulla etiam omissa, sed pauciora. Codices Evangeliorum autem cum Com mentailis et catenis, sicuti Theophylactus etiam, ad manus habuit ejusmodi, cujusmodi sunt mei Mosquenses a. d. e. g. 10, de quibus exposui in Præfatione meæ Novi Testamenti editionis ad Evangelium Marci. Horum simillimos in bibliotheca Parisina et Vindobonensi servari, cognovi ex Ri chardo Simonio, Lambecio, Treschovio et nuperri me cx Altero. Similes etiam Birchius adhibuit in editione Hauniensi, uti ex nonnullis ab eo editis colligo scholiis. Si ergo Euthymius cum' hujusmodi codicibus, aut cum Chrysostomo, aliisque interpre tibus consentit, cjus contra meliores codices nulla potest esse auctoritas. Illud etiam in Euthymio, sicuti in pluribus Græcis et Latinis interpretibus, displicet, quod ȧvypápu vocabulum indefinite adhibet, non de solis Novi Testamenti codicibus, sed de interpretum étiam Commentariis. Sed illud vitium commune quondam fuit. Ita recentioribus etiam temporibus, inventa arte typographica, multi ex criticis et editoribus editos etiam libros codicum et exemplarium nomine appellarunt. Ut autein hos Commentarios ederem, in primis me permoverunt tot doctissimorum virorum, maximeque Richardi Simonii, de iis judicia; deinde duo præstantissimi codices Mosquenses; denique summa hujus libelli raritas. Mirabili enim casu videtur accidisse, ut inter tot Joannis Hentenii editiones versionis La tinæ vix una reperiri possit. Equidem certe per annos duodecim frustra vel unum mihi exemplum quæsivi, ac postremo tandem didici, ab aliis etiam inter libros rariores referri. In principio hujus editionis ergo usus sum tomo XIX Libliothecæ ma ximæ Lugdunensis 1677, quem mihi ex bibliotheca amplissimi senatus Lipsiensis commodaverat per illustris Mullerus, serenissimo Saxoniæ electori a consiliis bellicis secretioribus, civitatisque Lip bendos esse scribas Codicum Cantabrigiensis, Cla rothontani, Sangermanensis, Augiensis, Boerneri ani, cæterorumque ejus generis. Sed de Cantabri giensi et Boerneriano, si prodierint, plures viri docti verius et accuratius judicabunt.

col. 13–14page 2 of 3
PG 129:13τὸν ἱερώτατον Βουλγαρίας, οὐκ ἀλλὰ σῶσαι. ζυγός. Η. βαίνω Δ. βουλομένους τὴν ὅλην αἵρεσιν τῶν Βογομίλων διαγνῶναι εἰς τὸ οὕτω καλούμενον βιβλίον, δογ
col. 15–16page 3 of 3
PG 129:15Τὰ πάντα δ', ὡς χρὴ, καὶ καλῶς ἐσκεμμένα Καί τι πλέον φέροντα, τολμήσας λέγω Χάρις δὲ πᾶσα τῷ σοφῷ Χρυσοστόμῳ. Πολλῶν πόνων Ερανος ηκριβωμένος, Τὰ πάντα δ', ὡς χρὴ, καὶ καλῶς ἐσκεμμένα, Οὐδὲν περιττόν, οὐδὲ λεἶπον ἐνθάδε, Μακάριος συνήψε φιλαδελφείας. ματικὴν πανοπλίαν, ἐξ ἐπιταγῆς τού μοῦ πατρὸς συντεθεῖσαν. Καὶ γὰρ μοναχόν τινα Ζυγαληνόν καλούμενον, γνωστὸν μὲν τῇ δεσποίνῃ καὶ πρὸς μητρὸς ἐμῇ μάμμῃ, καὶ πᾶσι τοῖς τοῦ ἱερατικοῦ καταλόγου, γραμματικῆς δὲ εἰς ἄκρον ἐληλακέτα καὶ ῥητορικῆς οὐκ ἀμελέτητον ὄντα, καὶ τὸ δόγμα ὡς οὐκ ἄλλος τις ἐπιστάμενον. Τοῦτον ὁ αὐτοκράτωρ μεταπεμψάμενος ἐπέταξεν ἁπάσας τὰς αἱρέσεις έχε θέσθαι, ἑκάστην ἰδίᾳ, καὶ ἀφ' ἑκάστῃ [ ἑκάστῳ τὰς τῶν ἁγίων Πατέρων ἀνατροπὰς ἐγγράψασθαι. Ταύτην τὴν βίβλον δογματικήν πανοπλίαν ὁ αὐτο κράτωρ ὠνόμασεν. Ζυγαδηνόν Ζιγαδηνός. Ζιγαβηνός. Πολλῶν πόνων ἔρανος ηκριβωμένος Οὐδὲν περιττόν, οὐδὲν λεἶπον ἐνθάδε Πολλῶν Τα πάντα ηκριβωμένος· Οὐδὲν — ἐνθάδε. ἐσκεμμένα. Μακάριος φιλαδελ [φείας. Εὐθυμίου τοῦ ταπεινοῦ μοναχοῦ ἐγκώμιον εἰς τὸν ἅγιον Θωμᾶν τὸν ἀπόστολον· Η πηγή τῆς σοφίας. μηνὶ Ὀκτωβρίῳ. 5'. 59. Πρόλογος του (ε) ἐν ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Εὐθυμίου.: Τῷ τιμιωτάτῳ καὶ ἀληθῶς ἐναρέτῳ Πατρὶ πνευματικῷ ἀ] Γεωργίῳ, πρεσβυτέρῳ καὶ ἡγουμένῳ, θεαρέστως ἡσυχάζοντι ἐν τῷ κατὰ Σκυθόπολιν τόπῳ, καλουμένῳ Βεελλά, Κύριλλος πρεσβύτερος, ἐν Κυρίῳ χαίρειν.: Πίστις προηγείσθω. 40. Βίος τοῦ ἐν ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Εὐθυμίου. Ο μονογενής Υιός.
Page scan enlarged

Notebook

Full View