asserit, nulla Filii facta mentione (c). Reliqua quæ net a nonnullis Euthymio ascriptain, Rich. Simon Euthymii nomine feruntur scripta, nondum edita, num ab eo profecta sint, exploratum non habemus. Certe quod ad Expositionem epistolarum Pauli atti (e) Ita ad Joan. xiv, 10. Et datur quidem a Patre, utpote abilio procedens, mittitur vero a Filio quasi cooperans, et non contrarius. Similiter c. xv, 26. Vide autem,.quod mittit quidem eum et Filius, tan Bibl. crit. de Du Pin 1. c. pag. 323, eos Euthymium cum ŒEcumenio commutasse judicat. quam ejusdem cum Patre honoris; verum id a Pa trè puta, procedentem. Procedit itaque a Patre, tanquam de ejus substantia. Noesselt in Notis ad h. l. Mustrissimo ac reverendissimo domino D. Fran cisco a Bovadilla episcopo Cauriensi, archidia cono Toletano, etc. Joannes Hentenius Mechli niensis, S. D. Si bonum eo præstantius esse quanto communius, nemo est vel mediocriter morali philosophia instruc tus qui dubitet, præsul amplissime, virtutum ac litte raruın antistes: non erit etiam qui ambigat, com mune bonum privato esse præponendum. Idque adeo verum est, ut etiam Christus sacratissimam illam vitam suam vilem habuerit, quo universo generi kúmano salus adempta possit restitui. Verum ne dicat quispiam Christi opera, utpote divina, nequaquam in numerum esse redigenda: age et ab ethnicis quoque paucos de innumeris referamus, qui suam suorumque vitam communi bono posthabuerunt. In primis autem occurrit Junius ille Brutus, primus Ro manæ libertatis assertor, qui proprios filios, quod fuissent consilii de reducendis regibus participes, securi jussit percuti: tametsi ex eorum cæde gravi ipse sauciaretur vulnere; quis enim amor æquari possit patrum erga filios amori? Nec id sane Virgi lium latuit, qui de eo loquitur in hunc modum Vis et Tarquinios, reyes animamque superbam Ultoris Bruti, fascesque videre receptos? Consulis imperium hic primus sævasque secures Accipiet natosque pater nova bella moventes Ad pœnam pulchra pro libertate vocabil Infelix, utcunque ferent ea facta nepotes Vincel amor patriæ, laudumque immensa cupido. P. Decius Mus cum consule T. Manlio Torquato contra Latinos pugnans, cum responsum esset ora culo, utrius exercitus imperator legiones hostium, seque super eas devovisset, ejus populi partisque fore victoriam: se ipsum pro communi exercitus salute devovit. Idemque fecit filius ejus eodem appellatus nomi ne, cum jam tertium consul fuisset, semelque cen sor: quorum etiam his verbis poeta meminit Quin Decios Drusosque simul, sævumque securi Aspice Torquatum et referentem signa Camillum. Marcus Curtius præterea ob populi salutem sese equo invectum in terræ hiatum injecit. Sp. Post humius consul, qui ignominiosam pacem cum Clau dio Pontio Samnitium duce ad furcas Caudinas pe pigerat ac spoponderat, auctor fuit senatui, ut se cum collega ac tribunis qui auctores sponsionis fuerant, per fœciales nudos vinctusque Samnitibus dederet, quo populus Romanus ab illa pace solveretur. ex Q. Ceditius tribunus militum, quem videtur Titus Livius Calphurnium Flammaın vocare, primo bello Punico cum quadringentis militibus, vel, ut habet Livius, cum trecentis, nisi fortassis hic alius fuerit, morti se tradidit: ut dum in eos, tumulum quemdam capientes, averterentur hostes legio nes cum consulibus circumventæ, incolumes obsidione liberatæ, pertransirent. Simile quoque egit Decius tribunus militum cum consule P. Valerio Corvino, junctus hastatis unius legionis (quanquam hos fortuna liberaverit) ne hostes Samnites'in eos pugnarent. Inter Lacedæmonios ingens est hujus modi copia exemplorum: verum præcipui sese mihi offerunt Buris et Spartis, qui ad Xerxen Per sarum regen sponte profecti sunt: daturi pœnas quas Lacedæmonii juxta oraculum pendere debebant, eo quod Oratores a Persa missos occidissent. Hi ergo cum ad Xerxen venissent, jusserunt ut se quocun que modo videretur, pro Lacedæmoniis interfice ret. Cumque rex pietatem in patriam admiratus, animorumque fortitudinem, liberasset illos a pœna, peteretque ut apud se manerent: Qui possumus, inquiunt, hic vivere, relicta patria, patriisque legi bus ac viris, quorum gratia tantum iter suscepimus morituri? Quid Codri Atheniensium regis mortein referam, qui cum videret regionem suam ferro ¡gnique vastari, nec alio modo juxta Apollinis ora culum tam grave bellum discuti posset, nisi ipse hostium manu occidisset, idque non solum in totis Atheniensium castris, sed etiam in contrariis per crebuisset, ideoque edictum esset, ne quis Codri corpus vulneraret, depositis imperii insignibus, familiarem induit cultum, ac palantium globo sese objecit, unumque ex his falce percussum in sui cædem compulit, ut patriam servaret; hujus siqui dem interitu, ne Athenæ occiderent effectum est.
Huic jam rei finem imponam, si prius hominis men cum posteris adco utile ac amplectendum ethnici, nempe Ciceronis De somnio Scipionis di- reliquisset opus, tanta fuit animi modestia qued ctum vere Christianum de communis boni magni tudine retulero, qui sic ait: «Quo sis, Africane, ala crior ad tutandam rempublicam, sic habeto: omni bus qui patriam conservaverint, adjuverint auxerint, certum esse in cœlo ac definitum locum, ubi beati ævo sempiterno fruantur. Nihil est enim illi Deo, qui omnem hunc mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius, quam concilia cœtusque bominum jure sociati, quæ societates appellantur: harum re ctores et conservatores hinc profecti, huc reverten tur. His igitur, qui vel seipsos fortiter pro republica morti tradiderunt, aut in ejus utilitatem artem ali quam quantuluvis etiam illiberalem ac sedentariam, sive quidpiam in ea præcipuum gratumque posteris adinvenerunt, vices rependere cupiens antiquitas et qua liceret, perpetuam eorum memoriam ab inte ritu vindicare, statuas æreas seu marmorea sepulcra erexit. Prætereà ethnicorum libros ingenti redem ptos pretio magna fide vel religione potius descri ptos, cedrinis inclusos capsulis, tum cedri succo oblitos, posteri in templis cautissime reponebant partim ut rei tam sacræ, tamque divinæ custodia non aliis quam ipsis numinibus concrederetur: par tiên ne quid situs aut caries illa monumenta vitia ret. Ali ne bac quidem contenti diligentia, codices ceu thesaurum incomparabilem in altissimis terræ latebris recondebant tanta cura, ut nec incendiis, nec bellorum procellis, quibus omnia sacra profa maque solent misceri, interirent, et posteris certe su peressent. Porro si hic honos est habitus supersti tiosis ctiam voluminibus, veluti Numæ ac Sybille, aut rerum ab hominibus gestarum memoriam com plectentibus, quales erant Ægyptiorum libri: aut ali quam humanæ sapientiæ portionem tradentibus, veluti Platonis et Aristotelis: quanto justius est idem facere Christianos in servandis illorum mo numentis? qui sacro afllati Spiritu, non tam libros, quam oracula nobis reliquerant, quibus lectitandis, pecius non doctrina solum aut dicendi facultate, sed virtutibus ac pietate erga Deum impleatur: cum certe ethnicorum librorum jactura id tantum efficiat, ut minus eruditi simus, aut minus eloquentes, non et minas pii. In his itaque qui veterum auctorum ac Patrum scripta nobis tradiderunt, maxime autem Chrysostomi quo nemo in enarrandis sacris voluminibus dexte rius versatus est, et quo neminem invenias magis ac commodatum his qui ad munus concionandi sese pa rant non posteriores tulit Græcus quidam auctor qui cernens veteres sacros auctores et præcipue eos qui plurimuni laboraverant in enarrandis evan gelicæ doctrinæ libris ad quam docendam Filius Dei ad terram descenderat nequaquam pro merito lectitari: sive id librorum multitudine, sive lectorum fastidio, sive temporis acciderit penuria: in unum collegit volumen, quidquid illi magna codicum turba selectum, circa Evangelia reliquerant. Et ta etiam passim ex ejus scriptis luce clarius est per spicere ut sibi id adeo non vindicaverit, quod nee proprium nomen adjiciendum censuerit, sed Chry sostomi potius cum cæteris, quorum ingenue ſa tebatur esse potissima, quæ in unum ipse colleg & quanquam et ipse suo marte plurima quæ et præ stantissima erant, adjunxerat, ut bine conjicias quantum animo dissideret ab iis qui in modum cor niculæ alienis sese ornant ac venditant plumis. Pla rimis sane auctor bic fuisse videtur ŒEcumenius is, qui sini lia Commentaria ex eisdem collegit au ctoribus, in Acta apostolorum, in Epistolas quæ Catholicæ nuncupantur, ac in Paulinas omnes, ut certis quibusdam argumentis colligitur, etiamsi nec ìbi voluerit suum nomen exprimere: qua de re pluribus agemus, cum tomum illum alterum pro pediem in lucem dabimus. Hunc itaque Græca manu descriptum ante multas ætates quod præter ipsas evangelistarum novo modo depictas, jamque propemodum vetustate deletas imagines, multis nobis argumentis innotuit cum casu reperissem in bibliotheca canobii Deiparæ Virginis a Guadalupe, ordinis divi Hieronymi in regno Castelle, in qua étiamnum delitescit: ut sunt ejus sodalitii, præ sertim autem celeberrimi illius monasteri¡ cœnobi tæ, non modo Christianæ nostræ religionis, verum etiam præstantissimorum semper auctorum, potis simum tamen veterum, diligentissimți observatores ac cultores, visum est invidi esse, ne dicam impii, 're adeo frugilera pati diutius privari Latinos. Nec tamen inscius eram, quam duram, quamque ar duain adirem provinciam: partim quidem, quod propriæ conscius in becillitatis, incultique ingenii, habueram semper in animo, nihil in publicum edc re: partim vero quod mihi res esset cum ejusmodi libro, quem vel legere non mediocris foret negotii, utpote ignotis ut plurimum exarato characteribus ac compendiis, maxima licet cura ac diligentia litterarum etiam figuris plerumque vel carie ac situ oblitteratis, vel tinearum ac blattarum injuria semi rosis, vel novo adeo more depictis, ut in formis etiam noscitandis mihi foret repuerascendum. Omitto quod frequenter in orationis contexto non sunt a se invicem separate dictiones: et c diverso ejusdem dictionis litteræ aut syllabæ plusquam justo a se invicem separantur intervallo, adeo ut nec versus syllabam sæpius fluiat: commata ac in cisa vix adduntur, aut ubi nihil opus est appo nuntur: quæ res plerumque difficultatem gignit non parvam. Sciebam præterea quanto ut in un versum dicam sese exponant periculo, qui libros à peregrina lingua traductos in lucem edunt: quot et quam varios suscipiant judices, quorum plerique Græcis litteris ne a limine quidem salutatis, ob id statim omnia damnant, quod mundum illum rhe toricum præ se non ferant, ignorantes quibus arc tetur modis is, qui alienæ linguæ depositum li
deliter reddere cogitur. Sammopere enim curan- seriem magis accedat, nou nihil tamen subolet dum est ei, qui ab una lingua quidpiam transfert dictionis illum affectasse venustatem: quodque in aliam: ne dum sermoni quærit ornatum, repente pro interprete paraphrasten agat: rursum que ne ita verbis hæreat, ut prioris linguæ idioma ta aut dialectos retineat: sed quæque lingua quod suum est habeat: alioqui nec Græce loqui videtur, nec Latine: idque quod in indoctum jactatum est comicum, ipsi adaptabitur, quod ex Græcis bonis, Latina fecerit non bona, id quod de multis exulce rato hoc sæculo apte quis dixerit. Quis enim sacras jam Litteras passim non sibi vindicat, antequam discat torquet, lacerat: suoque intellectui, imo suis affectibus servire cogit scripturam etiam re pugnantem? Et quemadmodum scribimus indocti doctique poemata passim, ita et plerique, quan quam in sua arena feliciter versarentur, proprios egressi limites, dum sutores, relictis crepidis, ignota quæque dijudicare conantur, non raro misere hallucinantur. Quid enim medico aut jurisperito cum versione aut interpretatione sacrorum my steriorum? Quodque longe magis deflendum est, dum animo pravis imbuti sunt dogmatis, quæ ex Græco vertunt in Latinum, non satis fideliter tra ctant: nunc quidem, quod frequenter accidit, co gente harum rerum imperitia, quod tamen, nisi illotis accederent ad contrectanda sacra manibus, facilius posset ignosci: nunc vero, ne suis repu gnènt dogmatis, aut truncatim, aut pravo sensum nobis reddunt. Quod luce clarius ostendemus, ubi alterum tomum Deo propitio in lucem ediderimus, quod, ut spero, brevi faciemus. Ob hæc igitur alia que plurima quæ versionem variis exaggerant difli cultatibus, non is sum qui non intelligam, quantum haie auctori dignitatis, quantumque splendoris tehebricosus interpres abstulerim. Sed utcunque sit, sensum tamen me assecutum opinor, licet ip sum nullo cultu adornaverim: verum id nemo sanæ mentis in Commentariis requiret, maxime ab eo qui, ut præfatus sum, peregrinæ astrictus est linguæ. Quod si universis satisfacere non potui facile feram, cum ne mihi quidem ipsi in omnibus faciam satis. Attamen onus hoc, quanquam meis longe impar humeris, subire aggressus sum, quod alio sese non offerente, grande ducérem piaculum, si fidelės diutius tanto Traudarentur thesauro. Quid enim, quod ad evangelica historiæ enarrationem attinet, in Chrysostomo potissimúm, deinde et in Origene, Basilio, aut Nazianzeno invenies, quod hic facillime et succinctissime non proferat? Et Chrysostomo quidem satis patet non eum fuisse scopum, ut Evangeliorum aut actionum apostoli carum, seu Paulinarum Epistolarum nudum nobis traderet intellectum. Alioqui enim tam vasta in paucos sacræ Scripturæ libros non reliquisset vo lumina, sed plebis formandos mores suscepisse magis videtur: et idcirco locos ad plebem tractat communes, et enarrationem homiliis distinguit. Quin et Theophylactus, quanquam is ad historie rhetorice dixisse satis cupiat videri, et non soli Litteræ enarrationi hærere. At noster hic auctor uni cum hunc habuit scopum, ut evangelicam succincte cunctis aperiret historiam. Quod si ad mores quo que corrigendos nonnihil exhortationis exoptes, id etiam breviter quidem ac rarius, sed felicissime tradit hic auctor. Quam apte, bone Deus, cum evangelistæ plurimum dissidere videntur, ita dissi dentia connectit loca, ut ab eodem plane illa vi deantur esse dicta. Et huic quidem rei nu¡lus, nieo judicio, adeo utiliter ac serio hactenus invigilavit. In quo tamen, sicut neque in cæteris, nohu quis quain meis fidem habeat verbis, nisi longe plura in hoc leetitando, laude digna repererit, quam ego possim assequi enumerando. Hoc itaque opus, ut tibi nuncuparem, amplissime præsul, fecit inter innumeras tuas dotes, maxima humanitas tua: quam præter auditam famam longe lateque dispersam, non semel in te sum expertus qua, cum omnes etiam extremæ fortunæ homines tum studiis potissimum deditos, benignissime semper amplecteris: ipsaque studia, ubicunque vel minima datur occasio, totis provehis viribus. Præterea id magis aggredi sum ausus, quod cum tibi forte fortuna nos invisenti, primum hunc meum partum omnino adbuc informem demon strassein, una cum Græco exemplari, nequaquam ut monstrum abhorruisti, sed veluti pulchellum pusio– nem avide deosculabaris: mirabare non nullas quo que occultas in eo dotes, non cujusvis oculis exposi tas. Quod nisi ita contigisset, qua temeritate tentas sem, tam locupleti, hac etiam in parte, viro, tantil lum offerre munusculum: Munusculum, inquam nam licet in se munus sit, fortassis non aspernan dum, si tamen ad immensas ac pretiosissimas tuas opes conferatur, indignum censebitur, quod in tuo thesauro, vel exiguum inveniat locum. Siquidem ut hæc interim sileam, quæ dicit Apostolus in episcopo non oportere desiderari: nempe ut irreprehensibilis sit, tanquam Dei dispensator, vigilans super gregem, sobrius, non prætractus, non iracundus, sed modestus, hospitalis, aptus ad docendum, pius, temperaus, fenax ejus qui secun dum doctrinam est fidelis sermonis, ut potens sit etiam exhortari per doctrinam sanam, et contradicentes convincere, non vinolentus, nou percussor, non turpiter lucri avidus, sed æquus ac justus a pugnis et ab avaritia alienus, qui domui suæ bone præsit. (Nam si quis, inquit, propriæ domui præesse non novit, quomodo Ecclesiam Dei curabit?) non in fide novitius, ne inflatus in judi cium incidat diaboli: qui et bonum habeat testi monium ab extraneis. Ut hæc, inquam, omnia sileam quæ nullus qui te propius noverit, in te desiderare poterit: quin pleraque etiam abundan tiņs inveniet, quam exegerit Apostolus, cum pul cherrimo quoque et fulgentissimo illo castitatis
cingulo. Verum quis non admirabitur in viro facillime, in quibus ego noctes atque dies desu dans, necdum omne id quod quærebam me opinor assecutum. O utinam tales forent omnes episcopi ac dispensatores, quos Dominus constituit super familiam suam, ut dent ili cibum in tempore | profecto felicius ageretur cum Christi ovibus, imo cum tota republica Christiana. Præsulum namque et pastorum vitam ac mores grex universus imitatur. Quapropter omnibus in rebus, ornatissime præsul, hoc aurium ornamentum ne fastidias, te per tuam orbi cognitam humanitatem etiam atque etiam obtestor. Nosti enim ipsi præceptum fuisse Mosi, ut ad tabernaculum ac sanctuarium constru endum non modo aurum et argentum, purpuram et byssum, lapides onychinos ac gemmas acciperet verum etiam viles inter cætera caprarum pilos. Scis et viduæ duo ara minuta non modo fuisse Christo gratissima, sed omnibus quoque splendidis divitum muneribus ab eo præposita: et poculum aquæ frigidæ Christi nomine offerentem, nequa quam præmio fraudandum. Si igitur munus hoc ad tuas domi repositas divitias conferas, profecto vilius erit abjectissimis caprarum pilis: cui nihilo minus, sicut et illis, locus erit ad exteriora taber naculi Domini asservanda. Si vero animum quo munusculum hoc tuæ illustrissimæ offertur Celsi tudini conspexeris, audeo asserere, auro et argen to, purpura et bysso, lapidibus onychinis ac gem mis longe præstantius fore. Etenim si qua in re detur, ut propensi erga te mei animi ſacias peri culum, nullam subire recusavero sententiam, si me ullo modo te inveneris fefellisse. No ergo munus hoc in se consideres, nec ad universam tui musei supellectilem conferas: sed ad offerentis animum, quo id verecunde porrigit, parumper oculos deflecte, ac munusculum hilari fronte suscipe ut dum hæc non ingrata tibi fuisse deprebendero, majores ad hujusmodi studia vires assumam. Vale, præsulum decus eximium. Lovanii anno a partu virgineo, 1543, sexto ldus Augusti. tam præclaro genere orto, cui adeo semper arrise rit ex omni parte fortuna, quæ nihil quod suarum est partium Ipsi unquam negasse videtur, tam variam, tamque reconditam eruditionem, judicium certissimum, ingenium tam acre, peneque divinum, memoriam adeo tenacem? in quo præter exactam utriusque juris prudentiam, perfectam quoque trium linguarum peritiam quis non suspiciat? Nam in Græcis ac Latinis adhuc puer exercitatissimus erat: in Hebræis vero Deus bone quam feliciter versatus est, quam etiam erga suum præceptorem liberalis. Qui his igitur comitibus ita ad sacras jam dudum accessit Litteras, ut neque naturalis philosophiae, neque theologiæ, quam scholasti cam vocant, destitueretur peritia, quis ambigat ipsum mira præstiturum? Itaque nullum in eis quantumvis abstrusum invenias locum, cujus exa etissimam non possit ex tempore reddere rationem. Sed quid ego hæc non credituris frustra denuntio? de homine potissimum, qui nondum quintum et tricesimum attigit annum, in præclarissimo digni tatum opumque splendore semper constituto, quæ non parum impedimenti studiis afferre solent. Spero equidem quod concredita sibi talenta nequa quam in terram defodiet. Quanquam enim etiam nunc Incerna sit non subter modium, sed super candelabrum posita, omnibus qui in Ecclesiæ domo sunt, vitæ ac morum integritate, librorum que editorum doctrina prælucens, ac ut probum præstet Christi ovium sibi concreditarum pasto rem, plurimis iisque maxime arduis distringatur negotiis: dabit tamen propediem, si divinare licet majus adhuc sui specimen in lucem, quo perspi cuum omnibus flet, me hæc assentandi graţia minime promulgasse, sed longe adhuc intra verita tis limites calamum continuisse. Quod si his e Græco vertendis vacare voluisset, supervacue nobis maximus hic labor sumeretur. Scio enim nonnulla eum quasi per ludum sibi ipsi vertisse Ejusdem admonitio de auctore horum Commentariorum ex editione (a) Lovaniensi 1544, fol. Studioso Lectori. Cum hos Commentarios ante aliquot menses (b) in lucem ederemus, studiose lector, nec certi quid quam haberemus, quod de auctore divinaremus, aliorum magis, quam nostrum secuti judicium, præfati sumus, quibusdam videri auctorem esse (a) Hanc editionem, quam beneficio Heynii, viri perillustris, ex bibliotheca universitatis Goettin gensis accepi, recenset Hamberger, im vierten Theile der zuverlässigen Nachrichten von den vornehmsten Schriftstellern. pag. 82. 83. (b) Anno 1543, sexto Idus Augusti, ut ex ejus præfatione intelligitur. (c) Magnum esse discrimen acuminis, ordinis, consilii, græcitatisque inter Pseudo-Ecumenium et inter Euthymium, nemo in dubium vocabit, qui Ecumenium, quem in cætera Novi Testamenti brevi a nobls Latinum accipies. Quanquam (ut verum fatear) hujus phrasis ab illo non parum(c) mihi dissidere videbatur. Nunc vero eumdem nacti auctorem in Psalmos Davidicos, et in Cantica quæ (d) una cum Psalmis canit Ecclesia, jam utrumque legerit, sed de ŒEcumenio quid sentirem, dici alibi. Cum Euthymio nullo modo comparandus. Simillimus autem Euthymio est Pseudo-Theophy lactus in Epistolas Paulinas. (d) Ista cantica in plerisque codicibus twv0', junguntur Psalmis. Atque ita etiam reperi în duobus codicibus Mosquensibus Psalmorum cum interpretatione Euthymii, nimirum in cod. Bibl. SS. synodi num. 196 et 97.