PG 129Euthymius Zigabeno
Preface by the Sameapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 41–42page 1 of 14

secundo (e) typis excusum, certissimo certius ausi Et utrobique super eo verbo, Præibis ante faciem sumus ferre judicium, horum Commentariorum auctorem esse Euthymium (f) Zigabonum. Neque enim yvum ovo fuit unquam adeo simile, quanı hæc (g) phrasis illi. Videas in utroque gratam cum simili pietate brevitatem, succinctam Hebraismo rum explanationem. Et quemadmodum ibi Psalte rium, ita et hic singulorum evangelistarum enar rationes simili ac pervenusta concludit (h) do§ɔdo yiş juncta rapaɩvést. Adde (i) quod inter cæ tera enarrat et Mariæ ac Zachariæ cantica, quæ habet Lucas primo capite: quorum et in hoc et in illo libro, verbis duntaxat pro varietate interpre tum immutatis, eamdem videbis interpretationem. (e) Ex hoc colligit Hambergerus, supra laudatus Dass einige Exemplare, aller Wahrscheinlichkeit nach, das Jahr 1513, auf dem Titel führen. Sed vocabu lum excusuM est ambiguum. Incertum enim, utrum ad Commentarios in Psalmos, an ad Com mentarios in Evangelia sit referendum. Sed illud puto. Etenim Montefalconius in Bibliotheca Cois liniana, p. 58, memorat illorum Commentariorum, ex interpretatione Philippi Sauti, editionem Veronæ in fol. ann. 1530, et Lutet. in 8, ann. 1543. Priorem, si recte memini, vidi quondam in bibliotheca am plissimi senatus Lipsiensis. Hanc, ut videtur, no tat Hambergerus, loco laudato quanquam hic pro Lutetiæ, scripsit Parisiis. Alterum argumentum est, Domini parare vias ejus. Quæ sint, inquit, viæ ejus diximus tertio capite Evangelii secundum Matthæum, 'ubi habetur: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini. Cum hæc aliaque plurimaque certissima de hoc auctore indicia haberemus, maluimus in his quæ nondum distracta erant, exemplaribus, studioso lectori id indicare, quanı eum diutius suspensum tenere. Quare sicut illo rum Commentariorum in Psalmos, auctorem nemo dubitat vere esse Euthymium Zigabonum, sic neque deinceps horum in Evangelia Commenta riorum suspicetur quisquam alium esse auctorein. Vale. Anno 1544. Nonis Februarii. quod in hacıpsa editione Euthymii, anni 1544, in Indice scribitur: Liber hic neque Græce, neque Latine antea typis unquam excusus est. > Denique hic in fine hujus admonitionis legitur: In his quæ nondum distracta erant, etc. Est ergo hæc, ut credo, editio princeps, mutato tantum Indice. (f) Ita, pro Zigabenus. (g) Id ipse etiam testari possum, cum codices Mosquenses Psalmorum tractaverim. (h) Sed hoc in pluribus Patrum Commentariis reperitur. (i) His et similibus argumentis in primis efficitur, auctorem horum Commentariorum esse Euthy mium. Candido Lectori. Ne quid in hoc auctore evolvendo hæsites, candide Lector, paucis de rebus te duximus præ monendum. Id igitur primum sit, quod in eo exemplari quod ad nostras manus pervenit, quæ dam annotationes interdum ponebantur (k) in marginibus: quas, cum nequaquam pœnitendas censerem, non ſuit aninius penitus abjicere, ne vel hoc commodo fraudareris. Verum ne hujus modi adnotationibus margines replerentur, nec esset spatium ponendis sacræ Scripturæ locis, quæ passim ab auctore citantur, eas in reliquæ Scripturæ ordinem redegimus, atque post ejus particulæ textus enarrationem ad quam poneban tur, locavimus: certis tamen quibusdam notulis, hinc quidem adnotationem ipsam, illinc vero locum cui respondeant designantibus. Alias autem, quæ duobus verbis capituin sententias demonstrabant, suis locis reliquimus. Quin et paucis in locis, ubi operæ pretium visum est, nostras quoque adno tatiunculas margini addidimus: præsertim: cum litteræ dictio aliqua ebraicam aut Chaldaicam (k) Idem observavit Richardus Simonius in Eu thymii codicibus Parisinis, et nos in utroque Nusquensi. habet originem, quæ loca auctor noster, ut qui Græcus tantum esset, aut omnino prætermiserat, aut infeliciter tractaverat. In primo statim cujusvis faciei initio nomen evangelistä, una cum capitis numero juxta Latinorum enumerationein posuimus: supra ipsos autem paginæ versus, majusculis litteris, nume rum capitis juxta Græcorum supputationem, quod eam solam auctor noster toto opere prosequatur. Loca vero e Bibliis citata, aut ea concernentia, in margine adnotavimus; numeris juxta Latinorum distinctionem capita designantibus, quod hæc opi nemur esse tibi notiora. Ubi autem locus quis piam citatus, non fuerit in margine expressus, ad ejusdem voluminis locum antea citatum recurrito; id enim de industria cmisimus, ne idem caput ejusdem voluminis toties iteratis vicibus aduolare mus. Ignosces etiam pro tua humanitate, candide lector, quod voces quasdam noa vitaverimus, a qui bus nostro hoc feliciori saculo abhorrent nonnulli; veluti sunt, salvator, salvare, compati, compassio, incompassibilitas, dispensatio, dispensatorie ac si miles potissimum cum viderem doctissimos a eloquentissimos christianæ religionis proceres ab Nimirum signo crucis quod nos quoque imi tati sumus.

col. 43–44page 2 of 14

rum versa, sicut nonnulli frequenter fecisse viden tur: animadvertendum est, evangelistas et apo stolos, cum genere Hebræi essent, hac in re sicut et in aliis multis, Hebraicum secutos idioma, quo illi frequentissime pro prasenti, quod proprium non habent, aut pro futuro, efferunt præteritum utque in universum dicam, tempus unum pro alio Hebræi sæpenumero collocant: quod etiam evange listæ non raro fecerunt, nec solus Matthæus, qui patria scripsit lingua, hoc est Hebræa, sed et cæ teri, qui Græce scripserunt. Quædam ergo ex in numeris locis seorsim recensuimus, in quibus ma nifeste præsens, interduin etiam præteritum pro futuro locatum est: quorum et nos quædam exi gente sententia, per futurum vertimus: alibi quoque id ex litteræ contextu aut ex ipsis Commentariis planum erit interdum vero ob auctoris nostri enarrationem immutare non licuit. Est et alia pecu liaris Hebræorum phrasis, quam non raro æmulan tur evangelistæ, qua pro epitheto sive nomine ad jectivo, addunt genitivum substantivum, dicentes Deus pacis, misericordiæ, justitiæ, altionis, hoc est, pacificus, misericors, justus, ulciscens: lex mortis, id est mortifera; filii inobedientia, inobedientes; judex iniquitatis, iniquus, mammona iniquitatis, ini quum; vox clumuntis, clamans; fortassis et merces iniquitatis, iniqua. Sic Judas dicitur filius perditio nis, hoc est perditus, aliaque innumera. Id pierum que immutare non licuit propter auctoris nostri scholia, quæ litteram per genitivum interpretantur interdum quoque nou libuit, quod apud omnes jam olim alia recepta esset sententia. his nequaquam abhorruisse, Tertul ianum dico, præsens aut præteritum efferuntur, habeat in futu Lactantium, Cyprianum, Hieronymum et Augns tinum, qui etiam xı11 De Trinit., cap 10, ita loqui tur: Nisi infirmitas esset, medicum necessarium non haberent, qui est Hebraice Jesus, Grace Soter, nostra autem locutione Salvator: quod verbum Latina lingua non habebat, sed habere poterat, sicut habuit quando voluit.» Et merito hæc dicit Augustinus. Quis enim dubitat, quin Cicero, si nos tris fuisset temporibus, nostræque fidei recepisset dogmata, plurimis usus fuisset vocibus quibus non est usus: quanquam et ipso verbo Salvare usus est in L. Pisonein, et ejus voce passiva, II De natura deorum. Quintilianus quoque lib. xu, cap. 10, usus est eodem verbo; quod etiam adnotaverunt ante 1.os viri doctissimi. Quanquam recentiores typogra phorum castigatores hæc immutare ausi sint: sive id suo fecerint arbitrio, sive aliorum suasu, qui hæc depravata fuisse asserebant, quod rara essent inventu. Ego tamen vulgo me nonnihil accommo dare debui. Quia vero locum quemvis occurrentem idein auctor, nullo prætermisso ita explanat, ut quæcunque circa eam materiam, aut idem evange lista alio in loco, aut cæteri recensent, pariter edıs serat, ad minima usque singulorum interdum verba, ubi vero sese postmodum eadem res obtulerit, ad di clam interpretationem citato juxta Græcorum sup putationem capite transmittat: idcirco præstat ante quam auctoris verba aggrediamur præmittere ordi mem ac numerum singulorum capitum modo quo apud Græcos distincta sunt, queia el nos una cum auctore in nostra versione servabimus. Deinde quia in Græco, in quod incidimus, exemplari, con textus Evangeli¡ non raro discrepat a Novorum Te stamentorum editione, quæ passim Græcis excusa typis circumferuntur: quod ubi accidit, plerumque conforme est exemplar Græci hujus auctoris edi tioni Bibliorum, quæ dominus Franciscus Ximenez archiepiscopus olim Toletanus, ac S. R. E. cardina lis, immensis sumptibus, laboribus ac vigiliis, ma xima cum diligentia compluti curavit nostris tem poribus varijs linguis excudenda: accitis undique serrarum tum viris in linguarum cognitione doctis simis, tum exemplaribus castigatissimis ac vetu stissimis, vel ab ipsa Leonis X Bibliotheca, vela Venetorum senatu transmissis, aut aliunde, nulla expensarum seu laborum habita ratione con quisitis. Ne quis ergo Evangeliorum contextam nos temere immutasse existimet, loca discrepantia adnotavimus: quanquam frequenter res sit exigui momenti, quæ dissidium faciat. Ubi autem Com plutense hoc citaverimus exemplar, Græcum in telligimus contextum non Latinum: nam in hoc nihil a Vulgata editione immutatum est. Porro in quibus dissideat Vulgata editio ab universis Græ corum exemplaribus, ex aliorum tum versionibus tum adnotationibus, facile cuivis perspicuum erit. Præterea ne quis protinus Vulgatam, hac in parte damnet editionem, quod ea quæ Græce per tempus Ad hæc solent Hebræi hanc dictionem verbum aut sermo pro re vel facto ponere: quod in Veteri qui dem Testamento frequentissimum est, ut cum dicitur (Isa. 39): Non fuit verbum quod non ostenderit eis Ezechias in domo sua, ubi tamen paulo inferius subsequitur: Non fuil res quam ostenderet eis in thesauris meis. Et alibi (Il Reg. 1) cum ait David puero, qui ex castris Israel se fugisse dicebat. Quod est verbum quod factum est? indica mihi; et innu meris aliis in locis. Idem in Novo quoque Testa mento passim (Marci 1, Luc 1, 11, 1v) usu venit, at cum leprosus curatus disseminasse dicitur Ser monem. Et frequentissime apud Lucam; Non erit impossibile Deo omne verbum. Videamus hoc verbuin quod factum est. - Quod est hoc verbum, quod cum auctoritate ac potestate imperat spiritibus? Et alibi frequenter. Quam tamen Hebræorum phrasim au ctor noster plerumque non videtur animadvertiɛse, sicut nec præcedentem: quod Hebraice non calleret, sed tantum Græce. Atque ob id quoque citans quip piam ex Veteri Testamento, semper juxta Septuaginta profert Interpretes. Cæterum etsi cunctis manifestum sit me interpretem tantum agere, nihilque quod mcum sit edere, sive illud approbandum sit, sive repro bandum ne quis tamen hunc auctorem minoris faciat, quod uno aut altero in loco a communi La

col. 45–46page 3 of 14

tinorum theologorum opinione dissentire videatur, que esse subsistens habet ex Patre simul et Filio quemadmodum et alii Græci: nempe de die mensis quo Christus mysticam celebraverit Cœnam, et de bonorum ac malorum retributione operum: utrum statim a cujusque morte flat, an ad diem usque postremi judicii differatur, quemadmodum olim sen serunt Græci. De Spiritu sancto quoque quod a solo Patre procedat, etsi id nusquam dicat auctor noster, idem tamen cum cæteris Græcis sensisse videtur, cum semel atque iterum dicat illum a Patre pro cedere, nulla Filii facta mentione. Et quanquam prædictis in locis, marginali adnotatiuncula te præ munierimus, candide lector: ob duo tamen illa posteriora tibi perpendendum est, quod auctor noster multis procul dubio annis tempora concilii Florentini præcesserit: in quo Eugenius Ponti ſex IV, consentiente imperatore Constantinopoli tano, et loca tenentibus patriarcharum, cæterisque Ecclesiam Orientalem repræsentantibus, anno Do minicæ Incarnationis 1439, pridie Nonas Julii, sui pontificatus anno nono, litteras sanctæ dedit unio nis, quibus prædicti omnes sua nomina subscrip serunt, hæc inter cætera continentes. et ex utroque æternaliter tanquam ab uno principio et unica spiratione procedit. Declarantes quod id quod sancti doctores et Patres dicunt, ex Patre per Filium procedere Spiritum sanctum, ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc significetur Filium quoque esse se cundum Græcos quidem causam, secundum Latinos vero principium subsistentiæ Spiritus sancti sicut et Patrem. Et quoniam omnia quæ Patris sunt, ipse Pater unigenito Filio suo giynendo dedit, præter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus sanctus procedit ex Filio, ipse Filius a Patre æternaliter habet, a quo æternaliter etiam genitus est. Definimus insuper ex plicationem illorum verborum, Filioque, veritatis declarandæ gratia et imminente tunc necessitate, li cite ac rationabiliter symbolo fuisse appositam. Et infra de operum retributione subjungit: Illorum que animas qui post baptisma susceptum nullam om nino peccati maculam incurrerunt, illas etiam quæ post contractam peccati maculam, vel in sais corpo ribus, vel eisdem exutæ corporibus, in pœnis purya torii, prout superius dictum est, sunt purgatæ, in cœlum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum tri num et unum sicuti est, meritorum tamen diversitate alium alio perfectius. Illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato vel solo originali decedunt, mox in infernum, pœnis tamen disparibus puniendus. Porro de prima illa diversitate diei quo Christus agnuni paschalem ederit, et de eo quo pro nobis mortuus sit, longa semper fuit inter Græcos et La tinos contentio, dicentibus Græcis ipsum decimater Lia luna agnum edisse paschalem, passum vero decimaquarta, ut veritas responderet figuræ et propter illud Joannis (Joan. xvII 29): Et ipsi non introierunt in prætorium, ne contaminarentur, sed ut ederent Pascha. Ac illud (Joan.xix, 14): Erat au tem Parasceve paschæ; et: Ibi ergo propter Para sceven Judæorum, quia prope erat monumentum, posuerunt Jesum. Siquidem illa Parasceve nihil aliud erat, quam dies præparationis, quo se præpa rabant Judæi ad edendum agnum paschalem. La tini vero asserunt eum decimaquarta luna agnum quidem edisse paschalem, sicut et cæteros Judæos quia ut habet etiam Græcus Chrysostomus, ad Convenientes Latini et Græci in hac sacrosancla æcumenica synodo, magno studio invicem usi suul, ut inter alia etiam articulus ille de divina Spiritus sancti processione, summa cum diligentia et assidua inquisitione discuteretur. Prolatis vero testimoniis ex divinis Scripturis, plurimisque auctoritatibus sancio rum doclorum Orientalium et Occidentalium: ali quibus quidem ex Patre et Filio, quibusdam vero ex Patre per Filium procedere dicentibus Spiritum san clum, et ad eamdem intelligentiam aspicientibus om nibus sub diversis vocabulis. Græci quidem asserue runt quod id quod dicunt Spiritum sanctum ex Patre procedere, non hac mente proferrent, ut excludant Filium, sed quia eis videbatur, ut aiunt, Latinos as serere Spiritum sanctum ex Patre Filioque proce dere, tanquain ex duobus principiis et duabus spira tionibus, ideo abstinuerunt a dicendo quod Spiritus sanctus ex Patre procedat ex Filio: Latini vero afirmaveruni non se hac mente dicere Spiritum san ctum ex Filio procedere, ut excludant Patrem, quin sit fons ac principium totius Deitatis, Filii scilicet et Spiritus sancti, aut quod id quod Spiritus sanctus mortem usque semper servavit legem: passum procedit ex Filio, Filius a Patre non habeat, sive quod duo ponant principia seu duas spirationes, sed ui unum tantum asserant esse principium unicamque spirationem Spiritus sancti, prout hactenus asserue runt: el cum ex his omnibus unus et idem eliciatur veritatis sensus, tandem in infra scriptam sanctam Deo amabilem eodem sensu eademque mente unio nem, unanimiter concordarunt el consenserunt; in nomine igitur sanctæ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, hoc sacro universali approbante Flo rentino concilio definimus, ut hæc fidei veritas ab omnibus Christianis credatur et suscipiatur, sicque omnes profiteantur: quod Spiritus sanctus ex Paire a Filio æternaliter est, et esscutiam suam, vero aiunt decimaquinta luna, propter alios tres evangelistas (Matth. xxvi; Marc. xiv; Luc. xx|1 ] qui astruunt fuisse primum diem azyınorum, quo Christus postremam cœnam cum discipulis celebra vit. Et bi autem et illi repugnantem Scripturam obtorto collo trahere quodammodo videntur ad suum sensum. Quapropter operæ pretium facturus videor, si in tui gratiam, benevole lector, hoc loco dilucide adnotavero, quæ varia lectione magnisque sudori bus bac de re in compendium redegi. Primum ita que notandum est, quod naturalis dies apud He bræos incipit ab occasu solis, et desinit in ejusdem occasum diei sequentis, juxta illud, (Gen. 1): Fac tum est vespere et mane dies unus. Mensis vero a

col. 47–48page 4 of 14

riam capta Jericho primæ civitatis, quam in terra promissionis filii Israel hujusmodi septenaria cir cuitione ceperant, in hoc præterea die lectio quo que illa Psalmistæ (Psal. cxxn), publice decantaba tur: Obsecro, Domine, salva, quæso: obsecro, Domine, prospere age: benedictus qui venit in nomine Do mini. Nam et hanc constitutionem scimus quoque in usu fuisse Israelitis, cum adbuc in captivitate essent Babylonica. Siquidem ex Thargum Esther colligimus qnod eo die secabant frondes palmarum, atque decerpebant citrea poma, abscindebant ros marinum, et faciebant sibi NWW hosana: le gebantque in libris suis et orabant, lætabantur er hilares erant in Ny hosana, saltabant et ex siliebant sicut hæði. Unde videre licet ut hoc quo que docendi gratia addamus vocabulum Hebræum hosana vulgi more apud Hebraeos הושיעה נא conjunctione media luminarium; et durat triginta ▲ quæ die Sabbati facere non licuisset, septies circum diebus, duodecim horis, et duabus tertiis unius ho‐ eundo altare cum palmarum frondibus, in menio ræ cum tribus minutis, quæ supputatio invariabi liter conformis est cum Ptolemæo aliisque astrono miз secundum medium cursum lunæ. Annus autem exordium sumit a Neomienia sive solis aclunæ coi tione proxima æquinoctio vernali, secundum me dium cursum solis et lunæ (Levit. xx111; Num. xxviii el xxix). Præterea omuia festa Hebræorum, quæ a Mosaica lege þabentur, præter Sabbatum, suam numerationem ac variationem per diversos hebdomadæ dies, sumunt a primo die prædictæ Neomeniæ, a quo juxta legem omnia sua festa nu merant Hebræi puta decimo quinto die ejusdem primi mensis festum erat azymorum, et pridie ejus diei, id est decima quarta luna ad vesperam, ede batur agnus paschalis. festo autem Azymorum transactis septem hebdomadis, sequenti die, nempe quinquagesiano, festum erat Primitivorum sive Pen tecostes. Post sex vero menses lunares ab eadem prima Neomenia, id est post centum septuaginta sep ten dies; sequenti die erat festum Tubarum, nempe in Neomuenia proxima æquinoctio autum nali. Decimo inde die festum Expiationis celeber simum. Decimo quinto ejusdem mensis die, festum Scenopegia sive Tabernaculorum. Et ab hoc festo, die octavo, id est post septem ejusdem festi dies, occurrebat ultimum eorum festum, nempe cœtus vel collectæ sive retentionis: quod solum designabat fidelium in sancta Ecclesia congregationem ac re tentionem sive perseverantiam, quod factum est post veteris legis finitas figuras ac cæremonias. Deinde animadvertendum est quod quando juxta vernale æquinoctium, conjunctio luminarium secun dum medium cursum occurrebat post decimam oç tavam diei boram, quia jam peractæ erant plus quam tres quartæ partes diei, et declinabat magis ad diem sequentem, ideo servabatur quoque die se quenti, et ab hoc numerabantur omnia prædicta festa. Præterea si dicta prima Neomenia occurrebat secundo, quarto, vel sexto bebdomadæ die ser vanda, rejiciebatur in diem sequentem. Nam si se cundo hebdomadæ die ſuisset servata, tunc festum Expiationis, quod erat celeberrimum, occurrisset die sexto celebrandum: quodsi sexto die servaretur dicta prima Neomenia sive primus anni eorum dies, tunc dictum Expiationis festum die primo, quem nos vocamus Dominicum, occurrisset ab eis cele brandum: quoruin utrumque admodum grave cen sebatur et valde onerosum toti populo, eo quod duo bus continuis diebus naturalibus, nempe festo Ex piationis et Sabbato, nullo modo liceret parare ci bus, aut sepelire mortuos: corpora autein mortua, aut cocta olera non possent in tertium servari diem, præsertim in calidis regionibus. Quodsi sexto die servaretur prædicta Neomenia sive primum no vilunium, tunc septimus dies festi Scenopegiæ sive Tabernaculorum occurrisset die Sabbati. In hoc au tein septimo die multa lætitiæ signa ostendebant, etiam ante Christum natum fuisse corruptum aut illos usurpasse ipsum more Chaldaico, et deinde abusos fuisse pro solemnitate Palmarum, in qua cum ramis cæremoniæ fiebant. Et ita nato postwo dum Christo, cum vellet populus eum honorare, et cum triumpho Hierosolyma deducere, igno rantes compleverunt prophetiam Davidicam, oc casione sumpta ex surculis ab olivis decerptis et in viam stratis, clamantes Hosana, id quod clamare consueverant in solemnitate Ramo rum. His itaque præmissis animadvertendum est, quod anno quo passus est Christus occurrit prima Neomenia, sive conjunctio luminarium pro xima æquinoctio vernali secundum medium cursum solis et lunæ juxta veram et exactam supputationem peritissimorum Hebræorum, die quinto hebdomadæ post decimam nonam diei horam, cum aliquot mi nutis: et ita juxta prædicta erat sequenti die ser vanda. Sed quia, sexto die, ut dictum est, nunquain servabatur, idcirco Judæi eo anno servabant pri mum illud novilunium die Sabbati: et ita decimus quintus dies ejusdem mensis, quo occurrebat festum Azymorum, juxta Judæorum observantiam etia:n erat dies Sabbati: ideoque propter duorum festo rum concursum, de illo dicit Joannes (Joan. xix); quod erat magnus dics ille Sabbati, ut etiam ad ea verba habet auctor noster. Christus vero servavit qui dem Neomeniam sexto hebdomade die; cum enim post decimam nonam horam occurrisset quinti diei, rationabiliter ut dictum est, magis pertinere videba tur ad diem sequentem. Verum a sexto die ad Sab batum cum Judæis transferre noluit. Nam hoc pro pter festa septimo mense futura fac ebant Judæi, ut prædictum est; Christus autem noverat, quod per suam Passionem quæ instabat, cessaret obliga tio sequentium illorum festorum, sicut et cætera legis cæremonialia. Propter hoc itaque, et etiam quia sequenti die moriturus erat Christus, typicum qui dem agnum vera et legitima decima quarta luna, quæ fuit die quinto, comedit; quarta decima vero

col. 49–50page 5 of 14

bua juxta veterem Hebræorum numerationem etiam rent Exod. x11), el non fermentatum panem et tamen segitima, in cujus vespera Judæi typicum agnum illam immunditiam levissimas ob causas contrahe erant immolaturi, ipse verus Agnus fuit immolatus: bant. et ita veritas respondit figuræ. llorum autem cau sam, ut verisimile est, solum indicaverat patrifami lias in cujus ædibus pascha edebat, et ipsis duode cim discipulis, quorum (Luc. xx11) Petrus et Joannes ex jussu Christi necessaria paraverant, nempe laciu cas agrestes et baculos: nam agnus ipse decimo die meusis parabatur: panes quoque azymi, nt verisi mile est (Exod. x) aliquot ante diebus, juxta fa miliarum magnitudinem parati erant; itaque nullus ex hoc passus est offendiculam, neque ob id coranı judice potuit accusari. Quin et Tertullianus Latinus auctor proximus apostolorum temporibus, de die Passionis Chri sti ita loquitur in Apologetico adversus Judæos. Quæ Passlo intra tempora septuaginta bebdoma darum perfecta est, sub Tiberio Cæsare, C088. Rubellio Gemino et Rufo Gemino, mense Martio, temporibus Paschæ, die octavo Kalendarum Apri hum, die primo Azymorum, quo agnum ut occiderent ad vesperam, a Mose fueral præ ceptum. Neque enim ob id dici potest primo die Azymorum mortuus, juxta prædicta Tertulliani verba, quod ea nocte captus fuerit. Siquidem om »ium testimonio in cruce et non in comprehensione fuit nostra redemptio. Et procul dubio divina id actum est Providentia, quod eo anno duplex decima quarta luna occurrebat, ut diversis respect bus, et hinc veri agni immolatio typico responderet, et illine Christus ad finem usque vitæ legein servaret, ut habet etiam Gr.ecus Chrysostomus, ac typicum agnum vera et legitima decima quarta luna ederet, sicut eum edisse dicit Hieronymus. Et de hac decima quaria luna, juxta Christi numerationem loquuntur indubic Matthæus, Marcus et Lucas, cumi siunt fuisse primum diem Azymorum. Nanı cum hi tres evangelistæ magnam facerent hujus cœnæ mentionem, et consecrationis Eucharistiæ, ostende runt Christum etiam in hoc legem observasse, nempe juxta veram ipsius supputationen, ut praedi ximus (Joan. X+1). Joannes vero qui de cœna, tan quam ab aliis latius tractata, unico verbo absolvit dicendo: Cana facta, aliam juxta veterem Judæo ram observantiain decimam quartam lunam consi deravit; ad excludendum errorem, qui nonnullis oriri potuisset ex aliis evangelistis, nempe quod veritas non responderet figuræ in veri agni immola tione. Et ideo dicit (Joan. xix, 14) quod die quo mortuus est Christus erat parasceve Paschæ, et quod non introierunt in prætorium ne contami marentur, sed ut ederent pascha: ubi dictio Pascha #equaquam pro azymis capi potest, ut quidam vo lant, tum quod nusquam alibi ita capiatur in Scri pluris, tum quod ad eðenda azyma nusquam dicatur roquiri; neque verisimile sit esse necesse, ut mundi sint, cum pœna mortis intentata, septem integris diebus naturalibus præciperetur eis ut azyma ede Quod autem aiunt nonnulli, Judæos præce denti die occupatos circa capiendum Christum, ne glexisse agnum edere paschalem, et quod idcirco. nocte sequenti illum essent comesturi, non fit veri simile. Siquidem etiam illi qui legitimo tenebantur impedimento decimo quarto die primi mensis, non poterant sequenti die pro libito agnum edere pas chalem, sed sequentis mensis die similiter decimo quarto ad vesperam, ut habetur Numeri x. Itaque die Passionis Christi cum nondum inoboata esset so lemuitas Paschalis aut Azymorum, juxta veterein Judæorum observantiam, fcebat eis usque ad solis occasum judicialia exercere, accusare, testes adhi bere et examinare, sententiain ferre, Simonem co gere ut crucem tolleret, sepelire, aromata præpa rare, aliaque plurima agere, quæ Judæi nequaquam fecissent, si decimam quintam lunam et ita festum Paschæ et Azymorum eo die celebrassent, cum facta sua per legem Mosaicam justificare niterentur, dicentes: Nos legem habemus, etc., et maxime Jo seph ab Arimathea vir bonus ac justus et Nicode mus qui Dominum sepelierunt, qui propter Parasce ven Judæorum, quia prope erat monumentum, ibi posuerunt Jesum, ait Joannes decimo capite. Cisca qnæ verba habet Augustinus: Acceleratam vult in telligi sepulturam, ne advesperasceret, cum jam ali quid tale non liceret propter parasceven quam cœnam puram Judæi Latine usitatins apud nos vocant. Neque enim aut hi, aut piæ illæ mulieres adhuc cognoverant cessare in Christi morte legalia. Demum, ut epilogo concludamus, Christus suum Pascha Juxta legis Mosaicæ tenorem celebravit, Judæi autem Jie se quenti juxta Patrum traditiones; quippe qui legale preceptum de Paschæ observatione bac sua tradi tione corruperunt, quam refert historiographus eo rum Sedar Olam: cujus traditionis, relictis compen dii gratia Hebraicis hæc sunt verba: Sic statuerunt magistri nostri judices Sanhedrin magni nominis in sæculo. In domo sanctuarii secunda cum ex structa esset et consummata, tunc apparuit solium. igneum perfectissimum, super quod sedebat Rex mundi sublimis valde stans inter porticum: et ac ceperunt coronain, appenderuntque sigillum recon ditum, et sanxerunt, ordinaveruntque statutum per petuum: et traditum est in manu Rabbi Eliezer, qui reliquis omnibus major erat: et is ordinavit diem sortium non observari secundo, quarto, septimo hebdomadæ die: neque Pascha secundo, quarto sexto: neque diem Retentionis tertio, quinto, septimo; neque principium anni secundo, quarto sexto: neque diem Expiationis primo, tertio, sexto in æternum. Hæc, si cui placeat, latius videre poterit in Paulo Burgensi super Matthæum, cap. 26, et in libro quem edidit Paulus Midelbur gensis episcopus Sempronianus de celebratione Pas chx.

col. 51–52page 6 of 14
PG 129:51τοῖς κόλποις, μετά 315 μετά. Ει 561, εἰς τοὺς δοῦλος, σύνδουλος αὐτοῦ σ. εκάθισεν αὐτ εκάθισεν (γ), ἐπεκάθισαν ἐπάνω αὐτῆς (γ) ἐπεκάθισεν επεκάθισεν ἐπάνω αὐτῶν.
col. 53–54page 7 of 14
PG 129:53ήτοίμασα νομικός τις. περὶ αὐτόν μαθητάς.
col. 55–56page 8 of 14
PG 129:55τοὺς ἄρτους. λαλήσει, καὶ ἐξ ὅλης τῆς ἰσχύος σου λέγει. οὐκ ἔγνωσαν οἱ γονεῖς αὐτοῦ, στησαν ἠπίστη ἀρχόμενος. ἔρχομαι
col. 57–58page 9 of 14
PG 129:57τὸ πάντες. 'Ο δὲ Λουκάς, καὶ ἐπιτε ταμένας καὶ μετὰ πλείονος αὐτὸν παραμυθίας τοῦτα εὶρηκέναι φησίν. Οὐ γὰρ δὴ μόνον τοὺς κακῶς διὰ τὸν Θεὸν ἀκούοντας μακαρίζει· ἀλλὰ καὶ τοὺς παρὰ πάντων καλῶς ἀκούοντας ταλανίζει· οὐαὶ γὰρ ὑμῖν, φησίν, ὅταν καλῶς ὑμᾶς εἴπωσ: πάντες οἱ ἄνθρωποι. Καίτοι καὶ τοὺς ἀποστόλους καλῶς ἔλεγον· ἀλλ' λενείν λενείς. οὐ πάντες· διὰ τοῦτο οὐκ εἶπεν, ὅταν καλῶς ὑμᾶς εἴπωσιν οἱ ἄνθρωποι, ἀλλ' ὅταν πάντες. Οὐδὲ γὰρ δυνατὸν τοὺς ἐν ἀρετῇ ζῶντας παρὰ πάντων ἀκούειν καλῶς· Ει ι. 483, Α. Οὐαὶ ὑμῖν, ὅταν καλῶς είπωσι πάντες οἱ ἄνθρωποι. πάντες. Φρίξωμεν, ἀδελφοί, πῶς τὸ οὐαὶ
col. 59–60page 10 of 14
PG 129:59Επιστομίζειν ἀποστο Καὶ στραφεὶς πρὸς τοὺς μαθητὰς εἶπε ἔχωσιν οἱ παρὰ τῶν ἀνθρώπων ἐπαινούμενοι. Δεν μὲν γὰρ καὶ παρὰ τῶν ἀνθρώπων ἐπαινεῖσθαι, ἀλλὰ πρότερον ἀπὸ Θεοῦ. πάντων, αλλ'
col. 61–62page 11 of 14
PG 129:61ἐψιλόν, συκομωραίαν. τὸν λαόν Καὶ ὑποδημάτων Τοῦτο γὰρ σημεῖον δεδώκει αὐτοῖς, ὺν ἂν φιλήσω, αὐτός ἐστι Οὗτός ἐστι περὶ οὗ ἐγὼ εἶπον, Οπίσω μου ἔρχεται ἀνήρ, ὃς ἔμπροσθέν μου γέγονεν, ὅτι πρῶτος αὐτοῦ ᾧ εἶπεν ὁ Ἰησοῦς, εἰ λόγῳ. (υ) ἡμῶν καὶ
col. 63–64page 12 of 14
PG 129:63πάντα πάντας ρεῖν αὐτοῦ, ἵνα έχωσι ήθελεν εἶχεν ἐξουσίαν, επορεύθη, ἀπῆλθεν. παρεγένετο ἦλθεν. ρουσιν ἄγουσι. πρὸς αὐο πειράζοντες αὕτη ἡ αὐτῆς. 6, ἵνα έχωσι κατηγο ν. 2) φησὶν ὁ εὐαγγελιστὴς, ὅτι Ἰησοῦς οὐκ ἐβάπτιζεν, ἀλλ' οἱ μαθηταὶ αὐτοῦ, ὅθεν δῆλον, ὅτι καὶ ἐνταῦθα τοῦτο λέγει, ὅτι αὐτοὶ ΕΒΑΠΤΙΖΟΝ 22 23,:Καὶ μετὰ ταῦτα ἦλθεν ὁ Ἰησοῦς εἰ; τὴν Ἰουδαίαν γῆν μετὰ τῶν μαθητῶν αὐτοῦ· ἦν δὲ καὶ Ἰωάννης κ. τ. λ. πτίζει τοιγαροῦν ὁ Χριστὸς διὰ τῶν ἑαυτοῦ μαθητῶν. τῆς οἰκουμένης φωστῆς κατηγορίαν κατ' αὐτοῦ, καὶ μηδένα θεασάμενος, πλην συνειδήσεως ελεγχόμενοι, Διελθὼν (α) διά μέσου αὐτῶν, καὶ παρ Πώς δύναται δοῦναι ἡμῖν φαγεῖν οὗτος τὴν σάρκα ἡμῖν δοῦναι τὴν σάρκα αὐτοῦ φαγείν; Πῶς δύναται ἡμῖν οὗτος δοῦναι τὴν σάρκα φαγεῖν; 59: Ηραν οὖν ὑπ' αὐτόν. Ἰησοῦς δὲ ἐκρύβη.: Καὶ ἐξῆλθεν ἐκ τοῦ ἱεροῦ. Διελθὼν διὰ μέσου αὐτῶν. Καὶ παρῆγεν οὕτως.: Καὶ παράγων γενετής.
col. 65–66page 13 of 14
PG 129:65μου πεος. εἰς τὸ πραιτώριον. &λá, Καὶ εἶπε τοῖς μαθηταίς και, ἀλλά. καὶ πτωχής. προσαίτης. proχίμο προσαιτών. ρασκευή της στ. ἑβδομάτος, ἦτε ἐν τῷ κόσμῳ, θλίψιν έξετε. ἐν τῷ ὀνόματί σου, δέδωκας.
col. 67–68page 14 of 14
PG 129:67λαλοῦντες λα ἐλέγχει θεωρεί οι θεωρείτε
Page scan enlarged

Notebook

Full View