PG 132:105Η γεγονυία Διατύπωσις παρὰ τοῦ βασιλέως Λέοντος τοῦ Σοφοῦ, ὅπως ἔχουσι τά ξεως οι θρόνοι τῶν Ἐκκλησιῶν ὑποκειμένων τῷ πατριάρχῃ τῆς Κωνσταντινουπόλεως. οἱ ἀποσπασθέντες ἐκ τῆς Ῥωμαϊκῆς διοι κήσεως, καὶ νῦν τελοῦντες ὑπὸ τὸν θρόνον Κων σταντινουπόλεως μητροπολῖται, καὶ οἱ ὑπ' αὐτῶνFRANCISCI SCORSI PROŒMIUM II.
jam in ipso concilio depositi et exauctorati, fuisse
subrogatum. quo autem eam consecrationem
acceperit, a pontifice Romano, a quo Siciliæ episcopi ab initio Ecclesiæ, utpote Romanæ diœcesis, ordinari consueverant, an CP., videtur in
dubium revocari posse ab iis qui in antiqua historia ac præsertim ejus temporis monumentis et
(synodis CPoli celebratis versati fuerint. Nam ut
'ab octava ordine præpostero ordiar, in ea Zacharias Tauromenitanus episcopus a S. Methodio
patriarcha CP., cui ejecto Joanne Iconomacho S.
Ignatius successit, aperte dicitur xetpotovlay, hoc
est consecrationem, accepisse. Locum ex act. Hi
ipsins synodi retuli Proœmio 1, § 1v. In septima vero subjectionis ejusdem episcopi Tauromenitani patriarchæ CP. indicio est subscriptio
Joannis, in qua patriarcham suum Tarasium, qui
eo tempore synodo præerat, his verbis profitetur:
Joannes sanctissimus episcopus Tauromeniæ dixit:
Cum veluti divinus orthodoxiæ terminus sint litteræ
quæ ab Adriano pupa senioris Romæ ad pios nostros
imperatores necnon ad Tarasium universalem patriarcham nostrum missæ sunt, ita profiteor suscipiens sucras iconas, etc. Vides ut imperatores et CP.
patriarcham suum appellet. Similiterque omnes
episcopi Siciliæ qui in ea interfuisse leguntur, in
synod. et act. subscribunt. Ex quo indicio fatetur
etiam dom. Rocchus Pirri in Not. Eccl. Syrac.,
tom. III, jam per hæc tempora episcopos Siciliæ
CP. sedi cœpisse adhærere. Deinde etiam ex eo
videtur id colligi, quod Nicolaus 1, epist. 9, Gregorii Syracusani antistitis audaciam in judicium
vocet, quod in Ignatium, suum videlicet patriarcham, impietatis jacula exercuisset. Tum ex damnatione ejusdem Gregorii et sententia lata per S.
Ignatium patriarcham; quam nisi potestatem aliquain certe ad primas causas habuisset, laturum
nunquam fuisse censendum est: quanquam ut rata
baberetur ad Leonem II pontificem missi legati;
el cætera, prout in historia et synodo habentur per –
acta sunt rite atque legitime. Ex quo eminentissimus cardinalis Baronius de hoc jure a CP. patriarcha in Siciliæ Ecclesias vindicato sic scribit ad
anuum 854: Audisti synodalia acta, sententias patriarcharum, judicia episcopalia indiguisse confirmatione primæ sedis pontificis. Quod autem Sicilia
insula sub juribus adhuc esset Orientis imperatoris,
quamvis occupata esset a Saracenis, primas causas
occuparerat sibi CP. episcopus, ita tamen ut sua
acta confirmatione indigere apostolicæ sedis non
ignoraret. Hactenus Baronius, idemque scribit Jacobus Gordonius in Chron. ad annum eumdem,
citatus ab Octavio Caetano in Isagoges cap. 38,
et tanden manifestum id fieri videtur ex novella
const. Leonis cognomento Sapientis, cujus inscriptio ita se habet: Η γεγονυία Διατύπωσις παρὰ
τοῦ βασιλέως Λέοντος τοῦ Σοφοῦ, ὅπως ἔχουσι τάξεως οι θρόνοι τῶν Ἐκκλησιῶν ὑποκειμένων τῷ
πατριάρχῃ τῆς Κωνσταντινουπόλεως. Dispositio facta
PATROL. GR. CXXXII.
per imperatorem Leonem Sapientem, quem ordinem
habeant throni Ecclesiarum patriarchæ CP. subjeclarum. In extremo vero post recensionem illorum
subduntur οἱ ἀποσπασθέντες ἐκ τῆς Ῥωμαϊκῆς διοι
κήσεως, καὶ νῦν τελοῦντες ὑπὸ τὸν θρόνον Κωνσταντινουπόλεως μητροπολῖται, καὶ οἱ ὑπ' αὐτῶν
èníexomot, avulsi a Romana diœcesi et CP. subjecti
throno. Deinde numerantur, Syracusanus, Thessalonicensis et alii metropolitæ nonnulli: Syracusano
subjiciuntur Tauromenitanus, Messanensis, Agrigentinus, et alii deinceps quotquot erant tum Siciliæ episcopi. Hæc sunt testimonia ex synodis et
historia ejus ævi deprompta quæ subjectas per
eamdem tempestatem Ecclesias Siciliæ patriarchæ
CP. possint satis demonstrare. Unde et eodein jure
Theophanem nostrum a S. Ignatio, patriarcha CP.,
sedatis jam per synodum vi illius Ecclesiæ turbis,
ordinatum angurari quis possit. Quod si quis opinari
velit, nullam certe notam schismatis Theophani nostro imposuerit, cum nec a Photio pseudopatriarcha,
schiṣmatis auctore, sed a S. Ignatio legitimo et in
suam sedem restituto consecratum dicat; neque
ab hoc S. patriarcha id illegitime, et sine aliqua
potestate saltem peculiari sibi permissa a sede Romana. Nam per occasionem, quod ibi moraretur
Theophanes ex peregrinatione suscepta Hierosolymam, de qua dicemus § sequenti, vel alia potuit id
fieri legitime, ut dixi. Sed tamen quando hoc ex
conjectura et ratiocinatione quadam gratuita quis
augurari possit, non certo argumento comprobare,
liceat potius contrarium augurari, et eum a Romano
pontifice potius quam a patriarcha CP. fuisse consecratum; quod es mihi liceat de Theophane nostro
præsertim credere, quod eum videam in his suis
sermonibus, ad populum et gregem suum habitis
de S. Petri et successorum ejus primatu optime, et
catholicum scriptorem decet, sentire, et frequenter illum, præsertim vero homilia De SS. Petro
et Paulo, contestari. Ex qua etiam testimonium
protulit adversus Magdeburgenses novatores Franciscus Turrianus, ut in elogiis ad finem horum
Prooemiorum positis, et alibi videre est. Deinde de
universa Siciliensi Ecclesia illud ut certum exploratumque affirmabo, eam pontifici Romano non
solum qua pontifex est et universalis antistes, sed
etiam peculiari jure, qua patriarcha Occidentis,
Siciliæ, quæ ad Occidentem pertinet, Ecclesiam
illi immediate fuisse subjectam, utpote quæ a S.
Petro fuerit instituta. De quo vide luculentam dissertationem Jacobi Sirmundi in Protreptico contra
Salmasii Eucharisticon, de suburbicariis regionibus
lib. 11, cap. 10. Quod manifestum esse ait Innocentius 1 pont. ad Decennium scribens: In omnem
Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Sici iom
insulasque interjacentes nullum instituisse Ecclesias,
nisi eos quos venerabilis Petrus apostolus aut ejus
successores constituerint sacerdotes. Sed ego actum
agerem, et fabulam recantarem, si hoc et aliis certissimis argumentis ostenderem Siciliensem Eccle-
siam pontificis Romani diœcesim, vel a prima sua
origine exstitisse, ab eoque consecrationes episco
porum, et cætera jura accepisse: cum præter Sir
mundum jam citatum, de eo agant Octavius Caeta
mus in Isagoge, cap. jam citato, et dom. Rocchus
Pirri in pluribus Notitiæ locis, satisque probatum
ab iis sit, ex multis epistolis Leonis papæ I et Gre
gorii Magni. Sed postquam recepta a Gothis Sicilia,
quod fuit sub Justiniani imperio, ad Orientis impe
rium in politica administratione pertinuit, præser
tim vero ex tempore synodi vit, quam supra retu
limus, et maxime vero sub imperio Michaelis et
Photii pseudopatriarchæ, per occasionem potentiæ
imperatorum et synodorum quæ ibi celebrabantur,
paulatim CP. episcopus etiam ecclesiasticam Siciliæ
gubernationem ad se pertrahere cœpit. Nunquam
tamen in universam Siciliæ Ecclesiam legitimum jus
acquisivisse ostendi potest: sed contra potius cam
potestatem sibi usurpasse, renitente Romano ponti
fice ostenditur ex epist. Adrianil ad Constantinum et
Irenem, sub quibus synodus illa vu contra Icono
machos, ut dixi, peracta est; in qua pontifex po
stulat, ut consecrationes episcoporum et archiepisco
porum sicut olitana constat traditio nostræ diœcesis
exsistentes penitus canonice S. R. E. nostræ resti
tuantur; et ex epist. Nicolai J ad Michaelem impe
ratorem jam dictum: Volumus, ut consecratio Sy
racusano episcopo nostra a sede impendatur, ut
traditio ab apostolis instituta nullatenus vestris tem
poribus violetur; et posterioribus etiam sæculis ex
epistola Alexandri III ad Willelmum Siciliæ regem,
qui a pontifice contenderat, ne Gualterus Panormi
tanus archiepiscopus Romam adire consecrationis
causa compelleretur, sed eam ab tribus de more
episcopis Panormi reciperet; cujus petitioni ita
rescribit Alexander: Licet in memoria nostra non
exsistat, ut aliquis predecessorum præfati elerti
Gualterii unquam fuerit nisi a Romano pontifice
consecratus, considerantes tamen, etc., concedimus
consecrari, ita tamen quod hoc non debeat in poste
rum in exemplum assumi. llæc Alexander, qui cum
de Panormitana Ecclesia testetur nullum superio
rum ejus antistitum ab alio quam a Romano pon
tifice fuisse initiatum, de aliis etiam Siciliæ episco
pis id nobis conjicere liceat; atque adeo non omnes
patriarchæ CP. subjectos, ut ex illa Leonis dispo
sitione aliquis argumentari possit, neque omnes ab
en consecrationem accepisse. Nec obstat quod lega
mus, Zachariam a S. Methodio eam accepisse, ut
supra dixi ex syn. vii, act. 5, quod sane negari
non potest: nam illud ex aliqua peculiari conces
sione et privilegio factum dicere possumus. Postre
mum dico non posse mihi persuaderi illam avul
sionem Siciliensis Ecclesiæ, quæ dicitur facta sub
Leone, ab eo fieri potuisse; năm eo imperante jam
omnnis Sicilia a Saracenis fuerat occupata, quod
ex chronologis liquet, Baronio, Curopalata, Fazello
nostrate, et aliis, et diserte Constantinus Porphyroge
neta imp., Leonis ipsius filius, lib. 11, De them., în Si
eo
ciliæ them., quem locum retulimus Proœm. 1, § 1, qui
captis cæteris urbibus Syracusas sub Basilio Leonis
patre, Tauromenium sub Leone parente suo expugna
tum fuisse testatur. Igitur jam tum ditione politica
desierant etiam, vel potius deturbati throni fuerant
episcoporum. Crediderim potius in ea novella so
lum constitutam esse novam episcoporum, qui pa
triarchæ CP. subjecti erant, dispositionem et or
dinem quo unus alteri præcederet in consessi,
Cæterum illam avulsionem factam tempore Michae
lis imp. et schismatis Photiani, qui, ut Gregorio
Asbestæ Syracusano gratiam referret, ejus Eccle
siam metropolim creare, eique cæteras Sicilien
ses subjicere qua jure quaque injuria voluit et
conatus est imperatoria fretus potentia; cui etiam
plus satis in rerum ecclesiasticarum dispositione
tribuerunt Græci: quod queritur Gretserus noster
in Codinum De officiis aulæ Constant., adeoque po
tius in contentionem quamdam, quam in possessio
nem CP. patr. Siciliæ fuisse deductam Ecclesiam,
propemodum modo quo de Bulgarica provincia
recens ad fidem conversa per eadem tempora Ba
silii imp. orta controversia est inter patriarch.
Ignatium et pontificem Romanum, præsertim Joan
nem VIII, ut legentibus historiam ejusdem ævi no
tum est. Sed bæc quæ obscuriora sunt, quam a
nobis vel a quopiam ex luce aliarum historiarum
illuminari et disceptari possint, utcunque existimara
sint, haud in magno ponam, modo illud constet,
quod omnibus persuasum velim, et optima ſide
præstare possum, nullum in his homiliis apparere
schismatis ullius vestigium, quod attinet ad subje
ctionem ad Romanam sedem, sed potius plurima
expressa argumenta communionis ad illam,
supra etiam dixi, adeoque quod ad hanc rem atti
net, eas inoffenso pede legi posse. Neque vero ex
illa epistola, quam supra ex conjectura a Photio
missam Theophani monacho retuli, aliquid adver
sus Theophanem, quasi consciom schismatis Pho
tiani, ejusque partium studiosum elici potest; nihil
enim in ea agitur quod ad hujusmodi factionem
spectet: id quod tamen in aliis epistolis ad Euthy
mium et Gregorium agi videtur: sed soluin de de
fensione dogma:is pertinentis ad sacras imagines,
et præcipue an Christus esset depingendus, ut clare
eam legenti constare potest: deinde nemo affirma
rit a Photio jam excommunicato et dejecto cain
epistolam missam: sed potius probabiliore conje
ctura censebit, cum Theophani adhuc monasticam
vitam agenti sit scripta, eo tempore scriptam quo
Photii cansa nondumi bene perspecta damnataque a
sede Romana et postea a synodo VIII fuisset. Post
hanc autein synodum, et compositum per cam
schisma, redditaque Ecclesie Orientali tranquilli
tate, Theophanem ad archiepiscopi sedem fuisse
promotum, ut initio dixi mihi certum apparet.
ul
§ VIII. Peregrinationes a Theophane susceptæ.
Reliquum jam est, ut quæ de rebus a Theophane