PG 134Joannis Zonar
Preface of Hieronymus Wolfapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 17–18page 1 of 3

tione, Lectoris animum informent, ‹ Ita Zonaræ illud in primis fuit, ut recte in Præfatione ait Wolfius, certam quamdam historiæ quasi disciplinam constituendi, et dispersa in plurimis membra, et partes ejus in unum quoddam corpus redigendi. Delegit enim sibi non omnium, sed præcipuarum gentium historias: neque eas omnes, sed vel præcipuas duntaxat, vel eas quæ ad Ecclesiæ seriem perspiciendam facere videbantur.» In hac igitur tot eventuum atque rerum expositione, quam Annales complectuntur, qui mundi primordin, Veterisque Fœderis historias, quæ ex sacris Libris, et ex Josepho, ac Georgio Syncello: aut res Græcanicas, vel eliam Romanas, seu reipublicæ seu imperii tempora spectentur, ex scriptoribus refert Zonaras, cum iis conferre vellet, ac eorum auctoritate firmare qui singulas ex professa pertractarunt, vel quæ ille \de indu stria omisit afferre, duo pariter subiret incommoda, ut et nimium diceret, nec tamen totum, ut Quintiliani verbis utar: fatendum tamen occurrere interdum in iis multa, quæ critica indigeant manu: cum in ipsa videlicet narratione, aut in personarum vel locorum nomenclaturis, atque adeo in factis ipsis a suis disce dunt authenticis, de quibus Lectorem interest admonere. Nonnulla sunt præterea, quæ locis exoticis possunt adornari, cum lumen sibi invicem plerumque commodent scriptores: quod quidem in notis, quas hic in præ sens edimus, pro virili præstitimus, in iis maxime quæ Byzantinæ historia illustrande conducunt, quan doquidem hosce Annales publicamus, cæteris rerum Byzantinarum scriptoribus, typis regüs hactenus expres sis, adjungendos. Nam at Theophanem, ac illius Continuatores, vel qui, ut Zonaras, Annales a mundi conditu ad sua tempora, alia forte methodo, perduxerunt, Georgium Cedrenum, Georgium Hamariolum, Symeonem Logothetam, Joannem Scylitzen, Constantinum Manassem, Michaelem Glycam, Joelem, et alios istiusmodi· cum ipso Zonara compararem, absonum prorsus visum esset, cum satis et abunde sit, si quæ sunt extra usum communem, vel a cæteris intacta, in notas referantnr, ex quibus scriptori lux utcunque affulgeat. Jam vero cum in universam Byzantinam historiam perpetuos, ut ita dicam, seu qui singulis illius scriptoribus apturi possint, commentarios antehac ediderim, duobus publicatis voluminibus, quorum alterum Familias Augustas et Dalmaticas, una cum urbis Constantinopolitanæ descriptione, alterum, ad medie et infimæ Græcitatis Glossarium complectatur, in quo non modo vocabula mizəbarbara, sed etiam dignitates. palatinæ, militares, ecclesiastice et monastica explicantur: unum supererat, ut sola duntaxat facta illu strari posse arbitrarer. Quod quidem ita a me præstitum est, ut si quid in supra memoratis lucubrationibns excidisset, subinde annotarem, idque sæpe ex scriptoribus ineditis, ne vel ex incuria nostra, vel ex memoriæ lapsu dispendium Lector patiatur. Sed et varias interdum lectiones ex Zonaræ manu descriptis codicibus, quos videre contigit, subinde inserimus, prætermissis interea synonymis, tanquam nullius compendii, quod et se fecisse profiletur Wolfius interpres; cujus alioquin notas priori editioni subditas, cum nostris edi suis locis curavimus, littera nominis initiali W. indicatas, prætermissis quibusdam inutilibus. Atque hæ quidem priorem Annalium partem, et alteram usque ad Constantinum Magnum potissimum spectant, ubi paulo visus est accuratior, quam in iis quæ Byzantinorum imperatorum historiæ erant subjunctæ, in qua minus scientem fuisse palam est, quod et ipsemet ingenue agnoscit; quemadmodum et Xylander in notis ad Cedre num singulis fere locis, qui res Byzantinas spectant, non modo hæsitare cogitur, sed fatetur ultro vocum sibi insolentium, partim hybridarum ac µбagбápwy, partim prorsus et ad apud Latinos et apud Græcos peregrinarum, notiones ignolas, nec alibi lectas: quod non omnino mirandum, siquidem hac tempestate, nulli tum fere essent editi Byzantinæ historiæ scriptores, et in iis illustrandis nemo ex tot viris eruditis studia sua hactenus contulerat. Ad magnificum el generosum virum D. Antonium Fuggerum Kirchperga et Weissenhorni dominum, Cæsareæ majestati a consiliis, etc. Opus hoc historiarum Joannis Zonaræ, viri sua ætate in Сpolitano imperio clarissimi, longo jam tempore a multis viris doctissimis desideratum, duplici potissimum nomine commendandum esse vide sur, tum propter amplitudinem et varietatem rerum quæ in eo continentur, tum ob brevitatem, hmni nibus vel in re publica vel domesticis negotiis vel studiis gravioribus occupatis, vel iis quorum ipfir miør est memoria, gratam atque aptissima. Neque enim cuilibet accommodatum est omnia scripta om

nium bistoricorum evolvere, et præcipuas res summorum inperiorum a mundi exordio, quantum qui dem mortalitati nostræ concessum est, usque ad hanc ætatem, ignorare turpissimum. Nam sf Cicerone auctore inter hominem et belluam boc maxime interest, quod hæc tantum quantum sensu movetur, ad id solum quod adest quodque præsens est se accommodat, paululum.admodum sentiens præteritum aut futurum, homo autem quoniam rationis est particeps, consequentia cernit, principia et causas rerum videt, earumque progressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, el re bus præsentibus adjungit atque adnectit futuras, facile totius vitæ cursum videt, ad eamque degendam præparat res necessarias, vix hominis nomine dignus est qui memoria et cogitatione ultra suam æla tem non progreditur. Ac præscientia rerum futurarum, si qua est, divini potius esse muneris quam humani ingenii creditur: etsi non desunt qui vel natura incitati vel arte adjuti vel usu rerum edocti ea prædicunt quæ multo post futura sunt. Quæ quidem facultas et latius pateret et multo esset illu strior, si tria hæc in uno homine conjungerentur: præteritarum autem ignoratio in homine litteris vel mediocriter imbuto vix ullam habet excusationem. Neque enim in hac, ut in illa, vel de rei difficultate vel de náturæ nostræ imbecillitate queri possumus, sed vel supina negligentia vel occupatio supervaca nea vel inane voluptatis studium culpam omnem sustinet. Quis enim omnium mortalium ita negotiis obruitur quin, si parcus et prudens sit temporis pretiosissimi et irreparabilis thesauri dispensator, unam atque alteram horam legendo meditandoque absque ullo incommodo valetudinis et rerum suarum dis pendio quotidie possit impendere? Videmus enim quibus nugis, ne quid dicam gravius, plerisque tem pus pereat, quod longe rectius studio sapientiæ tribueretur. Nec injuria vir gravissimus Seneca excla mat, magnam vitæ partem nihil agentibus, majorem male agentibus, tolam aliud agentibus elabi, eoque fleri n: necessaria ignoremus quoniam supervacanea didicerimus. Supervacanea porro intelligit immo dicum voluptatum, bonoris, potentiæ, pecuniæque studium, necessaria vero philosophiam, hoc est huma narum divinarumque rerum cognitionem: quæ si ulli mortalium perfecta contingeret, haud dubie om nium oculi atque animi in illum unum tanquam deum quemdam converterentur. Nunc quia nomen inane multi jactitant, perpauci vero ita sunt morati ut recta ratio postulat, fit ut res ipsa vulgo non intelli gatur, et nomen odiosum æque atque ridiculum habeatur. Idque haud scio quam recte. Neque enim disciplinæ aut vitæ genus ob hominum inscitiam aut perversitatem jure traducitur: et qui tam severe judicant, ne semetipsos quidem, nisi mentis errore afficiantur, probabunt. Homines enim sunt ut ce teri, et iisdem affectibus obnoxii: et parum liberale est unum atque alterum nævum exagitare dissimu latis virtutibus, quarum in philosophis non minima est studium inquirendi veri et moderandarum cupiditatum, ut intra naturæ præscriptuin coerceantur, eodemque pro sua virili producendi quam plurimos. Postulare autem ut li sese infra omnes infimos homines abjiciant, et in extremis sordibus Cynicorum more vivant, immanis est inscitiæ atque superbiæ. Sed ad historiam redeo, quæ cum cras sior quædam philosophia sit, et exemplis potius quam rationibus vitam civilem ac privatam instituat, non dubium est quin magnam habeat utilitatem cum summa suavitate conjunctam. In qua quæ præci pue observanda sint, prudenter Livius his verbis monet: «Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiæque et partum et auctum imperium sit. Labente deinde paulatim disciplina, velut dissidentes primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire cœperint præcipites, donec ad hæc tempora, qui bus nec vitia nostra nec remedia pati possumus, ventum est. Hoc illud est præcipue in cognitione re rum'salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monimento intueri: inde tibi tuæque rei publicæ quod imitere capias, inde fœdum inceptu, fœdum exitu, quod vites. › Hactenus ille. Sed et Cicero, præterquam quod alt ‹ nescire quid antea quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum, › magnis ornat laudibus historiam, cum testem temporum, lucem veritatis, vitam menio riæ, magistram vitæ, nuntiam vetustatis appellat. Quæ cuin vera esse non negem (neque enim quorum dam fabulosa commenta rem ipsam corrumpere possunt), tamen, si maxima ex parte omnium ætatum consilia, acta, eventus æstimemus, quid est aliud historia quam ingens quoddam pelagus ac potius naufragium miserabile humanse stultitiæ, improbitatis et miseriæ, et speculum longe illustrius vitæ pri vatæ et politica, quam ulla comœdia aut tragoedia? Quæ cogitatio in hujus operis elucubratione perpetuo sensibus atque animo meo obversata est. Sive enim sacra sive profana, sive nova sive velers occurre rent, sive Hebræa sive Græca tractarentur, cramben eamdem repeti, cantinelam eamdem cani videbam omnia plena erratorum, scelerum, fraudum, mendaciorum, præstigiarum, ærumnarum, dissensionum, cædium, excidiorum. Ut res ipsa sbunde doceat, humanum ingenium ab ipso ortu esse depravatum. nequo inanem exstitisse divinam exsecrationem, cui ubique sudor vultus, ubique tribuli et spinæ, ubique serpentis insidie appareant. Boni et simplices pauci sunt: et si qui sunt, ii alias per impruden tiam in facinus ruunt, alias malis exemplis corrumpuntur, alias a maximo improborum et callidorum namero opprimuntur. Et quanquam naturæ hominum dno insignia munera, facultas rationis et oratio nia divinitus sunt concessa, quibus ad contemplandum et celebrandum bujus universitatis Opificem, el ad tuendam ac juvandam hominum inter ipsos communitatem utendum erat, in nullum fere alium usum a plerisque ea converti videmus, nisi ad expeditius fallendum et nocendum, et vastitatem effi. ciendam. Annon ita plerumque vivitur, ut quemadmodum feræ in solitudine et silvis, pisces in flami

col. 19–20page 2 of 3
PG 134:20ἀκώλυτος, ἀνεκβίαστος, ἀπαρεμπόδιστος, ἐλεύθερος, εὔπορος, εὐδαίμων.
col. 21–22page 3 of 3
PG 134:22Οὐ γὰρ δοκεῖν ἄριστος ἀλλ᾽ εἶναι θέλεις, Βαθείαν ἄλοκα δια φρενών καρπούμενος. Ἐξ ἧς τὰ κεδνὰ βλαστάνει βουλεύματα
Page scan enlarged

Notebook

Full View