phetiam Hesaiæ spectat, ab Hexaplis ipsis desum- codex sæculo circiter vi, ut ex characteris forma plum fuerat, et cum altero Hexaplorum volumine existimatur, ad fidem exemplaris Apolinarii ex collatum; quod ad Ezechielem vero pertinet, exem- scriptus est. plar Apollinarii exscriptum ab Hexaplis, correctum fuerat ad fidem Tetraplorum, quæ Origenis ipsius manu emendata et scholiis illustrata fuerant: qui bus scholiis alia scholia in eodem exemplari ad jecerat Eusebius Cæsariensis, atque idipsum exem plar Pamphilus et Eusebius correxerant. Hoc au tem exemplar in bibliotheca Pamphili, cujus manu ernendatum fuerat, exstitisse non dubium. Hæc porro omnia ediscimus ex notis codicis Marcha tiani, nunc RK. PP. Jesuitarum collegii Ludovici magni, quas attulimus supra (col. 00). Ille vero Tetrapla igitur et Hexapla ipsa Origenis in biblio theca Pamphili Cæsarea servabantur, ubi cum ipsa bibliotheca perierunt, aut eum urbs a Persis sub Chosroe capta fuit, aut non diu postea, cum in Ara bum potestatem post diuturnam obsidionem delapsa, hisce aliisque omnibus ornamentis spoliata fuit. Quia vero paucissima, ut supra diximus, corum apographa facta fuerant, hæc ipsa diuturnitate in juriaque temporum ita perierunt, ut ne vestigium quidem eorum, ut ab Origene fuerant concinnata, remanserit. Anecdota nonnulla, quæ ad veteres Scripturæ interpretationes pertinent, commodiorem hoc nullum occupare locum posse putavimus. Primum est Origenis, et prodit ex codice Regio, num. 1807, egregiæ notæ, decimi seculi, cui prorsus similis eademque manu scriptus exstat in bibliotheca Vaticana, in quo non modo paginæ, sed etiam lineæ singula eadem semper voce desinunt. In neutro autem codice nomen scriptoris præfert hoc opusculum. Sed esse Origenis certissimum est: nam postremam ejus partem non minimam affert Hierong mus in epistola ad Marcellam, quæ in postrema editione habetur tom. II, p. 706, ubi sic Hieronymus Quod si tibi non videtur ouerosum, quid Origenes de Diapsalmate senserit, verbum interpretabor ad verbum: quia novitia musta contemnis, saltem veteris vini auctoritate ducaris. Saepe quierems causas, etc., ut infra. Libro autem adversus Rufinum, p. 363: Certe etiam Origenes patriarchen Huillum, qui temporibus ejus fuit, nominat: et tricesimum tomum in Isaiam, in cujus fine edisserit: Væ tibi civitas Ariel, quam expu gnavit David, illius expositione concludit: et cum aliter prius sensisse se dicat, doctus ab illo, id quod verius est confitetur. Octogesimum quoque nonum psalmuın, qui înscribitur: Oratio Moysi hominis Dei et reliquos undecim, qui non habent titulos, secundum Huilli expositionem, ejusdem Moysi putat: nec dedignatur Hebræam Scripturam interpretans per singula loca, quid Hebræis videatur, exponere. His autem postremis verbis alteram opusculi partem carptim, sed evidenter, commemorat. Hac tamen in re diffort ab Origene, quod hic patriarcham Judæorum "Iovliov, Jullum, ille Huillum, vocet: sed id levissimum est. Quod autem Huillo tribuat id quod ab alio erudito Judeo edidicit, qui tunc, ut ait Origenes, cum Huillo erat, nihil negotii facessit: potuít enim Hieronymus Huillo tribuere quod alius ipso præsente el approbanie diseral. Secundum Origenis opusculum exscriptum a me fuit ex codice Vaticano num. 754, hoc titulo: Trónu Drivous als Tous Tasμoúc, Hypomnena seu Commentarius Origenis in psalmos. Estque in medio mu tilus: videturque fuisse prologus Commentariorum ejus in Psalmos. Agitur autem de Psalmorum titulis, et carplim de iis qui Psalmorum librum collegerunt. Tertium Origenis opusculum est fragmentum ex codice Regio, num. 1818, decimi sæculi, qui est Catena in Psalmos. Agitur ibi de veteribus Hebræorum characteribus, quos ait alios fuisse ab hodiernis, scilicet sui temporis. Exstat Latine in Catena Danielis Barbari, inobservatum hactenus. Quartum opusculum est Epiphanii De LXX Interpretibus, xai twv napеpurvevoάvtwy, quod ad litteram significat, De iis qui perperam interpretati sunt, sive, de iis qui interpretando, Scripturam adulterarunt. Esique Epitome corum que Epiphanius libro De ponderibus et mensuris de variis interpretibus narrat; ac non semel a narratione illa fusiore differt, qua de re superius actum est ubi de Symmacho. Utrum autem ab ipso F.piphanio hæc Epitome concinnata fuerit, an ab alio, non ita facile est statuere. Ut ut vero sit, prodit koc opusculum ex duobus codicibus, Regio nempe 1807 et Vaticano, qui ambo decimo sæculo, et eadem, ut videtur, manu descripti sunt, ut supra diximus. (Fragmenta Origeniana exhibet novissima Operum Origenis recensio Benedictina, quas in nostra reviviscit. Vide to mum nostrum duodecimum, Origenis secundum. Opusculum De LXX Interpretibus exstat inter Epiphanii Opers max edenda. EDIT PATR.)