Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
PG 17:539ὀρθοδοξίας· ἔχεις καὶ τούτων τὰς ἀποδείξεις, ἐν ἔκτῳ τῆς γραφείσης ἡμῖν περὶ τοῦ ἀνδρὸς ἀπολογίας. Περὶ ἀρχῶν
causa
ὀρθοδοξίας· ἔχεις καὶ τούτων τὰς ἀποδείξεις, ἐν ἔκτῳ et adversa fidei astruentem. Litterae verba tradunt
τῆς γραφείσης ἡμῖν περὶ τοῦ ἀνδρὸς ἀπολογίας.
Testantur etiam Socrates Hist. lib. iv, cap. 27, et
Nicephorus lib. x1, cap. 19, hisce libris adjunctam
esse S. Gregorii Thaumaturgi panegyricam oratioxem, quam ille ab Origene discedens in ejus laudem
composuit. Rufinus, ut jam diximus, lib. 1 adversus
Hieronymum, dicit in hac Apologia agi de fato seu
mathesi. Anonymus auctor a R. P. Lupo editus,
refert Pamphilum martyrem, et Eusebium pro
præexsistentia et restitutione multis valde præcedentium Patrum testimoniis usos esse. Alter denique anonymus a Sirmundo editus sub nomine Prædestinati, quem alii Arnobium juniorem, alii Primasium esse existimant, in lib. 1 De hæresibus,
hæresi xx11, quæ est Apellitarum, ita ait:
• Hos
Origenes ita perfecte superavit, ut eorum
TEPtodeuths (circuitor) fieret, et per singulas quasque urbes per Orientem eundo prædicaret. Et quia
innumerabilia sunt tractatorum ejus volumina, hæretici superati libros ejus ad suos libitus callidissima argumentatione mutarunt, ut quos vellent decipere, dicerent ita Origenem suis Expositionibus
definisse. Unde quicunque usque hodie Origenem
legit, si prudenti eum novit recitatione distinguere,
deprehendit loca ab hæreticis maculata. Quod ita
esse sanctus Pamphilus martyr in svo Apologetico
declaravit. › Et hæresi xliit, postquam dixit tres
fuisse Origenes, unum Syrum sceleratissimum, qui
turpia docuerit, alterum qui et mortuorum
rectionem negabat, et Christi creaturam esse
tum sanctum dicebat, paradisum autem et cœlos
allegorice dicta esse affirmabat, hæc subjungit:
‹ Hi duo Origenes prava quæque scripserunt. Hæretici et perversi doctores nostro Origeni catholico
tractatori miscuerunt, ut adimpleretur quod dicitur
a Domino in Evangeliis": Nonne bonum semien
seminasti in agro tuo? Unde ergo hæc zizania?
Qui respondens ait: Inimicus homo hæc fecit.
Ideo enim Origenem legentes invenimus catholicum, et contra hæreses dimicantem et vincentem:
identidem legentes Origenem invenimus hæreticum,
8 Matth. x, 27, 28.
et sensus: si possent et facies loquentium demonstrare, errorem nullus poterat de persona doctoris
incurrere. Nam et illud cavendum est, quod Ampullianus quidam hæresiarches Bythinius, qui docebat post Origenein Ecclesiam Dei. Hic incurrit
talem hæresem, ut diceret omnes criminosos cum
diabolo et dæmoniis eo usque in gehenna decoqui,
usqnequo puri redditi possint inde et immaculati
egredi, ad hoc quod antea fuerant alieni a culpa suo
iterum Creatori restitui. Hie, dum argueretur ab
Ecclesia, cœpit proferre libros Origenis, quos ipse
vitiaverat, et dicere: Ecce quia Origenes ita sensit,
et præcipue in quatuor Пɛpl àpxŵr libris. Sed qui
sani sensus est, et habet mentis splendidos oculus,
sic videt addita in Origenis opusculis mala ista,
atque cognoscit, sicut in stragulo coccineo pannos
albos, aut cujusque alterius coloris eernal assutos.
Quod ita esse sanctus martyr Pamphilus docet, qui
antequam ad martyrii coronam attingeret, irreprehensibiliter cathedram episcopatus obtinuit, él sanam doctrinam Dei populis ministravit. Hic edidit
Apologeticum, et omnia quæ de Origene Catholici
ignorantes mentiuntur, exclusit, ostendens ea, quæ
reprehensibilia inveniuntur in ejus opusculis, Origenis non esse, sed eorum quos ipse superaverat:
alia vero, quæ tota perversa sunt, aliorum duorum
hæreticorum esse, qui Origenis nomen, non fidem,
nec conscientiam habuerunt. › Nescio unde hæc
hauserit anonymus auctor, sed ex impuris ea fonSpiritibus bausisse videtur; et vereor ne qui tam inepte
Pamphilum martyrem episcopali dignitate donat,
ineptius etiam vel Apologiam quinque libris constantem anonymi illius de quo Photius Biblioth.
cod. cxvir, vel Rufini librum De adulteratione librorum Origenis pro ipsa Pamphili Apologia habuerit.
Uterque enim libros quiden Origenis ab hæreticis
ait esse vitiatos; sed nullibi Pamphilus; nisi forte
id dixerit in cæteris libris temporum injuria absumptis: de quo tamen nec Eusebius, nec Hieronymus, nec Socrates, nec Photius, nec ullus alius vel
minimum habent verbum.
resurIN APOLOGETICUM S. PAMPHILI
PRO ORIGENE
RUFINI PRÆFATIO AD MACARIUM (").
Cognoscendæ veritatis amore permotus, o vir desideriorum Machari, injungis mihi rem, quæ tibi agnitæ
Hanc præfationem, Apologeticum Pamphili,
ac Rufini librum De adulteratione librorum Origenis
contulimus cum sex mss. uno Corbeiensi, hodie S.
Germani a Pratis, noni sæculi; altero Regio_num.
1641, decimi tertii sæculi; 3° Sorbonico; 4° S. Remigii Remensis; 5° S. Vitoni; 6° S. Michaelis in
Periculo maris: necnon et cum iisdem mss. codicibus ad quorum fidem libros Περὶ ἀρχῶν emendavimus.
Mss., injungis mihi rem quam videris quantum –
Continue reading PG 17: Scripta ad Origenem Spectantia: Apologia S. Pamphili pro Origene →≣ entire volume