PG 158Nicolò Barbaro
Nicolò Barbaro, Venetian Patrician
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 1033–1034page 1 of 5

illi Magno tanta gloria? unde Hannibali Afro, Sci- pulsate suspiriis, sanctos sanctasque precibus in pioni, Cæsarique? Profecto, non quia bella claris sima gesserunt, sed quia externis ea gentibus in tulere; sed, heu! prob dolor! tanta principibus nostris ad præsens dominandi libido est, ut neque Jei damna neque propria pericula sentiant. Tument in se ipsos; sed exeant paruniper in campum, et quæ sit eorum virtus, doceant barbaras nationes; quod si nec altera eausa invitaret ad arma sumenda, ut pote ſidei, libertatis et gloriæ, mirom certe si ipsum temporale lucrum corda non raptitet, cum hæ gen tes, de quibus agitur, auro et argento plenæ sunt et lapidibus pretiosis; ipsi, ipsorumque quam ma xime mulieres nonnisi sericis induantur, el usque ad pedes omeratis incedant margaritis et gemmis; atque non solum scyphis et paropsidibus, verum tabulis argenteis et scriniis, frenisque et sellis aureis abutantur, et, quod audire horrendum est, eorum innumeri nonnisi aureatis calicibus bibunt a templis Christianorum acceptis, in vituperium Christi, et in eorum exaltatione. Quid igitur am plius demorɔuur? Ecce quod quæritis. Sed quid in talibus et tempus et verba consumo? Cum nisi ipse Deus eormin oculos illuminet, et corda commo veat, cassa omnis exhortatio hominis est. Qua de i̟é̟, o patres et fratres mei, enim ad aures vestras ista pervenerint, pulsate, quæso, Deum clamoribus, terpellate, discurrite per civitates et castra, vocale populum, adunate cœtum, parvorum atque magne rum super his corda compungite, ut a peccatis aliquando abstineant, orationibus sedulis insistant, et intendant pro posse operibus pietatis, quatenIIS ipse pius et misericors Deus propter hominum peccata commotas ad iram, ipsis e contra bonis operibus mitigetur, et oculo pietatis atque clemEN tiæ Christianum populum parumper aspiciat, cari tatem infundat cordibus, prælatis atque principibus sanctam donet unionem et pacem, ut maloruın omnium inventor atque incentor diabolus, qui tot in Christi Ecclesia usque modo scandala seminavit, confusus retrudatur in tartara, exsulbent fi·leles Ecclesiæ, erubescant et confundantur et pareant infideles, qui usque hodie Christum et Christionos derident et subsamuant. Quod, si, favente Domino, hæc sacra unio celebretur, secure fratres, (dire aptis et voluntariis) mare transite, queriam in conspectu vestro multa est terra, exuberans fructi bus sempiternis. Te autein, dilecte frater, invito tanto fidentius, quanto cordis tui secreta dignosco. Amen. Ex Constantinopoli xn dee. M. CCCCXXXVIH. Tuus siquidem tetus frater Bartholomæus de Jano, ordinis Minorum, licet indignus. EPLEMERIDES DE CONSTANTINOPOLI ANNO 1453 OBSESSA ATQUE EXPUGNATA Est ista narratio opus viri qui, quæ ipse vidit eo tempore quo Byzantium a Turcis obsidebatur, summa cura referre videtur. Quæcunque enim inde a 5 Aprilis usque ad 29 Maii eveuerunt, ab auctore per dierum notaturum ordinem tam exacte memoriæ prodita sunt, ut nesciam an ab alio exactius. Hinc visum est narrationem Barbari ordine chronologico in medium proferre, ita tamen, ut in quo a cæteris rerum Turcicarum scriptoribus differt, lectoribus in mentem revocemus. Id obiter dicamus quod Ephe merides Barbari, antiqua Venetorum dialecto scriptæ, a lingua bene Italiana multum discrepant. Quare traductio accurata eaque Italica bujus documenti inter res maxime optandas ponenda nobis videtur. Id quoque non silentio præteribo quod præter dialecti differentiam, auctor patricius, Venetiis ipsis oriundus, sæpissime contra quidquid ad Genuam (Zenovexe, ut ipse loquitur) attinet, manifesta ira inve hitur, in quo nec Justiniano ipsi parcit; quare auctor noster caute legendus erit, ubi de Genuensibus sermo est, Ephemerides causam et præludium belli pro auctoris arbitrio particulari referunt. 1152. Martio. Mahometes sultan (Machomet bej) perducto duorum ab insperatore Græco legatorum cum 40 navium classe Callipoli relicta in Bosporum (beca de mar mazor) se confert, castellum Boga sun Kes., 6 mill. Ital. a Constantinopoli distans constructurus. Medio dein Augusto sultan in castelle ad finem capita præcidit et sic beHum inchoavit. Hine cum 50000 mil. exercitu per tres dies urbem ciugit. Mari quoque eodem tempore classis Callipolim repetit, ineunte Septembre. Nov. 26. Navis Antonii Rizii, a Ponto Euxino re Giornale dell' assedio di Costantinopo'i 1453 di Nicolo Barbaro, cura Henrici Cornet, ex ms. codice qui in bibliotheca S. Marci Veneta asservatur, Vienna 1856 editus. Epitomen damus, Latine conversam, quam vernaculo sermone germanico confecit D'A. Ellissen in Anecdotis (Lipsiæ 1837).

col. 1097–1098page 2 of 5
PG 158:1097ΓΑ
col. 1099–1100page 3 of 5
PG 158:1099Εν τόποις τέσσαρσι καὶ δέκα τὰ τείχη τῆς
col. 1101–1102page 4 of 5
PG 158:1101Αγίου Θεοδώρου Κυνηγίου
col. 1103–1104page 5 of 5

adeunt ut a gentilium furore liberarentur. Omi nosa trepidatio in navibus Turcicis. 27 Maii. Domin. Postera quoque nox festis Turca rum illustratur ignibus. Clamores sublati obsesso ruin aures obstrepunt, ad Asiæ usque littora profusi. Ingentia muri labentis rudera cum fragore proci dunt, cui rei mederi Cpolitani in vanum conantur. Maii 28. Sultanus ad tympani sonum per castra edici jubet at sno quisque loco maneret, mortem minatus ei qui aliter fecerit, ob urbem postero mane omnibus viribus premendam. Jam igitur 2000 scalæ admoventur. In Turcarum castris alii alios præ læ exspectatione inflaminant: quippe qui tot Christiana mancipia prehensuri sint ut uno au reo duo sint habituri. Græcorum barbas laqueis tor quendis se adhibituros esse jocabantur, unde ca nes suos alligarent. Machinæ extremo ardore lapi des evomunt. Barbarus Græcorum avaritiam ac per versitatem strenuo vituperat. Non enim nisi data pecunia auxilium vendiderunt eaque re urbi immane quantum damni intulerunt. - Jubente dein præ fecto, Veneti ad murum interiorem consistunt ut (sic enim præfectus eorum monebat) per Deum im mortalem, terræ salutem et omnium Christianorum honorem vivant et moriantur. Nec minus classia rii circa magnam portus catenam ad pugnam se ac cingunt. Interim sultanus cum 40000 militibus ad classem provehitur et postquanı cum navarcho et cæteris polemarchis Baccho largissime ad ebrie tatem usque indulsisset, in castra revertitur. - Per totum istuin diem grave Turcicum tympanum reso nat et nox insequens festis ignibus maxime conspi cua est et clamoribus qui auctori nostro ex imo in ſerno venire videntur, resonat; et dum Turcæ diu noctuque Mohamedem precibus pro obtinenda victo ria prædaque fatigant, Christiani ante Deiparam et ownes sanctos provoluti cum gemitu ac lacrymis liberationem e manibus gentilium impense efflagi tant. Atat Deus Dominus noster pro voluntate sua inexorabili decrevit ut eo ipso die caput Græcorum in manus Muhametis veniret (el nostro Signor Dio de la aspra sententia contra Griexi, che el volse che questa zittà andasse in questo zorno in man de Ma come!). Maii 29. Barbarus antiquas de excidio regni Græci prophetias rememorat, quaruin adimpletio secundum plurima indicia huic ipsi dict reservata fuerit. Ter tia ante solis ortum hora sultanus trinos exercitus, quorum unusquisque 50000 armatos haberet, ur bem versus procedere jubet. Prima quidem cohors Christianis constabat quos Turcæ ad pugnæ socie tatem coegerant; secunda turba imbelli (zente me nuda, zoè vilanie tal zentaia); tertia autem janis gariis et exercitus robore composita erat; post quos tandem sultanus locum suum occupabat. Ac primi De l'imperador mai non se potè saver novela di fatti soi, ni vivo, ni morto; ma alguni dixe che el fu visto in nel numero di corpi morti; el qual fo dito, che el se sofega al intrà che fexe i Turchi a la illi scalas muris admovere conantes, ingenti cum damno repelluntur, sed ab insequentibus tanta vio lentia ad muros adiguntur, ut uno vel altero inodo pereundum ipsis esset. Ut Barbarus monet, sulia nus Christianos istos propterea in prima acie con stituerat ut certissimæ morti exponerentur, Tar carum autem vitæ parceret, et ut per eorum vel ir ritam aggressionem defensores urbis fatigaret; id quod re ipsa evenit secundæ aciei processione licet a sagittariis et bombardariis urbis multo cum san guine repellatur. Deinde tertia sultani acies novis viribus et cum clamore longe lateque audito, janis sarii et robur exercitus leonum instar prorumpunt, Non obstantibus multitudinis urbanæ, præsertim mulierum, precibus ac lamentationibus, et quamvis propugnatores in muros fortissime certarent, oriente sole Turcæ pulvere e tormento illo maximo effata obtecti trecenti primo muros transgressi sunt. Sel postquam et hi ipsi audaciam morte expiassen!, idemque stratagema renovatum fuisset, postremo ad 30000 milites per disjectas circa S. Romani por tam muri partes cum impetu, qualis ferarum esse solet, in urbem irruperunt. Tot vero in ea strage Turcæ ceciderunt, ut, si Barbaro fides, 40 naves onerariæ cadaveribus transportandis vix suffecerini. Idem refert præterea Justinianum vulneratum eɛ, Turcas jam urbe potiri clamantem, fugæ omnibus causam exstitisse. In urbe vi capta Turcæ nulla ætatis sexusque ratione habita sanguinem fundunt, donec inermes, inter quos mercatores Venetos qui in cellis se abdiderant, pretio vendere satius esse judicarint. Sancti Marci et imperatoris vexillis e torribus direpus imperatoris, substituitur canis Turcici ut nuncupant. Urbis itaque expuguatione cognita quicunque 70 naves in portu tencbant et magna classis per Hellespontum adfuit, ne præda ingenti frustrarentur, quæ eo ipso momento tem poris navigiis imponi cœpta erat. Refert Barbarus quod Turcæ omni domui, monasteriu, ccclesiæve quam ingressi erant, vexillolum præfixerunt quod eos qui prædandi causa subsequebantur ab ulte rius procedendo avocabat. Plus 200000 cjusmodi signaculis per totam urbem affixa fuisse videntur, si quidem magna pars domuum decem ejusmodi signis decorata erat. Christianorum deinde strages tanta fuit ut viæ publicæ vel post imbrem aquis, sic san guine inundarentur, et cadavera in Propontidem pro jecta pomorum instar in æquore natarent. Auctor noster de vita et morte imperatoris nihil certi com pertum esse dicit, nisi quod, ut aliqui memorant, corpus ejus inter eos inventum est qui a Turcis portam S. Romani intrantibus oppressi faere Id quoque refert Barbarus quod Venetiani supersti tes id egerunt ut res suas, præsertim naves, in tuto collocarent. Inter cos qui salva vita evaserunt, præ porta de san Romano. In margine ms. Veneti legitur: L'imperator, pregava che li suoi l'a mazasse, et si messe nella furia con la spada, et casco, et rilevo, poi recasco; et così mori. ›

Continue reading PG 158: Anonymus →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View