Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
PG 159:11074. Χ, 707, Τὸ δὲ ἐκ τοῦ Υἱοῦ τὸ Πνεῦμα οὐ λέγομεν... ελύσαμεν ἐν τῷ πρώτῳ κεφαλαίῳ τοῦ ὅρου, ὑπεραπολογούμενοι τῶν πέντε κεφαλαίων. «
MONITUM EDITORUM.
Sub nomine Gennadii Scholarii, patriarchæ Constantinopolitani, Romæ edita est Græce,
anno 1577, simul cum actis Græcis concilii Florentini, Defensio quinque capitum quæ
in sancta et œcumenica Florentina synodo continentur, videlicet, De processione Spiritus
sancti, De sacrificio in azymo et fermentato, de Purgatorio, De fruitione sanctorum, et De
primatu Papæ.
Sed quia egregius iste libellus scriptus est in defensionem doctrinæ catholicæ, in synodo
Florentina definitæ; dum aliunde constat Gennadium Scholarium, statim post reditum
Græcorum in patriam, denuo ab unione defecisse et cum schismaticis fecisse, satis liquet
Gennadium Scholarium etsi unioni duarum Ecclesiarum ante concilium Florentinum
et in eodem concilio fautor fuerit, tamen hujus libelli auctorem non esse, siquidem eo tempore quo libellus scriptus est, doctrinæ concilii Florentini infensus evaserat.
Res in ambiguo versabatur, quando perspicacissimus Bollaudista, R. P. Cuperus, in Historia Patriarcharum Constantinopolitanorum, quæ Actis sanctorum Augusti, tomo I, præficitur, et anno 1733 Antverpiæ in publicam lucem emissa est, pag. 193*, asseruit Defensionem
quinque capitum concilii Florentini, Josepho Methonensi ascribendam esse; et ibidem p.
197, ipsius Josephi Methonensis verba recitat, quibus testatur se ex industria propugnasse
quinque capita concilii Florentini. Verba Josephi, qua leguntur apud Labbe, in Collect.
Concilior. 4. Χ111, col. 707, hæc sunt: Τὸ δὲ ἐκ τοῦ Υἱοῦ τὸ Πνεῦμα οὐ λέγομεν... ελύσαμεν
ἐν τῷ πρώτῳ κεφαλαίῳ τοῦ ὅρου, ὑπεραπολογούμενοι τῶν πέντε κεφαλαίων. Illud autem, «Ez Filio
non dicimus Spiritum».... jam solvimus in primo definitionis capite, dum pro quinque
capitibus apologiam scriberemus. Quæ cum ita sint, jam a nemine ambigendum est, quin
Josephus, Methoneusis hujus nostri libelli auctor sit.
Textus Græcus libelli, nullibi, quod sciain, impressus est, nisi Romæ a Zanetti, inter
Acta Concilii Florentini Græca, quæ anno 1577 in urbe sancta prodierunt.
Translatio Latina quam Fabius Benevolentius, Senensis, confecit, prodiit Roma in libus
populi Romani 1579, 4°. Deinde quo libellus magis prodesset Orientalibus, in linguam
Græco-Barbaram seu vernaculam translatus est a doctissimo et piissimo viro D. Joan Matthæo Caryophylo, Iconiensi archiepiscopo, et typi; S. Congregationis de propaganda fide,
Romæ, anno 1628, forma in 4º editus.
Hæc, et non alia, hic monenda occurrebant. Opus nunc exhibemus ut in editione Romana
inscribitur.
B……. 17 Januarii 1863.
J.-B M.
Continue reading PG 159: Expositio pro Sancta et Oecumenica Synodo Florentina →≣ entire volume