PG 161Bessarion of Nicaea
On the Death of Emperor Manuel Palaeologus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 615–616page 1 of 3

(Nicolao Perotto, archiepiscopo Sipontino interprete. Apud Bzovium Contin. Annal. Baron., ad an. 1472, n. LVI, Græce exstat in bibliotheca S. Marci Veneta, cod. 535.) vere sine te amplius possumus, quasi corpora qui bus sublatum sit caput? Mortui enti jam onines videmur, et ad nihilum redacti sumus. Sol, qui terrarum opera fulgentibus radiis lustras, heu! quam infaustum atque infelicem hunc diem nobis illucescere fecistil Heu! quam acerbum, indi gnum ac miserabile spectaculum ipse vidisti! Me lius certe fuerat, te sub terris duntaxat errantem, in perpetuis nos tenebris relinquere, quam radio rum tuorum splendore illustrare superiores plagas ut infelicibus oculis bustum hoc cerneremus regii corporis, quod tot pro nobis labores, tot vigilias, tot pericula sæpe subierat. O quales radios occi dens, quales rursus oriens emisisti! Correptus est morbo optimus imperator, corpus ejus ita non modo artate, sed variis etiam laboribus, confectum ac debilitatum erat, ut suspicari mox omnes cœperint quod evenit, tantusque animos omnium repente metus invasit, ut nihil indignius esse ferendum. videretur. Si flere etiam aliquando fas est, et amaram so. te vitæ jucunditas potest, vel potius quomodo vi cietatem constituere cantus atque dolorís, non vi deo quod tempus huic rei accommodari melius possit, quam præsens, in quo quidquid gaudii, lætitiæ ac voluptatis erat, sublatum atque exstin ctum est, et pro his successit dolor, mœstitia, ge mitus. Quod nunc esse nobis solatium amplius potest, quæ melioris fortunæ spes, quod tantæ infelicitatis remedium? Tondeatur nunc orbis ter rarum, mutent universi vestem, lugubrem omnes habitum sumant, et tam insignem calamitatein una voce deplorent. Neque enim mediocrem fecimus jacturam, nec malum passi sumus cui adhiberi re medium possit. Ablatus nobis est repente divus im perator, totius orbis terrarum decus; qui dono quodam Providentiæ rerum gubernacula suscepe rat, ut tranquillitatem, quietem, felicitatem omnibus præstaret; ut communis omnium pater esset; ut res humanæ dignitate et gloria florerent. Jamjam omnis fortuna mutata est: labuntur omnia in pejus et res ad pristinum statum redeunt. Me miserum! quantumi unios hominis interitu damnum res hu manæ fecerunt! Abiit ille atque excessit e vila nobis nihil præter suspiria, et luctum, et lacry mas reliquit. Abstulit e nobis omnem lætitiam, abstul. felicitatem, abstulit libertatem, et quod omnium pulcherrimum erat, seipsum abstulit. Heu! quis adeo constans, vel durus potius, et vere ada mantinus est, qui temperare a lacrymis possit; qui non et animo commoveatur, et toto corpore per horreat; qui non quæritet defunctum, ac gemitu, st fieri possit, revocare in vitam contendat? Cur a nobis tam repente evolasti, piissime imperator? Cur manere nobiscum diutius noluisti? Cur regio illo virtutum tuarum concentu frui nobis ultra non Trcunt? Suscepisti de nobis hactenus omnem curam et ut ipsi tuti ac laboris expertes viveremus, tu solus maxime semper claborasti. Testantur hoc populi omnes; testantur omnes provinciæ; terra omnis et maria omnia testantur. Nunc vero bona omnia tecum ferens abiisti. Quæ jam nobis esse sine * Anno 1419 defuncti. Hæc juvenis adhuc Bessario peroravit. Manuelis scripta coliegimus in tomo nostro CLVI. Heu! quot preces, quot supplicationes, quot vola pro illius salute, vel potius pro totius orbis terra rum incolumitate omnium generum, ætatum, ordi num fuere! Nemo erat qui mori potius illo super stite, quam mortuo illo vivere amplius vellet. Salutem illius suæ quisque saluti anteponebat: scie bant ramque singuli salutem suam ad singulos homines pertinere, illius homines pertinere, illius vero incolumitatem omnium mortalium et totius orbis terrarnm esse communem. Hic enim universum orbem quasi fir missima quædam columna sustinebat, nec labefa ctari, vexari, everti ullo procellæ genere patiebatur; sed æquo virtutum omnium, quibus præditus erat, temperamento firmum ac stabilem in medio rege bat. O quibus artibus, quo labore fúndavit impe rium, qua virtute firmavit ac stabilivit libertatem, qua clementia auxit populorum suorum fortunas, quietem, felicitatem 40 eximiæ principis admira bilesque virtutes, quibus omnibus omnes superabat, prudentia fortes vincebat, fortitudine prudentes,

col. 617–618page 2 of 3

manibus. Undecunque vero civium atque extero rum multitudo confluebat, implentes vias et mise rabili gemitu aerem atque æthera complentes. Una omnium vox, unus clamor, unus gemitus erat. Iste vero silens ac mortuus jacebat, nec quæ gere bantur sentiens, nec hominum clamores intelligens. Nihil præter inane cadaver conspiciebatur, et quasi natus unquam non fuisset, aut nunguam imperasset, aut tot annos non vixisset, pròrsus omni sensu erat destitutus. Petebatur quidem ab eo ratio cur nos descrere voluisset; pro responso silentium erat. 0 taciturnitatem invisam et a no bis minime exspectatam! Ubi est lingua illa tam erudita, tam suavis, ex qua melle dulcior exire oratio solebat, cujus motu omnia tonare videban tur, cujus ubertas omnem aperiebat quæstionem, omne dubium solvebat, ita vero docebat cuncta, ita sæpenumero auditores excitabat, ut non tam suadere quam rem ante oculos ponere, nec tam accendere alios quam ipse ardere videretur? Unde nunc tam repentinum silentium? Unde tam subita mutatio? An te quoque, optime imperator, supe rare mortis sævitia potuit, quem Atlanticum pela gus pro nobis periclitantem vidit, quem Italia aspexit, et quæ ultra Italiam sunt occiduæ gentes? Ad quas cum petendi adversus Barbaros præsidii gratia profectus fuisses, maximo in honore habitus fuisti. Ex quo facile perspeximus non pecuniarum multitudine, non copiarum numero robur imperii contineri, sed virtute, moderatione ac sapientia principis. O prudentia singularis, quam Latini homincs, et natura et multarum rerum experientia prudentissimi, admirari ac stupere solebant, qua adhibitis eloquentiæ suæ nervis, facile Medos et Persas induxit, ut adversus impium illum Turca rum imperatorem arma capesserent, quibus illo parvo interjecto tempore, victus ac profligatus de bitas scelerum suorum pœnas luit..Taceo quoties sine armis, sola auctoritate et prudentia, quod pulcherrimum victoriæ genus est, hostes superavit, quamque armis quoque quando res ferret, ita ute batur, ut merito et fortissimus et rei militaris peritissimus haberetur. Quot urbes nuper, quot vel ut rectius loquar, consilio callidos, viribus ro- torrentibus obruta tellus ferebatur funus procerum bustos anteibat. Atqui temperantia nemo ei par fuit. Justitia omnibus, qui unquam Romano impe rio præfuerunt, babitus est præstantior. Quid fidem ejus commemorem? quid facilitatem? quid ingenium? quid eximiam rerum omnium scientiam? quid liberalitatem? quid animi magnitudinem? quid humanitatem, mansuetudinem, comitatem? Me mi serum! ita lacrymis ac dolore debilitor, ut præ ni mio morore referre virtutum ejus excellentiam non possim. His omnibus nunc infelicissimi hominum privati sumus. Heu! quantam jacturam non una gens, nec unius civitatis populus, sed omne Christiano rum genus in præsentia fecit! O misera hominum conditio! o spes inanes! o dulce quondam nomen imperii o toties desiderata et aliquando restituta Græcis libertas! o jus inviolabile et sanctissimæ leges! huccine tandem omnia recidistis? hem! quo pervenimus? hem! quo miseriarum et calamitatis redacti sumus? Luget nunc senatus, mœrent prin cipes, provinciæ omnes queruntur, plorant urbes, flent municipia, squalent coloniæ, domus afflictan tur, agri denique ipsi tam mansuetum, tam pium, tam salutarem principem suspiriis, et lacrymis, et fletu prosequi videntur. Q tempus! siccine superio ribus malis, ultimum hoc, et omnium, quæ passi unquam fuimus, maximum atque indignissimum addere debebas? siccine cæterorum malorum fa mam ac recordationem postremi hujus magnitu dine obscurare? Etenim quacunque nobis ante hoc adversa contingebaut, utpote bella, conflictus, cædes, spolia et alia quæ ex iis sequi consueverunt divina illa imperatoris sapicntia emendabantur in melius. Nunc autem ab illo relicti, quem alium kabemus ad quem confugere, quem appellare, cu jus præsidium implorare possumus? Deventum est a∙l extrema malorum omnium, facti sumus quasi pupilli orbati patre, a quo nostro omnis vita pen debat, cujus assiduo labore omnis nos laboris ex pertes vitam ducebamus amoenissimani. Jain vero longe nobis emori præstaret, quam in tanta calami tate et miseria vivere. Etenim male vivere, ut poeta inquit, laboriosa res est. O magnum atque intolerabilem dolorem, qui omnes pariter invasit, et neminem reliquit intactum; nou virum, non oppida, et situ et natura locorum munitissima, in mulierem, non juvenem, non senem! 0 lugubrem illam famam ac minime optabilem quæ passim per vagata omnes ad funus piissimi imperatoris exci tabat! o infelicissima mors illius cujus in vita salus orbis terrarum nitebatur! 0 suspiria, o lacrymæ, o sidgnitus, o voces acerbissimæ, o amarissimi cla mores, o gemitus, o fletus, o luctus omnis sexus, ætatis, ordinis, conditionis! Alii quidem dominum quærebant, alii patrein patriæ, alii imperatorem, alii patronum, alii magistrum, alii juris et legum conditorem, omnes vero eum, qui pro ominibus, ut ille inquit, omnia factus erat. O gravis atque aspera inter eos qui aderant contentio! certabat quisque ut fletu superior videretur. O lacrymarum Peloponneso recepit! Nonne etiam maximam Thes saliæ partem imperio suo adjecit? Idem et armis strenuus erat, et consilio providus; habebat enim Thucydidem secum, et Xenophontem, et si quis his similis erat, quorum consilio continuo uteba tur: ex quo fiebat ut, quemadmodum inquit H» merus, et rex optimus esset et bellator fortissimus, et quod nos adimus, facundissimus orator. At ubi nunc hæc omnia sunt? Ubi plausus, et præ conia, et laudes? ubi populorum ineffabilis ¡¡la voluptas, quam ex principis virtute, moderatione, clementia, tantam percipiebant, ut, illo imperium regente, beatissimi sibi esse viderentur? O summa rerum tranquill tas! Io pro nobis laborante, sc

col. 619–620page 3 of 3

curi otio fruebamur. Quis nobis modo imperato- decus illud atque ornamentum, quod omnium pul rem reddet, quis patrem, quis patronum, quis propugnatorem, quis morum et vitæ magistrum, quis dominum tam beneficum et salutarem? Łu geat nune Christiana respublica, cujus splendidis simus oculus exstinctus est. Incipiat jam terra fle bilem cantum; columna corruit qua sustentari solebat. Omnes nunc saccum induant et cinere spargantur. Remedium non habet ista calamitas. Quis nunc claves tanti imperii tenere, quis tra etare totius orbis gubernacula poterij? O litteræ. plorate cultorem vestrum. Periit ille qui vos in cœno et sordibus jacentes erexit et quasi e tene bris ad lucem revocavit; qui tanto vos amore pro sequebatur, ut nec publica nec privata negotia, nec curæ aut sollicitudines, nec voluptas aliqua nec somnus distrahere cum a vestro consortio posset. Et quemadmodum vos incredibiļi studio ac diligentia sequebatur, ita cæteros, ut idem fa cerent, excitabat; nec adolescentes duntaxat, ve Jum etiam senes ad disciplinam hortabatur. Quo factum est, ut plerique quorum ætas jam ingra vescens erat, exemplo optimi imperatoris permoti, ad optimarum artium studia se transtulerint. Sic enim natura comparatum est, ut quales sunt prin cipes, tales etiam subditi fiant; et quemadmodum ca a quibus principes abhorrent, omnibus ludibrio sunt, ita quæ illi honorant, coluntur ab omnibus et in pretio habentur. O leges, o judices, o forum, o subsellia, o tribunalia, lugete exstinctum princi✔ pem qni vobis tribuerat ut propter justitiæ et æquitatis administrationem hæc nomina justissime possideretis. O cives et urbium optimates, mærete ablatum vobis imperatorem, qui tanta facilitate et prudentia vobiscum de rebus omnibus loquebatur! O pauperes, flete patronun qui vos protegebat, sublevabat, alebat! O quidquid Græci sanguinis usquam est, omnia, ut facitis, lacrymis ac mœrore complete, cum vestro gubernatore privati sitis, qui vos ab omni impetu et procella fortunæ tueba jur, et minantes sæpe bellorum turbines nunc armis et bello, nunc sola prudentia atque auctori tate avertel at. Etenim boc in primis sapientissimi imperatoris proprium erat, nec tempus, nec modum, cherrimum habebas. Ubi nunc est tua illa aurea casaries, ubi mortalibus omnibus gratus aspectus? Heu quales tibi crines, quibus virtutibus intortos impia mors evulsit! qualem oculum abstulit, quod caput abscidit, et te seminecem ac semimortuam, imo vero mortuam prorsus atque immobilem reli quit! Hey! quam latum et quạm spatiosum cam pum tibi proposuit lacrymarum et luctus, minime quidem tibi optabilem. Verumtamen ita facfum est, et tu ista pateris; quid enim facere poies, Deo ita jubente? Stamus nunc tui filii, miserabilem induti habitum, et flebilem cantum inchoantes. O varii multiplicesque sermones in animo illius, quasi in venerabili quodam diversorio dispositi, et inde vel uti ex abundantissimo fonte manantes! Hi quidem fidem, pietatem, religionem extollebant; illi tem pła, sacrificia, dies festos ornabant; alii de virtute et moribus disputabant; nonnulli vitia insecta bantur; plerique, quid agendum, quid vitandum esset, incredibili facilitate, splendore, gratia, dis serebant. Testes sunt, qui exstant illius libri, suın mam doctrinam, singulare ingenium et divinam sa pientiam præ se ferentes, quanquam infelicibus nobis longe præstaret vivum illum, ac concionan tem admirari, quam post cineres ex illius scriptis vitæ, et virtutis, et morum facere conjecturam. Magnam certe jacturam omnes fecerunt, sed nos in primis qui adhuc adolescentes talem virum, prius fere quam nosse possumus, amisimus. Nɔn licuit nobis orantem sæpius audire, non concio nanti plausum reddere, non illi priusquam e vita discederet, primitias ingenii nostri qualescunque essent, offerre. Nunc vero, me miserum atque in felicem mæroris et lacrymarum et luctus offerre primitias cogimur. Heu! in quæ tempora reservati sumus, quam amarum nobis certamen, mors invida, proposuisti! O clades omnibus quæ unquam fue runt eladibus major! quomodo vivere amplius po terimus! quomodo infelicem hɔnc animam, quan tulumcunque vitæ supersit, in tanto luctu ac mœ rore traducere! Ubi nunc est regius ille pro nobis semper pervigil oculus quem nunquam vincere somnus poterat, rerum, ut Homerus inquit, omnium mec artes belli et pacis ignorare. Hunc profecto domitor. Vigilabat ille noctes totas, aut meditans upinor etiam hostes atque inimicos ejus magna ex parte prosequi, ac lamentis, et in tam gravi atque acerbo luctu nobiscum misceri. Vicit omnes principis virtus, cujus tanta vis est, ut etiam ab hostibus honoretur. O Byzantium, Byzantium! om nium urbium clarissimum lumen, decus orbis ter rarum, naufragorum portus, miserorum perfugium, præsidium omnium bonorum, qualem imperatorem,, quanta sapientia, pietate, clementia præditum hac tenus babuisti! qui tibi pristinam libertatem, di guitatem, fortunas, imperium restituit; qui hostes tuos dominari antea solitos, tibi subjecit; qui pa cis cis leges præter spem omnium dedit. Heu! in quantas nunc ærumnas incidisti! Infelix! amisisti aliquid, aut legens; dies in sermonibus atque ne gotiis consumebat. Optime imperator! quomodo sustinere sub hoc amaro lapide tantum otium po teris, qui quasi pennas habens, circumvolitare to tum orbem solebas? Quomodo tam diuturnum si lentium ferre, cujus oratio, quasi cantus Sirenum, demulcebat hominum aures, et quasi magnes fer rum, quocunque vellet, semper trahebat? Verum tu quidem abřisti, et ad meliora habitacula vocatus migrasti in cœlum, ubi perpetuam sedem fide, religione, virtute tibi paraveras. Nos autem eur in tanto luctu et mœrore, et lacrymis reliquisti? Cur discedens omnes nOn vocasti? Mori enim te cum quam sine te vivere commodius fuisse:!

Page scan enlarged

Notebook

Full View