IN ILLUD, SI EUM VOLO MANERE, ETC nd te? juxta Latinamı vero interpretationem: Sic incertitudinem sui, nec cum indicativo omnino af firmare, nec cum subjunctivo prorsus esse ancipi tem; præsenti vero etiam subjunctivo adjuretam, certitudinem significare. Hanc eorum sententiam quibusdam Virgilii ac Ciceronis exemplis nituntur affirmare. Cum igitur apud Græcos ita scriptum sit, Łkv 0¿w, hoc est, si velim, procul dubio certitu dinem utrobique significari asserunt. Ideoque sen, si velim, ut Græci, sive sic volo, ut Latini, dicamus, unam prorsus et eamdem esse sententiam. Postre mo ubi negatio, inquiunt, vel ambiguitas locum non habet, indicativo cum si conjunctione utendum est. In hoc vero, de quo loquimur, Evangelii loco, nulla habet locum ambiguitas. Indicativo igitur adjungenda illa conjunctio, et, si volo, dicendum, quod idem est ac si diceretur, sic volo; idcirco, sic volo in Evangelio legendum. Quod vero hæc duoidem significent, hujusmodi confirmant exemplo. Si quis enim, inquiunt, alicui in die Veneris car nes edenti ita dixerit, Tune die Veneris carnes edis? et ille ita respondeat, Si edo, quid ad te? Profecto si edo idem est ac si diceretur, sic edo, vel ita edo, quid ad te? Quemadmodum igitur si edo et sic edo unum sunt, ita etiam si rolo et sic rolo idem esse fatendum censent. Quod si quis causam flagitet cur Evangelista dixerit, Et non dixit Jesus quod non moritur, sed, Si eum volo manere, nihil eum dicere asserunt: primo enim non vim et sen sum verborum, sed verba ipsa ab Evangelista ne eum volo manere donec veniam, quid ad te '? Quæ sivit a me quidam, an recte interpres eam particu lam in Latinum vertisset? Cui ego: Recte quidem ab initio translatam fuisse arbitror, et si, non sic, ab interprete scriptum exstitisse; sed postea (quod accidere frequenter solet) vitio dormitantis libra rii, si conjunctionem in adverbium sic fuisse con versam, una littera addita. Facilis est enim ad er rorem lapsas, quoties dictio aliquid significans in dictionem aliud significantem, una duntaxat addita vel detracta littera, commutari potest. Tum alii quidam ex his qui aderant, contradifere, non si, sed sic legi debere asseverantes beneque se habere Latinum sermonem dicentes, et aut rectiorem esse Græco, aut illo non minus rectum, quandoquidem sive si, sive sic dicatur, eadem sit utriusque sen tentia. Quod vero rectius se haberet sermo Latinus, minime ausi sunt prosequi, stulte id a se dictum intelligentes, et contentionis potius gratia quam veritatis. Siquidem Evangelista Joannes et Evan gelium suum Græco, non Latino sermone compo suit, et ¿¿v conjunctione usus est, quæ, in Latinum versa, si absque ulla ambiguitate significat. Inter pres vero, quicunque is quidem fuerit, nec tanta Spiritus gratia, quanta Joannes illustratus fuisse existimandus est, et verbo usus est ad errorem pro clivi, quippe addita si conjunctioni, per ignoran tiam sive incuriam librariorum, c littera, omnis sen tentia subvertitur et pro conjunctione, quæ dubia C.gari, deinde et sic volo significare sic velle eum est, adverbium efficitur affirmandi. Quod vero æque bene Latinus sermo se habeat, argumentis quibus. dam conati sunt ostendere, quæ breviter hoc loco referenda existimavimus, et ad ea quantum divinus favor concesserit, respondendum. Primo enim id auctoritate Hieronyıni et Augustini et aliorum La tinorum doctorum confirmant, quos eo in loco non si, sed sic, scripsisse et ita eam partem exposuisse constat. Hos enim non est verisimile et veritatem latuisse, qui et sapientiores nobis fuere et non modo Latina, sed etiam Græcæ linguæ doctiores, quando præsertim ante ipsorum quoque ætatem non si, sed sic apud Latinos scriptum fuisse animad vertitur. Post hæc asserunt, nihil in sacra Scriptura innovandum esse, præcipueque in Evangelio, ubi vel unum apicem, aut unum iota immutare nefas est. Daretur enim hoc modo facultas volentibus Scripturam sacram corrumpere, quod nullo modo est permittendum. Cum igitur apud Latinos Evan gelium sic babeat, asseri aliter mutarive sine cri mine non posse. Præterea si conjunctionem in quiunt aliquando affirmative, nonnunquam vero et dubitative accipi, et cum præsenti vel præterito indicativo adjungitur, quæ tempora certiora sunt et quasi determinatam rem notamque significant, affirmative capi, cum vero subjunctivo adnectitur, dubitative. Quod si futuro jungatur, tunc propter ' Joan. xx1, 22, 23. manere, sed voluisse Christum reprehendere Pe trum, veluti quæritabundum de his quæ ad se mi nime pertinerent. Concludunt ergo injuriam fieri Evangelio, si quis hunc locum mutet, moriendum que potius esse quam tale aliquid tentandum; nec debere quemquam catholicum putari, qui mulan dam hanc Evangelii auctoritatem existimet, cen sendumque eum qui id ausus fuerit, etiam pejora facturum addita ei auctoritate alque potentia. Hæc quidem illi. Nos vero ad ea bunc in modum respondemus. Oportet enim qui aliquid ex una in aliam transfert linguam, et linguam ipsam nosse quam transfert, et ejus non modo sententiæ veri tatem, sed etiam verba de verbis exprimere, idque præsertim in sacris litteris, ubi non modo verba ipsa custodiri, sed ordo quoque verborum, quoad ejus fieri potest, servari debet. Siquidem in sacra Scriptura etiam ordo ipse verborum, ut flierony mus ad Pammachium scribens inquit, mysterium est; periculosum est cnim aliquid in ea mutare, nisi proprietas linguæ, in quam fit translatio, tan tam interim observantiam non patiatur; tunc enim licet diversorum verborum ambitu eamdem fideli ter repræsentare sententiam. Sed hoc in præsentia Jocum non habet. Cum hæc ita sint, illud quoque animadvertere convenit, quod licet nonnullorum opinio fuerit, beatum Joannem Evangelistam non
vőlt ejus ad Pammachium de optimo genere inter pretandi epistolas, ad Marcellum contra detractores suos, ad beatum Augustinum quamplurimas ejus defensiones, et ita esse intelliget. Quid vero ad Damasum pontificem Romanum in præfatione su per Matthæum scribat, si libet, videamus. Novum, Inquit, opus me facere cogis ex veteri, et post exem plaria Scripturarum toto orbe diffusa, quasi qui dam arbiter sedeam, et quia inter se variant, quæ sunt illa quæ cuin Græca consentiant, veritate dis cernam. quibus omnibus luce clarius apparet, liceatne, et pium an nefas sit sacram Scripturam ex alia translatam lingua ad originalis linguæ, unde traducta est, veritatem reducere. Post hæc memo dum vita functum esse, sed secundum Christi ad- traductione catholica utatur Ecclesia. Legat qui ventum vivendo præstolari, vera tamen sanctorum doctorum sententia est, mortuum eum esse, non tamen per martyrium, nec infirmitate primo ma ceratum, vel mortis dolore et angustia oppressum, sed sua sponte, dum sanus esset, ad sepulcrum, ejus jussione per discipulos fossum, descendisse, jacuisse, spiritum Creatori reddidisse et ad patres appositum fuisse. Legant qui volunt Hieronymum in Prologis, tum ejus, de quo loquimur, Evangelil Joannis, tum librt Apocalypsis, cujus ea sunt verba que modo retulimus. Legant Augustinum super Joanne ubi de hac quæstione agitor. Legant Chry sostomum in multis locis, cæterosque quampluri mios et cum tot tantisque doctoribus idem ipsi quoque sentiant (ut fas est). Nam etsi aliqui ex re centioribus aliter senserint, nonnulli tamen ex eis, et ii quidem inter illos doctiores habiti, illis aperte contradicunt, eorum quos diximus doctorum sen tentiam probantes, et quantum in eis est, de novo excogitatis rationibus corroborantes, adeo ut hæc sanctorum de morte Joannis opinio aut necessaria sit et omni dubitatione carens, aut si dubia sit, apud paucissimos sit dubia, quod et pium non sit duliare. Tamen ut disputationis gratia in præsen tia concedatur, illud certe manifestum est, mor tum esse Joannem, plus certi habere quam am bigui: vivere vero, certi nihit, sed ambigui plu rimum, cúm nullus ex priscis Patribus sanctisque doctoribus id affirmet. Neminem præterea latere de bet, saeros libros Veteris Novique Testamenti ab ipsis Ecclesiæ nascentis exordiis apud Latinos tum ex Hebræo ut veteres, tum e Græco, ut et novos et veteres, per Septuaginta Interpretes editos fuisse kongo ante Hieronymum tempore, trecentis scilicet et amplius annis, qua editione sancta Latina Eccle sia tunc utebatur, eamque veteres sanctissimi do etores, Cyprianus, Hilarius, Angustinus, Hieronynio coætaneus, imo vero illo sene.ipse juvenis, expo suere. Multos præterea fulsse sacrarum litterarum e Græco in Latinum interpretes, testatur Augusti nus in tertio De doctrina Christiana libro, ita in quens: Qui enim Scripturam ex Hebræa in Lati nam verterunt linguam, numerari possunt; qui autem e Græca interpretati sunt, nullo modo. Hane tantum Scripturain multo post tempore superve niens Hieronymus, egregius doctor, denuo veterem ex Hebræo, novam e Græco fonte traduxit; qua in re etsi multis præbuit latrandi contra se causam, multa tamen aliter quam edita a priotibus fuerant dictavit, et, ut ipse dicit, emendavit atque cor rexit, nec cæteras solum Scripturæ partes, sed ipsa quoque Evangelia. Hæc enim sunt ejus verba ad versus detractores suos, quæ modo retulimus. Ita tamen probata ab omnibus ejus translatio fuit, ut antiqua, vel, ut verius dicam, tot antiquis inter pretationibus oblitteratis, Hieronymiana duntaxat 1 II Reg. v, * Gen. XXIX, 25. • Exod. xx, ria repetenda sunt, quæ sancti doctores de pro fundo multiplicique sacrarum Scripturarum intelle etu edixerint, quanta de varia ejusdem dicti exposi tione non moto sentiunt, verum etiam præseferunt, exponentes eas multiplicibus variisque sententiis. Hinc est quod sanctam Scripturam profundissimo comparant pelago, ex quo quantumlibet aquæ hau rias, plus tamen semper est quod superest. Idcirco cain asserunt plures diversasque expositiones sus cipere, omnes tamen veras. Hoc autem adeo pleri que omnes affirmant Ecclesiae doctores, ut super vacaneum sit ad id probandum testes adducere, præ sertim brevitati studentibus. Postremo illud scien dum est, exemplaria tribus modis depravari solere, appositione, aut commutatione, aut subtractione. Appositione quidem, cum pro arbitrio nostro id supplere volumus in Scripturis, quod imperfectuin ac minus continens existimamus, sicut est in libro Regum, ubi cum tractatur de secunda diffusione Philistinorum in valle Raphaim, infertur: Cousu tuit autem David Dominum, et in quibusdam men dosis codicibus additum reperitur, Si ascendam ad Philistium, et dabis eos in manu mea¹, quod in Hebræo fonte non reperitur, juxtà eorum senten tiam, qui eam linguam apprime callent. Sed quia in prima Philistinorum diffusione legitur, hic quo que nonnulli censere debuerunt repetendum. At in Genesi eo in loco, ubi dicitur: Nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi*? quidam super Auo addunt Liam. Commutatione vero, cum sylla barum aut partium similitudine vel ambiguitate decepti, nunc detrahendo aliquid, nunc addendo, interdum aut mutando ad nostri arbitrii conjectu ram, partes pro partibus variamus, ut in Exodo Cunctus autem populus videbat voces, pro videbat plerique audiebat scripsere co quod vox audiri po tius soleat quam videri. Et in Genesi, Cum Joseph duodecim esset annorum. pro decem et septem. Et in Lamentationibus Jeremiæ pro vastatio et contritio vaticinatio et contritio. Et in Amos propheta tonso rem gregis, pro tonsura regis. Subtractione auteni, cum de Scriptura minuere aliquid præsumimus, sine * Gen. xxxvii, 2.
veram alicujus auctoritatis sententiam, alia mi nus rectà diversis rationibus ita defendatur, út recte videatur ex omni parte consistere. Etenim 'cum in cæter's disciplinis omnibus voces tantum modo sint, quæ res significent, hoc proprium eșt ac peculiare Scripturæ sacræ, quod non modo in ea voces res significant, sed etiam res per hu jusmodi voces significatæ, res alias significant. Hinc est quod non modo juxta litteram, sed alle gorice et moraliter, et anagogice sacram Scripturam exponunt, ita ut quævis ejus particula ad aliquem jstorum sensuum reduci possit. At ubi historica seu litteralis expositio prosequenda est, nisi vera sil littera, sensus quoque claudicet necesse est. Quod vero secundo loco asserunt, nihil prer sus in Scriptura sacra innovandum esse, impium que esse ex ea imminuere aliquid, vel mutare, an ia sit, Hieronymus ipse respondeat, qui, ut supra retulimus, non solum mutasse, sed emen dasse se ac correxisse profitetur, quæ a præce dentibus interpretibus male dicta invenit, vel a præsumptuosis emendata perversius, vel a libra riis dormitantibus addita vel commutata. Neque solum Vetus, sed Novum etiam Testamentum, ipsumque Evangelium tanquam antea corruptum emendasse se prædicat, ut posteriores etiam fe cisse, Scriptura eamdem jacturam post Hierony mum passa, supra demonstravimus. Si igitur non impium, sed pium, imo vero piissimum fuit, Hie ronymum talia emendare, addendo, subtrahendo, mutando; si posterioribus licuit, prout certe licuit, quavis causa ortos errores corrigere, ex quo tot doctorum virorum libri Auxerunt, qui bus correctòrium Bibliæ nomen est inditum, cur id nostræ ætatis hominibus non liceat? Audeant itaque primo Hieronymum, et cæteros qui eum secuti sunt, Ecclesiæ doctores impios dicere, et tunc nos quoque ejusdem criminis peragant. Sed hæc certe aut rudium hominum verba sunt aut maievolorum maleque dicentium. perspexerit. Quod ut facilius intelligatur, libet tiones, non est mirabile existimandum, si præter ipsa Augustini verba, quæ in sermone De verbis Apostoli scripsit, inserere. Audimus, inquit, bea tum Paulum apostolum, dicentem: Humanus sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit în mundum, peccalores salvos facere, quorum primus ego sum ‘. Ħomanus ergo sermd et omni acceptione dignus. Quare humanus et non divinus! Procul dubio nisi iste humanus sermo et divinus esset, dignes omni acceptione non esset. Sed sic est sermo iste humanus et divinus quomodo est ipse Christas et homo ct Deus. Si recte intelligimus sermonem istum non solum humanum esse, verum etiam divinum, quare Apostolus humanum dicere maluit quam divinum? Procul dubio enim qui non mentiretur, si diceret divinam, non sine causa maluit dicere humanum. Hoc ergo elegit, per quod Christus in mandum venit. Venit enim per quod homo erat, non per quod Deus erat. Semper hic erat. Ubi enim non est Deus, qui dixit: Cœlum et terram ego imptes? Christus certe est sapientia et vir tus Dei de qua dicitar, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter ³. Ergo in hoc mundo erat, et mandus per ipsum factus est, et mundas eum non cognovit. Et hic erat, et venit: hic erat per divinam majestatem, venſt per humanam infirmitatem. Quia ergo venit per infirmitatem humanam, ideo prædicans adventum ejus dixit humanas sermo*. Non liberaretur hu manum genus, misi sermo Dei dignaretur esse humanus. Nam et homo ille dicitar humanus, qui se exhibet homini, et maxime qui hospitio wuscipit hominem. Si ergo humanus dicitur, qui in domo zna suscipit hominem, quam humanus est, qui în se suscipft hominem? Ergo kumanus sermo, et omni acceptione dignus.»Videsne ut lo cum hunc sanctissimus doctor graviter luculen terque exponit, ubi tamen, Hieronymo teste, non recte kumkamas, sed fidelis dicendum esse explora tum? Non est igitur sufficiens veritatis argumen tum, ideo sic scribendum asserere quia cum lo cam Augustinus et nonuulk alii doctorès ita ex posuerunt. Hieronymum autem ita exponentem non meminitnus legisse. Palet hoc idem illius, □ quem supra memoravimus, Nicolai bibliothec:c suffraganei verbis, qui post multa quæ commemo ravit, mendose vel translata vel per librarios seripta, addit postremo, • Quorum mendaciorum nonnufla etiam exposita reperisse me memini. › Ex quibus verbis apparet potuisse aliqua a docto ribus exponi, qui, finguam unde translata fuerant, ignorantes, fitteram quam reperiebant necessario sequebantur, et nihilominus esse mendosa. Ad hæc accedit, quod cum sacræ litteræ, sicut supra Hetum est, tantæ sint profunditatis, ut varios sensus, multasque et diversas suscipiant exposi 11 Tim. 1, 15. * Jerem. xx, 24. Nunc ad illud quod tertio loco posuerunt, argu mentum responsuri, si conjunctionem ideo condi tionǝlem dici affirmamus, quod nunquam vera sit nisi conditione completa, et regulam hanc quam tradunt, ut novam quidem temereque inventam, minime veram asserimus. Neque enim indicativo, sive præsenti sive præterito, juncta, conditionalis semper vera est, sed aliquando etiam falsa; neque cum subjunctivo posita, falsa semper, sed aliquando vera, prout ex rerum conditione falsitas veritasve colligitur. Quod ut manifestius intelligatur, quid grammatici sentiant, dicemus, deinde quædam ex dialectica subjungemus. Grammatici omnes tam Græci quam Latini, et in primis Priscianus, qui non modo sequitur Græcos, sed id se facere multis in locis gloriatur, st conjunctionem conti Sap. viii, 1. 1 Tim. 1, 15.
IN ILLUD, SI EUM VOLO MANERE, › ETC. nuativam esse aiunt; quando enim Græcum signi- fa:eantur, conditionalcm tantum ex vi locutionis ficat, eamque sicut et reliquas continuativas, eum a Græcis ab Apollonio Herodiani patre, inter cau sales connumeratam esse, ordinemque præcedentis rei ad sequentem significare, cum aliqua dubita tione essentiæ rerum, vel, ut Græci dicunt, sine significatione essentiæ, ut, Si stertit, dormit; et Si ægrotat, pallet; et, Si febri vexatur, calet; neque enim converso ordine in his consequentiam sen tentiæ servat oratio. Non enim qui dormit, omnino stertit, et sic de cæteris. (Non irrationabiliter eas causales esse aiunt. Et coutinuationis, quemadmo dum et adjunctionis et effectionis, per has causa ostenditur reddi. Continuationis, Si ambulat, nihil prorsus affirmare, nullam que suarum par tium asserere tradunt, sed tantum inferre const quens antecedente confesso. Nulla etenim propo sitionis pars, sive indicativo sive subjunctivo si conditionalis conjunctio adjungatur, absolute sea categorice ponitur, bed solum consequens propo siliomern infert, posito tamen antecedente conditio naliter, et non alias; ideo nullius partis veritaš ex totius veritate potest inferri. Quis enim sanæ mentis ausit dicere, quoniam veræ sunt hujusmodi propositiones, Si sol est supra terram, dies est; el, Si homo carré, animal currit, ideirco et antece dentia vera esse, scilicet quod sol sit supra ter ram, et homo currat? Itaque inter illas propositio wes in quibus of indicativo adjungitur, et eas in quibus adjungitar subjanetivo, non hoc interest, quod illæ quidem certitudinem, hæ vero ambigui tatem habeant, sed quod illarum principales partes seorsum acceptæ, atque perfectum, et affirmant negantve aliquid, instar propositionum categorica rain, quæ verum fatsumve significant. Etenim ab hac prepositione, Si Socrates febri vexatur, ablata si conjunctione, reliqua pars, quæ est Socrates febri vexatar, categorica efficitur propositio, et verum falsumve significat. Inarum vero partibus hoc mime contingit. Nam si ab hac propositione, Si Socrates curret, si conjunctionem abstuleris, reliqua pars, quæ est Socrates curret, nec calego rica propositio est, nec aliquid affirinat negative, sod ut falsum vel verum significet, sensumque per fciat, ex aliis dependet partibus. Ex his ergo ma nifesta ad tertium argumentum adversariorum est responsio. Siqnidem hæc propositio, Si eum volo manere donec veniam, non ideo certum significat, quia indicativo conjungitur propter eas, quas dixi mus, rationes. Falsa est igitur adversariorum con clusio, quod scilicet particula illa significet, ac si diceretur, Sit eam voto manere, quippe fallacia consequentis est. Nec enim, ut supra dictum est, convertitur, neque vere possumus dicere, quoniam cum approbativa est, si indicativo conjungitur, approbativam esse. Sed ut jam quartum adversa riorum argumentum aggrediamur, dicimus mino reni fatsam esse. Etenim satis a nobis supra osten sum est, continuatam adhuc vitam Joannis Evange lista, dubi quidem habere plurimum, certi vero mihil, mortem vero ejus plus certi habere quam dubii. Adversarii vero in hoc præcipue fundant argumentum, quod nulla sit de Joannis morte du bitatio. Quod vero ad confirmationem opinionis suæ, exemplum adducunt die Veneris carnes edentis, quid aliud dicendum est, quam quod paulo ante retufimus, veritatem vel falsitatem rei hujusmodi propositionem vel certam facere, vel ambiguam? Enimvero qui tali die carnibus vescitur, si verum lateri velit, et increpanti ita responderit, Si comedo, movetur: causa enim cur movetur, ipsa est ambu latio. Hujusmodi causales interdum pro approba tivis poni commemorant, quoniam scilicet, et id quod dicimus, ita certum apertumque est, ut impossibile sit aliter opinari, tuncque duntaxat indicativo conjungi, ut apud Virgilium, Si quid usquam Justitiæ est; el alibi, Di, si qua cœlo est pietas. Indubitatum enim et in cœlo pietatem esse, et in mundo justitiæ aliquid. Hinc in facilem erro rem inciderunt adversarii mei, putantes quoniam si causalis pro approbativa posita cum indicativo conjungitur, ideo el e converso, quoties cum indi cativo conjungitur, esse approbativam, quod lunge est a veritate; non enim quoties indicative con jungitur, esse approbativa potest, quamvis quoties approbativa est, indicativo jungatur. Infinita hujus rei exempla sunt, sed nobis hæc modo sufficiant. Si male locutus sum, inquit Dominus apud Joan nem, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me cadis'? Si quis hoc loco asserat ideo approbativain esee si conjunctionem, quoniam præsenti indicativo jungitur, certe et make loeu tum Dominum asseral necesse est. Quod si male locutus est Dominus (quod nefarium est sentire), cur mox addit, Si autem bene? Et cum de sc dice ret Salvator, Si ego in Beelzebub ejicio dæmonia, quod in Beelzebub eum ejicere dæmonia fatentor oportet qui si indicativo junctam, approbatiramı vult esse oportere. Verum non nobis, sed fræc nos dicere cogentibus, hujusmodi blasphetas imputari volumus. Similiter apud Virgiliam dicitur, Si datur Italiam, sociis et rege recepto, Tendere, at Italiam læti Latiumque pelamu̸s. Sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum, Pontus habet Libya, el reliqua, ubi, quenquam indicativo si præpositio jungatur, non ladies: approbativa est, sed causatis, sive con ditionalis; neuwe enim significat rem certam; unde nux additur, Sin absumpta salus. Sed hæc de præceptis grammaticis satis sint, nunc autem de dialectica referamus. Licet si con junctionem conditionalem esse, etiam dialectici Locus obscurus * Joan. xv, 23.
quid ad te? comedere sc actu affirmat. Quid si quoque partem intactam præteriisse videamur, idem dicatur non comedenti? Nonne et ille ita respondebit, Si comedo, quid ad te? non quidem ut vesci se carnibus fateatur, sed ut falso arguen tem irrideal, et injustum accusatorem irritet atque contemnat. Quid si eo die comedens.carnes, ab accusatore suo provocatus, ita respondeat, Si co medo vel non comedo, quid ad te? recta certe locutio erit, an ideo dicemus, quoniam conditionalis in dicativo conjungitur, approbativam esse, verumque esse, quod ille carnes edat, et non edat: id vero ne insani quidem faterentur. An vero dicemas unam quidem partem veram esse, alteram falsam? Falsum igitur erit, quoties si indicativo conjungitur, esse approbativam. Quod vero adversarii, velut tacitæ objectioni respondentes, non vim verborum et sensum intellexisse Dominum, sed negare Evan gelistam, aiunt, illum hujuscemodi verba protulisse, inepta sane et puerilis Evangelistæ sententia foret, si sciens Dominum velle se in hac vitą, manere donec veniret, condiscipulos veluti falsa opinantes redar gueret, idque duntaxat prolatione verborum; in quo illi quidem mirifice forent, laudandi, nimio acumine ingenii ex ambiguo sermone veram eli cientes sententiam. Quos contra Chrysostomus falsæ de se opinionis refert ab Evangelista fuisse cor reptos; quod cæteri quoque, qui eum vita functum putant, procul dubio dicerent. Dicere præterea per ea verba, Sic eum volo manere, voluisse Christum ita manere Joannem, sed Petrum redarguere, mi nine ad se pertinentia quærentem, puerili potius contentioni vel argutuli sophista fallaciis, quam Domini nostri Jesu Christi gravitati et sapientiæ convenit. Sed esto sane ut dicitur; nonne hoc su perioribus dictis repugnat? Etenim si verba dun taxat Evangelista negat, ut dictum est, sensum igitur concedit; dixit ergo cum Christus non mo riturum; quod si ita est, quomodo hæc duo con stabunt, quod et eum non moriturum dixerit Christus, et quod non ideo dixerit, quod ita vellet, sed ut Petrum redargueret arcana quærentein? Demum, quis non videat quartum adversariorum argumentum huic solutioni contrarium esse? Si quidem illic dicunt procul dubio Joannem adhuc se manere, hic vero, non ideo sic dixisse Dominum ne, vel incuria librariorum, pro si Hieronymiano, quod ita vellet, sed ut Petrum increparet. Nam quod postremo addunt, moriendum potius esse quam quidquam de sacra Scriptura commutandum; neque posse esse catholicum, qui hunc Evangelii locum commutare præsumpserit, adduntque eum, qui hoc ausus fuerit, etiam pejora facturum, si ei auctoritas et vires accesserint, etsi talia sint quæ nos ad risum potius moveant, quam ad respon dendi laborem suscipiendum, tamen ne hanc Hieronymum, Augustinum cæterosque et veteres et novos doctores opponimus, qui cum non modo catholicí, verum etiam sanctissimi fuerint atque habeantur, multa tamen et in Veteri ex Hebræo, et in Novo Testamento ex Græco fonte edocti, mu tare, demere, addere, corrigere, emendare, rese care, reformare, et, ut eorum verbis utar, readdere non erubuerunt, quemadmodum in superioribus satis superque a nobis ostensum putamus. Verum, ut aliquando dicendi finem faciamus, dissolutis jam atque rescissis adversariorum argumentis, dicimus ingenueque testamur, licere cuivis, tum veritate rei, tum Græcæ atque originalis linguæ concordia freto, absque ullo metu aliquove injuste calumniæ periculo, cum sancto Evangelista Græcisque docto ribus, Si eum volo manere donec veniam, legere atque proferre, muliebribus minis et vanorum bominum jurgiis contemptis ac pro nihilo habitis. Licet autem in calce orationis quasi signum, ut aiunt, imprimere sermoni, et veluti asylum contra omnes oppugnantes nos recipere. Eia igitur eat, progrediaturque in medium egregius sacrarum lit Lerarum interpres, integerrimus vir Ilieronymus, et quasi veritatis ac justitiæ propugnator, quomodo ipse hunc locum transtulerit, ostendat. Hic in ea, quam ad Jovinianum de virginitate scripsit, elegan tissima oratione, rursum, inquit, de Petro loquens, post auditam sententiam; quod ab alio cingendus esset, et ducendus quo nollet, et crucis illi fuisset passio prophetata, et ille diceret: Domine, quid iste? nolens Joannem deserere, cum quo fuerat semper copulatus, dicit ei Dominus: Quid ad te, si eum volo sic esse? Quis amplius alios testes citat? quis aliud desiderat testimonium? cam Hierony mum ita audiamus dicentem, Si enim volo sic ma nere. Quid enim aliud est sic esse, nisi manere? Nam ita dicere, Sic eum volo, sic esse, nemo aude ret, nisi barbarus. Manifestum est igitur, et anti quiores Hieronymo interpretes, qui sic pro si scripserunt, nisi librariorum menda fuerit, errasse, cum Ilieronymus ipse, si volo, dixerit, et eos qui Hieronymum sunt secuti, pristino usu corrupti sermonis prævalente, vel imperitorum præsumptio sic illud pristinum continuatis temporibus con scripsisse. Sed nos quidem cum Hieronymo, cura sinceritate Græca scripture, cum Græcis docto ribus, ut fas est, sentientes, Si cum volo manere, legamus, ad gloriam ejus qui per sacratissimum Evangelistä Joannis os Græco sermone scribentis, hæc loquens absque ulla prorsus ambiguitate ver borum, Si eum, inquit, volo manere donec veniam, quid ad te? Tu, sequere me.